Catechismus, ex decreto Concilii Tridentini, ad parochos, Pii Quinti Pont. Max. iussu editus

발행: 1566년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

IO4 . Catechismus

s. & Augustinus, eo tempore aquae uim generandi in spiritualem scilicet uita datam esse. Et alio loco ita scriptum reliquit: Ex quo Christus in aqua mergitur, ex eo omnia peccata abluit aqua. Et alibi: Baptizatur Dominus, non mundari indigens, sed tactu mundae carnis aquas mundans, ut uim abluendi habeant. Atque ad eam rem illud maximo argumento esse potuit, quod tunc sanctissima Trinitas, in cuius nomine baptismus conficitur, numen suum praesens declara- Maiib. a. uit. Vox enim patris audita est: filii persona aderat: & spiritus san-MW- . ctus in columbae specie descendit: praeterea caeli aperti fiant, quo no in bis iam per baptismum licet ascendere. Quod si quis scire cupiat, quanam ratione tanta, & tam diuina uirtus a Domino aquis tributa sit; id quidem humanam intelligentiam fia perat: hoc uero satis percipi a nobis potest, baptismo a Domino suscepto, sanctissimi, Mpurissimi eius corporis tactu aquam ad baptismi salutare usum consecratam esse, ita tamen, ut hoc sacramentum, etsi ante passionem institutum se erit, a passio Re tamen, quae omnium Christi actionum tamquam finis erat, uina, & cssicientiam duxisse, credendum sit. Sed de altero etiam, quo scilicet tempore lex de baptismo lata fuerit, nullus dubitandi locus relinquitur . nam inter sacros scriptores conu Marti 1 s. nit, post Domini resurrectionem, cum apostolis praecepit; Eutes do MMAE. 23. cete omnes gentes, baptietantes eos in nomine patris, &st ij, & sp ritus sancti , ex eo tempore omnes homines, qui salutem aeterna conx. Pet.f. secuturi erant, lege de baptismo teneri coepisse. quod quidem ex apostolorum Principis auctoritate colligitur, cum inquit: Regenerauit nos in spem uiuam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis. -ulas. Idemque ex illo Pauli loco; Se ipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, cum de Ecclesia loqueretur) mundans eam lauacro aquae in uerbo; licet cognoscere..uterque enim baptismi obligationem ad tempus, quod mortem Domini consecutum est, uidetur retulis. se: ut dubitandum nullo modo sit, uerba etiam illa Saluatoris; Nisi Dan. a. quis renatus siserit ex aqua,& spiritu, ston potest introire in regnum Dei ; id ipsum tempus spectasse, quod post pasionem fiaturum erat. Ex iis igitur,si accurate a Pastoribus tractentur, haud dubium csse potest, quin fideles maximam in hoc sacramento dignitatem agnoscat, ac summa animi pietate ueneretur: praesertim uero cum cogitarint, praeclara illa, &lissima munera, quae, cum Christus dominus baptizaretur, miraculorum significationibus declarata sunt, singulis, cum baptizantur, intima spiritus sancti uirtute donari, atque im- η pertiri. Vt enim si, queadmodum Elista puero contigit,nobis oculi

112쪽

Ad Parochos. Io S

ira aperirentur, ut caelestes res intueri pollemus, nemo adeo communi sensu carere putandus esset, quem diuina baptismi mylteria in ma

