장음표시 사용
181쪽
Prauer. i. ut ii faciunt, qui laetantur cum malefecerint, aut omnino enarrada,
ut si rem aliquam gestam otiosis auditoribus delectandi causa exponamus. Verum accitiatorio animo ita enumeranda sunt, ut ea etiam s. αρψ . In nobis uindicare cupiamus. Veniae autem impetrandae causa, pe
cata confitemur: quoniam hoc iudicium longe disssimile est forensibus capitalium rerum quaestionibus, in quibus confessioni poena &supplicium, non culpae liberatio, & errati uenia costituta est. In eandem fere sententiam, quamuis aliis uerbis, sanctissimi Patres uidens Aurusti tur confestionem definisse: ueluti cum sanctus Augustinus inquit, i. Confesso est, per quam morbus lates spe ueniae aperitur: & sanctus s.Gregoria, Gregorius; Confesso est peccatorum detestatio: quarum utraque, quod in superiori definitione continetur, facile ad ea referri poterit. Sed iam, quod omnium maximi faciendum est, docebunt Parochi, ac sine ulla dubitatione fidelibus tradent, hoc sacramentum a Christo domino, qui bene omnia, & unius salutis nostrae causa fecit, ob eius summam Donitatem, & misericordiam institutum esse. Apollo lis enim, post resurrectionem unum in locum congregatis, insuffla-IMu. 1 b. uit, dicens: Accipite spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis ; & quorum retinueritis, retenta sunt. Cum igitur Dominus potestatem retinendi, & remittendi peccata sacerdotibus tribuerit; perspicuum est, ipsos etiam ea de re iudices costitutos Dis. n. fuisse. Atque idem significare uisus est Dominus, cum apostolis id
negotii de sit, ut Lazarum, a mortuis excitatu, a uinculis soluerent, s. ust. quibus constrictus erat . nam sanctus Augustinus eum locum ita explanat: Ipsit, inquit, sacerdotes plus iam possunt proscere, plus conii tentibus parcere, quibus crimen remittui: Dominus scilicet per ipsos apostolos Lagarum, quem ia suscitauerat, obtulit discipulis soluendum, ostendens potestatem soluendi esse concessam sacerdotiabus. Quo etiam pertinet, quod iis, qui a lepra in itinere curati sunt, praeceperat, ut sacerdotibus se ostenderent, illorumque iudicium suo irent. Cum igitur Dominus potestate remittendi, & retinendi peccata sacerdotibus tribuerit; perspicuum est, ipsos etiam ea de re iu- cone. Triti. dices constitutos fuisse. at, quoniam, ut sancta Tridentina Synodus sapienter admonuit, de qualibet reuerum iudicium fieri, atque in repetendis criminum poenis iustitiae modus teneri no potest, nisi plane cognita, & perspecta causa fuerit; ex eo sequitur, ut paenitentium cosessione singillatim peccata omnia facerdotibus patefacienda sint. Haec igitur Pastores docebunt, quae a sancta Tridetina Synodo decreta, ac perpetuo a catholica Ecclesia tradita sunt. Si enim sanctissimos
182쪽
Patres attente legimus, nusquam non apertissima testimonia occumrent, quibus confirmetur, hoc sacramentum a Christo domino institutum esse, & consessionis sacramen talis legem, quam illi exo molegesin, & exagoreusin graeco uocabulo appellant, tamquam euangelicam accipiendam esse. Quod si etiam ueteris testamenti figuras exquirimus; sinc dubio ad peccatorum confessionem uidentur per tinere uaria illa sacrificiorum genera, quae ad expianda diuersi generis peccata a sacerdotibus fiebant. Sed quemadmodum confessionem a Domino saluatore instituta est e fideles docendi sunt: ita etiam monere eos oportet, quosdam ritus, & solemnes caerimonias Ecclesiae auctoritate additas esse; quae
