장음표시 사용
171쪽
D. Ombras libro delapsis, Ambrosii libris de paenitentia petere licebit. Iam, quoniam nihil fideli populo notius esse debet, quam huius sacrameti materia; docendum cit, in eo maxime hoc sacramentum ab aliis differre, quod aliorum sacramentorum materia est res aliqua naturalis, uel arte effecta; facramenti uero paenitentiae quasi materia sunt actus paenisntis, nempe contritio, conssessio, & satisfactio, ut a Tri- d. 0η. dentina Synodo declaratum est: qui quatenus in paenitente,ad int gritatem sacramenti, & plenam, ac persectam peccatorum remissionem ex Dei institutione requiruntur, hac ratione partes paenitentiae dicuntur. Neque uero hi actus, quasi materia a sancta Synodo appellantur, quia uerae materiae rationem non habeant, sed quia eius generis materia non sint, quae extrinsecus adhibeatur, ut aqua in baptisino, &chrisma in confirmatione. Ru autem ab alijsdietiim est, peccata ipsa huius sacramenti materiam esse ; nihil plane diuersum dici uidebitu , si diligenter attendamus. Vt enim ignis materiam ligna esse dicimus, quae ut ignis consumuntur: ita peccata, quae paenitentia delentur, recte huius sacramenti materia uocari possunt. Sed sermae etiam explicatio Pastoribus praetermitteda non est, quod eius rei cognitio excitet fidelium animos ad percipiendam summa cum religione huius sacramcti gratiam.'cst autem forma, Ego te ab- Mart . ia. soluo: quam non solum ex illis uerbis licet colligere, Quaecumque solueritis super terram, erunt soluta & in caelis; sed ex eadem Christi domini doctrina ab apostolis traditam accepimus. Acquoniam sacramenta id significant, quod cisciunt; illa, Ego te absoluo, ostendunt peccatorum rem illionem huius sacramenti administratione effici; planum est, hanc esse paenitentiae perfectam formam. sunt enim peccata tamquam uincula, quibus constricta animae tenentur, & ex quibus paenitentiae sacramento laxantur. quod quidem non minus uere de illo etiam homine sacerdos pronunciat, qui prius ardentissimae contritionis ui, accedente tamen consessionis uoto, peccatorum
ueniam a Deo consecutus sit. Adduntur praeterct complures preces, non quidem ad formam necessariae, sed ut ea remoueantur, quae sacramenti uina, & eis cientiam illius culpa, cui administratur, impedire possent. Quamobrem peccatores Deo ingentes gratias agant, qui tam amplam potestatem in Ecclesia sacerdotibus tribuerit. Ne- Leuit. x3.14 que enim, ut olim inueteri lege, sacerdotes testimonio suo aliquem a lepra liberatum esse, dumtaxat renunciabant; ita nunc in Ecclesia
ea tantum potestas sacerdotibus facta est, ut aliquem peccatis absolutum esse declarent: sed uere tamquam Dei ministri absoluunt; id
172쪽
quod Deus ipse,gratiae, & iustitiae auctor,ac parens, essicit. Diligen- iter uero ritus etiam, qui ad hoc sacramentum adhibentur, fideles obseruabunt. ita enim het, ut animo magis tureant, quae hoc facrameto conssecuti sunt, nimirum se tamquam seruos clementissimo domino, uel filios potius optimo parenti reconciliatos esse: & simul Acilius intelligant, quid eos tacere oporteat, qui uelint: uelle autem omnes debent se tanti benefici j gratos, & memores probare. nam quem peccatorum paenitet, is se humili, ac dei iusso animo ad pedes sacerdotis deiicit; ut, cum se tam humiliter gerat, facile possit agnoscere, superbiae radices euellendas esse, a qua omnia scelera, quae deflet, ortum habuerint,&enata sint. In sacerdote autem, qui in eum legitimus iudex sedet, Christi domini personam, de potet latemueneratur. Sacerdos enim, quemadmodum in alijs, ita in paenitentiae sacramento administrando Christi munus exequitur. Deinde peccata sua paenitens ita enumerat, ut se maxima, &acerbissima animaduersione dignum esse fateatur; supplexque delictorum uenia petit. quae sane omnia uetustatis suae certissima testimonia a sancto Dionysio habent. Μ
