Catechismus, ex decreto Concilii Tridentini, ad parochos, Pii Quinti Pont. Max. iussu editus

발행: 1566년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

i44 Catechismus

tionibus totus est, nec per singulos minuitur, sed integrum se praebet in singulis: atque id praeterea ex euangelistis facile colligi potest. Neque enim credendum est, singula panis frusta propria uerborum forma a Domino consecrata esse, sed cadem simul omnem panem , qui ad secra mysteria conficienda, atque apostolis distribuenda satis futurus esset. id quod de calice factum esse apparet, cum ipse dixit: LM.t,. Accipite, & diuidite inter vos. Hactenus quae explicata sunt, eo pertinent, ut ostendat Pastores, uerum Christa corpus, & sanguinem in Eucharistiae sacramento contineri. Nunc, quod alterum erat propositum, docebunt etiam panis & uini substantiam in sacramento post

consecrationem no remanere. Hoc uero quamuis maximam admia

rationem merito habere possit, tamen cum eo, quod prius demonstratum cst, necessario coniungitur Etenim si est uerum Christi corpus subpanis, de uini specie post consecrationem; omnino necesse est, cu in ibi antea non esset, hoc uel loci mutatione, uel creatione , uel alterius rei in ipsum conuersione factum esse . At uero fieri non posse constat, ut corpus Christi in sacram cto sit, quod ex uno in alium locu uenerit. ita enim fieret, ut a caeli sedibus abesset: quoniam nihil mouetur, nisi locum delerat, a quo mouetur. Creari autem corpus Christi minus credibile est, ac ne in cogitationem quidem cadere hoc potest . relinquitur ergo, ut in sacra meto sit corpus Domini, quod panis in ipsum convcrtatur. Quare nulla panis sub-

Later. Conc. stantia remaneat, nec sie est. Hac ratione adducti Patres & maiores EV i i Α, nostri, in Concilijs, Lateranensi magno,& Florentino, huius arti- a his culi ueritatem apertis decretis cofirmarunt. a Trid cntina uero Synodo explicatius ita definitum est: Si quis dixerit in sacrosancto Eucharistiae sacramento remanere substantiam panis, & uini, una cum compore , & sanguine domini nostri Iesu Christi, anathema sit. Haec uero ex testimoni js scripturarum facile fuit colligere; primum, quod, M., s. in eius sacramenti institutione ipse Dominus dixit; Hoc est corpus

meum. uocis enim, H o C, ea uis cit, ut omnem rei praesentis subitantiam demonstret . quod si panis substantia remanerct, nullo modo ' ' diei uideretur: Hoc est corpus meum. Deinde Christus domi- isto si nus apud Ioanem, Panis, inquit, quem ego dabo, caro mea est pro mundi uita; panem uidelicet carnem suam uocans. Ac naulo post

subiecit; Nisi manducaueritis carnem fili j hominis, & biberitis eius

sanguinem, non habebitis uitam in uobis. & rursus: Caro mea uere est cibus, & sanguis meus uere est potus. Cum ergo tam claris, &perspicuis uerbis carnem suam panem, & cibum uerum: sanguinem item

