장음표시 사용
71쪽
it aut, quicumque uere sancti sunt, extra hanc Ecclesiam esse non possint. Patet igitur, Ecclesiam esse sanctam, ac sancta in quidem: quoniam corpus est Christi , a quo sanctificatur, cuiusque sanguinei abluitur .i Tertia proprietas Ecclesiae ea cst, ut Catholica, nempe uni uersalis, uocetur: quae appellatio uere illi tributa est: quoniam, ut testatur sanctus Augustinxis, A solis ortu usque ad occasum unius s- dei splendore diffunditur. Neque enim, ut in humanis rebus p. aut
haereticorum conuentibus, unius tantum regni terminis, aut uno
hominum genere Ecclesia dcfinita est: uerum omnes homines, siue illi barbari sint, siue Scythae, siue serui, siue liberi, siue masculi, siue seminae, charitatis sinu complectitur. Quare seriptum est: Redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, & lingua, & populo, Mnatione,& secisti nos Deo nostro regnum. De Ecclesia dicit David: Postula a me, θ: dabo tibi gentes hereditatem tuam, & possessionem
tuam tcrminos terrae. Item Memor cro Raab, & Babylonis scien tium me.&: Homo natus est inca. Praeterea omnes fideles, qui ab
Adam in hunc usque diem fuerunt, quiue futuri sunt, quamdiu mundus extabit, ueram fidem profitetes, ad eandem Ecclesiam pertinent, quae super fundamento apostolorum sundata est, ac prophetarum , qui omnes in illo lapide angulari Christo, qui secit utraque unum, & pacem iis, qui propc, ta iis, qui longe, an nunclauit, constituti sunt, S: fundati. Vniuersalis etiam ob eam causam dicitur, quod omnes, qui salutem aeternam consequi cupiunt, cam tenere,&lecti debeant, non secus ac qui arcam, ne diluuio perirent,
ingressi sunt. Haec igitur ueluti certissima regula tradenda est, qua uera, δί falsa Ecclesia iudicetur: sed ex origine etiam, quam reuelata gratia ab apostolis ducit, Ecclesiae ueritatem agnoscimus: si qui dein eius doctriana ueritas est, non recens, neque nunc primum orta, sed ab apostolis iam olim tradita, & in omnem orbem terrarum dissem irrata. ex quo fit, ut nemo dubitare possit, impias haereticorum uoces longe a uerae Ecclesiae fide abesse, cum doctrinae Ecclesiae, quae ab apostolis ad hanc diem praedicata est, aduersentur. Quare, ut omnes intelligerent, quaenam esset Ecclesia catholica, Patres in Symbolo illud diuinitus addiderunt, Apos TOLICAM. Etenim spiritus sanctus,
qui Ecclesiae praesidet, eam non per aliud genus ministrorum, quam per apostolicum , gubernat. Qui spiritus primum quidem apostolis tributus est, deinde uero, summa Dei benignitate , semper in Ecclesia mansiv. Sed quemadmodum haec una
72쪽
Ecclesia errare non potςst in fidei, ac morum disciplina tradenda. cum a spiritu lancto gubernetur: ita ceteras omnes, quae sibi Ecclesiae nomen arrogant, ut quae Diaboli spiritu ducantur, in doctrinae & morum perniciosissimis erroribus uersari necesse est. Sed quoniamagnam uim habent figurae ueteris testam cli ad excitiaos fidelium
animos, reuocandamque Terum pulcherrimarum memoriam, cuius
rei potissimum cauta apostoli his usi i unt; illam quoque docti ina
partem, quae magnas utilitates habet, Parochi non praetermittent In his autem illustrem sisnificationem habet arca Noe: quae ob cain rem tantum diuino iustu constructa est , ut nullus dubitandi locus Gea. s.
