Catechismus, ex decreto Concilii Tridentini, ad parochos, Pii Quinti Pont. Max. iussu editus

발행: 1566년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

i34 Catechismus

leguminibus,ceterisque terrae fructibus consectus est, uel quia diuersis qualitatibus praediti sunt: sunt enim serinetum additur, alter uero fermenti omnino expers esse potest j quod ad primum attinet, Saluatoris uerba ostendunt, panem ex tritico confici oportere. communi

enim loquendi consuetudine, cum panis absolute dicitur, panem extritico intelligi satis constat. Id etiam ueteris testamenti figura declaraturi praeceptum enim a Domino fit crat, ut panes propositionis, qui Leuit. . hoc sacramentum significabant, ex simila conficerentur. Sed quem admodum nullus panis, nisi triticetis, apta ad sacramentum materia

putandus est: hoc enim apostolica traditio nos docuit, &Ecclesiae catholicie auctoritas firmauit ita etiam ex ijs, quae Christus domi Matth. 6. nus gessit, azymum esse debere, facile intelligitur. ipse enim primo azymorum die, quo nihil fermentati domi habere Iudaeis licebat, hoc sacramentum confecit, atquo instituit. Quod si quis Ioannis euangeliste auctoritatem opponat, qui haec omnia ante festum diem, Paschae acta esse commemorat ;ca ratio facile dissolui potest. Etenim quem primum azymorum diem ceteri euangelistae appellarui, quod feria quinta uesperi dies festiaZymorum inciperent, quo tempore Saluator noster Pascha celebrauit; eum ipsum diem Ioannes pridie Paschae filisse describit; ut qui diei naturalis spatium, quod ab oriente Sole inchoatur, in primis notandum existimarit. Quapropter di-

D. IAR. uus etiam Chrysostomus primum azymorum diem interpretatur eum diem, quo ad uesperam azyma comedenda essent. Se) azymi panis consecratio quantum conueniat integritati,& mentis munditiae quam fideles au hoc sacramentu afferre debent, ab Apostolo do-

- γ' s- cemur, cum inquit: Expurgate uetus fermentum, ut sitis noua con

spersio, sicut estis azymi: etenim Pascha nostrum immolatus est Christus: itaque epulemur non in sermento ueteri, neque in sermento malitiae,& nequitiae, sed in azymis sinceritatis, & ueritatis. Neque tamen ea qualitas adeo necessaria existimada est,ut,si illa pani desit, sacramentu confici non possit: utrumque . n. panis genus uera & propriam panis rationem,& nomen habet. Quam qua nemini licet priuata auctoritate, uel potius temeritate laudabile Ecclesiae suae ritum immutare,atque eo minus id facere Latinis sacerdotibus permissum est, quibus praeterea Pontifices Max. praeceperunt, ut ex aZymo tantum sacra mysteria conficerent. Atque haec de altera huius sacramenti materia exposuisse satis sit: in quo tamen illud animaduertendum est , quam multa materia ad sacramentum conficiendum uti oporteat, definitum non esse ; cum illorum etiam

142쪽

-certus numerus definiri nequeat, qui aut possint, aut debeant sacra mysteria percipere. Superest, ut de altera huius sacramenti materia, r& elemento dicatur. Est autem uinum ex uitis fructu expressium, cui modicum aquae permixtum sit. nam Dominum saluatorem uino ita huius sacramenti institutione usum esse, catholica Ecclesia sempen Matib., s. docuit, cum ipse dixerit; Non bibama inodo de hoc genimine ui- Mar. tis usque in diem illum. Quo in loco Chrysostomus, De genimine, . s.ch son inquit, uitis, quae certe uinum, non aquam produxit.. Ut tanto an

te illo tum haeresim, qui aquam solam in hisce mysteriis adhibenda

senserunt, couellere uideretur. Aquam uero, Dei Ecclesia uino semper admiscuit; primum, quod id a Christo domino factum este, de

Conciliorum auctoritate, & sancti Cypriani testimonio comproba s in ritur; deinde, quod sanguinis, & aquae, quae ex eius latere exierunt,

hac permistione memoria renouatur. Tum uero aquae, ut in Apoca Apoc. .