Sed nihil profecto tam proderit fidelibus, nihilque maiorem illis
alacritatem paenitentiae suscipiendae asteret, quam si a Parochis saepe
explicatum fuerit, quantam ex ea utilitatem capiamus. uere enim
de paenitentia illud dici nosse intelligent, eius quidem radices amaras, fructus uero suavissunos esse. Paenitetiae itaq. omnis in eo uis est, ut nos in Dei gratiam restituat, cum eoque summa amicitia coniungat. Hanc uero reconciliationem interdum in hominibus piis, qui hoc sacramentum sancte, & religiose percipiunt, maxima conscientiae pax, & tranquillitas cum summa spiritus iucunditate cosequi solet. nullum est enim tam graue,& nefarium scelus, quod paenitentiae sacramento non quidem semel, sed iterum, & saepius non dele tur. Qua de re ita Dominus per Prophetam inquit: Si impius egerit oenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est, & custodierit praecepta mea, & secerit iudicium, &iustitiam, uita uiuet, &non morietur: omnium iniquitatum eius, quas operatus est, non
recordabor. Et sanctus Ioannes: Si confiteamur peccata nostra, fidelis est,&iustus, ut remittat nobis peccata nostra. Et paulo post, Si quis peccauerit, inquit, nullum uidelicet peccati genus excipiens, aduocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum,&ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. Quod autem in scripturis legimus,t . quosdam
tares fructus ex Ps- utentiae saerameto per
173쪽
quosdam a Domino misericordiam non osse consecutos, quamuis eam uehementer implorauerint ; id uero iccirco sactum esse intelligimus, quod eos uere, atque ex animo delictorum non paenitebat. Quare cum eiusmodi sententiae in sacris litteris, uel apud sanctos Patres occurrunt, quibus uidentur aflirmare aliqua peccata remitti no polle; ita eas interpretari oportet, ut dissicilem admodum esse ueniae impetrationem intelligamus. Ut enim morbus aliquis ea re insan
bilis dicitur, quod aegrotus ita assectus sit, ut salutaris medicinae uim oderit: sic quoddam est peccati genus, quod no remittitur, nec condonatur, propterea quod proprium salutis remedium, Dei gratiam repellit. In hanc sententiain a D. Augustino dictum est; Tanta labes est illius peccati, cum post agnitionem Dei per gratiam Christi oppugnat aliquis fratcrnitatem, &aduers ias ipfain gratia inuidiae facibus agitatur, ut deprecandi humilitatem subire non possit, etiam si peccatum mala conscientia agnoscere,&annunciare cogatur. Scis, ut ad paenitentiam reuertamur, haec adco propria eius uis est, ut peccata deleat, ut sine paenitentia remissionem peccatorum impetrare, aut
ne sperare quide ullo modo liceat. scriptum est enim: Nisi paenitentiam.habueritis, omnes similiter peribitis. quod quidem de grauioribus, & morti seris peccatis dictuin a Domino est: etsi aliquo etiam paenitentiae genere indigent leuiora peccata, quae uenialia uocantur. Sanctus enim Augustinus inquit: Cum quaedam sit paenitentia, quae quotidie in Ecclesia pro peccatis uenialibus agitur, illa sanestustra esset, si peccata uenialia absque paenitentia dimitti possi cnt. Sed quoniam de iis rebus, quae aliquo modo in actionem cadui, non satis est uniuerse loqui curabunt Pastores sigillatim ea tradere, x quibus uerae, &salutaris paenitetiae ratio a fidelibus percipi queat.