ximam admirationem non traducercns: cur idem etiam euenturum

non existi incinus, cum a Pastoribus huius sacramenti diuitiae ita expolitae fuerint, ut eas fideles si non corporis oculis, at mentis acie, fidei splendore illuminatae, contemplari queant Iam uero, a quibus ministris hoc sacramentum consciatur, non adsi prροψ utiliter modo, sed necessario tradendum uidetur; tum ut it, quibus praecipue hoc munus commissi im est, illud sancte,& religiose curare studeant, tum ut ne quis, tamquam fines suos egressus, in alienam possessionem intempestiue ingrediatur, uel superbe irrumpat: cum in omnibus ordinem seruandum esse Apostolus admoneat. Docean 1. ad corii tur igitur fideles, triplicem esse corum ordinem: ac in primo quide Episcopos, de sacerdotes collocandos esse; quibus datum est, ut iure suo, non extraordinaria aliqua potcltate, hoc munus exerceant. iis Mesop. enim in apollolis praeceptu est a Domino; Euntes baptizate: quamuis Episcopi, ne grauiorem illam docendi populi curam deserere cogeretur, baptismi ministerium sacerdotibus relinquere soliti essent. Quod uero sacerdotes iure suo hanc functionem exerceant, ita ut praesente etiam Episcopo ministrare baptismum possint, ex doctrina Patrum, &usu Eccletiae constat. nam cum ad Eucharistiam consecrandam instituti sint; quae est pacis & unitatis sacramentum: consentaneum fuit, potestate ijs dari omnia illa administrandi, per quae necessario huius pacis , & unitatis quilibet particeps fieri posset. Quod si aliquando Patres sacerdotibus, sine Episcopi uenia, bapti-etandi ius permissum non esse dixerunt; id de eo baptismo, qui certis anni diebus solemni caerimonia administrari consueuerat, intelligendum uidetur. Secundum ministrorum locum obtinet Diac ni ; quibus, sine Episcopi, aut sacerdotis concessu, non licere hocs cramentum administrare, plurima sanctorum Patrum decreta testatur. Extremus ordo illorum est, qui, cogente necessitate, sine sole- .irinibus caerimoni js baptizarhossunt: quo in numero sunt omnes,

etiam desopulo, siue mares, siue seminae; quamcumque illi sectam profiteantur . nam & Iudaeis quoque, & insdelibus, & haereticis, cunecessitas cogit, hoc munus permissum est; si tamen id ellicere propositum eis fuerit, quod Ecclesia catholica in eo administrationis genere essicit. Haec autem cum multa ueterum Patrum, & Conciliorum decreta confirmarut; tum uero a sacra Tridentina Synodo ana- com. Trici.

thema in eos sancitum est, qui dicere audeant, baptismum, qui etiadatur

113쪽

datur ab haereticis in nomine patris,& filii,& spiritu ancti, cum in tentione faciendi quod ficit Ecclesia, non esse uerum baptismum. In quo prosecto summam Domini nostri bonitatem, & sapientiam

' licet admirari. nam cum hoc secramentum necessario ab omnibus percipiendum sit; quemadmodum aquam eius materiam instituit, qua nihil magis commune esse potest uesic etia neminem ab eius administratione excludi uoluit: quamuis, ut dictum est, non omnibus liceat solemnes caerimonias adhibere: non quidem quod ritus, aut caerimoniae plus dignitatis, sed quod minus necessitatis, quam sacramentum,hδbeant. Neque uero, hoc munus ita omnibus promi Dcue permissum esse, fideles arbitrentur, quin ordinem aliquem munistrorum statuere maxime deceat. mulier enim, si mares adsint, laucus item praesente clerico, tum clericus coram secerdote, baptismi administrationem sibi sumere non debent. Quaquam obstetrices, quae baptizare consueuerunt, improbandae no lunt, si interdia, praesente aliquo uiro, qui huius sacramenti conficiendi minime peritus si quod alias uiri magis propriu ossicium uideretur, ipsae exequatur. nepti is Accedit autem ad eos ministros, qui, ut hactenus declaratum est, MUM' baptismum coficiunt, aliud etiam ministrorum genus, qui ad sacra, & Lalutarem ablutionem celebrandam ex uetustillima catholicae E clesiae consuetudine adhiberi solent. ij nunc patrini, olim susceptores, sponsores, seu fideiussores, communi uocabulo,a rerum diu in

rum scriptoribus uocabantur. De quorum numero, quoniam ad omnes rere laicos pertinet, accurate a Pastoribus agendum eriti ut

fideles intelligant, quae potissimum ad illud recte perficiendum necessaria sint. In primis uero explicare oportet, quae causa fuerit, cur ad baptismum praeter sacramenti ministros patrini etiam , & suse tores adiungeretur. quod quidem optimo iure fictum esse, omnius uidebitur, si meminerint, baptismum esse spiritualem regener tionem, per quam filii Dei nascimur. de ea enim ita loquitur D. Pet. Pet. i. trus: Sicut modo geniti in sentes rationabiles, sine dolo lac concupiscite. Vt igitur, postquam aliquis in hanc lucem editus est, nutriace, & paedagogo indiget, quorum ope, atque opera educetur, ac doctrina,& bonis artibus erudiatur: ita etiam necesse est, ut, qui ex b ptismi sente uitam spiritualem uiuere incipiunt, alicuius fidei, 5c prudentiae committantur, a quo Christianae religionis praecepta haurire, ad omnemque pietatis rationem institui possint, atque ita paulatim in Christo adolescere,donec tandem uiri perfecti, iuuante Domino euadat; cum praesertim Pastoribus, qui publicae parochiarum