lipsi legimus, populum designant: quare aqua uino admista fidelis populi cum christo capite coniunctionem significat. Atque hoc

ex apostolica traditione perpetuo sancta Ecclesia seruauit. Sed quaeri uis aquae admiscendae ita graues rationes sint, ut eam sine mortali . ipeccato praetermiterre non liceat; cata me si desit, sacramentum collare poteth. Illud autem sacerdotibus animaduertedum est, ut, quemadmodum in iactis mystcriis aquam uino adhibere oportet, sic etiamodicam infundendam esse . nam ecclesialticorum scriptorum lententia, & iudicio, aqua illa in uinum conuertitur. quare de eo Honorius Ponti sex ita scribit: Perniciosus in tuis partibus inolevit ab- π δ ι usus, uidelicet, quod maior quantitas aquae in i acri scio, quam uini, P in adhibetur; cum, secundum consuetudinem rationabilem Ecclesiae generalis, longe plus uini, quam aquae, adhibendum sit.Huius igitur sacramenti haec duo tantum clementa sunt: ac merito pluribus d cretis sancitum est, ne quid aliud praeter panem,& uinum, quod nonnulli facere non uerebantur, offferre liceat. Sed iam uidendu est, haec duo panis, S uini symbola quam apta sint ad eas res declaradas, quarum sacramenta es le credimus, & cofitemur . Primum enim Christuno bis significant, ut uera est hominu vita. ipse enim Dominus ait: Caro mea uere est cibus, & Saguis meus uere cst potus. Cu igitur cor Io . s.

pus Christi domini uitae aeternae alimentu illis praebeat, qui eius sacramentii pure, de sancte suscipiunt; rcete iis potissimum rebus conficitur, quibus haec uita continetur: ut fideles facile possint intelligere, pretiosi corporis, S sanguinis Christi communione mentem, animumque saturari. Nonihil etiam haec ipsa elementa ad id ualent,

143쪽

Eutharistia

conficienda

forma; O illuo effectus

admirandi. Mau. 26.

136 Catechismus

ut eam cognitio nem accipiant homines, essem sacramento corporis , & sanguinis Domini ueritatem . nam cum panem, & uinum inhumanam carnem & sanguinem ui naturae quotidie immutari anumaduertamus; facilius adduci possumus hac similitudine, ut credamus, panis, & uim substantiam in ueram Christi carnem, uerumque eius sanguinem caelesti benedictione conuerti. Affert etiam aliquid adiumenti haec admirabilis elementorum mutatio ad adumbrandu, quod fit in anima. Ut enim, &sii nulla extrinsecus parus, & uini mutatio apparet, tamen eorum substantia in carnem, & sanguine Christi uere transit: ita etiam, tametsi in nobis nihil immutatum uidetur,

interius tamen ad uitam renouamur, dum ueram uitam Eucharistiae sacramento accipimus .fAccedit ad haec, quod, cum unum Ecclesiae corpus ex multis membris compositum sit, nulla re magis elucet ea coniunctio, quam panis uinique clementis. Panis enim ex multis granis conscitur, &uinum ex multitudine racemorum existit. atque ita nos, cum multi simus, huius diuini mysterii uinculo arctisti me colligari, & tamquam unum corpus cssici declarant. Sequitur nunc, ut de forma, qua ad consecrandu panem uti oporreat, agatur, non quidem eius rei causa, ut haec mysteria fideli populo, nill necessitas cogat, tradantur: eos enim, qui sacris initiati nosunt, de his erudiri necessarium non est j sed ne, sermae ignoratione, in sacramento conficiendo a sacerdotibus turpissime peccetur. itaque a sanctis evagelistis, Matthaeo,& Luca, itemq. ab Apostolo docemur, illa en formam, HOC EsT COR P vs MEUM. scriptu est enim: Cenatibus illis accepit Iesus panem,& benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, & dixit: Accipite, & manducate: Hoc est corpus meum . Quae quidem consecrationis serina cum a Christo domino se uata sit, ea perpetuo catholica Ecclcsausa est. Praetermittenda sunt hoc loco sanctorum Patrum testimonia, quae infinitum esset enumerare, & Concilii Florentini decretum, quod omnibus patet, atque in promptu est; cum praesertim ex illis Saluatoris uerbis; Hoc facite in meam commemorationem; idem liceat cognoscere . nam quod Dominus faciendum praecepit, non solum ad id, quod egerat, sed etiam ad ea, quae dixerat, referri debet, atque ad uerba maxime pertinere intelligendum est, quae non minus essiciendi, quam significandi causa prolata erat. Sed ratione etiam id facile persuaderi potest. naforma ea est, qua illud significatur, quod in hoc sacramento essicitur: cum autem haec uerba id, quod n significent, ac declarent, ho est, panis conuersionem in uerum Domini nostri corpus, sequitur, . formam

