장음표시 사용
101쪽
missum ipsis ministris: O de eorum
Sed quamuis Deus sacramentorum auctor, &dispensatorsit, ea in men non per angelos, uerum per homines ministrari in Ecclesia uoluit. non minus enim ministrorum ossicio, quam materia, &forma, ad sacramenta conficienda opus esse, perpetua sanctorum Patrum traditione confirmatum est. Atque hi quidem ministri, quoniam in iacra illa functione non suam, sed Christi personam gerunt, ea re sit, ut, siue boni, siue mali sint, modo ea forma, & materia utantur, quam ex Christi instituto se in per Ecclesia catholica seruauit, idque iacere proponat, quod Ecclesia in ea administratione ficit, uere sacramenta conficiant, & conserant: ita ut gratiae fiuctum nulla res impedire possit, nisi qui ea suscipiunt, seiplos tanto bono taudare,& spiritui sancto uelint obsistere. Hanc uero in Ecclesia certam, dc exploratam sententiam semper fuisse, tinctus Augustinus in ijs disputationibus, quas aduersus Donatistas conscripsit, clarissime di monstrauit. Quod si etiam scripturae testimonia quaerimus, ipsum Apostolum, his uerbis loquentem, audiamus: Ego, inquit, plataui, Apollo rigavit: sed Deus incrementum dedit: neque. n.qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. ex quo loco satis intelligitur, quemadmodum arboribus nihil obest eorum improbitas, quorum manu satae sunt; ita nihil uitii aliena culpa contrahi illis posse, qui malorum hominu ministerio Christo insiti sunt.
Quare, ut ex D. Ioannis euangelio sancti Patres nostri docuerunt, Iudas etiam Iscariotes plures bapti rauit: ex quibus tamen neminem
iterum baptizatum se isse legimus: ita ut praeclare D. Augustinus scriptum reliquerit: Dedit baptismum Iudas, & no baptietatum estpost Iudam: dedit Ioannes, & baptizatum est post Ioannem: quia, si d tum est a Iuda, baptisma Christi erat: quod autem a Ioane datum est, Ioannis erat: non Iudam Ioanni, sed baptismum Christi etiam per
Iudae manus datum, baptismo Ioannis, etiam per manus Ioannis da to, recte praeponimus.
Neque uero Pastores, alijue sacramentorum ministri, cum haec audiunt, sitis sibi esse arbitrentur, si, posthabita morum integritate, ac conscientiae munditia, illud tantum cogitent, quo modo sacramenta ab illis rite ministrentur. id enim eui diligenter curadum est; in hoc tamen omnia, quae ad eam functionem pertinent, posita non sunt. Meminisse autem semper debent, sacramenta diuinam quidem uirtutem, quae illis inest, numquam amittere, at uero impure ea ministrantibus aeternam perniciem, & mortem afferre. Sancta enim, quod semel atque iterum ac Lepius admonere oportet, sancte,
102쪽
& religiose tractanda sunt. Peccatori, ut est apud Prophetam, dixit
Deus: Quare tu enarras iustitias meas, &assumis testamentum meuper os tuum 3 tu uero odisti disciplinam. Quod si homini peccatis
contaminato minus licet de rebus diuinis agere: quantum ab eo scelus concipi existimandum erit, qui sibi multorum scelerum costius
est, nec tamen sacra mysteria polluto ore conficere, uel in foedas manus sumere, contrectare, atque aliis porrigere ,& ministrare uereatur 3 cum praesertim apud sanctum Dionysum striptumst, malis s. Dionysius symbolas ita enim sacramenta appellat ne contingere quidem per missum esse. Sanctitatem igitur sacrarum rerum ministri in primis