152쪽

item uerum potum nominauerit; satis uidetur declarasse, nullam in sacramento substantiam panis, & uini remanere. A tque hanc perpetuo lanctorum Patrum coseimentem fili sic doctrinam, qui eos euoluerit, facile intelliget. D. quidem Ambrosius ita scribit:jTu Hrte dicis: meus panis citusitatus; sed panis iste, panis ellante uerba sacramentorum: ubi accesterit consecratio, de pane fit caro Christi. auod quidem ut facilius probare posset, uaria deinde affert exem- a. &similitudines. Alibi uero, cu uerba illa interpretaretur; Omnia, quaecumque Dominus uoluit, fecit in caelo,&in terra; Licci, inquit, figura panis, & uini uideatur, nihil tamen aliud, quam caro Christi, ερ sanguis, post consecrationein credendum est. Atque cisidem fere uerbis eandem sententiam sanctus Hilarius exponens, docuit, quamuis extrinsecus panis, & uinum uideatur, uere tam ccorpus , de sanguinem Domini esse. Sed moneant Pastores hoc loco, mirandum non oste, si post consecrationem panis etiam uocetur. hoc enim nomme Eucharistia appellari consueuit; tum quia panis specie habeat; tum quia naturale alendi,& nutriendi corporis vim, quae panis propria est, adhuc retin pat. Eam aute esse sacrarum litteraru consuetudine, ut res ita appellet, cuiusmodi esse uideantur, satis ostedit, quod in Genesi dictu est, tres uiros Abrahae apparuiste, qui tame tres angeli erat. Et duoilli, qui apostolis ascendentina in caelum Christo domino apparuerui cu essent angeli, uiri dicu tur. Dissicillima est omnino huius mysteri j explicatio ; ted tame conabutur Pastores, iis, qui magis in diuinarum reru cognitione profecerui, nam qui adhuc imbecilliores sunt, uerendum esset, ne rei magnitudine opprimerenturὶ conabuntur, inquam, tradere huius admirabilis conuersionis modum: quae ita fit, ut tota panis substantia diuina uirtute in totam corporis Claristi substantiam, totaque uini substantia in totam sanguinis Christi substantiam, sine ulla Domini nostri mutatione conuertatur. Neque enim Christus aut generatur, aut mutatur, aut augescit, sed in sua substantia totus permanet. Quod mysterium cum D. Ambrosius declararet; Vides, inquit, quam operatorius sit sermo Christi. Si ergo tanta uis est in sermone domini letu, ut inciperet eo se, quae non erant, mundus scilicet: quanto magis operatorius est, ut sint, quae erant, & in aliud commutentur In quam sententiam alii etiam ueteres, &grauissimi Patres scriptum reliquerunt: D. quidem Augustinus: Fideliter fatemur ante cosecrationem panem Csse,& uinum, quod natura sermauit, post consecrationem uero carnem Christi, S: sanguinem, quod benediistio conseruauit. Damascenus: Corpus secundum ueritatem coniumstum est diuinitati, corpus ex

O lanista

D. Ambros D. Aigust.

153쪽

Saero an Euchania sacrametum pie credenta,

non curiose scrutandum. LMaa. I.

146 Catechismus

sancta Virgine; non quod ipsum corpus assumptum de caelo descendat: sed quod ipse panis, & uinum in corpus & sanguinem Christi

transmutentur. Huius itaque admirabilis conuersio conuinienter& proprie a sancta catholica Eccbsia transubstantiatio est appellata, quemadmodum sacra Tridentina Synodus docuit. Ut enim generatio naturalis, quod serma in ea mutatur, recte, & proprie transsermatio dici potest: ita etiam , quod in sacramento Eucharistiae tota unius rei substantia, in totam alterius rei substantiam transeat, uerbum transubstantiationis recte, &sapienter a maioribus nostris inuentum est.

Sed illud saepissim ρ a sanctis Patribus repetitum fideles admonendi sunt, ne curiosius inquirant, quo pacto ea mutatio fieri possit.

nec enim percipi a nobis potest, nec in naturalibus mutationibus, aut in ipsa rerum creatione eius rei exemplum aliquod habemus . Verum , quid hoc sit, fide cognoscenduin est quo modo fiat, curiosius non inquirendum. Non minorem uero cautionem Pastores adhibeant, oportet, in eo etiam mysterio explicando, quo modo Christi domini corpus, uel in minima panis particula, totum continea tur : uix enim umquam huiusmodi disputationes instituendae erui: sed tamen, quando Christiana charitas hoc postulauerit, primum quidem memineirat, fidelium animos illa uoce praemunire; Non erit impossibile apud Deum omne uerbum . Deinde uero doceant, Cnristum dominum in hoc sacramento, ut in loco, non esse :ctenim locus res ipsas consequitur, ut magnitudine aliqua praeditae sunt. Christum uero dominum ea ratione in sacramento esse non dicimus, ut magnus, aut paruus est , quod ad quantitatem

pertinet, sed ut substantia est. Substantia enim panis in Christi

1ubstantiam, non in magnitudinem, aut quantitatem , conuertitur. Nemo uero dubitat substantiam aeque in parito, atque in magno spatio contineri. nam & aeris substantia, totaque eius natura sic in parua , ut ita magna aeris parte , itemque tota aquae natura non minus in urnula , quam in flumine insit, necesse est. Cum igitur panis substantiae, corpus Domini nostri succedat; sateri oportet, ad eundem plane modum in sacramento esse, quomodo panis substantia ante consecrationem . Ea uero utrum

sub magna, an sub parua quantitate esset, nihil ad rem omni napertinebat. Tertium restat, quod in hoc sacramento maximum atque admirabile uideatur : quod quidem , iam duobus aliis explicatis , facilius a Pastoribus tractari posse , existimandum est ;panis