144쪽

formam in illis ipsis uerbis costituendam esse . in quam silentiam, quod ab Euangelista dictum est, Benedixit, licet accipere. Perinde enim uidetur intelligendum, ac si dixisset, accipiens panem benedixit, dicens; Hoc est corpus meum. Quamuis enim Euangelista uerba illa, Accipite, & comedite, praeposuerit: illis tamen non materiae consecrationem, sed usum tantummodo significari,perspicuum est. quare a sacerdote quidem omnino proferri debent, sed ad sacrame-

tum conficieydum necessaria non sunt: quemadmodum etiam profertur coniunctio illa, ENIM , in corporis &sanguinis consecratione: aliter enim fiet, ut, sit - hoc sacramcntum nemini administrandum sit, confici non oporteat, aut non possit quidem; cum tamen dubitare non liceat, quin sacerdos, prolatis ex more, atque institu, to sanctae Ecclesiae uerbis Domini,aptam panis materiam uere consecret; quamuis deinde contingat, ut nulli umquam sacra Eucharistia administretur. Iam uero, quod ad uini, quae est altera huius sacramenti materia, consecrationem attinet, ob eandem causam, quam supra commemorauimus, opus est, ut sacerdos eius formam cognitam, & perspectam habeat. Eam igitur his uerbis comprehendi, certo credendum est: Hic est calix sanguinis mei, noui, & aeterni test menti, mysterium fidei, qui pro uobis, & pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Ex quibus uerbis plura quidem a sacris scripturis colliguntur: quaedam uero in Ecclesia ex apostolica tradi- tione conseruata sunt. nam quod dicitur: Hic est calix: a D. Luca, Mab Apostolo scriptum est. quod uero sequitur: Sanguinis mei uel sanguis meus noui testamenti, qui pro uobis & pro multis effund tur in remisso ne in peccatorum: partim a D. Luca, parum a D. Mat rise , ithaeo dictum est. Uerba aute illa, Aeterni, &, Mysterium fidei, sanista Matth. 16. traditio, catholicae ueritatis interpres & custos, nos docuit. Veru de hac forma nemo dubitare poterit, si, quod antea dictit inest de somma consecrationis, quae ad panis clementum adhibetur, hoc etiam . loco attendatur. constat enim, ijs uerbis, quae uini substantiam in sanguinem Domini conuerti significant, huius elementi formam contineri. Quare cu uerba illa hoc aperte declarent, perspicuum est,

aliam sormam constituendam non esse. Exprimunt autem praeterea

quosda effusi sanguinis in passione Domini admirabiles fructus, qui

ad hoc sacramentu maxime pertinet. Unus est,aditus ad aeternam hereditatem, quae noui, atque aeterni testamenti iure ad nos uenit: Alter est, aditus ad iustitiam per mysterium fidei: Iesum enim per fidem in sanguinem eius propitiatorem Deus proposuit, ut ipse sit N 3 iustus,

