Catechismus, ex decreto Concilii Tridentini, ad parochos, Pii Quinti Pont. Max. iussu editus

발행: 1566년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

4 , Catechismus

sunt, nemo liberatur, ita ut,qui morte dignus sit, per baptismum a Nna, quae legibus constituta est, eripiatur. Tametsi uehementer radanda esset eorum principum religio, & pietas, qui eam quoque animaduersionem, ut Dei gloria in suis sacramentis i ii ultrior fieret,

sontibus remitterent, ac condonarent. Essicit praeterea bapti sinus post huius uitae curriculum, poenarum ominum, quae originale peccatum consequuntur, liberationem . si quidem merito mortis D

mini factum est, ut haec consequi possemus. Baptismo autem , ut supra dictum est, ei commorimur. Si enim, ut inquit Apostolus, c plantati facti sumus similitudini mortis eius, simul & resurrectio

nis erimus.

Quod si quaerat aliquis, cur statim post baptismum in hac etiam

mortali uitanis incommodis non careamus, atque ad persectu illum uitae gradum, in quo Adam primus humani generis parens antet peccatum collocatus fuerat, sacrae ablutionis uirtute non transfer

mur; id quidem duabus potissimum de causis factum esse, respondebitur. Quarum prima est, quod nobis, qui per baptismum Christi corpori coniuncti, atque eius membra essecti sumus, plus alia quid dignitatis tribuendum non erat, quam ipsi capiti nostro tributum esset. Cum igitur Christus dominus, etsi ab initio ortus sui gratiae, & ueritatis plenitudinem habuit, tamen humanae naturae fragilitatem , quam suscepit, non ante deposuit, quam passi nis tormenta , & mortem pert*lit, ac deinde ad immortalis uitae gloriam resurrexit : quis miretur, cum uideat fideles, qui iam per baptismum caelestis iustitiae gratiam adepti sunt, adhuc tamen caduco, & fragili corpore uestiri, ut, postquam multis laboribus pro Christo perfuncti, & morte obita denuo ad uitam reuocati su rint, tandem digni sint,qui cu Christo aevo sempiterno perfruantur Altera uero causa, cur in nobis post baptismum infirmitas corporis, morbus, dolorum sensus, concupiscentiae motus relinquatur, illa est, ut scilicet tamquam segetem & materiam uirtutis haberemus, ex qua deinde uberiorem gloriae fructum,atque ampliora praemia consequeremur . nam cum patienti animo uitae incommoda omniatoleramus, prauasque animi nostri affectiones sub rationis imperium diuina ope subij cimus, certa spe niti debemus, fore, ut, si cum Apos drim. . stolo bonu certamen certauerimus, cursum consummauerimus,fidem seruauerimus, repositam quoque iustitiae coronam reddat nobis Dominus in illa die iustus iudex. Sic uero etiam cu si ijs Israel ui detur Dominus egisse: quos etsi ab AEgyptioru seruitute, Pharaone, atque

122쪽

atque eius exercitu in mare demerso, liberauit, tamen non statim in beatam illam promissonis terram introduxit, sed prius in multis, uariisque casibus exercuit; ac deinde, cum eos in promisi e terrae possessionem misisset, ceteros quidem incolas e patriis sedibus exturbauit; quasdam uero nationes reliquas fecit; quas delere non potu runt , ut populo Dei bellicae uirtutis, de sertitudinis exercendae occasio nunquam deesset. Huc accedit, quod, si per baptismum, praeter dona caelestia, quibus anima ornatur, corporis cita bona tribueretur, dubitari merito posset, quin multi praesentis potius uitae commoda, quam seturae speratam gloriam consectantes, ad baptismuuenirent; cum tamen non falsa haec, de incerta, quae uidentur, sed .iacon uera, atque aeterna, quae no uidentur, bona Christiano homini semper proposita esse debeant. Sed interim tamen huius uitae condicio, quae miseriarum plena est, suis uoluptatibus,&laetitiis non caret.