sectentur, pure ad sacramenta ministranda accedant, atque ita se ad pietatem exerceant, ut ex eorum frequenti tractatione, & usu, uberiorem in dies gratiam , adiuuante Deo, consequantur. 4Sed iam, his rebus explicatis, docendum eri si quinam sacramctorum estectus sit: id enim sacrameti definitioni, quae sit pra tradita est, bnon paru lucis allaturum uidetur. ii aute duo praecipue numerantu si
Ac principem qui de locum merito gratia illa obtinet, quam ustam
a sacris doctoribus nomine iustificantem vocamus ita enim Apostolus aperti sti me nos docuit, cum inquit: Christum dilexisse Ecclesia, MEph. s.& seipsum tradidisse pro ea, ut illam sanctificaret, mundas eam lati cro aquae in uerbo. Quo autem pacto tanta res, & tam admirabilis per sacramentum essiciatur,ut, quemadmodum sancti Augustini sen D. ULtentia celcbratum est, Aqua corpus abluat,& cor tangat; id quidem humana ratione, atque intelligentia comprehendi non potest. Constitutum enim esse debet, nullam rem sentibilem suapte natura ea ui praeditam esse, ut penetrare ad animam queat. At fidei lumine cognoscimus, omnipotentis Dei uirtutem in faciamentis inesse, qua id elli ciant, quod sua ui res ipsie naturales praestare non possunt. Quociniaca, ne ulla umquam huius effectus dubitatio in animis fidelium resideret, cum ministrari sacramenta coeptum est, uoluit clementissimus Deus, quid illa interius efficerent, miraculoru significationibus de dclarare, ut eadem perpetuo interius fieri constantis sine crederemus. quamuis longe.a nostris sensibus remota essent: Itaque, ut omittatamus, Saluatore nostro in Iordane baptietato, caelos apertos esse,& spi a. ritum sanctum columbae specie apparui me; ut admoneremur, ei usi gratiam cum salutari sente abluimur, in animam nostram insendit.
ut hoc inquam omittamus, smagis enim ad baptismi sanctificati nem, quam sacramenti administrationem pertinetὶ nonne legimus, cum Pentecostes die apostoli spiritum sanctum acceperunt, quo . deinde
103쪽
deinde ad praedicadam fidei ueritatem, adeundaque pro Christi gi
AI.,. ria pericula alacriores, & sertiores fuerun i, tunc, facto repente de caelo sonitu, tamquam aduenientis spiritus uehementis, apparuisse illis dispertitas linguas quasi ignis λ ex quo intellectum est, sacramento confirmationis eundem nobis spiritum tribui, easque uires addi, quibus possimus carni, mundo, & Satanae, perpetuis scilicet hostibus nostris, sertiter repugnare,&resistere. A tque haec miracul . quoties apostoli sacramenta ista ministrarent, initio nascentis E clesiae aliquandiu uisa sunt, donec, firmata ia in fide,& corrobor
ta, fieri desierunt. De exce-- Ex iis igitur, quae de priori sacramentorum effectu, gratia scilicet' . - . . iustificante, demonstrata sunt, illud etiam plane collat, excellentio-
legis ad uete rem, &praestantiorem uim sacrametis nouae legis inesse, quam olim --. a. uetς ιβ ι egi S sacramenta habuerunt: quae cum infirma eisent, ege- ardere. naque elementa, inquinatos sanctificabant ad emundationem carnis, non animae. quare, ut signa tantum earum rerum, quae mysterijs nostris essiciendae Tent, instituta sunt. A lucro sacramenta nouae legis ex Christi latere manantia, qui per spiritum lanctum senae M Heb. . ipsum obtulit immaculatum Deo, emundant co scientiam nostra in ab operibus mortuis ad seruiendum Deo uiuenti, atque ita cam gratiam, quam significant,Christi sanguinis uirtute operantur. Quocirca si ea cum antiquis sacramentis coseramus, praeterquam