curationi

114쪽

Ad Parochos. M IOX

eurationi praepositi sunt, tantum temporis no supersit, ut priuatam illam curam pueros in fide erudiendi luscipere pollini. Huius autem uetustissimae consuetudinis praeclarum testimonitia D. Dionysio habemus, cum inquit: Diuinis nostris ducibus sic enim apostolos uocatὶ in metem uenit,&uisum est suscipere infantes, secundum istum sanctum modum, quod naturales parentes pueri eum cuidam docto in diuinis, ueluti paedagogo, traderent, sub quo, sicut sub diuino patre, dc saluationis sanctae susceptore, reliquum uitae puer deg ret. Eandem uero sententiam confirmat Higinis auctoritas. Quam. ob rem sapientissime a sancta Ecclesia constitutum est, ut non solumis, qui baptizat, cum baptizato, sed etiam susceptor cum eo, quem suscipit, de cum eius ueris parentibus affinitate deuinciantur: ita ut legitima nuptiarnm foedera inter hos omnes iniri no possint, atque inita dirimantur. Praeterea docere oportet fideles, quae sint susceptoris partes. etenim hoc munus adeo negligenter in Ecclesia tractatur, ut nudum tantum huius fiunctionis nome relictum sit; quid autem sancti in eo contineatur, ne suspicari quidem homines uideantur. Hoc igitur uniuerse susceptores semper cogitent, se hac potissimum lege osstrictos esse, ut spirituales filios perpetuo commendatos habeant, atque in ijs, quae ad Christianae uitae institutionem spectant, curent diligenter, ut illi tales se in omni uita praebeant, quales eos futuros esse solemni caerimonia spoponderunt. Audiamus quid ea de re sanctus Dionysius scribat, uerba sponsoris exprimens: Spondeo puerum inducturum, cum ad sacram intelligentiam uenerit, te tu i is

adhortationibus meis, ut abrenunci et contrarijs omnino, profiteatur , peragatque diuina, quae pollicetur. Item D. A ugustinus, Vos, inquit, ante omnia tam uiros, qua mulieres, qui filios in baptismate suscepistis, moneo, ut cognoscatis, fideiussores apud Deum extitisse pro illis, quos uisi estis de sacro sonte suscipere. Ac profecto decet maxime, eum, qui aliquod ossicium suscepit, in eo diligenter exequendo numquam defatigari; & qui se alterius paedagogum, & custodem prosessus est, minime pati illum esse desertum, quem semel in fidem, & clientelam suam recepit, donec illum opera, & praesidio suo egere intellexerit. Quae autem si ijs spiritualibus tradenda sint, paucis D. Augustinus comprehendit, cum de hoc ipso susceptorum

ossicio loqueretur: inquit enim: Debent cos admonere, ut castit tem custodiant, iustitiam diligant, charitatem teneat, & ante omnia Symbolum, S: orationem Dominicam eos doceant; Decalogum

etiam, & quae sint prima Christianae religionis rudimenta.Quae cum ita

115쪽

1Ο8 Catechismus

ita se habeant; facile intelligimus, cuinam hominum generi sanctae

huius tutelae administratio committenda non sit, nimirum iis, qui eam gerere aut fideliter nolint, aut sedulo, & accurate non sileant. Quocirca, praeter naturales parentes, quibus non licet eam curatio nem suscipere, ut ex eo magis appareat, quantum haec spiritualis educatio a carnali distet, haeretici in primis, Iudaei, infideles ab hoc munere omnino prohibendi sunt, ut qui in ea cogitatione, & cura semper uersentur, ut fidei ueritatem mendaciis obscurent, atque omne Christianam pietatem euertant. Plures quoque ne baptizatum de baptisino suscipiant, sed ut unus tantum, siue uir, siue mulier, uel ad summum unus,&una, Tridentino Concilio statutum est; tum quia disciplinae, atque institutionis ordo a multitudine magistroruperturbari poterat; tum quia prouidere oportebat, ne inter plures eiusmodi assinitates coniungerentur, quae impedirent, quo minus legitimo matrimonii uinculo hominum inter homines societas i lius diffunderetur. obiam istes Sed cum ceterarum rerum cognitio,quae hactenus expositae sunt, a baptis fidelibus utilissima habenda sit 8, tum uero nihil magis necessarium