154쪽

panis uidelicet & uini species in hoc sacramento sine aliqua re subiecta constare. Nam cum antea demonstratum sit, corpus Domini, Sasanguinem uere in sacramento esse,ita ut nulla amplius subsit panis; α umi substantia; quoniam ea accidentia Christi corpori, & sanguin inhaerere non tollunt: relinquitur, ut supra omnem naturae ora dinem ipsasqnulla alia renisa, sustentent. Haec perpetua, & constanssuit catholicae Ecclesiae doctrina; quae etiam facile corum testim Dioru in auctoritate confirmari poterit, quibus antea planum factum est, nullam residere in Eucharistia panis', aut uini substantiam . Sed nihil magis fidelium pietati conuenit, quam, omisis subtilioribus quaestionibus, huius admirabilis sacramenti maiestatein uenerari, & colere; ac deinde in eo summam Dei prouidentiam suspicere, quod lacrosancta mysteria sub panis, & uini specie adminia

stranda in itituerit. nam cum a communi hominum natura maxim abhorreat humanae carnis esca, aut sanguinis potione uesti; sapien- . at illa me fecit, ut sanctillimum corpus & sanguis sub earum rerum specie, panis, inquam ii& uini, nobis administraretur , quorum quotidiano, & communi alimento maxime delectamur. Adiunctae uero etiam sunt duae illae utilitates: quarum prima est, quod ab infidelium calumnia liberati sumus; quas facile essugere no possemus, ' si Dominum sub propria specie comedere uideremur : altera est, quod, dum corpus, de seriguinem Domini ita sumimus, ut tamen, quod uere fit, tensibus percipi non possit, hoc ad fidem in animis

nostris augendam plurimum ualet: quae quidem, ut sancti Grego- r. Gregorius rii sententia peruulgatum est, ibi non habet meritum, ubi huma- R, M. P t-na ratio praebet experimentum. Haec autem, quae hactenus exposita sunt, non nisi magna adhibita cautione, pro audientium captu, retemporum necessitate explicanda erunt.

Verum,quae de huius admirabali sacramenti uirtute, & fructibus Dem,ltiplici dici possunt, nullum esse genus fidelium existimandum est, ad quos μή Mearum rerum cognitio non pertineat, quibus maxime necessaria ui deri non debeat. Ut enim Eucharistiae utilitatem fideles intelligant, ob eam potissimum causain,quae de hoc sacramento tammultis uerbis differuntur, cognoscenda sunt. Sed quoniam immensae eius utilitates , & fructus nulla oratione explicari possiunt: unus , aut alter locus a Pastoribus tractandus crit, ut ostendant, quanta in sacrosanctis illis mystersis bonorum omnium copia, & aluentia inclusa sit. hoc uero aliqua ex parte ita assequentur, si, omnium i O L sacramen-

155쪽

148 Catechismus

sacramentorum vi, atque natura pateficta, Eucharistiam senti, e tera rivulis comparauerint . uere enim, ac necessario sens omnium gratiarum dicenda est ; cum sentem ipsum caelestium charismatum,& donorum, omniumque sacramentorum auctorem Christum d minum admirabili modo in se contineat; a quo tamquam a sente

