Catechismus, ex decreto Concilii Tridentini, ad parochos, Pii Quinti Pont. Max. iussu editus

발행: 1566년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

Catechisint

supplicia, bonis praemia a iustissimo Debsint proposita; ex illis sim, quam plurimi, antequam debitas poenas persoluant, ex his magna

ex parte nullis assecti uirtutis praemiis c uita decedant: necesse est iterum animas cum corporibus coniurasi, ut pro sceleribus , aut recte fictis corpora, quibus ueluti peccati l cijs nomines utuntur, una cuanima poena, aut praemio assiciantur. qui locus diligentilli me traci tus est a sancto Clirysostomo in homilia ad populum Antiochcnu. Quare Apostolus, cum de rosurrectione dissereret, Si in hac uita, inquit, tantum in Christo sperates sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. Quae quidem uerba nemo;ad animae miseriam roserri existimabit: quae cum immortalis sit, quamuis Corpora non refugerent, in futura tamen uita beatitudinestui posset: verum de toto nomine intelligenda sunt. Nisi enim corpori dcbita pro laboribus praemia reddantur; necesse cst, ut, qui, quemadmodum apostoli, tot aerumnas, bc calamitates in uita perpessi sunt,omnium sint miserrimi.Idem uero multo apertius docci ad Theslatonicenses his uerbis: Gloriamur in Ecclesiis Dei pro patientia vcstra, & fide in omnibus persectitionibus uestris,& tribulationibus, quas sustinetis in exemplum iusti iudici j Dri, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo & patimini: si tamen iustum est apud Deum retribuere tributytionem ijs, qui uos tribulant,& uobis, qui tribulamini, requi in nobiscum in reuelatione domini Iesu de caelo, cum an stelis uirtutis eius in flamma ignis dantis vindictam ijs, qui non nouerunt Deum, & qui no obediunt euangelio domini nostri Iesu Christi . Adde etiam,mon poste homines, quam diu anima a corporci seiuncta est, plenam selicitatem , ει bonis omnibus.cumulatam adipisti. Ut enim quaelibet pars, a toto separat impersecta est, ita etiam anima, quae corpori non est adiuncta: ex quo sequitur, ut illi ad summam felicitatem nihil desit, corporum resurrectionem necessariam esse. His igitur, atque aliis huiusmodi rationibus Parochus fideles in hoc articulo erudire potcrit.Explicare praeoerca dili aenter oportebit ex Apostoli doctrina, quinam ad uitam suscitandi sint. nam ad C rinthios scribens, Sicut in Adam, inquit, omnes moriuntur, ita Z in

Christo omnes uiuificabuntur. Omni itaque malorum, bono que discrimine remoto, Omnes a mortuis, quam qua non omnium parcondicio futuraest, resurgem, qui bona fecerunt in resurrectione iri uitae, qui uero mala egerunt, in relurrectionein iudicii. Cum autem . nes dicimus,lam cos intelligimus, qui aduentante iudicio mortui ruin erunt, quam cos, qui morientur. Huic enim sententiae, quae

asserit

82쪽

asserit omnes morituros esse, nemine excepto, Ecclesiam acquiescc- re ipsamque sententiam magis ueritati conuenire, scriptum reliquit sanctus Hieronymus. idem 1 entit & sanctus Augustinus. Neque ue- Sinter

ro huic sententiae repugnant Apostoli uerba, ad Thessaloniceses scripta: Mortui qui in Christo sunt, resurgent primi: deinde nos, qui uiuimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obuiam Chri ito in adra . nam sanctus Ambrosius, cum ea explanaret, S.Ambro.