Quid enim nobis, qui iam per baptismum,ueluti palmites, insui sumus in Christum, iucundius, aut optabilius esse potest, quam,cr ce in humeros nostros sublata, eum ducem sequi, nullisque aut i boribus defatigari, aut periculis retardari, quo minus ad praemium supernae uocationis Dei omni studio contendamus, alii uirginitatis lauream, alii doctrinae,& praedicationis coronam, alii martyrii palmam, alii alia uirtutum decora a Domino accepturi QSae qui dein

praeclara laudis insigna nemini daretur, nisi prius nos ipsos in huius

aerumnosae uitae stadio exercuissemus,atq. in acie inuicti stetissemus. Sed ut ad baptismi effectus oratio redeat, exponendum erit, hu- Pς ius sacramenti uirtute nos non solum a malis, quae uere maxima dicenda sunt, liberari, uerum etiam eximiis bonis, de muneribus augeri. Animus enim noster diuina gratia repletur,qua iusti,& filii Dei effecti aeternae quoque salutis heredes instituimur. nam, ut scriptuest, qui crediderit, &baptizatus fuerit, saluus erit. mundatamque uar. 16, Ecclesiam lauacro aquae, in uerbo Apostolus testatur. Est autem gra tia, quemadmodum Tridentina Synodus, ab omnibus credendis, poena anathematis proposita, decreuit, non solum perquam peccatorum fit remissio; sed diuina qualitas in anima inhaerens, ac ueluti endor quidam, & lux, quae animaram nostrarum maculas omnes

celet, ipsasque animas pulchriores, &splendidiores reddit. Atque id ex sacris litteris aperte colligitur, cum gratiam effundi dicat, eaq. spiritus sancti pignus soleant appellare. Huic autem additur nobilissimus omnium uirtutum comitatus, quae in animam cum gratia diuinitus infunduntur. Quare, cum Apostolus ad Titum ait: ia Tuum 3.i Salvos

123쪽

iis Catechismus

saluos nos seeit per lauacrum regenerationis, & renouationis spiriatus sancti, quem effudit in nos abunde per Iesum Christum saluatorem nostrum. D.Augustinus uerba illa, Abunde effudit, explanans, Nimirum, inquit, ad remissionem peccatorum, & copia uirtutum. Iam uero per baptismum, etiam Christo capiti laquain membra coapulamur, &connectimur. Quemadmodum igitur a capite uis in nat, qua singulae corporis partes ad proprias functiones apte exequedas mouentur: ita etia ex Christi domini plenitudine in omnes, qui iustificantur, diuina uirtus, & gratia diffunditur; quae nos ad omnia Christianae pietatis ossicia habiles reddit. Neque uero mirum cui quam uideri debet, si, cum tanta uirtutum copia instructi, & ornatisimus, tame non sine magna dissicultate, & labore pias, honesta'.

actiones inchoamus, uel certe absoluimus. id enim ob eam rem non euenit, quod uirtutes, a quibus actiones ipsae proficiscuntur,

Dei beneficio nobis donatae non sint: sed quonia post baptismum

acerrima cupiditatis pugna aduersus spiritum relicta est in qua tamen contentione animo frangi, aut debilitari Christianum homi nem non decet , cum Dei benignitate freti, optima spe niti debe mus, fore, ut quotidiana recte uiuendi exercitatione, quaecumque pudica sunt,quaecumque iusta, quaecumque sancta, eadem etiam s cilia,&iucunda uideantur, haec libenter cogitemus, haec alacri animo agamus; ut Deus pacis sit nobiscum. Praeterea, per baptismum consignamur charactere, qui exanima deleri numquam potes de

quo, nihil est, ut plura hoc loco disserantur; cum liceat ex iis, quae

supra dicta sunt, cum uniuersede sacramentis ageretur, satis multa, quae ad hoc argumentum pertinent, in hunc locum transferre. Sed quonia ex characteris ut, dc natura ab Ecclesia definitum est. baptismi sacramentum nulla ratione iterandum ess ea de re fideles, ne aliquando in errores inducantur, saepe,&diligenter a Pastoribus admonedi erunt. Hoc uero docuit Apostolus, inquiens: Vnus Dominus, una fides, unum baptisma. Deinde cum Romanos hori tur, ut mortui per baptismum in Christo,cauerent, ne uitam, quam ab illo accepissent, 'amitterent, cum inquit; Quod enim Christus mortuus est peccato, mortuus est semel : noc uidetur aperte significare, sicut ille mori iterum non potest, ita nobis denuo mori per baptismum non licere. Quare sancta etiam Ecclesia, se unum baptismum credere, palam profitetur. quod quidem rei naturae, & rationi uehementer consentaneum esse, ex eo intelligitur, quod baptis.