Est autem huius sacramenti proprium, ut praeter materiam,& seminam, quae omnibus sacramentis communia sunt, partes etiam, ut antea diximus, illas habeat, quae tamquam totam, integramque pM nitentiam constituant, contritionem scilicet, consessionem, & fatis. fustionem: de quibus D. Chrysostomus his uerbis loquitur: Paeni tentia cogit peccatorem omnia libenter susscrre, in corde eius contritio , in ore confessio, in opere tota humilitas, uel fructusera satisfactio. Hae autem partes ex carum partium genere esse dicuntur, qux ad aliquod totum constituendum necessariae sunt: quoniam, quemadmodum hominis corpus ex pluribus mcmbris constat, manibus,
pedibus, oculis, S alijs huiusmodi partibus, quarum aliqua si desit, merito imperfectum uideatur; perfectum uero, si nulla desideretur;
174쪽
eodem etiam modo paenitentia ex hisce tribus partibus ita constituitur, ut, quamuis, quod ad eius naturam attinet, contritio, & consessio, quibus homo iustus essicitur, satis sit: tamen, nisi tertia etiam , pars, idest satisfactio, accedat, aliquid ei omnino ad persectionem desit, necesse sit. Quare adeo inter se hae partes conexae sunt, ut contritio confitcndi, & satisfaciendi consilium & propositum inclusu in habeat; consessionem contritio, & satisfaciendi uoluntas, satisfactionem uero duae reliquae antecedant. Harum aute trium partium eam rationem afferre possumus, quod animo, uerbis, & re ipsa peccata in Deum committantur. Quare consentaneum fuit, ut nos ip- crist. Flo .sos Ecclesiae clauibus subij cientes, quibus rebus Dei sanctissimum numen a nobis uiolatum esset, ijsdem etiam eius ira placare, & pe
catorum ueniam ab eo impetrare conaremur. Sed idem etia alio ar
gumento confirmari potest. Etenim paenitentia est ueluti quaedain r delictorum compensatio, ab eius uoluntate prosecta, qui deliquit, ac Dei arbitrio, in quem peccatum commissum eli, costituta. Quare & uoluntas compensandi requiritur, in quo maxime cotritio uersatur; & paenitens sacerdotis iudicio, qui Dei personam gerit, se sub-ijciat, necesse est; ut pro scelerum magnitudine poenam constitu re in eum possit ex quo tum consessionis, tum satisfactionis ratio,& necessitas perspicitur. Quoniam uero harum partium vim, & n turam tradere fidelibus oportet prius incipiendum est a cotritione, eaque diligenter explicanda. neque enim ad ullum temporis punctum, cum in memoriam praeterita peccata redeui, uel cum aliquid
offendimus, contritione animus debet uacare. Hanc Patres in Con cora. T .cilio Tridentino ita definiunt: Contritio est animi dolor, ac detest tio de peccato commisso, cum proposito non peccandi de cetero. Et paulo post, de contritionis motu subi jcitur: Ita demum praeparat ad remimone peccatorum, si cum fiducia diuinae misericordiae & uo - , to praestandi reliqua coniunctus sit: quae ad rite suscipiendum hoc sacrametum requiruntur. Ex hac itaque definitione intelliget fideles, contritionis uim in eo tantu posita non esse, ut quis peccare desinat; aut propositum ei sit, nouu uitae genus instituere,aut ipsum iam instituat; sed in primis male actae uitae odium,& expiationem suscipienda esse. Id uero maxime confirmant illi sanctorum Patrum clamores, quos in sacris litteris frequeter profusos eme legimus: Laboraui, in- anai. 6.quit David, in gemitu meo: lauabo per singulas noctes lectu meum. Et: Exaudivit Dominus uocem stetus mei. & rursus alius: Recogita Emb., a. bo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae. Quas certe,&alias
175쪽