ita insuit: In ipso raptu mors praeueniet, & quasi per soporem, ut

egressaanima in momento reddatur: cum enim tollentur, morientur, ut peruenientes ad Dominum, praesentia Domini recipiant animos, quia cum Domino mortui esse non possiant. Eademque sententia comprobatur sancti Augustini auctoritate in libro de Ciuitate Dei. Cum uero multu referat, nobis certo persuaderi, hoc ipsum, atque adeo idem corpus, 'uod uniuscuiusque proprium fuit, quamuis corruptum sit, & in puluerem redierit, tamen ad uitam suscitaniadum esse illud etiam Parochus accurate explicandum suscipiet. Haec Apostoli cst sententia, cum inquit: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem: ea uoce, Hoc, proprium corpus aperte demonstrans. Iob etiam de eo clarissime uaticinatus est: is in carne mea, in- Dbs'. quit, uidebo Deum, quem uisurus sum ego ipse,&oculi mei conspecturi sunt, & non alius. Hoc idem colligitur ex ipsus resurrectionis definitione. est enim resurrectio, auctore Damasceno, ad eum sta- DimVenutium, unde cecideris, reuocatio. Denique si consideremus, cuius rei causa resurrectionem sutura paulo ante demostratum est; nihil erit, quod cui ut qua animum hac in re dubium facere possit. Idcirco autecorpora excitada esse docui mus, ut referat unusquisque propria cor- a. ad cor.1.poris prout gessit, siue bonu,sive malum. Homine igitur ex ipso corpore , cuius opera uel Deo, uel Daemoni seruiuit, resurgere oportet; ut cum eodem corpore triumphi coronas, & praemia consequatur, aut poenas, & supplicia miserrima perserat. Ncque uero corpus tantum resurget, sed, quidquid ad illius naturae ueritatem, atque ad hominis decus,&ornamentum pertinet, restituendum est. Praeclaruinea de re sancti Angustini testimonium legimus: Nihil tunc viiij, inquit, in corporibus existet: si aliqui plus pinguedine obesi, & crassi

extiterint, non totam corporis molem assument, sed, quod illam habitudinem superabit, reputabitur superfluum: &e diuerso, quaecumque uel morbus, uel senium cofecit in corpore, reparabitur per Christum uirtute diuina, ut, si aliqui propter macrorem fuerint graciles ; quia Christus no sol uni nobis corpus reparabit, sed quidquid H 1 per

83쪽

Catechisimus

s. orie. i. per miseria huius uitae suerit nobis adcmptum. Itein alio loco; Non

resumet homo capillos, quos habuerit, sed quos decuerit, iuxtat LM im i*- lud: Omnes capilli capitis uestri numerati sunt, qui secundum diui-

nam sapientiam sunt reparandi. In primis uero, quoniam membra ad ueritatem humanae naturae pertinent, simul restituentur omnia. Qui enim uel ab ipso ortu oculis capti sunt, uel ob alique morbum. lumina amiserunt, claudi, atque omnino manci, quibusvis membris debiles, integro, ac persecto corpore resurgent. aliter enim antimae desiderio, quae ad corporis coniunctionem propensa est, minime satisfactum esset: cuius tamen cupiditatem in resurrectione e plendam esse, sine dubitatione credimus. Praeterea, satis constat resurrectionem aeque, ac creationem, inter praecipua Dei opera numerari. Quemadmodum igitur omnia a Deo initio creationis perfecta fuerunt, ita etiam in resurrectione futurum omnino astirmare oportet. Neque id de martyribus solum fatendum est, de quibus sanctus Augustinus ita testatum Non erunt absque illis membris: non enimii posset illa mutilatio non esse corporis uitium: alioquin, qui capite

truncati sunt, deberent sine capite resurgcre. uerumtamen extat,ut in eorundem mellibrorum articulis gladii, cicatrices refulgentes super omne aurum, & lapidem pretiosum, ueluti & cicatrices uti in

ruin Christi: quod de improbis quoque uerissime dicitur, etsi illoruculpa membra amputata fuerint . nam quo plura membra habebiit, tanto acerbiori dolorum cruciatu conficientur. quare illa membro rum restitutio, non ad corum felicitatem, scd ad calamitate, ac miseriam est redundatura , cum merita non ipsis membris, sed personae, . cuius corpori coniuncta sunt, adscribantur. nam iis, qui paenitentii egerunt, ad praemium; illis uero, qui eandem contempserint, ad supplicium restituentur. Haec uero si a Parochis attente considerentur, numquam eis rerum de sententiarum copia deerit ad excitandos, inflammandosq. pietatis studio fidelium animos, ut uitae huius molestias, &aerumnas cogitantes, beatam illam resurrectionis gloriam,

quae iustis, & pijs proposita est, avide cxpecten t. Sequitur nunc, ut fideles intelligant, si ea spectemus, quae corpo-