mus est quaedam spiritualis regeneratio. Quemadmodum igitur

naturali

124쪽

naturali uirtute semel tantum generamur, & in hacc edimur; atque, ut D. Augustinus ait, uterus non potest repeti : sic etiam una est spiritualis generatio, nec baptismus ullo umquam tempore iterandus est. Neque uero Quisquam putet, eum ab Ecclesia iterari, eum, adhibita huiusmodi uerborum sermula, aliquem abluit, de quo incertum est, an baptizatus prius fuerit: Si baptiZatus es, te iterum non baptiro: si uero nondum baptizatus es, ego te baptigo in nomine patris, & fiiij, & spiritus sancti. ita enim non impie iterari, sed sancte cum adiunctione baptismum administrari, dicendum est. Qua jn re tamen diligenter a Pastoribus aliqua prouidenda sunt, in quibus fere quotidie no sine maxima sacrameti iniuria peccatur . neque enim desunt, qui nullum scelus admitti posse arbitrentur, si quem uis sine delectu cum adiunctione illa baptizent . quare si infans ad eos deseratur, nihil prorsus quaerendum putant, an is prius ablutus fuerit; sed statim ei baptismum tribuunt. quin etiam, quamuis ex oratum habeant, domi sacramentum administratum esse, tamen .cram ablutionem in ecclesia, adhibita solemni caerimonia, cu adiunctione repetere non dubitant. quod quidem sine secrilegio facere non post lint:& eam maculam suscipiunt, quod diuinarum rerum scriptores Irregularitatem uocant. nam ea baptismi serma ex Alexandri Papae auctoritate in illistantum permittitur, de quibus. λμῶν re diligenter perquisita. dubiis, relinquitur, an baptismum rite su 'U' 'sceperint . aliter uero numquam ias est, etiam cum adiunctione bapti sinu in alicui iterum administrare. Praeter cetera uero, quae ex baptismo consequimur, illud ueluti extremum est, quo reliqua omnia uidentur referri, quod scilicet caeli aditum, propter peccatum prius interclusum, unicuique nostrum patefacit. Haec autem, quae in nobis baptismi uirtute essiciuntur, ex iis plane intelligi possunt, quae in

Saluatoris baptismo contigisse, euangelica auctoritas confirmauit. Eteni in caeli aperti sunt,&spiritus sanctus columbae specie in Christum dominum descendens apparuit . ex quo significatu est, eis, qui baptizantur, diuini numinis charismata impertiri, & caelorum ianuam reserari; non quide ut, simul atque baptizati sunt, sed ut magis opportuno tempore ingrediatur in illam gloriam; cum omnium miseriarum expertes, quae in beatam uitam cadere non possunt, pro mortali condicione immortalitatem assequentur. Atque hi quidem sunt baptismi fiuctus: quos, siquidem sacramenti uim spectemus, aeque ad omnes pertinere dubitari no potest: sin aute, quo quisque animo affectus ad illum suscipiendum accesserit, cosideremus; plus,

minusue

Luc. 3.

125쪽

H8 Catechismus

minusue caelestis gratiae, & fructus ad unum aliquem, quam ad altu,

peruenire, omnino fateri oportet. De precuti Restat nunc, ut, quae de nutus sacramenti precationibus, ritibus,mθη ,Πυ d caerimoniis tradenda sint, aperte, & breuiter explicetur. Nam

n quod Apostolus de linguarum dono admonuit, cum inquit; Sine

fructu esse, si, quae aliquis loquitur, a fidelibus non intelligantur: idem fere ad ritus, & caerimonias transferri potest. imaginem enim,& significationem earum rerum praeseserunt, quae in sacramento geruntur. quod si illorum signorum vim,&potestatem fidelis populus ignoret, non magna admodum caerimoniarii utilitas futura esse uidebitur. Danda est igitur Pastoribus opera, ut eas fideles intelligant, certoque sibi persuadeant, si minus necessariae sint, plurimi tamen faciendas , magnoque in honore esse oportere. Id uero tum instituentium auctoritas, qui sine controuersia sancti apostoli se erui, tum, finis cuius causa caerimonias adhiberi uoluerunt, satis docet. ita enim sacramentum maiori cum religione, ac sanctitate administrari, ac ueluti ante oculos poni praeclara illa,& eximia dona, quaeia eo continentur, & in animos fidelium immensa Dei beneficia in