etsi ad sacramenti rationem no spectant, eius tamen dignitatem magis ante oculos Ponunt, & confitcntium animos pietate accensos,
ad Dei gratiam facilius consequendam piaeparant. Cum enim aperto capite ad pedes sacerdotis abiecti, demisio in terram uultu, supplices manus tendentes, aliaque huiusmodi Christianae humilitatis signa dantes, quae ad sacramenti rationem necessaria non sunt, peccata confitemur, ex his perspicue intelligimus, tum in sacramento caelestem uim agnostendam, tum a nobis diuinam misericordiam summo studio requirendam, atqueefilagitandam esse. Iam uero, nemo existimet c5fessionem a Domino quidem institutam, sed ita tamen, ut eius usum necessarium esse non edixerit. Etenim sic statuant fideles, oportere eum , qui mortali scelere premitur, confessionis sacramento ad spiritualem uitam reuocadum esse: quod quidem pulcherrima translatione a Domino aperte significatum tu demus, cum huius sacramenti administrandi potestatem, clauem regni caesorum appellauit. Ut enim locum aliquem ingredi nemo potest, sine eius Opera, cui claues commissae sunt, sic intelligimus neminem in caelum admitti, nisi seres a sacerdotibus, quorum fidei claues Dominus tradidit, aperiatur. Aliter enim nullus plane clauium usus in Ecclesia esse uidebitur: ac frustra is, cui clauium potestas data est, que-piam caeli aditu prohibebit, si tamen alia uia introitus patere queat. Hoc uero praeclare a sancto Augustino cognitum est, cum inquit: Nemo sibi dicat, occulte ago apud Dominum paenitentiam: nouit Deus, qui mihi ignoscat, quid in corde ago: ergo sine causa dictum, quae solueritis in terra, seluta erunt in caeloὶ ergo sine causa claues datae sunt Ecclesiae Dei t Atque in eandem sententiam sanctus Ambrosius in libro de paenitentia scriptum reliquit, cum Nouatianorum haeresim c5 uelleret, qui soli Domino potestatem peccata remittendi
bendis. Matth. Iε. S. Augustianus
183쪽
reseruandam afferebant: Ecquis Deum, inquit, magis ueneratur, qui ne mandatis illius obtemperat, an qui resistitὶ Deus nobis iussit, eius ministris obtemperare: quibus cum pareamus, honorem soli Deo deserimus. Sed cum minime dubitari possit, colasionis legem ab ipso Domino latam de constitutam esse; sequitur, ut uidendu sit, quinam, quo aetatis, &anni tempore ei parere debeant. Primum itaque ex Lateranensis Concilii canone, cuius initium est, Omnis utriusque sexus, perspicitur, neminem consessionis lege adstrictum
esse ante eam aetatem, qua rationis usum habere potest: neque tamera aetas certo aliquo annorum numero definita est Sed illud uniue
se statuendum uidetur, ab eo tempore consessionem puero indictamelse, cum inter bonum, & malum discern edi uim habet, in eiusque mentem dolus cadere potest. Nam cum ad id uitae tempus quisque peruenerit, in quo de salute aeterna deliberandum est; tum primum 1acerdoti peccata confiteri debet; cum aliter salutem sperare nemini liceat, qui scelerum conscientia premitur. Quo uero potissimulempore coiiteri oporteat, eo canone, de quo antea diximus, sanista E
elesia decreuit: iubet enim semel saltem quotanis fideles omnes peccata sua confiteri. Verum si , quid salutis nostrae ratio postulet, consideremus; profecto, quoties uel mortis periculum imminet, uel aliquam rem tractare aggredimur, cuius tractatio homini peccatis contaminato no conueniat, ueluti cum sacramenta administramus, aut percipimus, toties cofessio praetermittenda non est. Atque idem omnino seruare oportet; cum ueremur, ne nos alicuius culpae, qua admiserimus, obliuio capiat. Neque peccata confiteri possumus, quae