quod plus cssicaciae habent, & utilitate uberiora,&sanctitate augustiora esse inuenientur. Alter uero sacramentorum effectus non quidem omnibus comunis, sed trium tantummodo proprius, baptismi, confiminationis, & ordinis sacri, est character, quem animae imprimunt. ad cor. t. nam cum Apostolus ait: Unxit nos Deus, qui & signauit nos, & dedit pignus spiritus in cordibus nostris ; uoce illa, Signauit, non ob scure characterem descripsit; cuius proprium est, aliquid signare, dc notare. Est autem character ueluti insigne quoddam animae impressum, quod deleri numquam potest, eique perpetuo inhaeret: de quo D. August. ita apud sanctum Augustinum scriptum est. An minus sorte sacramenta Christiana, quam corporalis haec nota, qua scilicet miles in signitur, poterunt Z illa namque militi, ad militiam, quam deseruis
set, reuertenti, non noua imprimitur, sed antiqua cognoscitur, Mapprobatur. Iam uero character hoc praestat, tum ut apte ad aliquid sacri suscipiendum uel peragendum essiciamur, tum ut aliqua nota alter ab altero internoscatur. Ac baptismi quide charactere utruque consequimur, ut ad alia sacramenta percipienda reddamur idonei,
104쪽
α eo propterea fidelis populus agentibus, quae fidem non colunt, distinguatur. Idem autem in characterc confirmationis,& sacri ordinis licet cognoscere: quorum altero ueluti Christi milites ad eius nominis publicam consessionem, & propugnationem, ac contra insitum nobis hostem, & spiritualia nequitiae in caelestibus armamur, atque initruimur, simulque ab iis, qui nuper baptizati, tamquam odo geniti in sentes sunt, discernimur: alter uero tum potestatem sacramenta conficiendi, &ministrandi coni unctam habet, tum eorti, qui eiusmodi potestate praediti sunt, a reliquo fidelium coetu distinctionem ostendit. Tenenda igitur est catholicae Ecclesiae regula, qua
docemur, tria haec sacramenta characterem imprimere, neque ullo umquam tempore iteranda esse. Haec sunt, quae generatim de sacramentis tradeda erunt; in cuius argumenti explicatione, Pastores duo potissimum eiu cere omni studio conentur. Primum est, ut fideles in telligant, quanto honore, occultu,& ueneratione haec diuina,& caelestia munera digna sint: ait rum uero, ut, quoniam a clemetissi imo Deo ad comunem omnium
salute proposita sunt, iis pie de religiose utantur,atque ita Christianae persectionis desiderio exardescant, ut, si paenitentiae praesertim de Eucharistiae saluberrimo usu aliquadiu careant, plurimum damni se s cisse existiment. Haec autem facile Pastores assequi poterunt, si, quae de sacramelorum diuinitate, & stuctu supra dicta sunt, auribus fidelium saepius inculcabui, primum a Domino, saluatore nostro, a quo nihil nisi perfectissimum proficisci potest, instituta esse: praeterea, cuministrantur, spiritus sancti intima cordis nostri permeatis eri caci L. sinum numen praesto esse: deinde, admirabili, dc certa curandarum animarum uirtute praedita esse: tum, per ea linmensas illas Dominicae passionis diuitias ad nos derivari. Postremo uero ostendent, totuChristianum aedificium firmissimo quidem lapidis angularis fundamento inniti, uerum, nisi uerbi Dei praedicatione, de sacra trientoruusu undique fulciatur, magnopere uerendum esse, ne magna ex parte labefictatum concidat. ut enim per sacramenta in uitam suscipum ur: ita hoc ueluti pabulo alimur, conseruamur, augemur.
