Catechismus, ex decreto Concilii Tridentini, ad parochos, Pii Quinti Pont. Max. iussu editus

발행: 1566년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

I4 Catechismus

etiam, & masnificae domus possessio ad humanam felicitatem pertinet ; quid caelo ipso, quod Dei claritate undique collustratur, uel ain plius, uel magnificentius cogitari potestt Quare Propheta, cum eius domicilii pulchritudinem sibi ante oculos poneret,& ad beatas illas Nilia. sedes perueniendi cupiditate arderet, Quam dilecta, inquit, tabem

nacula tua Domine uirtutum: concupiscit,& deficit anima mea in atria Domini: cor meum, & caro mea exultauerut in Deum uiuum.

Atque, ut hic sit omnium fidelium animus, haec communis omniuvox, quemadmodum Parochi uehementer optare, ita etiam omni Do. studio curare debent. nam In domo patris mei, inquit Dominus,masiones multae sunt, in quibus maiora, & minora praemia, ut quis x.ad cor.y. que promeritus erit, reddentur. Qui enim parce seminat, parce demeteta, &qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus &metet. Quare non solum ad eam beatitudinem fideles excitabunt, uerum etiam eius consequendae certam rationem hanc esse frequenter monebunt, ut fide, &charitate instructi, & in oratione, dc sacramentorum salutari usu perseuerantes, ad omnia benignitatis ossicia in proximos se exerceant. ita enim Dei inisericordia siet, qui beatam

illam gloriam diligentibus se praeparauit, ut aliquando impleatur, quod dictum est per Prophetam: Sedebit populus meus in pulchritudine pacis, & in tabernaculis fiduciae, & in requie opulenta

DE SACRAMENTIS.

v v o MNis CEristianae dominae pars Pastoris scientiam di- C ligentiamque desiderat: tum sacramentoru disciplina, quae& Dei iussu necessaria, & utilitate uberrima est, Parochi facultatem, & industriam postulat singularem ; ut eius accurata, ac frequenti perceptione fideles tales evadant, quibus praestantissimae, ac sanctissimae res digne &salutariter impertiri possint, dc sacerdotes Mas. . ab illa diuini interdicti regula non discedant: Nolite sanctum dare

canibus, neque mittatis margaritas uestias ante porcos. Principio igitur, quoniam uniuerse de toto genere sacrament rum agendum est, ab ipsius nominis ut, atque notione oportet inci.

pere, eiusque ambiguam significationem explanare; ut, quae huius uerbi sententia hoc loco propria sit, facilius intelligatur. Quare do. cendi sunt fideles, sacramenti nomen, quod ad propositam rem attinet, aliter a protinis, quam a sacris scriptoribus, acceptum esse. nam alii auctores sacrameti nomine obligationem illam significari

uoluerun

92쪽

noluerunt, cum iurati aliquo seruitutis uinculo obstringimur: ex quo iusiurandum, quo se milites fidelem operam rei p. praestaturos pollicentur, cacramentum militare dictum est . atque haec frequentissima huius uocabulisgnificatio apud illos uidetur fuisse. Uerum apud Latinos patres, qui res diuinas scriptis tradiderunt, sacramen-ri nonae aliquam rem sacram, quae in occulto latet, declarat: quemadmodum Graeci, ad eandem rem significandam, mysterii uocabulo usi sunt . In eam uero sententiam sacramenti uocem accipiendam esse intelligimus, cum ad Eehesos scribitur: Ut notum faceret no h. 'bis sacrametum uoluntatis suae. Deinde ad Timotheum: Magnum r.M . a. est pietatis sacramentum. Praeterea in libro sapientiae: Nescierunt Dp .sacramenta Dei. Quibus in locis,&aliis multis, licet animaduert re, sacramentum nihil aliud, nisi rem sacram, abditam, atque occultam , significare. quam Latini doctores signa quaedam sensibus subiecta, quae gratiam, quam essiciunt, simul etiam declarant, ac ueluti ante oculos ponunt, sacramenta commode appellari posse existumarunt. Quamquam, ut D. Gregorio placet, ob id sacramenta dici PGret ira .possunt, quod diuina uirtus sub rerum corporearum tegumentis oeculte salute essiciat. Nec uero qui 'ua putet hoc uocabulum nuper

in Ecclesia inductum esse. nam qui sanctos Hieronymin& Augusti. num legerit; facile perspiciet, antiquos religionis nostrae scriptores ad eam, de qua loquimur, rem demonstranda saepissime sacramenti nomine, interdu uero etia Symboli, uel mystici signi, uel sacri signi uoce usos esse. Atque haec de sacranaeti nomine dicta sinu quod qui dem ueteris etia legis sacramentis couenit: de quibus: nihil opus in