& alias huiusmodi uoces uehemens quoddam anteacta uitae odii S peccatorum detestatio expressit. Quod autem contritio dolore definita est, monendi sunt fideles, ne arbitrentur eum dolorem corporis sensu percipi. Contritio enim est uoluntatis actio. Et sanctus Augustinus testatur, dolorem paenitetiae comitem esse, non paenitentiam. Verum peccati detestationem& odium,doloris uocabulo Patres significarunt; tum quia sacrae litaterae ita utuntur: inquit enim David; Quamdiu ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem Z tum quia dolor in in. feriori animae parte, quae uim concupistendi habet, ex ipsa cotritione oritur; ut non incommode contritio dolore definita fuerit, quod dolorem efficiat, ad eumque declarandum paenitentes uestem etiam mutare soliti sint. De quo Dominus apud sanctum Matthaeuin inquit: Vae tibi Coroetaim, uae tibi Bethsaida: quia si in Tyro, &Sidone factae essent uirtutes, quae factae sunt in uobis, olim in cilicio,& cinere paenitentiam egissent. Recte autem cotritionis nomen peccati detestationi, de qua loquimur, ad significanda uim doloris impositum est, ducta similitudine a rebus corporeis, quae.minutatim faxo, aut duriore aliqua materia confringuntur: ut co uocabulo d clararetur, corda noltra, quae superbia obduruerunt, paenitentiae uicontundi, atque conteri. Quare nullus alius dolor uel ex parentum di filiorum obitu, uel cuiusuis alterius calamitatis causa susceptus hoc nomine appellatur: sed illius tantum doloris proprium est nomen, quo amissa Dei gratia, atque innocentia assicimur. Verum aliis quoque uocabulis eadem res aeclarari solet. na & contritio cordis dicitur: quia cordis nomen frequenter sacrae litterae prouoluntate usurpant . ut enim a corde motionum corporis principium iu-mitur: ita uolutas reliquas omnes animae uires moderatur, ac regit
Vocatur etiam a sanistis Patribus, cordis compunctio, qui libros de contritione conscriptos, de compunctione cordis inscribere maluerunt. Etenim quemadmodum serro tumida ulcera secatur, ut inclusum uirus possit crupere: ita corda, quasi scalpello cottitionis ad hi bito, inciduntur, ut peccati morti serum uirus queanteiicere . quare&scisso cordis a Ioele propheta appellata est: Convertimini, inquit, ad me in toto corde uestro, in ieiunio, &in fictu,&in planctu α scindite corda uestra. Summu in uero & maximum dolore ex peccatis, quae commissa sunt, suscipiendum esse, ita ut nullus maior exacogitari possit, facile erit hisce rationibus demonstrare . nam cu pem secta contritio sit charitatis actio, quae ab eo timore,qui filiorum est,
176쪽
proficiscitur; patet eundem charitatis, & contritionis modum si tuendum esse: at quoniam charitas, qua Deum diligimus, perfectis. sinus est amor, hinc fit, ut contritio uehementissimum animi doli, rem coniunctum habeat. ut enim maxime diligendus est Deus: ita, quae nos a Deo alienant, maxime detestari debemus. In quo etiam illud obseruandum est, eodem loquendi genere, charitatis, & contritionis magnitudinem in sacris itteris significari. De charitate dictum est: Diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo. Rursus quod ad contritionem pcrtinet, clamat Dominus per Prophetam; Conuertimini in toto corde uestro. Praeterea, si, uti Deus summum bonum est inter omnia, quae diligenda sunt, ita etiam peccatu summum est malum inter omnia, quae odisse homines debent, illud sequitur, ut quam ob causam Deum summe diligendum esse constemur, ob eandem rursus peccati summum odium nos capiat necesse sit. Omnibus uero rebus Dei amorem anteponendum esse, ita ut nouitae quidem conseruandae causa peccare liceat, aperte nos docet illa Domini uerba: Qui amat patrem, aut matrem plus quam me, non est me dignus:&qui uoluerit animam suam saluam facere, perdet eam. Sed illud etiam animaduertendum est, ut, quemadmodum,
sancto Bernardo teste, nullus finis, & modus charitati praescribitur; Modus enim , inquit ille, diligcndi Deum, est, ipsum diligere sine modoὶ ita peccati detestationi nullus modus definiatur.