ad alia sacramenta, quidquid boni,& perfectionis habent, derivatur. Ex hoc igitur diuinae gratiae amplissima munera, quae nobis hoc sacratnento impertiuntur, facile colligi poterunt. Commode etiam fieri uidebitur, si panis, & uini natura, quae huius sacramenti symbola sunt, perpendatur . nam quos usus corpori panis, &uinuassert, eos omnes animae saluti, & iucunditati, ac meliori quidem ac persectiori ratione, Eucharistiae sacramentum praebet. Neque enim hoc sacramentum in subiuintiam nostram, ut panis, & uinum, mutatur; sed nos quodam modo in eius naturam conuertimur: ut s. recte illud D Augustini ad hunc locum transferri possit: Cibus sum grandium: cresce, dc manducabis me: nec tu me mutabis in te, sicuttiis. i. cibum carnis tuae: sed tu mutaberis in me . quod si gratia,&ueritas per Iesum Christum facta est; in animam quoque influat, est neccsese, cum eum pure, Δ sancte accipit, qui de se ipso dixit; Qui man- ἔ- si ducat meam carnem bibit meum sanguinem, in me maner, Mego in illo . nam qui pietatis, & religionis studio affecti hoc sacramentum sumunt, nemini dubium esse debet, quin ita filium Dei in se admittant, ut eius corpori tamquam uiua membra inserantur: siquidem scriptum est: Qui manducat me, M ipse uiuet propter me. Item: Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. s. filiai. Quem locum Cyrillus dum interpretaretur, inquit: Dei uerbum uniens se ipsum propriae carni, fecit ipsam uiuificatiuam. Eum ergo decebat miro quodam modo uniri corporibus per sacram eius carnem, & pretiosum sangui ncm , quae accipimus in benedictione uiuificativa in pane&uino . Verum, quod dicitur Eucharistia gratiam tribui, Pastores admoneant, oportet, ita intelligendum non esse, perinde ac necesse non sit, ut, qui re ipsa hoc facta. mentum utiliter percepturus est, gratiam antea adeptus fuerit. Constat enim, quemadmodum mortuis corporibus naturale alimentum nihil prodest , ita etiam animae, quae spiritu non uiuit, sacra mysteria non prodesse. ac propterea panis, & uini speciem habent, ut significetur, non quidem reuocandae ad uitam ania inae , sed in uita conseruandae causa instituta esse.

Verum

156쪽

Ad Parochos. se cuccr.

Verum hoc ideo dictum est, quoniam prima etiam gratia, squa om nes praeditos esse oportet, ante quam sacram Eucharistiam ore coi Itingere audeant, ne iudicium sibi manducent, & bibant, in emini tri, buitur, nisi hoc ipsum sacramentum desiderio, & uoto percipiant Est enim omnium sacramentorum sinis, & ecclesiasticae unitatis,aciconiunctionis symbolum: neque extra Ecclesiam consequi gratiam ullus potest. Deinde, quoniam, uti corpus cibo naturali non constituatur modo, sed etiam augetur, gustusque nouam quotidie ex eo uoluptatem,& suauitatem percipid: ita etiam sacrae Eucharistiae es bus non solum animam sustentat, sed uires illi addit, essicitque ut spiritus diuinarum rerum delectatione magis, ac magis commoueatur:. ob eam causam sit, ut, gratiam hoc sacramento tribui, recte, deuexirissime dicatur. iure enim mannae comparari potest, ex quo omnis

saporis suauitas percipiebatur. Remitti uero Eucharistia,& condo nari leuiora peccata, quae uenalia dici solent, non est quod dubitari debeat. Quidquid . n. cupiditatis ardore anima at nisu, dum leuiatici qua in re parum ostendit, totum id Eucharistia, eas ipsas minores culpas abstergens, restituit: quemadmodum etiam neque enim a proposita similitudine discedendum uidetur j quod innati caloris ui quotidie detrahitur, ac deperit, patulatim addi ,& refici naturali ali mento sentimus. Quare merito a diuo Ambrosio de hoc sti sacramento dictum est: Iste panis quotidianus sumitur in remeia D. Ambivs dium quotidianae infirmitatis . . Uerum haec de ijs peccati intellige

da sunt, quorum sensu, dc delectationet animus non permovetur . . . . Illa praeterea in sacris mysterii suis est, ut nos acriminibus puros,&integros, atque a tentatio nuba impetu incolumes seruet, ac tamquacaelesti medicamento animam praeparet, ne alicuius mortiferaepe turbationis ueneno facile infici, ac corrumpi queat. Atque ob eam ctiam causam, ut testat diuus Cyprianus, cum olim a tyrannis si- ἔ, prim deles ad tormenta, & caedem propter Christiani nominis confessim .i .ca.