non meminimus: neque peccatorum uenia a Domino impetramus,
nisi ea paenitentiae sacramentum per consessionem deleat. Sed quoniam multa in consessione obseruada sunt, quorum alia ad sacramenti naturam pertinent, alia non ita necessaria sunt; de his accurate agendum erit. neque enim desunt libelli, & commentarii, ex quibus facile est, horum omnium explicatione depromere. Illud autem in primis doceant Parochi, in confessione curandum esse, ut integra, dc absoluta sit. etenim omnia mortalia peccata sacerdoti aperire oportet. nam uenialia, quae nos a Dei gratia non diuellunt, & in quae Dequentius labimur, tametsi recte, atque utiliter, quod pioruusus demonstrat, confitemur, tamen sine culpa praetermitti, multisque aliis rationibus expiari possitnt. At mortisera peccata, ut iam diximus, singula enumeranda sunt, quamuis etiam occultissime lateant, ut cius generis sint, quae duobus tantum extremis Decalogi
184쪽
capitibus interdicuntur. Saepe enim euenit, ut ea grauius anima uulnerent, quam illa, quae aperte, ac palam peccare homines solent . ita uero a sancta Tridentina Synodo definitum, atque a catholica Ecclesia semeer traditum est, quemadmodum sanctorum Patrum testimonia declarat. Est enim apud sanctum Ambrosium in hunc modum: Non potest quis iustificari a peccato, nisi consessus fuerit peccatum. Sanctus etiam Hieronymus in Ecclesiaste idem plane confirmat: inquit enim: Si quem serpens Diabolus occulte momorderit nullo conscio, cum peccati ueneno insecerit, si tacuerit, & paenitentia
non egerit, nec uulnus suum fiatri, aut magistro uoluerit confiteri,
magister, qui linguam habet ad curandum, prodesse non poterit. Praeterea sanctus Cyprianus in sermone de lapsis apertissime noc docet , his uerbis: Quamuis nullo sacrificii, aut libelli facinore constructi sint, quoniam tamen de eo cogitauerunt, id ipsum apud sacerdotes Dei dolenter confiteantur. Denique haec omnium Ecclesiae doctorum communis uox est, atque sententia. Sed in consessione summa illa cura, & diligentia adhibenda est, qua in rebus grauissimis ponere solemus, omneque studium ita eo conserendum, ut sanemus animae uulnera,& peccati radices euellamus. Neque uero solum peccata grauia narrado explicare oportet, uerum etiam illa, quae unumquodque peccatum circumstant, &prauitatem ualde augent, uel minuunt. Quaedam enim circumstantiae adeo graues sunt, ut peccati morti seri ratio ex illis tantum constet: quare naec omnia semper confiteri oportet. Siquis enim hominem interemerit, explicandum est, utrum ille sacris initiatus, an profanus fuerit. Itemque, si cum muliere concubuit, matrimoni j ne lege libera, aut alterius uxore, aut propinqua, aut alicuius uoti sponsione Deo consecrata, aperiat, ne cesse est. haec enim diuersa peccatorum genera costituunt, ita, ut primum quidem simplex fornicatio, alterum adulterium, tertium incestus, quartum sacrilegium a divinarum rerum doctoribus appelletur. Furtum etia in peccatis numerandum est: uerum si quis aureum num um furetur, leuius omnino peccat, qua is, qui centum, uel ducentos , uel ingentem aliquam auri vim, praesertim uero qui sacram pecuniam abstulit. Quae etia ratio ad locum, & ad tempus pertinet, quorum exempla notiora sunt ex multorum libris, quam ut a nobis Commemorentur. Haec igitur, ut diximus, enumeranda sunt: quae uero prauitatem rei magnopere no augent, sine crimine omitti pos. sunt. Sed ad consessionem adeo necessarium est, ut, quod antea diximus, integra, & absoluta sit, ut, si quis dedita opera, alia quidem ex ijs, quae