Pastoribus praecepta tradere, curac gelii lege,&gratia sublata sint. . , Uerum, praeter nominis notionem, quae hactenus declarata est; De propria

reiecit uis, de natura diligenter inuestiganda, dc, quid sacramentum μ ν ' φηsit, fidelibus aperiendum est. Sacramenta enim ex genere earum rea ' tum esse, quibus salus & iustitia comparatur, dubitare nemo potest Sed cum multae rationes sitiat, quae ad nanc rem explicandam aptae,&accommodatae uideantur, nulla tamen planius, :& dilucidius eam demonstrat, quam definitio a D. Augustino tradita, quam deinde omnes doctores scholastici secuti sunt. Sacramentum, inquit ille, est signum rei sacrae: uel, ut alijs uerbis, in eandem tamen sentetiam, dictum est, sacramentum est inuis bilis gratiae uisibile signum, ad nostram iustificationem institutum. Quae quidem definitio ut maia . sis pateat, singulae eius partes Pastoribus exponedae erunt. Atque in primis docere oportebit, rerum omnia, quae sensibus percipiuntur,

i duo

93쪽

86 , in Catechismus

duo esse genera . aliae enim ob id inuentae sunt, ut aliquid significetialiae non alterius rei significandae, sed sua tantum causa effectae suntiquo in numero omnes pene res, quae natura costant, haberi possunt.

At uero in priori genere uocabula rerum, scriptura, uexilla, imagianes, tubae,& alia huiuscemodi permulta ponenda sunt. nam si ex uocabulis uim significandi detraxeris, sumata uidetur esse causa, quamobrem uocabula instituerentur. Haec igitur signa proprie di- . usi. cuntur. illud enim signum esse sanctus Augustinus testatur, quod praeter rem, quam sensibus obi jcit, essicit etiam, ut ex se alterius rei

cognitionem capiamus : sicut ex uestigio, quod terrae impressum intuemur, transisse aliquem, cuius uestigium apparet, facile cognoscimus. Quae cum ita se habeant, sacramctum ad hoc rerum genus,

quae significandi causa institutae sunt, refcrri, perspicuum est: si quiadem specie quadam, &similitudine id nobis declarat, quod Deus

in animis nostris sua uirtute, quae sensu percipi non potest, essicit. Baptismus enim, ut, quod docetur, exemplo notius sat) cum, adhibitis certis, & solemnibus uerbis, aqua extrinsecus abluimur, hoc significat; spiritus sancti uirtute omnem peccati maculam, &turpitudinem interius elui, & animas nostras praeclaro illo caelestis iustitiae dono augeri atque ornari: simulque ea corporis ablutio, ut postea suo loco explicabitur, illud in animo essicit, quod significat. Sed

ex scripturis etiam aperte colligitur, sacramen tum inter signa numerandum esse. Apostolus enim de circumcisione, ueteris legis sacra mento, quae Abraham patri omnium credentium data erat, ita adna 8- , Romanos scribit: Et signum accepit circumcisionis, signaculum iuodvm.ε. stitiae fidei. Et alio loco, cum assirmat nos omnes, qui baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizatos este; licet cognoscore, baptismum huius rei signincationem habere, nimirum, ut aieum. 6. idem Apostolus, nos consepultos esse cum illo per baptismu in iubitem. Neque uero parum proderit, si fidelis populus sacramenta adsigna pertinere intellexerit. ita enim fici, ut, quae illis significantur, continentur, atque essiciuntur, sancta,&augusta esse facilius sibi persuadeati, cognitaque eorum sanctitate, ad Ἱiuinam erga nos boneficentiam colendam, ac uenerandam magi S excitetur. sat mentsi . Sequitur nunc, ut uerba illa, REI fACRAE, quae est altera defini

es μ tionis pars, explicentur. quod quidem ut commode fieri possit, is, paulo altius repetenda sunt, quae de sgnorum uarietate S. Augusti m m. nus acute, & subtilitor disputauit. Quaedam enim signa naturalia