ris substantiam constituunt, quamuis illud ipsum, atque idemco pus a mortuis reuocari oporteat, quod antea extinctum fuerat, longe aliam tamen, & diuersam eius condicionem sere. ut enim cetera omittamus, in eo maxime resurgentium corpora omnia a se ipsis different, quod, cum antea mortis legibus se biecta essent, posteaquam ad uitam suscitata fuerint, sublato bonom, malorum q. discrimine,

immort

84쪽

immortalitatem alsequentur. Quam qui dein admirabilem naturae restitutionem insignis Christi uustoria incruit, qui de morte reporritavit, quemadmodum sacrarum scripturarum testimonia nos admo. ......

nent: scriptum est enim: naxipitabit mortem in sempiternum. & 10. , . alibi: Ero mors tua, o moets: quod explicans Apostolus inquit; No- e. i a. uissima inii uica destruetur mors.&apud sanctum Ioanem legimus: i .ad oriis Mors ultra non erit. Decebat autem maxime, Christi domini meri- Amri. . to, quo mortis imperium .euersum est, peccatum Adae longo inter uallo superari. Idem etiam diuinae iustitiae consentaneum fuit, ut boni beata uita perpetuoeli ueretur; mali uero sempiternas poenas lucrites, quin erent mortena,m mm inuzniscnt; optarent mori, &mors A veily. figeret ab osui Atque tunc quidem immortalitas bonis, malisque communis erit Habeburpraeterea sanctorum rediuiua corpora in signia quaedam, dc praecura ornamenta, quibus multo nobiliora sim . . itura sint, qua ammquam aut fuerint. In aecipua uero sunt quatuor

illa, quae dotes appellantur, ex Apostoli docti na a Patribus obserua, M. earum prima est impassibilitas, munus scilicet, di dos, quae eis- .ciet, ne 'olesti aliquid pati, piloue dolore, aut incommodo assciqueant. nihil enim atat quorum uis, aut flammae ardor, aut aquarum impetus obtae cis poterit. Seminatur, inquit Apostolus, incor xvior is ruptione, surget in incorruptions. Quod autem impassibilitate potius, quam incorruptionem Sebolastici appellarint, ea causa sint, ut, quod est proprium corporis gloriosi,signiticare m. non enim impastsibilitas illis communis est cum damnata , quorum coq ora, licet inrcorruptibilia sint, assiuare Iamin passiliit, atque algere, variisque

m, tam ciuam sol, fulgebunt i enim apud sanct una Mattharum xςt statur saluat noster:Iusti, inquat, filigebunt sicut l, mi nodi iris eorum . Ac ne qui fide eo dubitaret, suae transfigurationi bex iii plo declarauit. Hanc interdum Apostolus gloriam, modo clarit innappelllat, Resermabit, inquit. corpus humi lutiis nostrae cod iam . a.

guratum corpori claritatis suae, & rursum Geminatur in ignobihi εte, surget in gloria.. Huius etiam gloriae imaginem quandam uidit popul uristaei in deserto, cum ies: Moysis ex colloquio, Spra dita Dei ita olluceret ut incam filii uiael oculos intendere non posistiit. Est uero claritas haec fulgo quidairi ex sum in ad inue felicitate aiu corpus redundans , ita ut sit quaidam communicatio idiua bra tudinis, qua anima fruitur: quo modo etialia anima imbo taeis iatur, quod in eam par&diuinae elicitata deriuriura ocuςro munςxq

85쪽

Catechismus

non aeque omnes, perinde ac primo, ornari crededum est. erunt qui dem sanctorum corpora omnia aeque impassibilia, sed eundem splet ia cis. 11 dorem non habebunt. nam, ut testatur Apostolus, Alia claritas si

lis, alia claritas lunae, & alia claritas stellarum: stella enim a stella differt in claritate, sic & resurrectio mortuorum. Cum hac dote coniuncta est illa, quam agilitatem uocant, qua corpus ab onere, quo nunc

premitur, liberabitur: facillimeque in quamcumque partem anima uoluerit, ita moueri poterit, ut ea motione nihil celerius esse queat, quemadmodu aperte sanctus Augustinus in libro de Ciuitate Dei,& Hieronymus in Isaia, docuerunt. Quare ab Apostolo dictum estii iaci, i, seminatur in infirmitate, surgit in uirtute. His uero addita est, quae uocatur subtilitas: cuius uirtute corpus animae imperio omnino sub ij cietur, eique serviet,& ad nutum praesto erit: quod ex illis Apo-ι iacorii, stoli uerbis ostenditur: Seminatur, inquit, corpus animale, surgee corpus spirituale. Haec fere sunt praecipua capita, quae in huius arti

culi explicatione tradenda erunt.