185쪽
iis, quae explicari debent, praetermittat: alia uero tantummodo con fiteatur , non soluin ex ea confessione is commodum nullum consequatur, sed etiam nouo scelere se obstringat: neque eiusmodi peccatorum enumeratio confessionis nomine, in qua sacramenti ratio insit, appellanda est: quin potius paenitenti consessionem repetere est necesse, seque ipsum illius peccati reum sacere, quod sacramenti sanctitatem simulation e consestionis uiolauerit. At uero, salia de causa confessioni aliquid detasse uideatur, uel quia paenitens nonnulla crimina oblitus fuerit, uel quia conscientiae suae latebras non ita a
curate perquisiverit, cum tamen illud in animo haberet, ut integre peccata omnia confiteretur; nihil ei opus erit consessionem iterare; satis autem habebit, si quando peccata, quae oblitus erat, in memoriam reduxerit, ea sacerdoti alio tempore confiteri. In quo tamen an ina aduertendum est, ne serte nimis dissolute, & remisse conscientiam nostram scrutati simus, adeoque negligentcr peccata admissa memoria repetere studuerimus, ut ea ne recordari quidem uoluisse merito uideri possimus. id enim si factum fuerit, consessionem ite rare omnino oportebit. Praeterea curandum est, ut consessio nuda, sinplex, & aperta sit, non artificiose composita, ut a nonnullis fit, qui potius uitae suae rationem exponere, quam peccata confiteri uidentur. Ea enim cofesso esse debet, quae nos tales sacerdoti aperiat, Juales nos ipsos nouimus, certaque pro certis, ac dubia pro dubiis emonstret. Quod si uel peccata no recensentur, uel alieni a re, qua tractamus, sermones inferuntur ; perspicuum est, consessionem sacuirtute carere. Vehementer etiam commendandi sunt, qui prudentiam, & uerecundiam in explicandis rebus adhibent. neque enim nimis multis uerbis agendum est, sed, quae ad cuiusque peccati naturam , S rationem pertinent, breui oratione, quae modestiam coniunctam habeat, aperienda sunt. Illud uero tum confitenti, tum sacerdoti maxime laborandum est, ut eorum sermo in confessione secreto habeatur. Quare fit, ut nemini omnino neque per nuncium, neque per litteras, quoniam ea ratione nihil iam occulte agi potest, peccata confiteri liceat. Sed nulla res fidelibus adeo curae esse debet, quam ut frequenti peccatorum confessione.animam studeant expiare. Etenim cum aliquis mortisero scelere urgetur, nihil ei magis salutare esse potest, ob multa, quae impendent, uitae pericula, quam statirn peccata sua confiteri. Nam , ut sibi quisque diuturnum uitae spatium polliceri queat, turpe profecto est, cum in cluendis corporis, aut uestium sordibus tam diligentes simus, non eadem saltem
186쪽
saltem diligentia curare, ne animae splendor turpissimis peccati m culis obsolescat. Sed iam de ministro huius sacramenti dicendum est. Eum autem De legitimo sacerdotem esse, qui ordinariam, aut delegatam absoluendi potestatem habeat, ex ecclesiasticis sanctionibus satis apparet. habeat enim j atrii goportet non solum ordinis, uerum etiam iurisdietionis potestatem, mi stro.