145쪽

Catechismus

iustus,&iustificans eum, qui ex fide est Iesu Christi. Tertius est, remissio peccatorum. Quoniam uero haec ipsa consecrationis uerba plena mysteriorum sunt, aptissimeque ad rem conueniunt, diligentius perpendere ea oportet. Quod uero dicitur: Hic est calix sanguinis mei; sic intelligendum cst: Hic est sanguis meus, qui hoc calice continetur. Recte autem, &apposite, dum sanguis hic, ut est fideliuIotus, consecratur, calicis mentio facienda est. neque enim sanguis uiusmodi potionem satis significare uideretur, nisi uase aliquo exceptus esset. Sequitur deinde, Noui testamenti: quod quide ob eam rem additum est, ut intelligeremus Christi domini sanguinem non figura, quemadmodu in ueteri testamento fiebat, de eo enim apud mmb. - Apostolum ad Hebraeos legimus, Sine sanguine testamentum dedicatum non esseὶ sed uere, & re ipsa hominibus tradi; quod ad nouit testamentum pertinet. Quare Apostolus inquit: Ideo noui testameti mediator est Christus, ut, morte intercedente, repromissionem a cipiat , qui uocati sunt, aeternae haereditatis. Verbum uero, Aeterni, ad hereditatem aeternam, quae Christi domini,aeterni testatoris, morte ad nos iure peruenit, referendum est. Quod subiungitur; Mysterium fidei; non rei ueritatem excludit, sed, quod occulte latet, a que ab oculorum sensu remotissimum est, certa fide credendum esse significat. Diuersa uero hisce uerbis sententia hoc loco subiecta est ab ea, quam habent, cum baptismo etiam tribuutur . nam quod sanguinem Christi, sub vini specie latentem, fide cernimus, myst rium fidei dicitur. At baptismus, quoniam uniuersam Christianae fidei professionem complectitur, a nobis fidei sacramentum, a Graecis mysterium iure appellatur. Quamquam alia etiam ratione sanguinem Domini, fidei inysterium dicimus, quod scilicet in eo maxime plurimum difficultatis, & negoti j humana ratio cxperiatur, cum nobis fides credendum proponit Christum dominum, uerum Dei filium, simulque Deum, & hominem mortem pro nobis pertulisse: quae quidem mors sanguinis sacramento designatur. Quapropter

appotite hoc loco potius, quam in consecratione corporis, passio Dominica commemoratur, his uerbis: Qui effundetur in remissionem peccatorum. Sanguis enim, separatim consecratus, ad passionem Domini, & mortem, & passionis genus ante omnium oculos ponendam maiorem vim, & momentum habet. Sed uerba illa,quae addun M. i. tur; Pro uobis, & pro multis; a Matthaeo, & Luca, stingula a singulis sumpta sunt, quae tamen sancta Ecclesia, spiritu Dei instructa, simul coniunxit: pertinent autem ad passionis fructum, atque utilitatem

declaran-

146쪽

declarandam. nam si eius uirtutem inspiciamus, pro omnium salute sanguinem a Saluatore effusum esse fatendum erit: spuero fructum, quem ex eo homines perceperint, cogitemus, non ad omnes, sed ad multos tantum eam utilitatem peruenire, facile intelligemus. Cum

igitur; Pro uobis; dixit, uel eos, qui aderant, uel delectos ex Iudaeorum populo, quales erant discipuli, excepto Iuda, quibuscum loquebatur , significauit. Cum aute addidit; Pro multis; - reliquos

clectos ex Iudaeis, aut gentibus intelligi uoluit. Recte ergo fictum est, ut, pro uniuersis, non diceretur; cum hoc loco tantummodo de

fructibus passionis sermo esset, quae salutis fructum delectis solum attulit. Atque huc spectant uerba illa Apostoli; Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata. Et quo Dominus apud Ioannem inquit; Ego pro eis rogo, non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi, quia tui sunt. Plurima alia in huius consecrarionis uerbis latent mysteria; quae Pastores assidua rerum diuinarumeditatione, & studio ipsi per se,iuuante Domino, facile assequetur.

Sed iam ad earum rerum explicationem oratio reuertatur, quae ut

a fidelibus ignorentur, nullo modo committendum est. Ac quonia Apostolus admonet, grauissimum scelus admitti ab ijs, qui no dijudicant corpus Domini; hoc in primis doceant Pastores, animum a que rationem a sensibus pani studio auocandam esse. Si enim fideles ea tantum in hoc sacramento contineri sibi persuaserint, quae sensibus percipiunt; in summa impietatem adducatur, necesse est,cum nihil aliud, praeter panis, ac uini speciem, oculis, tactu, Odoratu, gustu sentientes, panem tantummodo, ac uinum in sacramento esse iudicauerint. Curandum igitur est, ut fidelium mentes, quam maxime fieri potest, a sensuum iudicio abstrahantur,atque ad immensam Dei uirtutem, & potentiam contemplandam excitentur. Tria enim