et is suis Vt autem fideles sciant, quem fructum ex tor, tantorumque mytares ex vim steriorum cognitione capere possint; primum, declarare oportebit, isti isis . maxim M a nobis Deo gratias agedas esse, qui haec sapietibus absconpiaviaν β - derit, & reuelauerit paruulis. quot enim uiri uel prudentiae laude σν praestantes, uel singulari doctrina praediti, in hac tam certaueritate

caeci plane fuerunt Quod igitur nobis illa patefecerit, quibus ad

eam intelligetiam adspirare non licebat, est quod summam eius benignitatem, & clementiam perpetuis laudibus celebremus. Deinde, magnus etiam ille fructus ex huius articuli meditatione cosequetur, quod scilicet in eorum morte, qui nobis necessitudine, uel beneuolentia coniuncti sunt, facile tum alios, tum nos ipsos consolabimuri quo quidem genere consolationis Apostolum usum esse constat, cutMnes. . ad Thessalonicenses de dormientibus scriberet Sed in omnibus etiasiis aerumnis,&in calamitatibus, futurae resurrectionis cogitatio summam nobis doloris leuationem asseret; quemadmodum sancti Iob exemplo didicimus, qui una hac spe affictum,& maerentem animum sustentabat, fore aliqua do, ut in resurrectione dominii Deum lia. i p. suum cospiceret. Praeterea, hoc plurimum ualebit ad persuadendum fidelibus populis, ut recta uitam,integram,ab omnique prorsus peccati labe pura agere quamdiligentissime curentast. n.cogitauerint, in . gete illas diuitias,quae resurrectione consequuntur, ipsis propositas esse, facile ad uirtutis, & pietatis studia allicientur. Contra uero nul hoinine .

86쪽

hominesque a sceleribus auocandos, quam si sepius admoneantur; quibusnam malis, di cruciatibus improbi assiciendi sunt, qui extremo illo die procedent in resurrectionem iudici j. Do s. VITAM AETERNAM. Sancti apostoli, duces nostri, Symbolum, quo fidei nostrae summa continetur, aeternae uitae articulo claudi, &terminari uoluerunt; tum quia post carnis resurrectione nihil aliud fidelibus expectandum est, nisi aeternae uitae praemium; tum uero, ut perfecta illa felicitas,& bonis omnibus cumulata, nobis semper ante

oculos uersaretur,doceremurque in ea mentem,& cogitationes noἀ

stras omnes defigendas esse. Quare Parochi in erudiendis fidelibus numquam intermittent, praemiis aeternae uitae propositis,eorum animos accendere; ut, ciuaecumque uel dissicillima Christiani nomini, causa subeunda esse docuerint, facili atque adeo iucunda existimet, promptioresque ad paredum Deo, & alacriores reddantur Sed quoniam sub his uerbis, quae ad beatitudinem nostra declarandam hoc loco usurpantur, plurima mysteria in occulto latent, ea sic aperienda sunt, ut, quatum cuiusque ingenium ferat, omnibus patere pos- sint. Admonendi igitur sunt fideles, his uocibus, Vitam aeternam, non magis perpetuitatem uitae, cui etiam daemones, sceleratique homines addicti sunt, quam in perpetuitate beatitudinem,quae beatorum desiderium expleat, significari. Atque ita intelligebat legis peritus ille, qui a Domino saluatore nostro, quid sibi faciendum esset.