qui hoc munere fungi debet. Illustre uero huius ministeri j testim
nium praebent illa Domini uerba apud sani tum Ioannem: Quorum Iora. xo. remiseritis peccata, remittuntur eis; & quorum retinueritis, retenta sunt. neque enim omnibus, sed apostolis tantum haec dicta fuisse costat, quibus in hac functione sacerdotes succedunt: idque etiam maxime consentaneum est. nam cum omne gratiae genus, quae hoc sacramento tribuitur, a Christo capite ad membra derivetur; merito
debent corpori Christi mystico, id est fidelibus illud administrare,
qui soli uerum eiusdem corpus coficiendi potestatem habent; cum praesertim fideles hoc ipso paenitentiae sacramento ad sacram Euch ristiam sumendam apti, idoneique reddantur. Verum quanta olim religione in antiquis linia Ecclesia ius ordinari j sacerdotis conseru tuin fuerit, ex ueteribus Patrum decretis facile intelligitur; quibus cautum est, ne quis Episcopus, aut sacerdos in alterius parochia aliquid gerere auderet, sine cius auctoritate, qui illi praeesset, aut nisi
magna necessitas cogere uideretur. Ita uero ab Apostolo sancitu est, cum Tito praecepit, ut in singulis ciuitatibus sacerdotes costitueret; ad Titin tiqui scilicet doctrinae, S: sacramentorum caelesti pabulo fideles aleret,& educarent. Quamquam si mortis periculum imminet, &proprijsacerdotis facultas non datur; ne hac occasione aliquis pereat, in Ecclesia Dei custoditum fuisse, Concilium Tridentinum docet, ut uni- ΠH.SIn. cuique sacerdoti liceret, no solum omni peccatorum genere, cuius. cumque potestatis sit, illa codonare, sed etiam ab excommunicationis uinculo soluere. Iam, praeter ordinis,& iurisdictionis potest tem, quae prorsus necessaria sunt, in primis opus est, ut huius sacramenti minister tum scientia, & eruditione, tum p&dentia praeditus
sit. iudicis enim, & medici simul persona gerit. Ac quod ad primum
attinet, satis constat, non uulgarem scientiam necessariam esse, qua& peccata inuestigare, & ex uarijs peccatorum generibus, quae grauia, quae leuia sint, pro cuiusque Cominis ordine, & etenere iudic repossit. ut autem medicus est, summa quoque prudentia indiget. Ex SBa Metenim diligenter prouidendum est, ut ea remedia aegroto adhibeantur, quae ad illius animam sanandam, & in posterum contra morbi uim
187쪽
Deconditi nibus ad confessionem ue re paenitentis
uim muniendam aptiora esse uideantur. Ex quo poterunt fideles intelligere, cuiuis maximo studio curandum esse, ut eum sibi sacerdotem deligat, quem uitae integritas, doctrina, prudens iudicium commendet; qui, & quantum in eo ossicio, cui praeest, ponderis ac momenti sit, & quae cuique sceleri poena conueniat, & qui uel soluendi, uel ligandi sint, optime nouerit. Sed quoniam nemo est, qui nouehementer cupiat, scelera, & turpitudinem sua occultari; monen-
di sunt fideles, nihil esse, quod timeant, ne ea, quae ipsi consessione
patefecerint, a sacerdote ulli umquam indicentur, neue aliquod ex ea periculi genus sibi ullo tempore creari possit. sacrae enim lancti nes grauissime in eos facerdotes animaduerti uoluerunt, qui peccata omnia, quae aliquis eis cofessus fuerit, perpetuo, &religioso silentio compressa non tenuerint. Quare in Cocilio Lateranensi magno ita legimus: Caveat omnino sacerdos, ne uerbo, uel signo, uel alio quouis modo prodat aliquatenus peccatorem. Sed iam ordo rerum postulat, cum de ministro dictum sit, ut quaedam praecipua capita explicentur, quae ad consessionis usum, & tr chationem non parum sunt accommodata. Magna enim fidelium
pars, quibus uulgo nihil longius uideri solet, quam, ut dies illi, qui