relinquatur, quin Ecclesiam ipsam significet; quam Deus sie coiistituit, ut, quicumque per baptismum illam ingrederentur, ab omni mortis aeternae periculo tuti cilc possient; qui uero extra illam essent, quemadmodum iis euenit, qui in arcam recepti non sunt, suis sce. leribus obruerentur. Alia figura est, magna illa ciuitas Hierusalem, cuius nomine scripturae saepius sanctam Ecclesiam significant. Nunctum in illa solum osserre Deo sacrificia licebat: quia in sola etia Dei Ecclesia, neque extra eam usquam, uerus cultus, uerumquesacrificium reperitur, quod Deo placere ullo modo possit. Iara, illud etia extremo loco de Ecclesia docendum erit, quanam ratione nos credere Ecclesiain, ad articulos fidei pertinead. nam etsi quiuis ratione, do sensibus percipit, Ecclesiam, idest hominum conuentum in tertis . l. . esse, qui Christo domino addicti, & consecrati sunt, neque ad eam rem animo concipi ὀndam fide opus cstemideatur ; cum nec Iudaei, nec Turcae quidem de eo dubitent: tamen illa mysteria, quae in saniacta Dei Ecclesia contineri partim declaratum est, partim in sacrai non vo ordinis explicabitur, mens fide tantummodo illustrata, non ulialis rationibus conuicta, intelligere potest Cum igitur hic articulus
non minus, quam ceteri, intelligentiae nostrae facultatem,& uires tu peret; iure optimo confitemur, noSE Hae ortum , munera,
gnitatem non humana ratione cognoscere, sed fidei oculis intueri Neque enim aut homines huiui Ecclesiae auctores fuerunt,sed De ipse immortalis, qui eam super firmissi main petram aedificauit, teste Propheta : Ipse fundauit eam altissimus: quam ob causam hereditas PM.ss. Dei, de Dei populus appellatur. Nec potestas , quain accepit, huma-Ina est, seddiuinom qnere tributa. Quare quemadmodum naturaei uiribus comparari non potest: ita etiam fide solum intestigimus, in Ecclesia claues regni caelorum esse, eique potestatem peccata remittendi , excommunicandi, uerumque Christi corpus:consecrandi . tr. Q G 3 traditam.
73쪽
ad Heb. 3. traditam: deinde ciues, qui in ea morantur, non habere hic ciuitate permanentem, sed futuram inquirere. Vnam igitur Ecclesiam sanctam , & catholicam esse, necessario credendum est . tres enim Trianitatis personas, Patrem, & Filium, de Spiritum sinctum, ita creduinus , ut in eas fidem nostram collocemus. Nunc autem, mutata diacendi serina, sanctam, & non in sanctam Ecclesiam, credere profitemur ; ut hac etiam diuersa loquendi ratione, Deus omnium cssectora creatis rebus distinguatur, praeclaraque illa omnia, quae in Ecclesiam collata sunt, beneficia, diuinae bonitati accepta reseramus.
SANCTORUM COMMUNIONEM. Cum sanctus Ioannes euan
gelista de diuinis mysteriis ad fideles scriberet, cur eos in illis erudia .min. I. ret, hanc rationem attulit: Ut& uos, inquit, societatem habeatis nobiscum, & societas nostra sit cum patre, & cum filio eius Iesu Christo. Haec societas in communione sanctorum sita est, de qua in hoc articulo sermo habetur . utinam uero in eo explicando ecclesiarum praesides, Pauli, & aliorum apostolorum diligentiam imitarentur. est enim non solum quaedam superioris articuli interpretatio, doctrinaque uberrimorum fiuctuum, sed etiam, quis usus mysteriorueta debeat, quae Symbolo continentur, declarat. Omnia enim. eius . rei causa pervestiganda sunt,ac percipienda, ut in hanc tam amplam,& beatam societatem sanctorum admittamur, admissique constan- ad colossi. tissime perseueremus, cum gaudio gratias agentes Deo patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine. In primis igitur fideles docendi sunt, hunc articulum esse illius, qui de una sancta Ecclesia catholica antea positus est, ueluti explicationem quandam. unitas enim spiritus , a quo illa regitur, essicit, ut, quidquid in eam collatum est, commune siti omnium enim sacramentorum stas ctus ad uniuersos fideles pertinet: quibus sacramentis, ueluti sacris uinculis, Christo conectuntur,&copulantur, &maxime omnium baptismo, quo, tamquam ianua, in Ecclesiam ingredimur. Haca