E x ii s quide, quae hactenus de sacrametis uniuerse tradita sunt, eognosci potest, qua necessarium sit ad Christianae religionis uel doctrinam percipiendam,uel pietatem exercendam, ea intelligere, quae
105쪽
de illorum singulis credenda catholica Ecclesia proponiti sed squis diligentius Apostolum legerit, sine dubitatione ita statuet, persecta baptismi cognitione a fidelibus magnopere requiri: adeo no solii fiequcter, sed grauibus uerbis,& spiritu Dei plenis eius mysterii memoriam renouat, diuinitatem commedat, atque in eo redeptoris nostri mortem, scpulturam, & resurrectione ira nobis ante oculos tum ad contemplandum, tum ad imitandum costituit. Quare Pallores numquam se satis multam operam, & studium in huius sacramenti tractatione collocasse arbitretur: uerum, praeter eos dies, in quibus more maiorum diuina baptismi mysteria potissimum explanada essent in sabbato magno Paschae, & Pentecostes, quo tempore Ecclesia summa cum religione, maximisque caerimoniis hoc sacramentum celsbrare consueuerat, aliis etiam diebus occasionem captent de hoc argumento disserendi. Atque illud in primis tempus maxime opportunum ad eam rem uideri poterit, si interdum, cum baptismus alicui ministrandus sit, fidelis populi multitudinem couenisse animaduerterint. tuc enim facilius multo erit, si min us liceat omnia capita, quae ad hoc sacra metum attinent, persequi, unum saltem aut alterum docere, cum fideles earum rerum doctrinam, qua auribus percipiunt,
simul etiam sacris baptismi caerimoniis expressam uident, pioque de attento animo contemplantur. Ex quo deinde fici, ut unusquisque, iis rebus admonitus, quae in alio geri uideat, secum recordetur, qua se sposione Deo obligauerit, cu baptismo initiatus est; simul q. illud cogiter, an uita,&moribus talem se praebeat, qualem ipsa Christiani nominis professio pollicetur. Vt igitur, quae doceda erunt , dilucide exponantur; quaenam sit baptismi natura,& substatia,aperiendu est; si prius tamen ipsius uocis significatio explicetur. Ac baptismus quidem graecum esse nome nemo ignorat: quod etsi in sacris litteris nosolum eam ablutionem, quae cum sacramento coniuncta est, sed etiaomne ablutionis genus, quod aliquando ad passionem translatu est, significat; tamen apud Ecclesiae scriptores no quamuis corporis ablutionem declarat, sed eam, quae cum sacramento coniungitur, nec sine praescripta uerborum forma ministratur. qua quidem significatione Apostoli ex Christi domini instituto frequentissime usi sunt. Alia quoque nomina ad eandem rem significandam sancti Patres usurparunt. Sacramentum enim fidei appellari, quod illud suscipiendi August. res, uniuersam Christianae religionis fidem profiteantur, D.Augustinus testatur. Alii uero, quia fide corda nostra illuminantur, quam in baptismo profitentur, noc sacramentu Illuminationem uocarui.
106쪽
nam & Apostolus ita inquit: Rememoramini pristinos dies, in qui- α Reb. Io.bus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum: tempus nimirum, quo baptizati erant, significans. Chrysostomus praeterea s. reus . in oratione, quam ad baptizatos habuit, tum expurgationem, quia per baptismum expurgamus uetus fermentum, ut simus noua conspersio , tum sepulturam, tum plantationem, tum crucem Christi nominat: quarum omni u appellationum causam ex epistola ad Romanos scripta licet colligere. Cur autem D. Dionysius principium S. Di sivi. sanctillimorum mandatorum uocauerit, perspicuum eth; cum hoc sacramentum ueluti ianuasit, qua in Chraitianae uitae societatem ingredimur, atque ab eo diuinis praeceptis obtemperandi initium facimus . Atque haec de nomine breuiter exponenda erunt. Quod autem ad rei definitionem attinet, etsi multae ex sacris scri- Raptimipraptoribus afferri possitiat, illa tamen aptior, & commodior esse uidetur, quam ex uerbis Domini apud Ioannem,& Apostoli ad Ephesios vitiis, mit licet intelligere. nam cum Saluator dicat: Nisi quis renatus fuerit ex rM,' , aqua, de spiritu, non potest introire in regnum Dei: & Apostolus, cum de Ecclesia loqueretur; Mundans eam lauacro aquae in uerbo: ita fit ut recte,&apposite definiatur, baptismum esse sacramentum regenerationis per aquam in uerbo. Natura enim ex Adam filii irae
nascimur, per baptismum uero in Christo fili j misericordiae renasciamur: siquidem dedit hominibus potestatem filios Dei fieri, iis, qui Dan. r.