ecclesiastica lege consessioni praefiniti sunt, essiuant: tantum absunt a Christiana persectione, ut uix peccatorum suoru meminerint, quae sacerdoti patefacienda essent, ne dum cetera diligenter curent, quae ad diuinam gratiam csiciliandam uim habere maximam perspicuum est. Quare cum illorum saluti omni studio succurrendum sit; hoc primum sacerdotes in paenitente diligenter obseruabunt, si ueram peccatorum suorum contritionem habeat, certumque illi sti ac d liberatum in posterum a peccatis abstinere. Quod ii ita animo as
ctu in esse animaduerterint, moneant, & uehementer hortentur, ut
pro tanto , & tam singulari beneficio maximas gratias Deo agat; ab eoque caelestis gratiae praesidium petcre numquam desinat; quo munitus, ac tectus, facile poterit prauis cupiditatibus resistere, ac repugnare. Docendas est etiam, ut nullum patiatur esse diem, quin aliquid de passionis Domini nostri mysteriis meditctur, ad euque imitandum , & summa charitate amandum ipse se excitet, atque instim meti hac enim meditatione assequetur, ut ab omnibus daemonis tentationibus in dies se tutiorem esse sentiat. Neque enim ulla alia est causa, cur in cito, uel leuiter ab hoste impugnati, animo, & uiribus succumbamus, quam quod ex caelestium rerum meditatione diuini amoris ignem concipere non studemus, quo mens recreari, atque
188쪽
erigi possit. Sin autem sacerdos intellexerit, eum, qui uelit confitcri,adeo peccata sua non dolere, ut uere contritus dicendus sit; conetur magno contritionis des derio eum assicere, ut deinde huius
praeclari doni cupiditate incensus, illud a Dei misericordia petere, re essi agitare in animum inducat. In primis autem reprimenda est quorundam superbia, qui scelera sua excusatione aliqua uel defendere, uel minora facere nituntur. Nam exempli causa, cum aliquis sateatur, se ira uehementius commotum fuisse, statim huius perturbationis causam in alium consert, a quo prius sibi iniuriam factam esse queritur. Monendus itaque est, hoc elati animi, & hominis peccati sui magnitudinem uel despicientis, uel plane ignorantis, signueste: tum uero eiusmodi exculationis genus, ad augendum potius, quam minuendum peccatum pertinere. nam qui ita faetiim suum probare contendit, hoc uidetur profiteri, se tunc patientia usuruinesse, cum a nemine iniuria laedetur. quo quidem nihil homine Christiano indignius esse potest. Etenim cu illius uicem dolere maxime debuerit, qui iniuriam secit: tamen non peccati prauitate commouetur, sed uatri irascitur, ac, cum ei praeclara occasio oblata fuerit, ut Deum patientia colere, & fiatrem masuetudine sua corrigere possit, salutis materiam ad perniciem suam conuertit. Perniciosior autem est illorum culpa existimada, qui stulta quadam uerecundia impediu , peccata confiteri non audent. Iis igitur hortando animos adadere oportet; monendique sunt, nihil esse, quod uitia sua aperire uereatur, nullique mirum uideri debere, si intelligat homines pe care : qui quidem communi Mest omnium morbus, de in humanam
imbecillitatem proprie cadit. Alij sunt, qui, uel quod raro peccata
confiteri solent, uel quod nullam curam, & cogitationem in peruestigandis suis sceleribus posuerunt, nec commista consessione expedire , nec, unde eius ossicii initium ducendum sit, satis sciunt: quos
certe acrius obiurgare opus est, atque in primis docere, prius quam ad sacerdotem aliquis adeat, omni studio curandum esse, ut peccatorum suorum contritione commoueatur: id uero praestari nullo
modo posse, nisi ea reminiscendo sigillati in recognoscere studeat. Quare si sacerdos huiusmodi homines prorsus imparatos esse cognouerit, humanissimis uerbis a se dimittet, hortabiturque, ut ad cogitanda peccata aliquod spacium sumant, ac deinde reuertan ture quod ii serte Armauerint, se in cam rem omne studium, Mi diligenti in suam contulisse; quoniam sacerdoti maxime uerendum est, ne semel dimissi, amplius non redeant audiendi erunt, εὶ ihi, i praesertim
189쪽