sunt maxime admiranda, atque suspicienda, quae in hoc sacramento uerbis consecrationis essici, fides catholica sine ulla dubitatione credit, ac confitetur. Primum est, uerum Christi domini corpus, illud idem, quod natum ex uirgine, in caelis sedet ad dexteram Patris, hoc

sacramento contineri. Alterum est, nullam in eo elementorum substantiam remanere; quamuis nihil magis a sensibus alienum, &remotum uideri possit. Tertium est, quod ex utroque facile colligitur,& si uerba consecrationis id maxime exprimunt, accidentia, quae aut oculis cernuntur, aut alijs sensibus percipiuntur, sine ulla re subiecta esse, mira quadam, atque inexplicabili ratione. Ac panis quide, M uini accidentia omnia licet uidere, quae tamen nulli substatiae in-N haerent,

147쪽

14o Catechismus

haerent, sed per ipsa constant; cum panis, & uini substantia in ipsum

Domini corpus ita mutetur, ut panis, & uini substantia omnino es.se desinant. Verum, ut prius de primo agatur, conentur Pastores cxplicare, quam perspicua,&clara sint Saluatoris nostri uerba, quae corporis eius ueritatem in sacramento demonstrant. nam cum inquit; Mat. 26. Hoc est corpus meum; Hic est sanguis meus: nemo, qui modo lanae

mentis sit, ignorare potest, quid nobis intelligendum sit; praesertim

cum de humana natura sermo habeatur: quam in Christo uere fuisse, catholica fides dubitare neminem patitur: ut uir sanctissimus, a

s. siti. que doctissimus Hilarius praeclare scripserit de ueritate carnis & fanguinis Christi, cum ex ipsius Domini prosessione, & fide nostra, caro

eius uere sit cibus, relictum non esse ambigendi locum. Verum alter praeterea locus a Palloribus enucleandus est, ex quo aperte licet cognoscere, uerum Domini corpus, &sanguinem in Eucharistia contineri. Nam Apostolus posteaquam commemorauit panem, & uinua Domino consecratum, & sacra mysteria apostolis suis ad minit iratar Acor.ii. esse, subiungit: Probct autem se ipsum homo ac sic de pane illo edat,& de calice bibat: qui enim manducat & bibit indigne, iudicium sibi manducat, & bibit, non dijudicans corpus Domini. Quod si, ut haeretici dictitant, nihil aliud in sacramento uenerandum csset praeter memoriam & signum passionis Chri quid opus erat tam grauibus uerbis fideles hortari, ut seipsos probarent 3 Graui enim illa,

I v D I C II, uoce declarauit Apostolus, nefariu aliquod scelus ab eo admitti, qui impure sumes corpus Domini, quod in Eucharistia occulte latet, ab alio ciborum genere non distinguit . quod etiam supra in iis corii o. eadem epistola uberius explicauit Apostolus his uerbis: Calix benedictionis, cui benedicimus, non ne communicatio sanguinis Christi est Z & panis, quem stangimus, non ne participatio corporis DO-mini esti Quae quidem uerba ueram corporis ,& sanguinis Christi domini substantiam demonstrant. Haec igitur scripturae loca Pastoribus explicanda erunt, atque inprimis docendum, nihil in eis dubij, aut incerti relictum esse; prae-1ertim cum haec Ecclesiae Dei sacrosancta auctoritas interpretata sit: ad cuius sentetiae cognitioncm duplici uia&ratione possumus peruenire. Prima est, cum Patres, qui ab initio Ecclesiae,atque omni deinceps aetate floruerunt, & ecclesiasticae doctrinae optimi testes sunt, consulimus. hi uero summo consensu omnes huius dogmatis ueritatem apertissime tradiderunt. Quorum singula testimonia afferre, quoniam operosi laboris esset, satis erit pauca notare, uel indicare potius,

148쪽

potius, ex quibus iudicium de ceteris facile fieri poterit. Primus igitur D. Ambrosius fidem suam proferat, qui in libro de iis, qui initia D.