2 huis. uideri potest, quam ut doceantur, omnibus hominibus baptismi lequam gem a Domino praescriptam esse, ita ut, nisi per baptismi gratia Deo renascantur, in sempiternam mi seriam, & interitum a parentibus, ta sue illi fideles, siue infideles sint, procreentur. Igitur saepius a Pasto-I m. i. ribus explicandum erit, quod apud Euangelistam legitur: Nisi quis

renatus fuerit ex aqua,& spiritu, non potest introire in regnum Dei.

Quam legem non solum de ijs, qui adulta aetate sunt, sed etiam de pueris infantibus intelligendam esse, idque ab apostolica traditione

Ecclesiam accepisse, communis Patrum sentcntia,&auctoritas confirmat. Praeterea, credendum est, noluisse Christum dominum baptismi sacramentum, & gratiam pueris denegari, de quibus dicebat:

Masib. ij. Sinite paruulos, & nolite eos prohibere ad me uenire: taliu est enim Marc. s. regnum caelorum . quos amplexabatur, super quos manus imponebat, quos benedicebat. Deinde, cum legimus, totam aliquam furii-1.ad cor. i. liain a Paulo baptizata esse, satis apparet, pueros etiam, qui in illorum numero erant, salutari sente ablutos esse. Deinde circumciso, r. quae figura fuit baptismi, eum morem maxime commendat. Pueros' enim octauo die circumcidi solitos, nemo est, qui ignoret. Ac quiam col47. bus circumcisio manufacta in expoliatione corporis carnis proderat , ijsdem baptismum, qui est circumcisio Christi non manufacta, prodesse perspicuum est. Postremo, ut Apostolus docet, si unius delucto

116쪽

Ad Parochos. IR

delicto mors regnauit, per unum multo magis abundantiam gratiae,& donationis,&iustitiae accipientes, in uita regnabunt per unum I

sum Christum.Cum itaque per Adae peccatum pueri ex origine noxa contraxerint; multo magis per Christum dominum possunt gratia,&iustitiam cosequi, ut regnent in uitam: quod quidem sine baptiLmo fieri nullo modo potest. Quare docebunt Pastores, infantes omnino baptizandos: & deinde paulatim teneram aetate Christianae religionis praecep th ad ueram pietatem inserinandam esse . nam, ut a sapiente praeclare dictum est; Adolescens iuxta uiam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab eae Neque . n. dubitare licet, quin fidei sacramenta, cum abluuntur, accipiant; no quia mentis suae assensione credant; sed quia parentum fide, si parentes fideles fuerint, sin minus, fide ut D.Auguilini uerbis loquamurὶ uniuersae secietatis sanctorum

muniuntur. etenim ab iis omnibus recte dicimus eos baptismo os serti, quibus placet, ut offerantur, & quorum charitate ad comunionem lancti spiritus adiunguntur. Hortandi autem sunt magnopere

fideles, ut liberos suos, quaprim um id sine periculo facere liceat, adeeelesiam deseredos,& lolemnibus caerimoni js baptizandos curet. nam cum pueris infantibus nulla alia salutis coparandae ratio, nisi eis baptismus praebeatur, relicta sit, facile intelligitur, quam graui culpa illi sese obstringant, qui eos sacramenti gratia diutius, quam necessitas postulet, carere patiantur; cum praesertim, propter aetatis imbecillitatem, infinita pene uitae pericula illis impendeant. Diuersam uero rationem in ijs seruandam esse, qui adulta aetate sunt, & persectum rationis usum habent, qui scilicet ab infidelibus oriuntur, antiquae ecclesiae consuetudo declarat . nam Christiana qui dein fides illis proponeda est atque omni studio ad eam suscipiendam cohortandi, alliciendi, inuitandi sunt. quod si ad dominum Deum couertantur; tum uero monere Oportet, ne ultra tempus, ab Ecclesia praescriptu, baptismi sacramentu differant. na cum scriptu sit; N5 tardes co- uerti ad Dominum,&ne differas de die in diem: docendi sunt, persectam conuersionem in noua per baptismum generatione positam esse: praeterea, quo serius ad baptismum ueniunt, eo diutius sibi ca rendum esse ceterorum sacramentorum usu, & gratia, quibus Christiana religio colitur,cu ad ea sine baptismo nulli aditus patere possit deinde etia maximo fructu priuari, quem ex baptismo percipimus: siquidem non solii omnium sceleru, quae antea admista sunt, macula& sordes baptismi aqua prorsus eluit, ac tollit, sed diuina gratia nos