tem sanctorum communione, sacramentorum communionem imtestigi debere, Patres in Symbolo signiscant illis uerbis: Confiteor unum baptisma. Baptismum uero in primis Eucharistia,& deinceps
cetera sacramenta cosequuntur. nam etsi hoc nomen omnibus lacramentis conuenit, cum Deo nos coniungant, illiusque participe, cuius gratiam recipimus, essiciant; magis tamen proprium est Euch ristiae, quae hanc essicit communionem.Sed alia etiam communio in
Ecclesia cogitanda est. Quaecumque enim pie, sincteque ab uno sui .adeorii 3. scipiuntur, ea ad omnes pertinent, &, ut illis prosint, charitate , quae:
74쪽
non quaerit, quae sua sunt, essicitur. Id uero cum S.Ambrosii testimonio comprobatur, qui locum illum psalmi explanans, Particeps ego sum omnium timentium te, ita inquit: Sicut membrum particeps esse dicimus totius corporis, sic coniunctum Omnibus timentibus Deum. Quare Christus eam nobis orandi formam praescripsit, ut diceremus ; Panem nostrum, non, meum; ac reliqua eius generis ri non
nobis tantum, sed omnium saluti, occommodis prospicientes. At uero haec bonorum communicatio, membrorum humani corporis aptissima similitudine in sacris litteris saepe demonstratur . nam in corpore multa sunt membra: sed etsi multa sunt, unum tamen compus constituunt, in quo singula proprio, non autem omnia eodem munere funguntur. Nec uero omnia eandem dignitatem habent, aut aeque utiles, & decoras functiones exequuntur: nullique suum, sed totius corporis commodum,arque utilitas proposita est. Omnia deinde tam apta inter se, & connexa sunt, ut,si unum aliquod dolore assicitur, cetera item naturae cognatione, & consensu doleant; ficontra bene assectum est, communis sit omnibus ille iucunditatis sensus. Atque haec eadem in Ecclesia licet contemplarii in qua etsi diuersa sunt membra, nempe uariae nationes, Iudaeorum, Gentium, liberi, &serui, pauperes, & diuites, cum tamen baptismo initiantur, unum corpus cum Christo fiunt, cuius ille caput est.Unicuique praeterea in hac Ecclesia suum munus assignatum est . ut enim alii in ea apostoli, alii doctores,omnes uero publicae utilitatis causi sunt constituti: ita aliorum est, praeesse, ac docere; aliorum item parere. α subiectos esse. At uero toti tantisque muneribus, ac bonis diuin b.
tus collatis illi fiuuntur, qui in charitate uitam Christianam degunt. iustique, & chari Deo sunt. Membra uero mortua, nimirunt homines sceleribus obstricti, de a Dei gratia alienati, hoc quidem bono non priuantur, ut huius corporis mcbra esse desinant, sed cum sui mortua, fiuctum spiritualem, qui ad iustos, de pios homines per uenit, non percipiunt. tametsi, eum in Ecclesia sint, ad amisitan gruriam, uitamque recuperandam ab iis adiuuantur, qui spiritu uiuut,& eos fiuctus capiunt,quorum expertes esse dubitarino potest, qiii omnino ab Ecclesia sunt praecisi. Nec uero tantum communia sunt ea dona, quae homines charos Deo, iniustos reddunt; sed gratiae etiagratis datae, in quibus numerantur scientia, prophetia, donum linguarum , ac miraculorum, & cetera huius generis: quae dona malis
etiam hominibus, non priuatae, sed publita utilitatis causa, ad aedificandam Ecclesiain conceduntur . nam ianitatis gratia, noni illiv.,
75쪽
qui ea praeditus est, sed aegroti curandi causa tributa est. Ac nihil tandem a uere Christiano homine possidetur, quod sibi cum ceteris
omnibus commune esse non existimare debeat . quare ad subleuandam indigentium miseriam prompti, ac parati este debent. nam quis. Dan. a. huiusmodi bonis ornatus est, si uiderit Otrem suum egere, nec illi subuenerit, is Dei charitatem non habere plane conuincitur. Quae cum ita se habeant; satis constat, eos, qui in hac sancta communione i unt, quadam felicitate perfrui, & uere illud dicere posse: Quam dilecta lasernacula tua Domine uirtutu: concupiscit, & deficit antima mea in atria Domini: dc beati,qui habitat in domo tua Domine.