os imprimi, perspicuum est. Sed omnes caerimoniae, & precationes, quibus in baptisini administratione Ecclesia utitur, ad tria capitar digendae sunt, ut in eis explican certus ordo a Pastoribus seruari possit, &, quae tradita ab illis fuerint lauditorum memoria facilius retineantur. Ac primum quidem illarum genus est, quae, antequam accedatur ad baptisini fontem, seruatur: alteru earum, quae, cum ad ipsum sontem uentum est, adhibentur: tertiuearum, quae, peracto iam baptismo, addi solent. In primis igitur aqua parada est, qua ad bapti sinum uti oportet. Consecratur enim baptisini sens, additomysticae unctionis oleo. neque id omni tepore fieri permissum est: sed more maiorum, festi quidam dies, qui omnium celeberrimi, &sanctissimi optimo iure habendi sunt, expectantur, in quotum uigilijs sacrae ablutionis aqua coscitur: quibus etiam tantum diebus, nisi necessitas aliter ficere coegisset, in ueteris Ecclesiae more positusiit, ut baptismus administraretur. Sed quamuis Ecclesia hoc tempore, propter communis uitae pericula, ea consuetudinem retinendam non iudicarit: tamen solemnes illas dies Paschae, & Pentecostes, quibus baptitat aqua consecranda est, summa cum religione adhuc obseruauit. Post aquae consecrationem, alia deinceps, qu. Ebaptismum antecedunt, explicare oportet. asseruntur enim, uel etiaadducuntur, qui baptismo initiandi sunt, ad ecclesiae seres; atque ab eius

126쪽

Ad Parochos. M sas . II in

ab eius introitu omnino prohibentur; quod indigni sint, qui domu Dei ingrediantur, antequam a se turpissimae seruitutis iugum repulerint , & totos se Christo domino, eiusque iustissimo imperio addixerint. Tum uero sacerdos ab cis exquirit, quidnam ab Ecclesia potant . quo cognito, primum eos Christianae fidei doctrina, quam in baptismo profiteri debent, instituit: id autem Catechismo eiscitur.

cuius institutionis morem a Domini Saluatoris praecepto inanasse, nemo dubitare potest; cum ipse apostolis iusserit; Ite in mundum Mur. Dς. uniuersum, &docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine pa- MMib tris, & filii, & spiritus sancti, docentes eos seruare omnia, quaecum que mandaui uobis. Ex quo licet cognoscere, baptismum non esse administrandum, priusquam summa saltem religionis nostrae capita exponantur. Quoniam uero Catechismi ratio ex multis interrogationibus constat, si is, qui instituitur, adulta aetate fuerit; ad ea, quae rogantur, ipse per se respondet; si autem infans sit, pro illo sponsor rite respondet, solemnemque sponsionem facit. Sequitur Exorci Linus, qui ad expellendum Diabolum, eiusque uires frangendas, &debilitandas, sacris, & relisiosis uerbis ac precationibus conficitur. Acced ut ad Exorcismum aliae caerimoniae: quarum singulae, ut quae mysticae sint, propriam, atque illustrem significationem habent. nam cum sal in illius os, qui ad baptismum adducendus est, inseri- Ja ratur, hoc signiscari perspicuum est, eum sidet doctrina, & gratiae dono consecuturum esse, ut a peccatorum putredine liberetur, saporemque bonorum operum percipiat, & diuinae sapietiae pabulo delectetur. Obsignantur praeterea signo crucis frons, oculi, pectus, humeri, aures: quae omnia declarant, baptismi mysterio sensus baptizati aperiri, ac roborari, ut Deum excipere, praeceptaque eius intelligere, ac seruare possit. Postea uero illi nares, & aures saliua linuuntur, statimque ad baptismi fontem mittitur: ut, quemadmodum caecus ille euangelicus, quem Dorninus iusterat oculos luto illitos nis. s. sit oes aqua abluere, lumen recuperauit: ita cita intelligamus sacrae ablutionis eam uim esse, ut menti ad caelestem ueritatem perspicien- .dam lumen asserat. His peractis, ad baptisnai fonte ueniunt, ibique aliae caerimoniae, & ritus adhibentur; ex quibus Christianae religi nis summam licet cognoscere. Sacerdos enim, ter conceptis uerbis, eum, qui baptizandus est, interrogat, Abrenuncias Satanae, & omnibus operibus eius, & omnibus pompis eius3 at ille, aut eius nomine patrinus, ad singulam interrogationes, respondet, Abrenuncio.