'as' dicuntur, quae praetet seipsa alterius rei notitiam i quod omnibua uia I signis

94쪽

sgnis commune esse, antea demonstratum est j in animis nostris d. snunt, ueluti fumus, ex quo statim ignem adesse intelligitur. Atque noc lignum ob eam causam naturale appellandum est, quod fu in usi non uoluntate ignem signiscat, sed rerum usus csticit, ut, si quis fumum tantum uideat, naturam si naul & uim ignis, qui adhuc latet, subesse, mente, & cogitatione percipiat. Quaedam uero signa natura non constant, sed constituta, atque ab hominibus inueta sunt, ud& colloqui inter se, & alijs animi sui sensa explicare, uicissim q. aliorum sententiam, &consilia possent cognoscere. Haec autem quam uaria,& multiplicia sint, ex eo licet animaduertere, quod non ullaaa oculorum, pleraque ad aurium sensum, reliqua aὸ ceteros sensus pertinet. nam cum aliquid alicui innuimus,&, exempli causa, sublato uexillo quippiam declaramus; satis constat, eam significationein

ad oculos tantum referri: quemadmodum tubarum, tibiarum, aut

citharae sonus, qui non solum delectandi, sed plerumque significata

di causa funditur, ad aurium iudicium spectat: quo quidem praeci

pue sensu uerba etiam accipiuntur, quae ad exprimendas intimas animi cogitationes maximam uim habent. Verum, praeter illa signa, quae hominum consensu,& uoluntate constituta esse hactenus diximus, alia quaedam sunt diuinitus data, quorum tamen non unum genus esse omnes consentiunt. Alia enim signa ob eam tantum rem

a Deo hominibus commedata sunt, ut aliquid significarent, uel admonerent, cuiusmodi fuerunt, legis purificationes, panis azymus,&alia permulta, quae ad Mosaici cultus caerimonias pertinebant: alia uero Deus instituit, quae non significandi modo, sed essiciendi etiam uim haberent. atque in hoc posteriori signorum genere sacramenta nouae legis numeranda esse, liquido apparet. signa enim sunt diuinitus tradita, non ab hominibus inuenta, quae rei cuiuspiam .crae, quam declarant, efiicientiam in se continere certo credimu RSed quemadmodum signa in multiplici uarietate esse ostendimus ita etiam res sacra non unius modi existimanda est. Quod uero ad propositam sacramenti definitionem attinet, diuinarum rerum scriptores, sacrae rei nomine Dei gratiam, quae nos sanctos Hicit, ac omnium diuinarum uirtutum habitu exornat, demonstranti huic enim gratiae propriam sacrae rei appellationem tribuendam merito putarunt, quippe cum eius beneficio animus noster Deo consecretur,&coniungatur. Quare, ut explicatius, quid sacramentum se, d claretur, docendum erit, rem esse sensibus subiectam, quae ex Dei

institutione sanistitatis, &iustitiae tum significandae, tu messiciendae

95쪽

8 8 Catechismus

uim habet: ex quo sequitur, ut sacile quiuis possit intelligere, im

gines sanctorum, cruces,&alia id generis, quamuis sacrarum rerum cygna sint, non ideo tamen sacramenta dicenda esse. Huius autem ueritatis doctrinam facile erit omnium sacramentorumccxemplo comprobare, si, quod antea de baptismo admonuimus, cum dicebamus solemnem illam corporis ablutioncm signum est e,& efiicientiam habere rei sacrae, qui interius spiritus sancti ut fieret, idem etiain alijs sacramentis exercere aliquis uelit. Iam uero hisce mysticis signis, quae a Deo institu ta sunt, illud etiam praecipue conuenit, ut ex Domini institutione non unam aliquam rem, sed plures simul significent. Quod in singulis sacramentis licet cognoscere, quae non solum sanctitatem, & iustitiam nostram , sed praeterea duo alia cum ipsa sanctitate maxime coniuncta declarant, Christi scilicet redemptoris passionem, quae sanctitatis causa est, & vitam aeternam, cael stemque beatitudinem, ad quam lanctitas nostra, inquam ad finem,