tur mysteriis, testatus est, uerum Christi corpus in hoc sacramento sumi, sicut uerum ex Virgine sumptum est, idque certissima fide tenendum esse. & alio loco docet, ante consecrationem panem ibi esse, post consecrationem autem carnem Christi. Accedat alter testis D. Chrysostomus, non minoris fidei,& grauitatis: qui quidem cum s. cis V. multis aliis in locis hanc ipsam ueritatem profitetur, & docet: tum uero praecipue homilia 6 o. de iis, qui sacra mysteria impure sumunt: itemque homilia 4 . & 4s. in sanctum Ioannem: inquit enim: Pareamus Deo, neque contradicamus; licet uel cogitationibus, uel Oculis nostris uideatur aduersari, quod dicitur: Ipsius eoim sermo infallibilis est; sensus noster facile seducitur. His uero omni ex parte consentiunt, quae D. Augustinus, acerrimus catholicae fidei propugnator, semper docuit, atque in primis titulum psalmi 33. exponens ; scribit enim: Portare se in manibus suis, homini impossibile est, solique Christo couenire potest: serebatur enim ille in manibus

suis, quando commendans ipsum corpus suum ait, Hoc est corpus meum. Ac Cyrillus praeterea, Iustinus,& Irenaeus adeo aperte lib. . S. rillas, in Ioannem ueram Domini carnem in hoc sacranaento esse alsrmat, σut eius uerba nullis possint fallacibus, & captiosis interpretationibus obscurari . Quod si Pastores alia etiam Patrui testimonia requirent, facile erit sanctos Dyonisium, Hilarium, Hieronymum, D mascenum addere, innumerabilesque alios, quorum de hac re grauissimas sententias doctorum, & piorum hominum industria, & la bore in unum congestos pastim legimus. Altera restat uia, qua sanctae Ecclesiae iudicium in iis, quae ad fidem pertinent, in uestigare liceat, contrariae scilicet doctrinae,&opinionis damnatio. At uero constat, semper corporis Christi ueritatem in sancto Eucharistiae sacramento, ita per uniuersam Ecclesiam diffusam, &disseminatam e sese, & consentienti uoluntate ab omnibus fidelibus receptam, ut, cuante quingentos annos Berengarius id negare ausus esset, ibique signum tantu modo esse assereret, statim in Vercellest Concilio, quod rLeonis I x. auctoritate conuocatum suerat, omnium sententi js condemnatus, ipse haeresim suam anathemati addixerit. qui postea cum ad eandem impietatis insaniam redijsset, tribus alijs Concilijs, Turonensi, & duobus Romanis, quorum alterum Nicolaus II. alteruGregorius v II. Pontisces Max. conuocarunt, damnatus est. Eam postea sententiam Innocentius m. in Concilio Lateranensi magno cEossio rast. confim

149쪽

conss. m. Hor.Trι u. S. Dionysius. Proue . s. Decocomitati a pretium corporis Chri

cramento.

I42 . Catechismus

contirmauit: ac deinceps a Florentina, &Tridentina Synodis eiu Ddem ueritatis fides apertius declarata, ac stabilita et L Haec igitur si Pastores diligenter exposuerint, ut nihil dicamus de ijs, qui erroribus obcaecati, nihil magis, quam ueritatis lucem, oderunt j & infirmos confirmare, & piorum mentes summa quadam laetitia, & uoluptate cere poterunt; cum praesertim fidelibus dubitare no liceat, quin inter ceteros fidei articulos huius etiam dogmatis fides comprehendatur . nam cum Dei summam omnium rerum potcstalcm credunt, α confitentur ; credant etiam necessc est, potestatem ei non defuisse maximi huius operis efiiciendi, quod in Eucharistiae sacramento admiramur, & colimus. Deinde cum credunt sanctam Ecclesiam catholicam , necessario sequitur, ut simul credant eam esse, quam cinplicauimus, huius sacramenti ueritate. Sed nihil est prosecto, quod ad piorum iucunditatem, de fructum addi possit, cum huius altis limi sacramenti dignitatem contemplantur. Primum enim intelligur, quanta sit euangelicae legis perfectio, cui datum est, id re ipsa habere, quod signis tantum & figuris Mosaicae legis tempore adumbratum fuerat. Quare diuinitus dictum est a Dionysio, Ecclesiam nostram mediam esse inter Synagogam, &supremam Hierusale, ac proptcrea utriusque participem. Ac prosecto satis mirari fideles nil inquam poterunt sanctae Ecclesiae persectionem, eiusque gloriae altitudinem ; cum in te ira, & caelestem beatitudinem unus tantum gra dus interesse uideatur. Hoc enim nobis cum caelitibus commune est, ut utrique Christum Deum, & hominem praesentem habeamus: sed, quo uno gradu ab eis distamus, illi praesentes beata uisione per fluuntur; nos praesentem, & tamen ab oculorum sensu remotum, lacrorum mysteriorum admirabili integumento se occultatem, firma,& constanti fide ueneramur. Praeterea, fideles hoc sacramento Christi saluatoris nostri perfectissimam charitate experiuntur . eius enim bonitatem maxime decuit, naturam, quam a nobis sumpserat, a nobis numquam subtrahere: sed, quantum ficri posset, esse, uersariquc nobiscum uelle ; ut illud omni tempore uere, & proprie dictum underetur Deliciae meae esse cum filiis nominum. Iam uero hoc loco a Pallaribus explicandum cst, non solum, ii rum Christi corpus, & quidquid ad ueram corporis rationem perti net, ueluti ossa, &neruos: sed etiam totum Cnristum in hoc sacra, mento contineri. Docere autem oportet, Christum nomen esse Dei& hominis, unius scilicet per nae, in quo diuina, & humana natura coluncta sit . quare utramque substantiam,&quae utriusque subm, stantiae