Igitur qui Christo nomen daturus est, hoc primu sancte, & religiose

polliceri

127쪽

D. Ambro

pus a

lao Catechismus

polliceri debet, se Diabolum, & mundum deserere, ac nullum umquam tempus sere, in quo utrumque, ueluti hostem teterrimuin, non detestetur. Deinde ad ipsum baptismi sentem consistens, interrogatur a sacerdote hoc modo: Credis in Deum patrem omnipotentem cui ille respondet, Credo. Atque ita deinceps de reliquis symboli articulis rogatus, fidem suam selemni religione profitetur. quibus sane duabus sponsionibus omnem Christianae legis uina, & Uisciplinam contineri perspicuum est. Sed cum iam baptismum administrare oportet, quaerit sacerdos ab eo qui baptizandus est: Num baptizari ueliti quo quidem per se, uel eius nomine, si infans sit, patrino annuente, statim in nomine patris, & filii,&spiritus sancti,

salutari aqua eum abluit. Quemadmodum enim homo, sua uoluntate serpenti obedies, merito damnatus est: ita Dominus neminem ad suorum numerum , nisi uoluntarium militem, adscribi uoluit; ut diuinis iussis sponte obtemperans, aeternam salutem consequeretur. Iam postquam baptismus ab se lutus est , sacerdos summum baptizati uerticem chri sinate perungit ; ut intelligat se ab eo die Christo capiti tamquam membrum coniunctum este; atque eius corpori in- stum, & ea re Christianum a Christo, Christum uero a chrismate appellari. Quid uero chrisma significet, ex his satis intelligi, quae tuc sacerdos orat, D. Ain brosius testatur. Induit postea sacerdos baptizatum ueste alba, dicens; Accipe uestem candidam, quam immaculatam perseras ante tribunal domini nostri Iesu Christi, ut habeas uitam aeternam. Infantibus uero, qui uestitu non utuntur, iisdem uerbis album sudariolum datur. Quo Symbolo significari sancti Patres docent tum resurrectionis gloriam, ad quam per baptismum nascimur; tum nitorem, & pulchritudinem, qua, dilutis peccatorum

maculis, anima In baptismo ornatur; tum innocentiam, atque in imgritatem, quam in omni uita baptizatus seruare debet. Et deinde cereus ardens in manum traditur, qui ostendit, fidem charitate inflammatam, quam in baptismo accepit, bonorum operum studio alendam, atque augendam esse. Ad extremum uero nomen bapti Zato

imponitur, quod quidem ab aliquo sui pendum est , qui propter

excellentem animi pietatem, & religionem in sanctorum numerum relatus est . ita enim facile fiet, ut quiuis nominis senilitudine, ad uirtutis, & sanctitatis imitationem excitetur. ac praeterea, quem imit ri studeat, eum quoque precetur, &speret sibi aduocatum ad salutem tum animi, tum corporis desendendam uenturum esse. Quare reprehendendi sunt, qui gentilium nomina, & eorum praecipuς,