referri debet. Quod quide cum in omnibus sacranactis perspici possit, merito sacri doctores unicuique sacra in entorum triplicem significandi uim inesse tradiderunt; tum quia alicuius rei praeteritae memoriam asserat; tum quia aliam praesentem iudicet, ac demonstret; tum quia aliam futuram praenunciet. Neque uero ex illi madum est,

hoc ita ab illis doceri, ut etiam sanctarum scripturarum testimonio ad Rom.6. non probetur . nam cum Apostolus ait: Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus: plane ostendit, iccirco baptismum signum dicendum esse, quod Dominicae passionis & mortis nos admoneat. Deinde cum inquit: Consepul ti enim . sumus cum illo per baptismum in mortem, ut, quo modo Christus surrexit a mortuis per gloriam patris, ita & nos in nouitate uitae ambulemus: exijs uerbis perspicuum est, baptismum fgnirna esse, quo caelestis gratia in nos infusa declaratur: cuius munere nobis datu est, ut nouam uita instituentes, omnia uerae pietatis ossicia facile, dc libenti animo exequamur. Postremo cum addit: Si enim complatati facti sumus similitudini mortis eius, simul &resurrectionis crimus: apparet, baptismum uitae etiam aeternae, quam per illum consecuturi sumus, non obscuram significationem dare. Sed praeter haec, quae

c5memorauimus, uaria significandi genera,&rationes, saepe etia euenit, ut sacramentu non unam tantum rem praesentem, sed plures. d monstret, ac notet. id uero sanctissimum Eucharistiae sacramentum

intuentibus facile est intelligere, quo ueri corporis, & singuinis Domini praesentia, necnon gratia, quam non impure sacra mysteria mu sumentis

96쪽

sumentes percipiunt, designatur. Ex iis igitur, quae dicta sunt, Pastoribus argumenta deelse non poterunt, quibus ostendant, quanta diuinitatis potentia, quot arcana miracula sacramentis nouae legis insinta, ut, ea lumina cum religione colenda, & suscipienda esse, omnibus persuadeant. Verum ad rectum sacramentorum usum docendum nihil accom Sacramenta, modatius uideri potest, quam diligenter causas exponere, cur sacramenta institui oportuerit. Plures autem numerari solent: quarum ea, cin infimprima est, humani ingenii imbecillitas. siquidem natura ita compa- ιμι

ratum videmus, ut ad earum rerum notitiam, quae mente, atque intelligentia comprehensae sunt, nisi per ea, quae aliquo sensu percipiuntur, nemini adspirarer iceat. Vt igitur, quae occulta Dei uirtute essiciuntur, facilius intelligere pollemus, idem seminus rerum omnium artifex sapientissime fecit, ut eam ipsam uirtutem aliquibus signis, quae sub tensum cadunt, pro sua in nos benignitate declararet. nam ut praeclarea sancto Chrysostomo dictum est: Si homo corpo- s.cMUMLris concretione caruisset, nuda ipsa bona, neque ullis integumentis inuoluta ei oblata essent: quoniam uero anima corpori coniuncta est, omnino opus fuit, ut rerum, quae sentiuntur, adminiculo ad ea intelligenda uteretur. Altera uero causa est, quod animus noster haud facile commouetur ad ea, quae nobis promittuntur, credenda. Quare Deus a in udi exordio, quae facere instituerat, uerbis quidem frequentissime indicare consueuit; interdum uero, cum opus alia duod institueret, cuius magnitudo promissi fidem abrogare posseia etiam signa, quae nonnumquam miraculi speciem Iaberet, item bis adiunxit. nam cum Deus Moysen ad Israelitici populi liberatio- Exta. a. nem mitteret; ille uero, ne Dei quidem praecipientis auxilio fretus, timeret, ne onus sibi grauius imponeretur, quam ut sultinere posset; aut ne populus diuinis oraculis, & dictis fidem non adiungeret; Dominus promissionem suam multa signorum uarietate firmauit. Dia. . Quemadmodum igitur in ueteri testamento Deus secerat, ut in gni alicuius promissi constantiam signis testificaretur: ita etiam in noua lege Cnristus, saluator noster, cum nobis peccatorum uenia, caelestem gratiam, spiritus sancti communicationem pollicitus cst,