. REMISSIONEM PECCATORUM. Nemo est, qui cum uideat,
hunc articulum de remissione peccatorum, in ceteris fidei articulis numeratum esse, dubitare ponit, eo non solum diuinum aliquod inystetium, sed etiam ad salutem comparadam maxime necessarium contineri. nam antea declaratum est, sine certa eorum fide, quae in . Symbolo credenda proponuntur, nemini ad Christianam pietatem aditum patere. Vcrum si id, quod per se omnibus notum esse debet, aliquo etiam testimonio confirmandum uideatur, satis illud erit, quod Saluator noster paulo ante ascen sum in cael um de ea re testatus est, cum discipulis sensum aperuit, ut intelligerent scripturas: Oportebat, inquit, Christum pati; de resurgere a mortuis tertia di de prae dicari in nomine cius paenitentiam, & remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma. Quae uerba si Parochi animaduerterint, facile intelligent, cum cetera, quae ad religionem Iertinent, fidelibus tradenda sint, tum uero praecipue huius articu diligenter explicandi magnam eis a Domino necessitatem imposio tam esse. Munus igitur Parochi erit, quod ad drimc locum attinet, docere, non solum peccatorum remissionem in catholica Ecclesia Isa. 33, reperiri ; de qua Isaias praedixerat: Populus qui habitabit in ea, aus retur ab eo iniquitas': sed etiam potestatem peccata remittendi in ea esse squa si rite, de secundum leges a Christo domino praescriptas sa, cerdotes utantur, uore peccara remitti,& condonari credendum EMHaecautem uenia, cum primum fidem profitentes sacro baptismo abluimur,adeo cumulate nobis datur, ut nihil aut culpae delandum. siue ea origine contracta, siue quid propria uoluntate omissum, uel comissum sit, aut poenae persoluendum relinquatur. Verum penbχ ptismigratiam nemo tamen ab omni naturae infimittate liberatura quin potius, cum unicuique uersus concupiiuentiae motus, quae nos ad peccata incitare no desinit, pugnandulit,i vixiillum reperias.
76쪽
qiii uel tam acriter res stat, uel tam uigilanter salutem suam tueatur, ut Omnes plagas uitare possit. Cum igitur necesse fuerit, in Ecclesia potestatem esse peccata remittendi, alia etia ratione, qua baptismi sacramento, claues regni caelorum illi concreditae sunt, quibus possint unicuique paenitenti, etiasi usque ad extremum uitae diem peccasset, delicta condonari. Clarissima huius rei testimonia in sacris litteris habemus: nam apud sanctum Matthaeum Dominus ita ad Petrum loquitur: Tibi dabo claues regni caelorum: & quodcumque ligaueris super terram, erit ligatu m&incaelis: & quodcumque solucris super terram, erit solutum & in caelis. Item: Quaecumque alligaueritis iuper terram, erunt ligata & in caelo: & quaecumque solueritis super terram, erunt soluta & in caelo. Deinde sanctus Ioanes testatur Domin una, cum in se Lssasset apostolis, dixisse: Accipite spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: & quorum retin ueritis, rctenta sunt.