credunt in nomine eius, qui non ex sanguinibus, neque ex uoluntate carnis, neque ex uoluntate uiri, sed ex Deo nati sunt. Sed quibuscumque tandem uerbis, baptismi natura explicari contigerit, docendus erit populus, hoc sacramentu confici ablutione, cui ex Domini saluatoris instituto certa,&solemnia uerba necessario adhibentur, uemadmodum semper sancti Patres docuerunt. quod apertissimolo D.Augustini testimonio demonstratur: Accedit uerbum ad ele- έ. mentum , & fit sacramentum. Id uero eo diligetius monere oportebit, Re serte fideles in eum errorem inducantur, ut existiment, quod uulgo dici solitum est, aquam ipsam, quae ad coficiendum baptismuin sacro sente asseruatur, sacramentum esse.tunc enim sacramentum baptismi dicendum est, cum aqua ad abluedum aliquem, additis uerbis, quae a Domino instituta sunt, re ipsa utimur. Iam uero,quoniam singula sacramenta ex materia,& serma costitui initio diximus, cum generatim de omnibus sacrametis ageretur, iccirco, quae utraque sit in baptismo, a Pastoribus declarandum erit. Materiam igitur, siue elementum huius sacramenti, esse omne naturalis aquae genus,
107쪽
siue ea maris sit, siue fluvii, siue paludis, siue putei, aut sontis, quae sine ulla adiunctione aqua dici solet. nam&Saluator docuit: Nisi
Dan. 3. quis renatus fuerit ex aqua, & spiritu, non potest introire in re--ub i. gnum Dei. de Apostolus inquit; Ecclesiam lauacro aquae mun-1.Ioo. s. datain elle. Et in beati Ioannis epistola scriptum legimus: Tres sunt, qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua, & sanguis. Quod etii Maith. 1. aliis sacrarum litterarum testimoniis comprobatur.Quod uero a Ioanne Baptilla dictum est, uen turum este Dominum, qui baptizaret in spiritu sancto, di igne; id quidem nullo modo de baptismi in teria intelligendum est: sed uel ad intimum spiritus sancti effectum, uel certe ad miraculum referri debet, quod die Pentecostes apparuit, . cum spiritus sanctus e caelo in apostolos ignis specie delapsus est: de quo alio loco Christus dominus noster praedixit; Ioannes quidem M. i. baptizauit aqua: uos autein baptietabimini spiritu sancto non post multos hos dies. rurico Verum idem quoque a Domino tum figuris, tum prophetarum prolatia an oraculis significatum esse , ex diuinis scripturis ani inaduertimus hv f Diluuium enim, quo mundus purgatus et , quod multa malitia ho-
Gen. 6. minum esset in terra, & cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum, huius aquae figuram, & similitudinem gessisse, apostolorum,.pes. 1. Princeps in priori epistola ostendit. Et maris rubri trastum eiusdemi hil cis a b aquae Ugnificationem habuisse, D. Paulus, ad Corinthios scribens,
Ret s. exposuit. ut interim omittamus tum Naaman Syri ablutionem, tum
probaticae piscinae admirabilem vim, & alia id genus multa, in quibus huius mysterii symbolum inesse facile apparet. De praedictionibus autem dubitare nemo potest , quin aquae illae, ad quas tam libe-Isa. sc raliter Isaias propheta omnes sitientes inuitat, uel quas e teplo egrediens Ezechiel in spiritu uidit: tum praeterea fons ille, quem domui Dauid habitantibus Hierusalem paratum in ablutionem peccazacb. ia. toris,&menstruatae Zacharias praenunciauit, ad salutarem baptismi aquam indicandam, atque exprimendam pertineant. Quantum uero baptismi naturae, & uirtuti consentaneum fuerit, ut eius propria D. Himv. materia aqua institueretur, pluribus quidem rationibus D. Hieronymus ad Oceanum scribens demonstrauit. Sed quod ad hunc l cum attinet, Pastores docere in primis poterunt, quoniam hocs cramentum omnibus sine ulla exceptione ad consequendam uitam
necessarium erat, iccirco aquae materiam, quae numquam non praesto est, atque ab omnibus ficile parari potest, maxime idoneam fuisse. Deinde aqua effectum baptismi maxime significat . ut enim aqua
108쪽