quaedam signa oculis,& sensibus subiecta instituit, quibus eum quasi pignoribus obligatum haberemus, atque ita fidelem in promissis futurum dubitare numquam pollemus. Tertia causa fuit, ut illa tamquam remedia, ut scribit sanctus Ambrosius, atque euangelici Samaritani medicamenta ad animarum s t I 3 nitatem

97쪽

- 0 o Catechismus

nitatem uel recuperandam, uel tuendam praesto essent. Virtutem

enim, quae ex passione Christi manat, hocest gratiam, quam ille nobis in ara crucis meruit, per sacramenta, quasi per alveum quedam, in nos ipsos derivare oportet. aliter uero nemini ulla salutis spes reliqua esse poterit. Quare clementissimus Dominus sacramenta ue bo suo,& promissione sancita relinquere in Ecclesia uoluit, per quae passionis suae Ductum nobis re ipsa communicari sine dubitatione crederemus , si modo uia ut quisque nostrum ad se eam curationempte, &religiose admoueret. Sed quarta etiam causa accedit, cur sacramentorum institutio nocessaria uideri possit; ut scilicet notae quaeda, & symbolaestent, quibus fideles internoscerentur, cum praeseptim nullus hominum coe- D. M J. tus queat, ut etiam a D. Augustino traditum est siue uerae, siue falsae religionis nomine quasi unum corpus coagmentari, nisi aliquo uisibilium signorum foedere coniungantur. Vtrumque igitur praestant nouae legis sacramenta, quae&Christianae fidei cultores ab in-s delibus distinguunt, & ipsos fideles sancto quodam uinculo inter-

se connectunt.

Praeterea, aliam etiarn rustissima in fuisse causam sacramenta instito. tuendi, ex illis Apollo li uerbis, Corde creditur ad iustitiam, orc autem confessio fit ad salutem , ostendi potet . Sacrametis enim fidem nostram in hominum cospectu profiteri, & notam facere videmur. Quare ad baptismum accedentes, palam testamur, nos credere, eius . aquae uirtute, qua in sacramento abluimur, spiritualem animae pumgationem fieri. Magnam deinde uim habent sacramenta non solum ad fidem in animis nostris excitandam, & exercedam, sed etiam eam

charitatem inflammandam, qua amare inter nos debemus, cum, a ctissimo nos uinculo colligatos, & unius corporis membra effectos esse, ex sacrorum mysteriorum comunione, recordamur. Postremo,

, quod in Christianae pietatis studio plurimi faciendum est, humanae

mentis superbiam edomant, ac comprimunt, nosque ad humilit tem exercent; dum sensibilibus clementis subij cere nos cogimur, ut Deo obtemperemus, a quo antea impie defeceramus, ut mundi et mentis seruiremus. Haec sunt, quae potissimum de sacramenti nomine, natura, institutione, fideli populo tradenda esse uita sunt: quae posteaquam a Pastoribus accurate exposita suerint, docere de inceps oportebit, quibus ex rebus singula sacramenta costent, quaeue sint illorum partes, ac praeterea quiritus, &caerimoniae additae illis fuerint. Primum