Neque uero existimandum est, hanc potestatem certis quibusdam peccatorum generibus definitam esse . nullam enim tam nefarium facinus uel admitti, uel cogitari potest, cuius remittendi potestatem sancta Ecclesia non habeat: quemadmodum etiam nemo adeo improbus,& scelestus fuerit, quem si erratorum suorum uere paeniteat, certa ei ueniae spes proposita esse non debeat. Sed neque haec eadem potestas ita circumscribitur, ut praefinito solum aliquo tempore ea uti liceat. nam quacumque hora peccator ad sanitatem redire uoluerit, reliciendum non esse docuit Saluator noster, cum Principi apostolorum interroganti quoties peccatoribus ignoscendum esset, an
septies, respondit, Non septies, sed usque septuagies septies. Verum si ministros diuinae huius potestatis spectemus, ea minus late petere
uidebitur. Dominus enim non omnibus, sed Episcopis tantum, &sacerdotibus tam sancti muneris potestatem dedit. Idem etiam censendum erit, quod ad rationem eius potestatis exercendae pertinet. nam per sacra inenta solum, si eorum forma seruetur, peccata remitti possunt: aliter uero nullum ius a peccatis soluedi Ecclesiae datum est. ex quo sequitur, tum sacerdotes, tuni sacramenta ad peccata c5- donanda ueluti instrumenta ualere: quibus Christus dominus auctor ipse, & largitor salutis remissionem peccatorum,&iustitiam in nobis efficit. Ut autem fideles caeleste hoc munus, quod singulari in nos Dei misericordia Ecclesiae donatum est, magis iuspiciant, atque ad eius usum, & tractationem ardentiori pietatis studio accedant, conabitur Parochus huius gratiae dignitatem, & amplitudine demon-
77쪽
strare. ea autem ex hoc potissimum perspicitur, si, cuius uirtutis si opeccata remittere ,& homines ex iniustis ivltos reddere, diligenter expositum sucrit . Constat enim, infinita, o immensa Dei vi hoc effici quam eandem in excitandιs mortuis, & in mundI crcatione ne lcessariam esse credimus. Quod si etiam, ut Augustini sententia confirmatur , maius opus existimandum cst, aliquem ex impio pium lacere, quam canum, & terram ex nihilo creare, cum ipsa creatio non
, nisi ex infinita uirtute possit existere: consequens esst, ut.multo in gis peccatorum remistio infinitar potestati tribuenda sit. Quare u rillimas elle priscorum Patrum uoces agnoscimus, quibus confitentur, ab uno Deo peccata hominibus condonari, neque ad alium auctorem, quam ad summam eius bonitatem, & potentiam, tam miri Isa. 3. ficum opus reserendum elle. Ego sum, inquit ipse Dominus per Prophetam, ego sum ipse, qui doleo iniquitates tuas. Nam sceler u remi tendorum cadem ratio uidetur esse, quam in pecunia debita semuarc oportet. Quemadmodum igitur a nemine, nisi a creditore, pecunia, quae debetur, remitti potes ita, cum uni Deo peccatis ob/Mattb.6, stricti simus, siquidem quotidie oramus, Dimitte nobis debita nostra) perspicuum est, a nemine, praeter illum, debita nobis condonari poste. Hoc uero admirabile, & diuinum munus, antequam Deus homo fieret, nulli creatae naturae impertitum est. Primus omnium Christus saluator noster, ut homo, cum idem uerus Deus esset, hoc Marth. . munus a cael sti patre traditum accepit Ut sciatis, inquit, quia filius M r. hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, ait paralytico : surge, tolle grabatum tuum, & uade in domum tuam . Cum igitur homo factus esset, ut hominibus hanc peccatorum ueniam largiretur, priusquam in cactum ascederet, ut ibi ad dexteram Dei in perpetuum sederet, eam potestatem Episcopis, & presbyteris in Eccletia concessit: quamquam, ut antea docuimus,Christus sua auctoritate, ceteri, ut eius mimitri, peccata dimittunt. Quamobrem si, quae infinita uirtute effecta sunt, maxime admirari, & suspicere debemus: satis intelligimus, pretiosissimum hoc munus esse , quod Christi domini benignitate Ecclesiae donatum est. sed ipsa etiam ratio, qua Deus, clementissimus pater, mundi peccata delere constituit, animos fidelium ad huius beneficii magnitudinem cotemplandam v hementer excitabit: sanguine enim unigeniti filii sui scelera nostra expiari uoluit, ut poenam, quam nos pro peccatis commeruimus, ultro ille persolueret, iustusque pro iniustis damnaretur, innocCnsi .Pet. r. pro reis morte acerbissima assiceretur. Quare cum animo cogitabiu