150쪽

stantiae consequentia sunt, diuinitatem, & totam humanam natura, quae ex anima & omnibus corporis partibus, & sanguine etiam constat, complectitur: quae omnia in lacramento cise credendum est. Nam cum in caeso tota humanitas diuinitati in una persona & hypostasi coniuncta sit; nefas est suspicari, corpus, quod in sacramento inest, ab eadem diuinitate seiunctum esse. In quo tame Pastores ani--duertant, necesse est, non omnia cadem ratione, aut uirtute in hoc sacramento contineri. Quaedam enim sunt, quae ex ui,& essicie-tia consecrationis in sacramento esse dicimus . nam cum uerba illaessiciant, quidquid significant, id esse in sacramento ex ui sacramenti diuinarum rerum aeriptores appellarunt, quod uerborum forma exprimitur. ita si contingeret, ut aliquid ab aliis rebus omnino s iunctum esset, id solum, quod Erma significaret, in sacramento es.se, cetera non item esse docuerunt. quaedam uero in sacramen to co-tinentur, quod illis rebus coniuncta sint, quae serina exprimuntur. nam cum sirina, quae ad panem consecranduin adhibetur, corpus Domini significet; cum dicitur; Hoc est corpus meum; ipsum Christi domini corpus ex ui sacramenti in Eucharistia erit. At quia corpori sanguis, anima, de diuinitas coniungitur, haec quoq ue in sacram cto erunt omnia, non quidem ex cosecrationis uirtute, sed ut ea, quae corpori coniuncta sunt. Atque haec ex concomitantia in sacramcnto esse dicuntur: qua ratione totum Christum in sacramento esse

perspicuum est. si enim duo aliqua inter se re ipsa coniungatur; ubi unum sit, ibi alterum etiam esse necesse est. Sequitur itaque, totum Christum usqueadeo tam in panis, quam in uini specie cotineri, ut, quemadmodum in panis specie non corpus modo, sed etia sanguis,& totus Christus uere inest, sic contra in uini specie non solum sanguis, sed corpus,& totus Christus uere insit. Sed quam quanuhaec ita se habere, omnibus fidelibus certum&persuasissimum esse debet: optimo tamen iure institutum est, ut separatim duae consecrationes fierent. Primo enim, ut passio Domini, in qua sanguis a corpore diuisus est, magis referatur: cuius rei causa in consecratione sanguine effusum esse meminimus. Deinde maxime consentaneum seit, ut, quoniam sacrameto ad alendam animam utendum nobis erat, tamquam cibus & potus institueretur, ex quibus persectum corporis alimentum constare perspicuum est. Neque uero illud praetermittendum, non solum in utraque specie, sed in quavis utriusque speciei particula totum Christum contineri. sic enim Augustinus scriptum s. ust. reliquit: Singuli accipiunt Christum dominum, & in singulis portionibus

SEARCH

MENU NAVIGATION