98쪽

Primum igitur explicandum est, rem sensibilem, quae supra in s

cramenti definitione posita est, non unam tantum esse, quamuis unum signum constitui credendum sit. Duo enim lunt, ex quibus quodlibet sacramentum coficitur: quorum alterum materiae rationem habet, atque elementum dicitur: alterum sermae vim, & uerbum communi uocabulo appellatur: sic enim a Patribus accepimus. qua in rc notum est, atque apud omnes peruulgatum illud sancti Augustini testimonium: Accedit uerbum ad elementum, & sit sacramentum. Rei igitur sensibilis nomine tui materiam, siue elementum intelligunt, ut in sacramento baptismi aquam, confirma tionis chrisma,&extremae unctionis oleum, quae omnia subasp etum cadunt; tum praeterea uerba, quae sermae rationem habent, atque ad aurium sensum pertinent. Apostolus uero utrumque aperte indicauit, cum inquit: Christus dilexit Ecclesiam, & se ipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans eam lauacro aquae in uerbo uitae. Quo in loco materia, & serina sacramenti exprimitur. Ad denda autem erant uerba ad materiam, ut apertior, clariorque rei, quae gerebatur, significatio fieret. Verba enim inter omnia signa maximam uim habere perspicuum est: ac, si ipsa desint, plane obscurum erit, ciuidnam materia sacra metorum designet, ac demonstret. nam, ut in baptismo licet uidere, cum aqua non minus refrigerandi,

quam abluendi uim habeat, &utriusque rei symbolum esse possit; nisi uerba addantur, utrum horum in baptismo significet, aliquis sertasse coniectura aliqua dijudicabit; nemo autem ea de re quippia certi assirmare audebit: at cum uerba adhibentur, statim intelligimus, abluendi vim, & significationem habere. In hoc autem nostra sacramenta antiquae legis sacramentis plurimum praestant, quod in illis administrandis nulla, quod quidem aeceperimus, definita Arma seruaretur; quo etiam fiebat, ut incerta admodum,&obscura essent: nostra uero serina uerborum ita praescriptam habent, ut, si serte ab ea discedatur, sacramenti ratio constare no possit: ob eamque rem clarissima sunt, ac nullu relinquunt dubitandi locum. Hae igitur sunt partes, quae ad naturam, & substantiam sacramentorum pertinent, & ex quibus unumquodque sacramentum necessario costituitur. His accedunt caeriissoniae: quae tametsi p termitti sine peccato non post uni, nisi aliud facere ipsa

necessitas cogat; tamen, si quando omittantur, quoniam rei naturam non attingunt, nihil de uera sacramenti ratione imminui credendum est. Ac merito quidem a primis usque Ecclesiae emporibus

I illud

De materia

99쪽

De necessi a

te, numero,

e r utilitate

sacramentorum

Catechismus

illud semper seruatum est, ut sacramenta solemnibus quibusdam caerimoni j sministrarentur. Primum enim maxime decuit, sacris mysterijs eum religionis cultum tribuere, ut sancta sancti tractare uideremur. praeterea, quae sacramento essiciuntur, caerii noniae ipsae marigis declarant, ac ueluti ante oculos ponunt, & earum rerum sanctitatem in animos fidelium altius imprimunt. Deinde uero mentes il-llorum, qui eas intuentur, &diligenter obseruant, ad se blimium rerum cogitationem erigunt, fidemque in eis, & charitatem excitant: quo maior cusa, & diligentia adhibenda erit, ut fideles vim caerimoniarum, quibus singula sacramenta conficiuntur, cognitam, Sperspectam habeant. Sequitur, ut sacramelorum etiam numerus explicetur. quae quiadem cognitio hanc utilitatem affert, quod populus eo maiori piet te omnes animi sui uires ad laudandam,& praedicandam Dei erga nos singularem beneficentiam conuertet, quo plura salutis, ac be tae uitae adiumenta nobis diuinitus parata este intellexerit. Catholiacae igitur Ecclesiae sacramenta, quemadmodum ex scripturis probatur, & Patrum traditione ad nos peruenit,&Conciliorum testat ut auctoritas, septenario numero definita senti Cur autem neque plura , neque pauciora numerentur, ex iis etiam rebus, quae per sinitia tudinem a naturali uita ad spiritualem transseruntur, probabili quadam ratione ostendi poterit. Homini enim ad uiuendum,uitamque conseruandam, & ex sua, reique publicae utilitate traducedam, haec septem necessaria uidentur; ut lcilicet in lucem edatur. augeatur. alatur 1, si in morbum incidat, sanetur; imbecillitas uiriti reficiatur; deinde, quod ad rem p.attinet, ut magistratus nu quam desint, quorum auctoritate, & imperio regatur; ac poliremo, legitima Iobolis propagatione se ipsum & humanum genus conseruet Ouae omnia quoniam uitae illi qua anima Deo uiuit, respondere satis apparet, ex iis facile sacramentorum numerus colligetur. Prunus enim est Baptisinus, ueluti ceterorum ianua, quo Christo renascimur; deinde Consirmatio; cuius uirtute fit, ut diuina gratia augeamur, & roboremur. baptizatis enim iam apostolis, ut D.Augustinus testatur, in quit Dominus, Sedete in ciuitate, donec induamini uirtute ex alto. Tum Eucharistia, qua, tamquam cibo uere caelesti, spiritus noster alitur, & sustinetur. de ea enim dictu in est a Saluatore: Caro mea uere est cibus, & sanguis meus uere est potus. Sequitur quarto loco Paenitentia, cuius ope sanitas amissa restituitur, postquam peccati uulnera accepitius. Postea uero extrema Unctio, qua peccatorii reliquiae tolluntur,