78쪽
mus, nos non corruptibilibus auro, & argento redemptos esse, sed
pretioso ianguine quas agni immaculati Christi, & incontaminati; lacile statuemus, nihil nobis silubrius contingere potuisse hac remittendi peccata potestate, quae inexplicabilcm Dei prouidentiam, summamque erga nos charitatem ostendit. Ex hac autem cogitatione. maximus fructus ad omnes perueniat, necesse est. nam qui Deum
mortali aliquo peccato offendit, quidquid meritorum ex Christit morte, &cruce consecutus est, statim amittit,& omnino paradis aditu, quem prius interclusum uiuator noster passione sua omnibus pa tefecit, prohibetur. Quod quidem cum in mentem uenit, facere nopossumus, quin humanae miseriae consideratio uehementer solliciqios nos habeat. Verum sit animum ad hanc admirabilem potestatem referamus, quae Ecclesiae diuinitus tributa cst;&huius articuli fide confirmati, oblatam unicuique ficultatem credamus, ut possit diuina ope adiutus in pristinum dignitatis statum restitui: tunc uero cogimur summo gaudio,&laetitia exultare, & immortales Deo gratias agere. Ac prosecto, si grata, & iucunda medicamenta uideri solent, quae nobis medicorum arte,& industria, cum graui aliquo morbo laboramus, parantur: quanto iucundiora esse debent ea reme dia, quae Dei sapientia ad animorum curationem, atque adeo ad uitam reparandam instituit Z cum praesertim non quidem dubiam titu tis spem, ut medicinae illae, quae corporibus adhibentur, sed certissimam iis, qui sanari cupiunt, lalutem asserant. Erunt igitur fideles hortandi, postquam tam ampli, & praeclari muneris dignitatem cognouerint, ut illud etiam studeant ad suum
commodum religiose conuertere. Vix enim fieri potest, ut qui re utili,&ncccstiria non utatur, eam contemnere no existimetur; prae- sinapi Edum sertim uero cum Dominus hanc potestatem remittendi peccata ea re tradiderit Ecclesiae, ut omnes hoc salutari remedio uterentur . naquemadmodum nemo sine baptismo expiari potest: ita, quicumq. baptismi gratia, mortiferis sceleribus amissam, recuperare uoluerit, ad aliud expiationis genus, nimirum paenitentiae secramentum, confugiat necesse est. Verum hoc loco admonendi sunt fideles, ne, tam ampla ueniae ficultate proposita, quam etiam nullius temporis teriamino definiri declarauimus, uel ad peccandum ficiliores, uel ad res piscendum tardiores reddantur. in altero enim cum iniuriosi,& contumeliosi in hanc diuinam potestatem manifeste deprehendan- tur, indigni sunt, quibus Deus misericordiam suam impertiatur: in
altero uero magnopere uerendum est, ne morte praeoccupati, frustra peccatorum
79쪽
peccatorum remissionem consessi fuerint, quam tarditate,& procrastinatione merito amiserunt. CARN I S RESvRRECTIONE M. Magnam huius articuli uim es
se ad fidei nostrae ueritatem stabiliendam, id maxime ostendi t, quod diuinis litteris non solum credendus fidelibus proponitur, sed multis etiam rationibus confirmatur. quod quidem cum in aliis Symboli articulis uix fieri uideamus; intelligi potest, hoc ueluti firmiss-mo fundamento salutis nostrae spem nixam csse. nam, ut Apostolusi is tari is ratiocinatur: Si mortuorum resurrectio non est, nequσChristus resurrexit: quod si Christus no resurrexit, inanis est praedicatio nostra, inanis est & fides uestra. laeo igitur explicando Parochus non minus operae, & studii ponet, quam in eo euertendo inultorum impietas laborarit. magnas enim & praeclaras utilitates ex ea cognitione ad fidelium fructum redundare, paulo post demonstrabitur. Sed hoc in Vimis attendere oportebit, resurrectionem h*minum in hoc articuo, carnis resurrectionem appellari. quod quidem sine causa fictum non est. nam docere uoluerunt apostoli id, quod hecessario ponendum est, anima esse immortalem. quare ne quis forte eam si naui cum corpore interiisse, utrumque uero in uitam reuocari existimaret, cuanimam plurimis sacrarum litterarum locis immortalem esse plane constet, ob eam rem carnis tantum suscitandae mentio in articulo facta est. & quamquam saepe etiam in sacris scripturis caro intcgrum ro. 6. hominem, ut est apud Isaiam, Omnis caro fenum ; & apud sanctum