ut uitam aeternam possideret, in euangelio quaesiuit: perinde ac si ιν - - diceret: Quaenam mihi praestanda sunt, ut ad eum locum,ubi petimcta felicitate frui liceat, perueniam 3 In hunc uero sensum sacrae litterae haec uerba accipiunt, ut multis in locis licet animaduertere. Hoc uero potissimu nomine summa illa beatitudo appellata est, nequii existi maret eam in rebus corporeis, & caducis, quae aeterna esse non possunt, consistere. Neque enim haec ipsa beatitudinis uox satis explicare poterat, quod quaerebatur; praesertim cum non defuerint homines inanis cuiusdam sapientiae opinione inflati, qui summum btinum in ijs rebus ponerent, quae percipiuntur sensibus. haec enim pereunt, & ueterascunt: beatitudo uero nullo temporis termino definienda est . quin potius terrena haec longissime a uera felicitate ab sunt: a qua is quammaxime recedit, qui mundi amore, &desiderio tenetur. scriptum est enim: Nolite diligere mundum,neque e quae r. n.x. in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est charitas Patris inco. & paulo post: Mundus transit, α concupiscentia eius. Haec igiatur Parochi fidesium mentibus imprimenda diligenter curabunt, zu dinino . H 4 ut mom

87쪽

ad Titum a. De mena

bili sanctota gloria, o de praemissessentiri bin et acclamatibus.

8o Catechismus

ut mortalia contemnere, nullamque in hac uita, in qua non ciues,

sed aduenae sumus, selicitatem obtineri posse in animum inducant. Quamquam hic etiam spe beati merito dicemur, si abnegantes im, pietatem, ac saecularia desideria, sobrie, & iuste, & pie uixerimus in noctaculo, expectantes beatam spem,&aduentum gloriae magni Dei, & saluatoris nostri Iesu Christi. Haec autem cum permulti, qui sibi ipsi sapientes uidebantur, minus intelligerent, &in hac uita la licitatem quaerendam putarent, stulti facti lunt, & in maximas cal initates inciderunt. Sed illud praeterea ex u i huius nominis, Vitam aeternam, percipimus, semel adeptam selicitatem amitti numquain posse, ut falso nonnulli suspicati sunt. nam felicitas ex omnibus bonis sine ulla mali admistione cumulatur: quae cum hominis desiderium expleat, in aeterna uita necessario consistit. neque enim potest beatus no magnopere uelle, ut illis bonis, Quae adeptus est, sibi perpetuo frui liceat. Quare, nisi ea possessio stabilis,& certa sit, maximo

cruciatu timoris angatur, neceste est.

Verum, quanta sit beatorum, qui in caelesti patria uiuunt, felicitas, eaque ab ipsis tantum, praeterea nemine, comprehendi possit, bae ipse uoces, cum uitam beata dicimus, satis demonstrant. nam cum ad rem aliquam significadam eo nomine utimur, quod cum multis aliis commune est, facile intelligimus deessepropriam uocein, qu res illa plane exprimatur. Cum igitur felicitas iis uocibus declaretur, quae non magis in beatos, quam in omnes, qui perpetuo uiuant, recte conueniunt, hoc nobis argumento esse potest , altiorem, & prae stantiorem quandam rem esse, quam ut proprio uocabulo persecte significare eius rationem possimus. nam etsi plurimaalia nomina caelesti huic beatitudini in sacris litteris itribuuntur, cuiusmodi sun regnum Dei, Chrἱsti,caelorum, paradisus, sancta ciuitas, nouaHierusalem,domus patris: tamen perspicuum est, nullum ex ijs ad cius magnitudinem explicadam satis esse. Qtiare Parochilioc loco oblatam sibi occasionem non praetermittentisadcles tam amplis praemijs, quae uitae aeternae nomine .declara' tur, ad pietatem , iustitiam, S omnia Christianae religionis ossicia inuitandi. Constat enim, uitam in Fximis bonis, quae natura expetuntur, numerarii ere . atqui hoc potissimum bono, cum uitam aeternam dicimus, beatifudo definitur. Quod si exigua hac, Δ calamitosa uita, quae tor, Miam uariis misi, rus subiecta est ut mors veritas dicenda su, nihil magis: atur, nihil aut carius, aut iucundius es Epotest: quo tandera animi studio, qua contatione aeternamillam uitam quaerere debemus, quae defractis - . mi. b H omnibus