nem uulgo raperentur , ne illi serte dolorum acerbitate uicti, in salutari certamine deficerent, uetus in Ecclesia catholica mos sitit, ut eis ab Episcopis Dominici corporis, & sanguinis sacramen- - .ra praeberentur . Sed carnis etiam libidinem cohibet, ac reprimit . dum enim charitatis igne animos magis incendit, concupiscentiae ardorem restinguat, necesse est. Postremo, ut uno uerbo ii omnes huius sacramenti utilitates, & beneficia comprehendantur, dicendum est, sacrae Eucharistiae summam uim esse ad aeternam gloriam coparandam. scriptum est enim: Qui manducat meam carne,

157쪽

Deus. et mct

is sumenda sa

1.ad cor. II. Ad GA. s. Iaad cor. II.

Catechismus

& bibit meum sanguinem, habet uitam aeternam: & ego resuscitabo eum in nouissimo die. Huius uidelicet sacratnenti gratia fideles , dum hanc uitam degunt, summa conscientiae pace, & tranquillitate perstuuntur; deinde eius uirtute recreati, non secus atque Helias, qui subcineriiij panis sertitudine ambulauit usque admontem Dei Horeb, cum ex uita migradi tempus aduenit, ad aeternain gloriam, & beatitudinem ascendant. Haec omnia a Pastoribus latissime explicabuntur, si uel D. Ioannis cap. c. in quo multiplices huius cramenti effectus aperiuntur, tractandum sumpserint: uel admiranda Christi domini factasercurrentes, ostenderint, cum cos iure ac merito beatuli mos fuisse existimamus, in quorum tecta mortalis receptus est, uel qui illius uestis, aut fimbriae tactu sanitatem recuperarunt e multo nos beatiores, di seliciores esse, in quorum animam immortali gloria praeditus ingredi non gravetur, ut eius uulnera sanet omnia, eamque, amplissimis muneribus ornatam, sibi coniungat. ἰVerum docendum est, a quibus ingentes illi sacrae Eucharistiae fructus, qui modo commemorati sunt, percipi pollint, neque una tantum esse communicandi rationem, ut fidelis populus discat meliora chatismata aemulari. Recte igitur, & lapienter maiores nostri, ut innidentina Synodo legimus, tres huius sacramenti sumendi

rationes distinxerunt. Alii enim sacramentum tantum accipiunt, ut peccatores,qui sacra mysteria impuro ore,& corde accipcre non uerentur, quos Apostolus ait indigne nraducare,& bibere corpus Domini. De his D. Augustinus italcribit: Qui non manet in Christo,& in quo non manet Christus, proculdubio non manducat spiritualiter eius carnem, licet carnaliter, & uisibiliter premat dent: bus t cramenta corporis, &sansuinis. Qui itaque hoc modo astecti lacra mysteria accipiunt, non solum ex his nullum capiunt fructum, sed, ipse Apostolo teste, iudicium sibi manducant, & bibunt. Alii uero spiritu tantummodo Eucharistiam sumere dicuntur: ij sunt,qui deliderio,& uoto propositum caelestem illum panem comedunt, fide uiua incensi, quae per dilectionem operatur: ex quo si non omnes, maximos certe utilitatis fructus consequuntur. Alii denique sunt, qui sacramento, & spiritu, sacram Eucharistiam percipiunt; qui cu ex Apostoli doctrina prius se probauerint, ac uel te nuptiali ornati ad diuinam hanc mensem accesserint, ex Eucharistia capiunt uber rimos illos, quos antea diximus,fiuctus. Quare perspicu una est, eos se maximis, & caelestibus bonis priuare, qui cu ad corporis Domi ni