Sit praeterea non solum maxima, sed uehementissima, atque adeo perfecta, omnemque ignauiam,&socordiam cxcludat. Etenim in Deuteronomio scriptum est: Cum quaesieris dominum Deum tuti,
inuenies eum, si tamen toto corde quaesieris, & tota tribulatione animae tua'. &apud Hieremiam: Quaeretis me, &inuenietis, cum quaesieritis me in toto corde uestro, & inueniar a uobis, ait Dominus. Quamquam si id minus consequi nobis liceat, ut perfecta sit;
uera tamen & essicax contritio esse potest. cepe enim usu uenit, ut,
quae sensibus subiecta sunt, magis qua spiritualia nos assiciant. Quare nonnulli interdum maiorem ex filiorum obitu, quam ex peccati turpitudine doloris sensum capiunt. Idem etia iudicium faciendum est, si lacrymae doloris acerbitatem non consequantur: quae tamen in paenitentia summopere optandae, & commendandae sunt. praeclara est enim ea de re sancti Augustini sententia: Non sunt, inquit, in te Christianae charitatis uiscera, si luges corpus, a quo recessit anima, animam uero, a quo recessit Deus, non luges. Atque huc spectantilla Saluatoris nostri uerba, quae supra allata sunt: Vae tibi Coroetain,
177쪽
tia in confessione expri- med et de testanda. Ezreb. I g.
uae tibi Bethsaidae quia si in Tyro & Sidone factae essent uirtutes, quae factae sunt in uobis, olim in cinere, & cilicio paenitentiam egissent. Tametsi ad eam rem comprobandam satis esse debent clarissi ina Ni multarum, Dauidis, peccatricis, apostolorum Principis exempla ;qui omnes plurimis lacrymis Dei misericordiam implorantes, peccatorum ueniam impetrarunt.
Maxime autem hortandi, & minendi sunt fideles, ut ad singula mortalia crimina proprium contritionis dolorem adhibere studeanita enim Ezechias contritionem describit, cum ait: Recogitabo tibi
omnes annos meos in amaritudine animae meae. etenim, recogitare omnes annos, est, sigillatim peccata excutere, ut ea ex animo.dole
mus. Sed apud Ezechielem quoque scriptum legimus: Si impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis, uita uiuet. Atque in hanc sententiam sanctus Augustinus inquit: Consideret peccator qualitatem criminis in loco, in tempore, in uarietate, in persona. Neque tamen hac in re desperent fideles de summa Dei bonitate, & clementia: is enim, cum nostrae salutis cupidissimus iit, nullam moram ad tribuendam nobis ueniam interponit, sed peccatorem paternach ritate complectitur, simulatque ille se collegerit,&uniuerse peccata sua detestatus, quae deinde alio tempore, si facultas erit, singula in memoriam reducere, ac detestari in animo habeat, ad Dominum se couerterit. ita. n. nos per Prophetam iubet sperare,cum inquit: Impietas impij non nocebit ei, in quacumque die conuersus fuerit ab impietate sua. Ex his igitur colligi poterunt, quae ad ueram contritionem maxime sunt necessaria: aequibus fidelem populum accurate oportebit docere, ut quisque intelligat, qua ratione comparare eam possit, regulam q ue habeat, qua diiudicet, quantu abiit ab eius uirtutis persectione. Primu enim necessie est peccata omnia, quae admisimus, odisse, &dolere; ne, si quaedam tantum doleamus, ficta,& simulata, neque salutaris paenitentia a nobis suscipiatur. Nam, ut a sancto Iacobo apostolo dictum est; Quicumque totam lege seruauerit, offendit autem in uno, factus est omnium reus. Alterum est, ut ipsa contritio, cofitendi, & satisfaciendi uoluntatem coniunctam habeat: de quibus postea suo loco agetur. Tertium est, ut penitus uitae emendandae certam, & stabilem cogitationem suscipiat. Hoc u ro Propheta his uerbis aperte nos docuit: Si impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est: &custodierit omnia praecepta mea, & fecerit iudicium, & iustitiam, uita ulu et, & nomorietur; omni u iniquitatu cius, quas operatus est, no recordabor.
178쪽
& paulo post: Cum auerterit se impius ab impietate sua, quan ope
ratus est, de fecerit iudicium, & iustitiana, ipse animam suam uiuificabit. Ac paucis interiectis ;Conuertimini, inquit, dc agite paenitentiam ab omnibus iniquitatibus uestris; dc non erit uobis in ruinam iniquitas: pro ij cite a uobis omnes praeuaricationes uestras, in quibus praeuaricati xllis; & facite uobis:cor nouum, Ac spiri tum nouu.