I M. i. Ioannem, Et uerbum caro factum est ; significet: hoc tamen loco carnis uox corpus declarat: ut duarum partium, animae & corporis, quibus homo constat, alteram tantum, nempe corpus, corrumpi ,&in puluerem terrae, ex qua compactum cst, redire, animam uero incorruptam manere intelligamus . At uero cum nemo, nisi mortuus fuerit, ad uitam reuocetur, anima proprie non dicitur resurgere. Carnis quoque mentio facta est, illius naeresis confutandae causa, quae, t. iam 1. uiuo Apostolo, Hymenaei,& Phileti fuit; qui asserebant, cum de resurrectione in scripturis sacris ageretur, non de corporea, sed despirituali, qua a morte peccati ad uitam innocentem rctagitur, accipiendum esse. Itaque his uerbis planum fit, eum errorem tolli, & ueram corporis resurrectionem confirmari. cimis resis Verum Parochi partes erunt, hanc ueritatem illustrare exemplis, rectis exem' ex ueteri, nouoque testamento, & ex omni ecclesiastica historiad
Erit vibri , promptis. alii enim ab Helia, & Heliseo in ueteri testamento; alii,
comprobatur Praeter eos, quos Christus dominus a morte excitauit, a sanctis aprustolis,
80쪽
stolis, aliisque permultis ad uitam reuocati sunt: quae resurrectio
multorum huius articuli doctrinam cofirmat. ut enim Plures amorte excitatos credimus: ita uniuersos ad uitam reuocatum iri creden dum est. quin etia praecipuus fructus, quem nos ex huiusmodi mira culis capere debem iis, ille est, ut summam fidem huic articulo tribuamus.Sunt multa testimonia, quae Parochis, qui in sacris litteris mediocriter uersati sunt, facile occurrent. Illustriora uero loca sunt in in . v ueteri quidem testamento, quae leguntur apud Iob, cum ait, se in car Iob 1ν. ne sua con 'ecturum Deum suum:&apud Danielem de ijs, qui in Dan. a. puluere terrae dormiunt, alios in utram aeterna,alios in opprobrium tempiternum eui laturos: in nouo autem restamento, quae lanctus Matthaeus refert de disputatione, qua Dominus cum Saciducaeis ha- Mandiar. buit: praeterea, quae euangelistae narrant de extremo iudicio. Atque
huc etiam reserenda sunt, q uae A postolus ad Corin thios, M ad Thec , Me, i, salonicenses seribens, accurata oratione disseruit. Sed quamuis hoc udra se fide certissimum sit, multum tamen proderit, uel exemplis, uel rari nibus ostendere, id, quod fides credendum proponit, a natura, aut ab humanae mentis intelligentia non abhorrere. Itaque A postolus quaerenti quo modo resurgerent mortui, sic respondit: Insipiens tu i .iatariis quod seminas, non uiuificabitur, nisi prius moriatur: & quod ει minas, no corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, utputa tritici, aut alicuius ceterorum: Deus autem dat illi corpus sicut uult. & paulo post inquit: Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. Ad eam similitudinem multas praeterea adiungit posse, sanctus Gregorius ostendit: Lux enim,inquit, quotidie quast mo i G-riendo oculis subtrahitur, & rursus quasi resurgendo reuocatur: &arbusta uiriditatem amittunt, & rursus quasi resurgendo reparatum di semina putrescendo moriuntur,& rursum Vrminando resurgut. Rationes illae praeterea, quae ab ecclesiasticis scriptoribus agerunt , sitis ad eam rem probandam acco inmodatae uideri possunt. Ac primum quidem, cum animae immortales sint, & tamquam pars homi
aris ad numina corpora naturalem propensionem habeant, eas a cor 'poribus seiunctas perpetuo manere, praeter naturam existimandum . . . est. Quoniam uer quod naturae aduersetur, ac uiolentum est, di turnum en non potest, consentaneum sere uidetur, ut denuo cum corporibus iungantur: ex quo etiam sequitur, ut corporum resurre . t. ii Ietio futura sit. quo quidem argumentandi genere siluator noster Matb. H. usus est , cum aduersus Sadducaeos disputans, ex animarum immortalitate corporum resurrectionem conclusit. Drinde cu m malis