aqua sordes abluit , ita etiam baptismi uina, atque essicientiam, quo peccatorum macula: eluuntur, optime demonitrat. Accedit illud, quod, quemadmodum aqua refrigerandis corporibus aptii lima est, sic baptismo cupiditatum ardor magna ex parte restinguitur. Illud uero animaduertendum est, quamuis aqua simplex, quae nihil aliud admistum habet, materia apta sit ad hoc sacramentum conficiendum, quoties scilicet baptismi ministrandi necessitas incidat, tamen ex apostolorum traditione semper in catholica Ecclesia obseruatum esse, ut, cum solemnibus caerimoniis baptismus conficitur, sacrum etiam chrisma addatur, quo baptismi csic tum magis declarari perspicuum est. Docendus quoque erit populus ;&si aliquando ince tum esse potest, utrum haec an illa uera aqua sit, qualem sacramenti perscinio requirat ; hoc tamen pro certo habendum csse, n u inquam ex alia materia, quam ex aquae naturalis liquore, baptismi sacramentum ulla ratione confici polle. Sed duarum partium, ex quibus baptismus constare debet, post--δ m- qua altera, hocest materia, diligenter explicata fuerit, studeb uni Pa se stores eadem diligentia formam etiam tradere, quae est altera eius
pars maxime necellaria. In huius autem sacramenti cxplicatione, eo
maiori cura, & studio claborandum putabunt, quod tam sancti mysteri j notitia non solum sua sponte fideles uehementer delectare potest, quod quidem in omni diuinarum rerum scientia communiter euenit, uerum etiam ad usus fere quotidianos summopere expetenda est. Cum enim saepe incidant tempora, quemadmodum tuo loco planius dicetur, in quibus tum ab alijs depopulo, tum saepissime a mulierculis baptismum ministrari oporteat ; ita fit, ut promiscue omnibus fidelibus ea, quae ad huius sacramenti substan-χiam pertinent, cognita,& perspecta esse debeant. Quare dilucidis, & apertis uerbis, quae ficile percipi ab omnibus possint, Pastores docebunt, hanc esse persectam &absolutam baptismi firmam, Ego te baptieto in nomine patris, & filii, de spiritus sancti. Ita enim
a Domino, & Saluatore nostro traditum est, cum apostolis apud Matthaeum praecepit: Euntes docete omnes gentes, baptizantes Mattis .is.
eos in nomine patris, & filii, & spiritus sanisti. Ex illo autem uerbo, Baptizantes, catholica Ecclesia, diuinitus edocta, optime intellexit, in huius sacramenti forma actionem ministri exprimendam esse : quod quidem fit, cum dicitur, Ego te baptizo . Ac quoniam , praeter ministros, tum illius personam , qui baptizatur, tum principalem causam , quae baptismum ellicit, significare Κ 3 oportebat,
109쪽
oportebat; iccirco illud pronomen, TE, & distincta d uinarumpe sonarum nomina adduntur, ut absolutas acramenti forma iis uerbis concludatur, quae modo exposita sunt, Ego te baptizo in nomine patris, & filii,& spiritus lancti. Neque enim s ola filii persona, de quo a Ioanne scribitur; Hic est, qui baptigat; sed simul omnes sanctae Trinitatis personae ad baptismi sacra inentum operantur. Quod autem, In nomine, non, In nominibus, dictum est; hoc plane declarat unam Trinitatis naturam,& diuinitatem. etenim hoc loco, Nomen, ad personas non refertur, sed diuinam substantiam, uirtutem,&p testatem, quae una & eadem est in tribus personis, significat. Sed in hac forma, quam integram, & perfectam esse ostendimus, obseruandum est, quaedam prorsus necessaria esse; quae si omittantur, sacramentum confici non potest; quaedam uero non ita necessaria, ut, si desint, sacramenti ratio non constet; cuiusmodi est uox illa, Ego: . cuius uis in uerbo BAPTIZo continetur: immo uero in ecclesiis Graecorum uariata dicendi ratione praetermitti consueuit: propterea quod nullam fieri oportere ministri mentionem iudicarunci ex