128쪽

qui omnium sceleratissimi fuerunt, tam diligenter consectantur, &pueris imponunt: cum ex eo intelligi possi si quanti Christianae pietatis studium faciendum existiment, qui impiorum hominum mem ria tantopere delectari uidentur, ut uelint fidelium aures huiusmo di profanis nominibus undique circumsonare. Haec de baptismi sacramento sit a Pastoribus explanata fuerint, nihil eorum fere praeter- inissum esse uidebitur, quae ad hanc cognitionem maxime pertinere existimanda sunt. Demonstratum est enim, quid ipsum baptismi nomen significet; quae sit eius natura, & substantia; tum, ex quibus partibus constet. Dictum est, a quo institutus fuerit; qui ministri ad conficiendum sacramen tu in necessarii sint; quosve tamquam paedagogos ad sustentandam baptizati imbecillitatem adhibere oporteat. Traditum est etiam, quibus, & quemadmodum animo assectis bapti sinus administrari debeat; quae sit eius uirtus , & essicietia: postremo, qui ritus, S caerimoniae seruentur, quantum proposita ratio postulabat, satis copiose explicatum est. Quae omnia ob eam praecipue causam doceda esse Pastores meminerint, ut fideles in hac cura, &cogitatione perpetuo uersentur; ut in iis, quae adeo sancte, & religiose spoponderunt, cu baptismo initiati sunt, fidem seruent, atq. ea uita

instituat, quae sanctissimae Christiani nominis professioni respodeat.

DE CONFIRMATIONIS SACRAMENTO.

I tu sacramento Confirmationis explicando Pastorum diligenS tia requirenda umquam fuit, nunc certe opus est, illud quam- maxime illustrare; cum in sancta Dei Ecclesia hoc sacramentsi a multis omnino praetermittatur; paucissimi uero sint, qui diuinae gratiae fructuin, quem deberent, ex eo capere studeat. Quare fideles ita de huius sacramenti natura, ut, dignitate, tum in die Pentecostes, quo praecipue die administrari solet: tum aliis etiam diebus, cum id Pastores commode fieri posse iudicauerint, docendi erunt, ut intellifant, non solum negligendii non esse, sed summa cum pietate, & r igione suscipiendu ; ne ipsorum culpa, maximo'. malo eueniat, ut frustra in eos diuinu hoc beneficium collatum esse uideatur. Sed ut a nomine initiu sumatur, Confirmatione ab Ecclesia hoc sacramenatum iccirco uocari, docendu est: quoniam, qui baptizatus est, cu ab Ipiscopo sacro chrismate ungitur, additis solemnibus illis uerbis; Signo te signo crucis, & confirmo te chrismate salutis, in nomine patris, & fiiij, & spiritus sancti, nisi aliud sacramenti efiicientiam imp

diat, nouae uirtutis robore firmior, atq. adeo persectus Christi mile esse incipit. In cofirmatione autem uera & propria sacramcti ratione

M catholica

129쪽

s. Melchia. catholica Ecclesia seper agnouit: quod & Melchiades Poti sex, & pluite, is res etia alii sanctissimi,& uetustissimi Pontifices aeerte declarant. Aepan. sanctus Clemens eius ueritatis doctrina grauiori lententia coprobare non potuit; inquit enim: Omnibus festinadum eli sine mora renasci Deo, & demum ab Episcopo consignari, id est septiforme gratiam spiritus sancti percipere ; cum alioqui perfectus Christianus nequaqua esse possit is, qui iniuria, & uoluntate, non aute necessitate

compulsus, soc sacramentum praetermiserit, ut a B. Petro accepimus,& ceteri apostoli, praecipiente Domino, docuerunt. Hanc uero candem fidem doctrina sua confirmarunt, qui eodem spiritu pleni pro

Christo sanguinem profuderunt, Vrbanus, Fabianus, Eusebius, romani Pontifices, quemadmodum ex eorum decretis licet perspicere. Accedit praeterea sanctorum Patrum consentiens auctoritas: in- s. ditavis, ter quos Dionisius Areopagita, Athenarum Episcopus,cuin diceret,