88쪽

. omnibus malis, persectam, &absolutam bonorum omnium rationem coniumstam habet 3 nam, ut sancti Patres tradiderunt, aeternae uitae felicitas, omnium malorum liberatione, & bonorum adeptione definienda est. De malis clarissima sunt sanctarum liticrarum testimonia: scriptum est enim in Apocalypsi: Non esurient, nequc s- tient amplius: neque cadet super illos sol, neque ullus aestus. & rur ''sus: Absterget Deus omnem lacryma ab oculis eorum :& mors ut tra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quae prima abierunt. Iam uero beatorum immensa gloria, inn una raque solidae laetitiae,&uoluptatis genera futura sunt: cujus gloriar magnitudinem cum animus noster capere, aut illa in animos no stros penetrare nullo modo possin necesseel nos in illam, nempe in gaudium Domini, introire; ut eo circumfusi, mentis desiderium cuinulate expleamus. Quamuis autem, ut sanctus Augustinus scribit, ficilius mala, quibus carituri sumus, quam bona, ac uoluptates, quas hausuri sumus, numerari posse uideantur: danda tamen erit opera,

ut, quae fideles summae illius felicitatis adipiscendae cupiditate infla

mare poterunt, breuiter, & dilucide explicentur. Sed illa in primis distinctione uti oportebit, quam a grauis limis diuinaru rerum seri,ptoribus accepimus. ii enim duo bonorum genera esse statuunt, quorum alterum ad beatitudinis naturam pertinet: alterum ipsam beatitudinem consequitur. qvare illa essentialia, haec uero accesso ria bona, docendi causa, appellarunt. Ac solida quidem beatitudo, quam essentialem communi nomine licet uocare, inco sita est, ut Deum uideamus, eiusque pulchritudine fruamur, qui est omnis bonitatis, ac perfectionis fons, & principium. Haec est uita aeterna, in quit Christus dominus, ut cognoscant te solum Deum uerum;& Io .r7. quem misisti Iesum Christum: quam sententiam sanctus Ioannes uidetur interpretari, cum ait: Charissimi, nunc filii Dei sumus: & no dum apparuit, quid erimus: scimus quoniam, cum apparuerit, si mi les ei erimus, quonia uidebimus eum, sicuti est. Signiscat enim beatitudinem ex iis duobus constare; tum quod Deum intuebimur, qualis in natura sua, ac substantia est; tum quod ueluti Dii eis cie mur . nam qui illo fruuntur, quamuis propriam substantiam retibneant,admirabilem tamen quandam,& prope diuinam sorinam induant, ut Dii totius, quam nomines uideantur. Hoc autem cur ita fiat, ex eo peripicuum est, quod unaquaeque res uel ex eius essentia, uel ex eius similitudine, & specie cognoscitur. At quoniam nihil est Dei simile, cuius similitudinis adiumento ad perfectam eius notitia peruenire

89쪽

8 a Catechismus

peruenire possimus: consequens est, ut eius naturam, &essentiam

uidere nemini liceat, nisi haec eadem diuina essentia se nobis coniunt Acorii 3. xerit. atque id Apostoli uerba illa signiscant: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem . nam quod in-LAugust. quit, In aenigmate; interpretatur factus Augustinus, in similitudine --. ad Deum intelligendum accommodata. Quod etiam sanctus Dio-- να μ' nysius aperte ostendit, cum assirmat, nulla inferiorum similitudine superiora percipi possem eque enim ex alicuius rei corporeae similitudi ne, eius, quae corpore careat, essentia, & substan tia cognosci potest; cum praesertim necesse sit, rerum similitudines minus concretionis habere,&magis spiritales esse, quam res ipsas, quarum imaginem reserunt: quemadmodum in omnium rerum cognitione facile experimur. Quoniam uero fieri non potest, ut alicuius rei creatae