quo factum est, ut in baptismo hac serma passim utantur, Bapti Z tur seruus Christi in nomine patris, & filii ,&spiritus sancti: a cI -bus tamen perfecte sacramentum 1vinistrari, ex Concilii Florentini sententia, & definitione apparet, cum iis uerbis satis explicetur id, quod ad baptismi ueritatem attinet, nimirum ablutio, quae tunc re. ipsa peragitur.Quod si etiam aliquando tempus fuisse dicendum est, An , . cum apostoli in nomine tantum domini Iesu Christi baptigarent; id quidem spiritus sancti assiatu eos fecisse, exploratum nobis esse debet ; ut initio nascentis Ecclesiae Iesu Christi nomine praedicatio illustrior fieret, diuinaque,&immensa eius potellas magis celestaretur. Deinde uero rem penitus introspicientes, facile intelligemus, nullam earum partium in ea forma desiderari, quae ab ipso Saluatore praescriptae sunt. qui enit Iesum Christum dicit, simul etiam patris personam, a quo unctus, & spiritum sanctum, quo unctus est, significat. Quamquam dubium fortasse uideri potest, an huiusmodi se s. ma apostoli aliquem baptizauerint, si Ambrosii, &Basilii, sanctifimorum,& grauissimorum Patrum, auctoritatem sequi uolumus, qui ita bapti linum in nomine Iesu Christi interpretati sunt, ut dixerint, iis uerbis significari baptismum, non qui a Ioanne, sed quia Christo domino traditus esset, tametsi a comm uni, & usitata forma, quae distincta trium personarum nomina coeatinet, apostoli non discederent. Atque hoc loquendi genere Paulus cum in epistola ad Galatas
110쪽
Galatas usus uidetur, cum inquit: Quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis: ut significaret, in fide Christi, nec alia tamen forma, quam idem Saluator & Dominus noster seruadam praeceperat , baptizatos esse.
Hactenus igitur de materia, & forma, quae ad baptismi substantia maxime pertinent, fideles docere satis sierit. Quoniam uero in hoc
sac amento conficiendo, legitima: etiam ablutionis rationem seruari oportet; iccirco eius quoque partis do ina a Pastoribus tradenda est atque ab eis breuiter explicandum, communi Ecclesiae more,& consuetudine receptum este, ut baptismus uno aliquo ex tribus
modis colici pollet. nam qui hoc sacramento initiari debent, uel in aquam merguntur, uel aqua in eos infunditur, uel aquae aspersione tinguntur. Ex his autem litibus quicumque seruetur, baptismus iuere perfici credendum cst. aqua enim in baptismo adhibetur ad significandam animae ablutionem, quam ei licit: quare baptismus ab Apostolo lauacrum appellatus est. Ablutio autem non magis sit, cum aliquis aqua mergitur, quod diu a primis temporibus in Ecclesia obseruatum animaduertimus quam uel aquae effusione, quod nunc in stequenti usu positum videmus, uel aspersione, quemadi nodum a Petro factum esse colligitur, cum uno die tria millia homi
num ad fidei ueritatem traduxit,& baptizauit. Utrum uero unica, an trina ablutio fiat, nihil referre existimandum est . utrovis enim modo & antea in Ecclesia baptismum uere confectum esse, & nunc cofici posse, ex D. Gregorii Magni epistola, ad Leandrum scripta, satis apparet. Retinendus est tamen a fidelibus is ritus, quem unusquisque in sua ecclesia seruari animaduerterit. Atque illud praecipue monere oportet, non quamlibet corporis partem, sed potissimum caput, in quo omnes tum interiores, tum externi sensus uigent, abluendum , simulque ab eo, qui baptizat, non ante, aut post ablutionem uerba sacramenti, quae formam continent, sed eodem tempore, qui, ablutio ipsa peragitur, proni clanda esse. His expositis, conueniet praeterea docere, atque in memoria fidelium reducere, baptismum, quemadmodum & reliqua sacramenta a Christo domino institutum esse. Hoc igitur Pastores frequenter docebunt, explicabuntque duo diuersa tempora baptismi notanda essse; alterum, cum Saluatoreum instituit; alterum, cum lex de eo suscipiendo sancita est. Ac, quod ad primum attinet, tunc a Domino hoc sacramentum institutum esse perspicitur, cum ipse a Ioanne baptizatus sanctificandi uim tutem aquae tribuit. testantur enim sancti Gregorius Nazanzenus,