158쪽

Ad Parochos. M III

sacramentum etiam sumendum parati esse possint, satis habent spiritu tantum sacram communionem accipere. Sed iam docenda est, qua ratione praeparatos fidelium animos esse oporteat, antequam ad sacramentalem Eucharistiae perceptionem ueniant. Ac primum quidem ut pateat, eam praeparationem maxime necestariam csse, Saluatoris nostri exemplum proponendum est. Nam ante quam apostolis pretiosi corporis, & sanguinis sui sacramenta daret, quamuis iam mundi essent, pedes eorum lauit, ut declararet omnem diligentiam Dan. 13. adhibendam este, ne quid nobis ad summam animi integritatem, ocinnocentiam desit, cum sacra mysteria percepturi sumus. Deinde uero fideles intelligant, quemadmodum, si optime assecto, & praepa rato animo Eucharistiam aliquis sumat, amplissimis caelestis grotiae muneribus ornatur: ita contra, si imparatus accipiat, non solum nihil commodi, sed maxima etiam incommoda, & detrimenta eum accipere. Optimis enim rebus, & maxime salutaribus hoc proprium est, ut, si in tempore iis utamur, uehementer pro- Isint; sin alieno tempore adhibeantur, perniciem, & exitium alienat.

Quare mirandum non est, ingentia quoque,& praeclarissima Dei

dona, cum bene constituto animo accipiuntur, ad caelestem gloriam consequendam maximo nobis adiumento esse ; at uero, cum iis nosipsos indignos praebemus, sempiternam mortem afferre. Id uero a cae Domini exemplo coprobatur. arca enim foederis, qua nihil praestantius Israeliticus populus habuit, cui etiam per illam maxima, &innumerabilia beneficia Dominus tribuerat, a Philisteis ablata sun - , .ari.

mam illis pestem, S calamitatem cum aeterno dedecore convinctam : importauit. sic etiam cibi, qui ore accepti in stomachum bene asse ctum illabuntur, corpora alunt, & sustentant; qui uero in stomachum uitiosis humoribus plenum infundi solent, graues morbosessiciunt. Primam itaque illam praeparationem fideles adhibeant, ut discernant mensam a mensa, hanc sacram ab aliis profanis, caelestem hunc panem a communi. Atque hoc fit, cum certo credimus prinsens esse uerum corpus, & sanguinem Domini, quem in caelo ange ii adorant, ad cuius nutum columnae caeli contremiscunt, & pavent, Iob.is. cuius gloria plenum est caelum & terra. Hoc nimirum est diiudicare corpus Domini, quod Apostolus admonuit: cuius tamen myste- c.f. irii magnitudinem uenerari potius oportet, quam in disputationibus eius ueritatem curiosius perquirere. Altera uero illa praeparatio maxime necessaria est, ut unusquisque a seipso quaerat, num pacem cum aliis habeat, num proximos uere atq. ex animo diligat. Si ergo i O offers

159쪽

Wa Catechismus

Matib. s. offers munus tuum ad altare, &ibi recordatus fueris quia frater tuti, habet aliquid aduersum te, relinque ibi munus tuum ante altare, &uade prius reconciliari fratri tuo,& tunc ueniens offeres munus tuta. Deinde conscientiam nostram scrutari diligenter dcbemus, ne sorte exitiali aliquo peccato colaminati simus, cuius paenitere necessc sit ut prius contritionis &cofessionis medicamento illud eluatur. D un. Trido. finitum est enim a sancta Tridentina Synodo, nemini licere, quem mortalis peccati conscientia stimulet, si sacerdotis facultas data sit, antequam se sacramentali confessione purgarit, quantu uis sibi contritus esse uideatur, sacram Eucharilitam accipere. Praeterea, taciticum animis nostris cogitemus, quam indigni timus, quibus diuinuhoc beneficium a Domino tribuatur: quare illud Centurionis, de quo idem ipse Saluator testatus est, se non inuenisse tantam fidem in

Marib. 8. Israel, ex animo dicendum est: Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum. Exquiramus etiam a nobis ipsis, an illud Petri Min. ar. usurpare nobis liceat: Domine, tu scis, quia amo te. Meminisse enim oportet, eum, qui sine ueste nuptiali in Domini conuiuio accubuerat, in tenebrosum carcerem coiectum, sempiternis poenis addictum

fuisse. Neque uero animi solum, sed etiam corporis praeparatione opus est. nam ieiuni ad sacratia mensam accedere debemus, ita ut sablema dimidia antecedentis diei nocte, usque ad illud temporis punctum, quo Eucharistiam accipimus, nihil omnino comederimus, aut biberimus. Postulat etiam tanti sacramenti dignitas, ut qui matrimonio iuncti sunt, aliquot dies a concubitu uxorum abstineant,a .Ru. xi. Dauidis exemplo admoniti, qui cum panes propositionis a sacerdote accepturus esset, purum se, & pueros suos ab uxorum consuetudine tres ipsos dies esse professus est. Haec sere sunt, quae maxime obseruarias actibus oportet, ut se ad sacra mysteria utiliter accipienda antea parent. reliqua enim, quae hac in re prouidenda esse uideantur,