100쪽

tolluntur, & animi uirtutes recreantur: si quidem D. Iacobus, cum Ιαώ. s. de hoc sacramento loqueretur, ita testatus est: Et si in peccatis sit, remittentur ei. Sequitur ordo, quo publica sacramentorum ministeria perpetuo in Ecclesia exercendi, sacrasque omnes functiones exequendi potestas traditur. Postremo additur Matrimonium, ut ex maris de seminae legitima, dc sancta coniunctione filii ad Dei cui tum, de humani generis conseruationem procreentur, de religiose

educentur.

Illud uero maxime animaduertendum cst, quamuis omnia sacra, De praeflua menta diuinam, dc admirabilem uirtutem in se contineant, tamen tia et om non parem omnia, dc aequalem necessitatem, aut dignitatem, aut unain, eandemque significandi uim habere . Atque ex iis tria sunt, rum auctore. quae tametsi non eadem ratione, tamen prae ceteris necessaria dicuntur. baptismum enim unicuique sine ulla adiunctione necessarium esse, Saluator his uerbis declarauit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua, Iora. a. de spiritu, non potest introire in regnum Dei. Paenitentia uero illis . tantummodo necessaria est, qui se post baptismum aliquo mortali

peccato obstrinxerunt. neque enim aeternum exitium effugere poterunt, nisi eos admissi peccati rite paenituerit. Ordo praetcrea, etsi non singulis fidelibus, toti tamen Ecclesiae omnino neccssarius est. Verum si dignitas in sacramentis spectetur, Eucharistia sanctitate, da mysteriorum numero, ac magnitudine longe ceteris antecellit. quae omnia facilius intelligentur, cum suo loco ea, quae ad singula lacramenta pertinent, explicabuntur. Deinceps uidedum est, a quo haec . . 'sacra, de diuina mysteria acceperimus: neque enim dubitandum est, quin praeclari alicuius muneris dignitas, eius, a quo donum ipsum prosectum est, dignitate, de praestantia quam maxime augeatur. Sed ea quaestio dissicilem explicatione habere no potest. Nam cum Deus si, qui homines iustos essiciat; ipsa uero sacrameta iustitiae adipiscendae mirifica quaeda instrumenta lint: patet, unum cundeq. Deum in Christo iustificationis de sacra metorum auctorem agnoscendii eme. 'Praeterea, sacramenta eam vim, dc essicientia continent, quae ad intimam anima penetrat. Cum uero unius Dei potetiae proprium sit, in . :corda & mentes hominu illabi ; ex hoc etia perspicitur, sacramenta a a Deo ipso ner Christum institutacsse; queadmodum, ab eo quoque intus dispesari, certa, & costanti fide tenedum est. hoc enim testimonium de illo se accepisse S.Ioanes assirmat, cum ait: Qui misit in eba Iora. i. 'ptizare in aqua, ille mihi dixit; super que uideris spiritu deseenden- rem, & manentem super eum, hic est, qui baptizat in spiritu sancto.

SEARCH

MENU NAVIGATION