similitudo aeque pura, & spiritualis, ac Deus ipse est, reperiatur; ita sit, ut ex nulla similitudine diuinam essentiam perfecte intelligere possimus. Accedit etiam, quod omnes creatae res certis perfectionis terminis circumscribuntur: at Deus infinitus est , neque ullius rei creatae similitudo eius immensitatem capere potest. Quocirca una illa ratio diuinae substantiae cognoscendae relinquitur, ut ea se nobis coniungat, & incredibili quodam modo intelligentiam nostram altius extollat, atque ita idonei ad eius naturae speciem contemplandam reddamur. id uero lumine gloriae assequemur, cum eo splendore illustrati, Deum lumen uerunt in eius lumine uidebimus . nam beati Deum praesentem semper intuentur; quo quidem dono, omnium maximo, & praestantissimo, diuinae essentiae participes effecti, uera, & solida beatitudine potiuntur: quam nos ita credere debemus, ut eam etia Dei benignitate cu m certa spe nobis expectandam esse in Symbolo Patrum definitum sit: inquit enim; Ex- ecto resurrectionem mortuorum, & uitam uenturi saeculi. Diuina aec plane sunt, neque ullis uerbis explicari, aut cogitatione comprehendi a nobis possunt. uerum licet aliquam huius beatitudinis imaginem in iis etiam rebus, quae sensu percipiuntur, cernere. Nam qnemadmodum ferrum,admoto igni, ignem concipit, &, quamuis eius substan tia non mutetur, fit tamen, ut diuersum quippia iv, nimirum ignis, esse uideatur: eodem modo, qui in caelestem illam gloria admissi sunt, Dei amore inflammati, ita afficiuntur, cum tamen id,

quod sunt, esse non desinant, ut multo magis distare ab ijs, qui in hac uita sunt, merito dici possint, qua serrum candens ab eo, quod nulla caloris uim in se cotineat. Ut igitur rem paucis complectamur,

90쪽

summa illa, de absoluta beatitudo, quam clientialem uocantus, in

Dei possessone consti xuenda es h Quid enim ei ad perfectam fel initatem deesse potest, qui Deum optimum, & perfecti stimum pollidet

Verum ad illam tamen quaedam accedunt ornamenta,omnibus beatis comunia; quae quoniam ab humana ratione minus remota sunt,uchemcntius quoque animos nostrosi com mouere,& cxcitare.

lent. Huius generis ea sunt, de quibus Apostolus ad Romano uidetur intelligere : Gloria, Sc honor, & pax omni operati bonum . nam nloria quidem beati perfluentur, non illa solum quam tandem es-1entialem beatitudinem, uel cum cius natura maxime coniunctam esse ostendimus: sed ea etiam, quae conitat ex clara,& aperta notitia, quam singuli de alterius eximia,&praestanti dignitate habituri sunt. At uero quantus ille honor millimandus est, qui eis a Domino tribuitur, cum non amplius serui, sed amici, fiatres, ac filii Dei uoce tur Z quare ita electos suos amantistimis, & honorificentissimis ue . bis saluator noster compellabit: Venite benedicti Patris mei, post dete paratum uobis regnum: ut merito liceat exclamare , Nimis limnorificati sunt amici tui Deus. Sed laudibus etiam a Christo domitano coram patre caelesti, S rangelis eius celebrabuntur. Praeterea, si hoc commune omnibus hominibus desiderium natura ingenuit honoris, qui a uiris sapientia praestantibus habeatur, quod eos locupletis limos uirtutis suae testes fore existiment, quantum beatorum gloriae accessurum putamus quod alius alium lumino honore prosequetur 3 Infinita esset omnium oblectationum enumeratio, quibus beatorum gloria cum utata erit, ac ne cogitatione quidem fingere eas possumus. Sed tame hoc fidelibus persuasu in esse debet, quaecumque nobis iucunda in hac uita contingere, uel etiam optari queant, siue ea ad mentis cognitionem, siue ad corporis persectum habitum pertineat, carum rerum omnium copijs beatam caelestium uitam circumfluere: quamuis hoc altiore quoda modo, quam oculus uidit, aut auris audiuit, aut in cor hominis ascendit, fieri A postmius affirmat. nam corpus quidem, quod antea crassum, re cocrcturu erat, cum in caelo, detracta mortalitate, tenue, & spiritale essectu mfuerit, nullis amplius alimentis indigebit: anima autem aeterno glin. riae pabulo, quod magni illius conuiuii auctor transiens omnibus ministrabit,cum summa uoluptate exsaturabitur. Quis uero pretiosas uestes,aut regales corporis ornatus desiderarc poterit, ubi nullus harum rerum utis suturus sit, omnesque immortalitate,& splendore amicti; α sempiternae gloriae corona ornati crunt Sed si amplar

ad Rom. I.

L. ad Cori 2. Luc. II.

SEARCH

MENU NAVIGATION