qua ratione hoc sacrum unguentum conficere, eoque uti oporteret, ita inquit: Bantizatum sacerdotes induunt ueste congrua munditiae, ut ad Ponti ce ducant: ille uero sacro, atque prorsus diuino unguento baptizatum signans, sacratissimae communionis participerusiniis ea facit. Eusebius quoque Caesariesis tantum huic sacramento tribuit, sari M. ut dicere non dubitarit; Nouatum haereticum spiritum sanctum promereri non potuisse: quia, cum baptizatus esset, ingraui aegritudine signaculo chrismatis non est signatus. Sed clarissi ina habem iis hunius rei testimonia tum aD. Ambrosio in eo libro, quem de iis, quis initiantur, inscripsita, tum a D. Augustino in libris, quos ad uerius .. . ' Petiliani Donatistae epistolas edidit: quorum uterque adeo de huius sacramenti ueritate nihil dubitari posse existimauit, ut eam scripturae etiam locis doceat, ac confirmet. Quare alter quidem uel bamuli. . illa Apostoli; Nolite contristare spiritum sanctum Dei, in quo signati estis: alter uero,quod in psalmis legitur; Sicut unguentum in capirial.iax. te, quod descendit in barbam, barbam Aaron: tum illud eiusde in μυα. s. Apostoli,Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, ad confirmationis sacramentum referri Sine lapp. testatus est. Quamuis autem a Melchiade dictum sit, baptismum confirmationi maxime coniunctum esse: non idem tamen sacramentum, sed ab altero longe dis unctum, existimandum est. constat enim, uarietatem gratiae, quam singula isacramenta tribuunt,& rei sensibus subiectae, quae ipsam gratiam significat eis cere, ut uaria quoque & diuersa sacramenta sint. Cum igitur baptismi gratia

homines in noua uitam gignantur; confirmationis autem secramen x. ad cor. 3. to, qui iam geniti sunt, uiri euadat, euacuatis, quae erant paruuli, satis

intelligitur,

130쪽

intelligitur, quantum in naturali uita generatio ab incremento distat, tantundem inter se differre baptismum, qui regenerandi uim habet, & confirmationem, cuius uirtute fideles augeicunt, & perfoctum animi robur assium unt. Praeterea, quoniam nouu atque distinctum sacramenti genus constituendum est, ubi animus in noua alia .-ς quam dissicultatem incurrit; facile perspici potest, quemadmodum baptismi gratia ad mentem fide informandam indigemus: ita etiam maxime coducere, fidelium animos alia gratia confirmari, ut nullo poenarum, suppliciorum, mortis periculo, aut metu a uerae fidei confessione deterreantur. Quod quidem cum sacro cos rinationis chrismate efficiatur, ex eo aperte colligitur, huius sacramenti rationem a baptismo diuersam esse. Quare Melchiades Potifex utriusque distri' s.M lib. n. anen accurata oratione persequitur, ita scribens: In bapti sinate limmo ad militiam recipitur, & in confirmatione coarmatur ad pugna. In sente baptismatis spiritus sanctus plenitudinem tribuit ad innocentiam, confirmatione autem perfectionem ad gratiam ministrat:

in baptismo regeneramur ad uitam, post baptismum ad pugnam ctastinamur: in baptismo abluimur, post baptismum roboramur: r generatio per se saluat in pace baptismum recipientes, confirmatio armat, atque instruit ad agones. Veru haec iam non solu ab alijs C cilijs tradita, sed praecipue a iacta Synodo Tridetina decreta sunt; ut 0n Triaeta de ijs no solu aliter sentire, sed ne dubitare quide ullo modo liceat.

Quoniam uero supra demonstratum est, quam necessarium effet, Bb, i, is communiter de omnibus sacramentis docere, a quonam ortum ha auctore, ma-buerint; idem etia de Confirmatione tradere oportet, ut fideles hu )σΝ ius sacramenti sanctitate magis assiciantur. Igitur a Pastoribus explicandum est, Christum dominum non solum eius auctorem fuisse, it ηπ.sed, sancto Fabiano Potifice Romano teste, chrismatis ritum, & uer- S.Fab. papa. ba, quibus in eius administratione catholica Ecclesia utitur, praec

pisse. quod quidem ijs facile probari poterit, qui confirmationem

sacramentum esse confitentur; cum sacra omnia mysteria humanae naturae uices superent, nec ab alio, quam a Deo, possint institui. Iam uero, quae sint eius partes, ac prim una quidem de materia dicendum est. Haec autem Chrisma appellatur: quo nomine a Graecis accepto,

etsi profani scriptores quodlibet unguenti genus significant,illud tamen, qui res diuinas tradunt, communi loquendi consuetudine ad illud tantummodo unguentum accommodarunt, quod ex oleo, &balsamo, solemni Epilcopi consecratione coscitur. Quare duae res corporeae permistae, cofirmationis materiam praebent: quae quidem 11 1 diuem

SEARCH

MENU NAVIGATION