Idem etiam Christus dominus mulieri, quae in adulterio deprehensa est, praescripsit: Vade, inquit, dciam amplius noli peccare. Item pa- Dang. ralytico illi, quem ad probaticam piscina curauerat; Ecce, ait, sanus factus es, i .uia noli peccare. Sed natura quoque ipsa, de ratio plene ostendunt, duo illa ad contritionem esse in primis necessaria, dolore scilicet peccati ad milli, dc propositum cautioneinque ne quid huiust modi in posterum committatur. Nam qui amico reconciliari uelit, quem iniuria aliqua affecerit ; de doleat oportet, quod ineli iniuriosus, de contumeliosus fuerit; dc diligenter reliquo tepore prouideat, ne qua in re amicitiam laesisse itideatur: quae duo obedientia in adiunctam habeant, necesse est. hominem enim legi, siue naturali, dc diuinae, siue humanae, quibus subiectus cst, parere conuenit. Quare siquid paenitens alteri per vim, aut per fraudem abstulit, restituat,
oportet; itemque alicuius aut commodi, aut osticii compentatione
illi satisfaciat, cuius dignitatem, aut uitam dicto, factoue uiolauit. tritum enim eit omnium sermone, quod apud sanctum Augustinulegimus; Non remittitur peccatum, nisi restituatur ablatum. Neque uero inter cetera, quae ad contritionem maxime pertinent, minus diligenter, dc necessario curandum est, ut, quidquid iniuriarum ab
altero acceperis, id totum remittatur, ac condonetur. ltaeni in Do minus de Saluator noster monet, atque de nunciat: Si dimiseritis ho- arati b. 6.
minibus peccata eorum, dimittet dc uobis pater uester caelestis delicta uestra; si autem non dimiseritis hominibus, nec pater uester dimittet uobis peccata uestra. Haec sunt, quae fidelibus in contritione obseruandalunt: cetera, quae ad hanc rem colligi a Palloribus facile poterunt, efiicient quidem, ut in suo genere contritio sit magis persecta, dc absoluta: uerum adeo necessaria existimanda non sunt, ut sine his uerae, dc salutaris paenitentiae ratio constare non possit. Sed quonia non satis esse Pastoribus debet, si ea doceat, que ad se nisau, Olute uidetur pertinere, nisi etia omni cura de industria laboret, ut fide miluram les ad ea ipsam ratione, quae illis pr. xscripta est, uita, actione'. suas di g 'rigat, uehemeter proderit, cotritionis uim , dc utilitate saepius proponere. Nacu pleraq. alia pietatis studia, ueluti beneficetia in pauperes, in L ieiunia,
179쪽
ieiunia, preces, & alia id genus sancta, & honesta opera, hominum
culpa, a quibus proficiscuturia Deo interdum repudientur; ipsa certe contritio numqua illi grata & accepta esse non potest. Nam inquit Propheta: Cor contritum & humiliatum Deus non despicies. Quinetiam statim, ut eam mentibus nostris concepimus, peccatorum remissionem nobis a Deo tribui, alio loco eius de Prophetae uerba illa declarant: Dixi, confitebor aduersum me iniustitia meam Domino,&tu remisisti impietatem peccati mei . Atque eius rei figuram in de cem leprosis animaduertimus, qui a Saluatore nostro ad sacerdotes missi, ante quam ad illos peruenirent, a lepra liberati sunt. Ex quo licet cognoscere, uerae contritionis, de qua supra dictum est, eam uim esse, ut illius beneficio omnium delictoru ueniam statim a Domino impetremus . Plurimum etiam ualebit ad fidelium metes excitandas , D Pastores rationem aliquam tradiderint, qua se quisque ad
contritionem exercere possit. Monere autem oportet, ut omnes conscientiam suam frequenter excutieres,uideant, num,quae a Deo,sue ecclesiasticis sanctionibus praecepta sunt, seruauerint: quod si quis alicuius sceleris reum se esse cognouerit, statim se ipsum accuset, supplexque a Domino ueniam exposcat, & spatium tum cofitendi, tum
satistaciendi sibi dari postulet: in primisque diuinae gratiae praesidio