ornat; cuius ope, & auxilio in posteria etia peccata uitare possumus, iustitiaq. & innocentia tueri: qua in re summa Christianae uitae costare facile omnes intelligunt. Sed quamuis haec ita sint; no consueuit L tamen

117쪽

l IO . Catechinius

tamen Ecclesia baptismi sacrametum huic hominu generi statim tribuere, sed ad certum tepus dissercndum esse constituit. neque cnim ea dilatio periculum, quod quidem pueris imminere supra dictum est, coniunctu habet cum illis, qui rationis usu praediti sunt. baptis mi suscipiendi propositum, atque consilium, & male actae uitae paenitentia satis futura sit ad gratiam, & iustitiam, si repentinus aliquis casus impediat, quo minus salutari aqua ablui possint. Contra uero

haec dilatio aliquas uidetur utilitates afferre. Primum enim, quo maab Ecclesia diligenter prouidendum est, ne quis ad hoc sacramentuficto, &simulato animo accedat, eorum uoluntas, qui baptismum petunt, magis exploratur, atque perspicitur . cuius rei causa in antia quis Concilijs decretu legimus, ut qui ex Iudaeis ad fidem catholica ueniunt; antequa baptismus illis administretur, aliquot messes inter catechumenos essent: deinde, in fidei doctrina, quam profiteri debent, &Christianae uitae institutionibus erudiuntur perfectius. Prae- terea, maior religionis cultus sacramento tribuitur, si constitutis ta- tum Paschae, & Pentecostes diebus, solemni caerimonia baptismu suscipiant. Sed interdu tamen baptismi tempus iusta aliqua & necessaria de causa disserendu non cst, ueluti sit uitae periculum instare uideatur,ac praesertim si illi abluedi sint, qui iam fidei mysteria plene percei, perint . quod quidem Philippii, & apostoloru Principem fecisse fatis

collat,cum alter Cadacis reginae Eunuchii,alter Cornelium nulla interposita mora, sed statim ut se fide amplecti professi sunt, baptigauit. Docendum praeterea, & populo explicandum erit, quo modo af, secti esse debent, qui bapti Eandi sunt. In primis itaque opus est, ut uelint, propositum q. illis sit, baptismum suscipere.nam cum imusquisque in baptismo, peccato moriatur, & noua uiuendi rationem, & disciplina suscipiat,aequum est, non inuito cuiquam, au t recusanti, sed illis tantum, qui sponte sua, & libenti animo accipiunt, baptismum praeberi. Quare cx sancta traditione semper seruatum animad uertimus, ut nemini baptismus ministretur, nisi prius interrogatus fuerit, an uelit baptizari. Nec uero in pueris quoq. insantibus eam uoluntatem deesse existimadum est, cum Ecclesiae uoluntas, quae pro illis spodet, obscura esse non possi. Praeterea,amentes, & furiosos, qui cum aliquando compotes mentis essent, in insaniam deinde inciderunt, ut qui eo tempore nulla baptismi suscipiendi uoluntatem habeant, nisi uitae periculum immineat, baptizandos non esse: cum autein in uitae discrimine uersantur, si antequam furere inciperent, eius uoluntatis significationem dederunt, abluendi sunt ;un minus, a baptismi administratione abstinendum est. Idemque iudicium de