ad haec ipsa capita facile redigi poterunt. rvihi istia Sed ne Brte aliqui segniores ad hoc sacrainentum percipiendum

sacramctum reddantur, quod tantam praeparationem adhibere graue admodum,

IIπ- S dissicile ducant, fideles saepe ad monendi sunt, omnibus eam legebui sum . propositam esse, ut sacram Eucharistiam accipiant. Praeterea, consti c. illa Lare. tutum est ab Ecclesia, ut, qui semel saltem langulis annis in Pascha non communicauerit, ab ecclesia arceatur. Neque tame fideles hoc satis habeant, se huius decreti auctoritati obtemperantes semel tantummodo corpus Domini quotanis accipere; veru in saepius iterandam Eucharistiae communionem existiment. Vtrum autem singulis mensibus

160쪽

Ad Parochos. - . . I

mensibus, uel hebdomadis , uel diebus id magis expediat, certa omnibus regula praescribi non potest . ueruntamen illa est sancti Auguia S.August. stini norma certissima; Sic uiue, ut quotidie possis sumere. Quare Parochi partes erunt, fideles crebro adhortari, ut, quemadmodum corpori in singulos dies alimentum sebministrare necessarium putant: ita etiam quotidie hoc sacram cto alendae, & nutriendae animae curam non abi jciantia neque enim minus spirituali cibo animant, quam naturali corpus, invigere per icuum est. Vehementer autem proderit hoc loco repetere maxima illa, & diuina bencficia, quae, ut antea demonstratum est, ex Eucharistiae sacramentali communione consequimur. illa etiam figura erit addeda, cum singulis diebus cor ribd.is. poris uires manna rcficerc oportebat; itemque sanctorum Patrum auctoritates, quae frequentem huius sacramenti perceptionem magnopere commendant. Ncque enim unius sancti patris Augustini D U. ea fuit sententia: Quotidie peccas, quotidie sume: sed, si quis diligeter attenderit, cundem omnium Patrum, qui de hac rescripserunt, sensum fuisse, facile comperiet. Ac tempus quidem olim fuisse, cum fideles quotidie Eucharistiam acciperent, ex apostolorum actis intelligemus. omnes enim, qui tunc Christianam fidem profitebantur, uera & sincera charitate ita acile bant, ut, cum sine intermissione orationibus,& aliis pietatis ossiciis uacarent, quotidie ad facia Dominiaci corporis mysteria sumendaparati inuenirentur. Eam postea con- S. Anari suetudinem, quae intermitti uidebatur, Anactetus, sanctissimus martyr, & Pontifex, aliqua ex parte renouauit: praecepit enim, ut ministri, qui Missae sacri licio in teressent, communicarent: quod ab Apostolis costitutum esse Hrmaret. Diu etiam in Ecclesia ille mos Die, ut sacerdos, peracto sacrificio, cum Eucharistiam sumpsisset, ad ρο- pulum, qui aderat, conuersus, his uerbis ad factam mensam fideles inuitaret: Venite fratres ad communionem. tunc qui parati erant, summa cum religione sacrosancta mysteria sumebant. Sed cum deinde charitas, & pietatis studium adeo restitasset, ut raro admodum ad communionem fideles accederent; sancitum est a Fabiano Pontis S. Fabiorace, ut ter quotannis, Natali Domini,&Resurrectione,&Penteco 'γμ' ste omnes Eucharistiam sumerent. id quod postea a multis Cociliis,ptiesertim uero ab Agathensi primo confirmatum est. Ad extremit, o galbo. i. cum eo res adducta esset, ut non modo sancta illa & salutaris praeceia ς' 'ptio non seruaretur, sed in plures etiam annos sacrae Eucharistiae coamunio disterretur, decretum est in Lateranensi Concilio, ut semel cone. Lateri

ad minus singulis annis in Pascha fideles omnes sacrum Dominis I corpus

SEARCH

MENU NAVIGATION