se adiuuari petat, ne in posteru eadem illa peccata admittat, quae admisisse uehemeter paenitet. Curadum erit praeterea Pastoribus, ut in peccata summu fidelium odiu concitetur; tum quia summa est illius foeditas, & turpitudo; tu quia grauissima dana, & calamitates nobis affert. na Dei beneuolentia, a quo maxima bona accepimus, longeq. maiora expectare & consequi licebat, a nobis abalienat, & summorudoloru cruciatibus perpetuo assici edos sepiternae morti nos addiciti Hactenus de contritione: nunc ad confessione, quae est altera pinitentiae pars, ueniamus. Quatum uero curae & diligentiae in ea explicanda ponere Pastores debeat, ex eo ficile intelliget, quod omnibussere pijs persuasum est, quidquid hoc tepore sanctitatis, pietatis,& relimonis in Ecclesia, summo Dei beneficio, coseruatsi est, id magna ex parte c5sessioni tribuendu esse, ut nulli miradum sit,humani generis hoste, cum fidem catholica funditus euertere cogitat, per ministros impietatis suae,& satellites,hac ueluti Christianae uirtutis arce totis uiribus oppugnare conatu esse. Primum itaq. docedu est,c5sessionis institutione nobis summopere utile, atque adeo necessaria fuisse. Ut. n. hoc c5cedamus,c5tritione peccata deleri, quis ignorat illa adeo uehe
180쪽
magnitudine aequari, conferrique possit at quoniam pauci adna dum ad hunc gradum peruenirent, fiebat etiam ut a paucissimis hac uia peccatorum uenia speranda esset. Quare necesse fuit, ut cleme tillimus Dominus faciliori ratione communi hominum saluti consideret . quod quidem admirabili consilio effecit, cum claues regni caelellis Ecclesiae tradidit. Etenim ex fidei catholicae doctrina omnibus credendum, & constanter assirmandum est; si quis ita animo affectus sit, ut peccata ad milla doleat, simulque in posterum non peccare conitituat; etsi eiusmodi dolore no assciatur, qui ad impetrandam ueniam satis elle pollit ; ei tanae, cum peccata sacerdoti rite confellus fuerit, ut clauium scelera omnia remitti, ac condonari: ut m rito a sanctissimis uiris Patribus nostris celebratum sit, Ecclesiae clauibus aditum in caelum aperiri: de quo nemini dubitare fas est, cum a Florentino Concilio decretum legamus, paenitentiae ininum, esse ab lol utionem a peccatis. Verum ex eo praeterea licet cognoscere, quantam afferat confessio utilitatem, quod iis, quorum est corrupta uitae consuetudo, nihil tam prodesse ad mores emendandos experimur, quam si interdum occultas animi sui cogitationes, ficta, dictaque omnia, prudenti, & fideli amico patefaciant, qui cum opera, reconsilio iuuare possit. Quare ad eandem rationem maxime salutare existimandum est iis, qu celerum conscientia agitantur, ut sacerdoti, tamquam Christi domini uicario, cui perpetui silentii seuerissima lex proposita est, animae suae morbos & uulnera aperiant: statim enim parata sibi medicamenta inuenient, quae no solum praesentis aegritudinis sanandae, uerum ita praeparandae animae caeleste quandam uim habeant; ut deinceps facile futurum non sit, in eiusdem morbi &viiij genus recidere. Neque uero illa confessionis utilitas praetermittenda, quae ad uitae societatem & coni unctione magnopere pertinet. constat enim, si sacramentalem confessionem e Christi na disciplina exemeris, plena omnia occultis, & nefandis sceleribus futura esse: quae postea, Δ alia etiam multo grauiora, homines, pe cati consuetudine deprauati, palam committere non verebuntur. etenim confitendi uerecundia, delinquendi cupiditati, & licentiae tamquam frenos inijcit, & improbitatem coercet. Sed iam confessionis utilitate exposita, quae sit eius natura, &uis, Pastoribus tradendum erit. Eam igitur definiunt esse peccatorum accusationem, cauae ad sacramenti genus pertinet, eo susceptam ut ueniam uirtute clauiu impetremus. Recte aute accusatio dicitur,quod peccata ita comemoranda no sunt, quasi scelera nostra osten temus L