118쪽

Ad Parochom

dormientibus fieri debet. Quod si in mentis potestate numqua se

runt, ita ut nullum rationis usum habuerint, eos in fide Ecclesiae no . secus ac pueros, qui ratione carent, baptizandos est e, Ecclesiae auctoritas, & consuetudo satis declarat. Verum praeter baptismi uoluntate fides etia ea ratione, qua de uoluntate dictum est, ad consequendam sacramenti gratiam maxime necessaria est. etenim Dominus, &Saluator noster docuit: Qui crediderit,& baptizatus fuerit, saluus erit. Mariis. Deinde, ut quelibet admissorum scelerum, & male actie uitae paeniteat, atque ut ide in posterum a peccatis omnibus abstinere statuat, opus est . aliter enim, qui ita baptismum peteret, ut tamen peccandi consuetudinem nollet emendare, omnino repellendus esset. nihil enim baptismi gratiae, & uirtuti tam repugnat, quam eorum mens,& consilium, qui nullum umquam peccadi finem sibi constituunt. Cum itaque baptismus ob eam rem expetendus sit, ut Christum induamus, & cum eo coniungamur; plane constat, merito a sacra ablutione reiiciendia esse, cui in uitiis, & peccatis perseuerare propositu est: praesertim uero, quia nihil eorum, quae ad Christum,&Ecclesiam pertinent, frustra suscipiendum est, inanemque baptismum, si iustitiae,&salutis gratiam spectemus, in eo futurum esse, satis intelligimus, qui secundum carnem ambulare, non secundum spiritum, co- gitat: eis, quod ad sacrainentum pertinet, persectam eius ratio nem sine ulla dubitatione consequitur, si modo, cum rite baptizatur, in animo habeat id accipere, quod a sancta Ecclesia administratur. 2ua-obrem Princeps apostolorum magnae illi hominum multitudini, qui, ut ait scriptura, compuncti corde, ab eo, & a reliquis apostolis, quid sibi faciendum esset, quaesiuerat, ita respondit: Paenitentia agi - m. t. te, & baptiZetur unusquisque uestru . & alio loco, Paenitemini, in- .vit a. quit, & conuertimini, ut deleantur peccata uestra. Item beatus Paulus, ad Romanos scribens, aperte ostendit, ei, qui bapti Zatur, omnino moriendum esse peccatis: quare nos monet, ne Exhibeamus me-bra nostra arma iniquitatis peccato, sed exhibeamus nos Deo, tam- λω-. a. quam ex mortuis uiuetes. Haec uero si fideles saepe meditati fuerint, primum quidem summam Dei bonitatem uehementer admirari cogentur, qui nihil tale merentibus, tam singulare,&diuinum bapti Lmi beneficium Blassia misericordia addulius tribuit: deinde, cum

sibi ante oculos proponent, quam aliena esse debeat ab omni crimine eorum uita, qui tanto munere ornati sunt, illud etiam in

primis a Christiano homine requiri facile intelligent, ut quotidie tam sancte & religiose traducere uitam studeant , perindeL 1 ac si

119쪽

Concupissentia in renatis non adscribiatur culpa . EZe. 36 1. ad Cor. 6.

ita Catechismus

ae s ea ipsa die baptismi sacramentum, dc gratiam consecuti essent. Quamquam ad inflammandos uerae pietatis studio animos nihil nugis proficiet, quam si Pallores accurata oratione explicauerint, quiunam sint baptismi essectus. De his igitur quoniam sepe agendum est, ut fideles masis perspiciant, se in altillimo dignitatis gradu positos esse, nec se ab eo dei j ciuilis aduersarii insidiis, uel impetu, ullo umquam tempore patiantur; hoc primum tradere oportet, peccatum, siue a primis parentibus origine contractum, siue a nobis ipsis commissum, quamuis etiaadeo nefarium sit, ut ne cogitari quidem posse uideatur, admirabili huius sacramenti uirtute remitti, & condonari . Id uero multo ante ab Ezechiele praenunciatum est, per quem dominus Deus ita loquitur : Etandam luper uos aqua mundam, de mundabimini ab omnibus inquinamentis uestris. Et Apostolus ad Corinthios, post longa peccatorum enumeratione subiecit: Et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis. Atque hanc doctrinam perpetuo a sancta Ecclesia traditam esse, perspicuum est. Sanctus enim Augustinus in libro, quem de baptismo paruulorum conscripsit, ita testatur: Generante carne tantum contrahitur peccatum originale: regenerante

autem spiritu, non solum originalium, sed etiam uoluntarioruin peccatorum fit remissio. dc sanctus Hieronymus ad Oceanum, inmnia, inquit, in baptismate condonata sunt crimina. Ac ne dubitare amplius ea de re cuiqua liceret, post aliorum Conciliorum des nitionem, sacra etiam Tridentina Synodus idem declarauit, cum ana themam eos decreuit, qui aliter sentire auderent, quiue asseuerare non dubitarent, quamuis peccata in baptismo remittatur, ea tamen prorsus non tolli, aut radicitus euelli, sed quodam modo abradi, ita ut peccatorum radices animo infixae adhuc remaneat. Namque, ut eiusdein sanctae Synodi uerbis utamur, in renatis nihil odit Deus :quia nihil damnationis est ijs, qui uere consepulti sunt cum Chri sto pcr baptisma in mortem; qui non secundum carnem ambulant; sed ueterem hominem exuentes, dc nouum, qui secundum Deum creatus est, induentes, innocentes, immaculati,puri, innoxii,ac Deo dilecti essecti sunt. Ac fiteri quidem oportet, sicut eodem loco ipsius Synodi auctoritate decretum est, in baptizatis concupiscentiam uelso mitem remanere: sed illa uere peccati rationem non habet . nam ex diui quoque Augustini sententia, in paruulis baptiZacis con cupiscentiae reatus absoluitur, ad agonem relinquitur. atque idem alibi testatur; C5cupiscentiae reatus in baptismate soluitur, sed infirmitas

120쪽

Ad Parochos. IIJ

mitas manet. concupiscen tia enim, quae ex petrato est, nihil aliud est, nisi animi appetitio, natura sua rationi repugnans: qui tamen

motus si uoluntatis consent una,aut negligentiam coniunctam non habeat, a uera peccati natura longe abest. Ac cum D. Paulus inquit;

Concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces ; ex ν. his uerbis non ipsam concupiscendi vim, sed uoluntatis uitium intelligi uoluit. Eandem doctrinam tradit D. Gregorius, ita scribens: D. et 'rius

Si qui sunt, qui dicant peccata in baptismo superficie tenus dimitti, quid est hac praedicatione infideliust cum per fidei sacrametum anima, peccatis radicitus absoluta, soli Deo in hineat. Atque ad ea rem demostrandam Saluatoris nostri testimonio utitur, cum apud sanctum Ioannem ait: Qui lotus est, non indiget, nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Quod si cui expressam huius rei figuram de imaginem libet intueri, proponat sibi ad contemplandum Naaman Syri j leprosi historiam; qui cum septies Iordanis aqua se abluisset,

testante scriptura, ita a lepra mundatus est, ut eius caro, caro pueri uideretur. Quare baptismi proprius effectus est peccatorum omniu, siue originis uitio, siue nostra culpa contracta sint, remissio. cuius rei caula a Domino, & Saluatore nostro institutum esse, clarissimis uerbis apostolorum Princeps, ut alia testimonia omittamus, expli- eauit, cuin inquit: Paenitentiam agite,& baptizetur unusquisque ue t. strum in nomine Iesu Christi, in remissionem peccatorum. Iam uero, in baptismo non solum peccata remittuntur, sed pecca V torum etiam, & scelerum poenae omnes a Deo benigne condonan- , ' tur. nam etsi omnibus sacramentis hoc commune est, ut per illa uir ianuatus passionis Christi domini communicetur: de solo tamen bapti Lmo dictum est ab Apostolo, nos per ipsum Christo commori, & se- remitti i Opeliri. ex quo sancta Ecclesia seinper intellexit, sine maxima sacramenti iniuria fieri non posse, ut ei, qui baptismo expiandus sit,eiusmodi pietatis ossicia, quae usitato nomine sancti Patres opera satis- να factionis uocarunt, imponantur. Nec uero, quae hoc loco traduntur, ueteris Ecclesiae consuetudini aduersantur: quae olim Iudaeis, cum baptizarentur, praecipiebat, ut quadraginta continuos dies isiunarent. neque enim illud institutum ad satisfactionem pertinebat; sed qui baptismum percepissent, ea ratione admonebantur, ut sacramenti dignitatem uenerantes, ieiuni js, & orationibus aliqua-

diu sine intermissione opera darent.Sed quam qua in baptismo poenas peccatorum codonari exploratu esse debet: ab eo tame poenarus ere, quae ciuilibus iudiciis ob graue aliquod scelus persoluendae

L 3 sunt,

SEARCH

MENU NAVIGATION