praesertim uero si emendandae uitae studium aliquod praeseserant, adducique possint, ut negligentiam suam accusent, quam se alio tempore diligenti , & accurata meditatione compensaturos promittant: in quo tamen magna cautio adhibenda est. Si cnim, audita conseiassione, iudicauerit, neque in enumerandis peccatis diligentiam, noque in detestandis dolorem paenitenti omnino defuisse; absolui poterit. sin autem utrumque in eo desiderari animaduerterit, auctor illi, &suasor erit, ut maiorem curam, quod antea dictum est, in e cutienda conscientia adhibeat, hominemque, ut blandissime poterit, tractatum dimittet. Sed quoniam interdum contingit, ut mulieres , ab cuius sceleris in priori consessione oblitae, iterum ad sacem dotem non audeant redire; quod vereantur, ne uel in suspicionem magnae improbitatis populo ueniant, uel singularis religionis laudem quaerere existimentur: saepe tum publice, tum priuatim doce dum est, neminem tanta memoria esse, qui omnia sua facta, dicta,& cogitata meminisse queat: quapropter fideles nulla re deterrendos esse, quominus aci sacerdotem reuertantur, si in memoriam alicuius criminis redierint, quod antea fuerit praetermissum. Haec igitur, atque alia huius generis multa in consessione a sacerdotibus
M satisfa- Nunc ad tertiam paenitentiae partem, quae satisfactio appellatur, lim V ueniendum est. Primum itaque satisfactionis nomen, & uis expo- timere . nenda est. hinc enim catholicae Ecclesiae hostes amplam occasionemq- se dissidij, & discordiae, cum maxima Christiani populi pernicie, arri-μφ' puerui. Est autem satisfictio, rei debitae integra solutio: nam quod satis est, ei nihil uidetur deesse. Quare cum de gratiae reconcili tione loquimur, idem satisficere significat, quod alteri tantum praestare, quantum irato animo ad ulciscendam iniuriam satis e se possit: atque ita satisfactio nihil aliud est, quam iniuriae alteri illatae compensatio. Quod autem ad hunc locum pertinet, satisfactionis nomen diuinarum rerum doctores ad declarandam eamcbmpensationem usurparunt, cum homo pro peccatis commisi sDeo aliquid persoluit. Quo in genere quoniam multi gradus esse possunt, hinc fit, ut satisfactio uarie accipiatur. Ac prima quidem , α praestantissima illa est, qua pro scelerum nostrorum ratione, etias Deus summo iure nobiscum uelit agere, quidquid a nobis debe tur , cumulate persolutum est. Haec uero eiusmodi esse dicitur, quae nobis Deum propitium, & placatum reddidit, eamque uni Christo domino acceptam ferimus, qui in cruce pretio pro peccatis 1 nostris
190쪽
nostris soluto plenissitne Deo satisficit. neque enim ulla res creata tanti esse potuit, quae nos tam graui debito liberaret, atque, ut sanctus Ioannes testatur, ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non Do. M pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. Haec igitur plena, & cumulata est satisfactio, scelerum omnium rationi, quae in hoc saeculo commissa sunt, pariter, aequaliterque respondens: cuius pondere hominum actiones apud Deum plurimum ualent, ac sine
eo nulla prorsus aestimatione dignae haberentur. Atque huc Dauidis uerba uidentur spectare: qui postquam, secum ipse reputans, illud protulisset, Quid retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit ractis. mihiὶ nihil praeter hac satisfactionem, quam calicis nomine expresst, dignum tot, tantisque beneficijs inuenire potuit: quare subi
cit: Calicem salutaris accipiam, & nomen Domini inuocabo. Alimrum satisfictionis genus, quae & canonica appellatur, & certo te poris spatio definita perficitur. Quare an liquissimae Ecclesiae usu r ceptum est, ut cum paenitentes a peccatis soluuntur, poena aliqua eis irrogetur, cuius poenae solutio, satisfactio uocari consueuit. Eodem uero nomine quodlibet etiam poenae genus significatur, quam pro peccatis non quidem a sacerdote constitutam, sed sponte nostra s sceptam, atque a nobis ipsis repetitam, sustinemus. Uerum haec ad paenitentiam, ut sacramentum est, minime pertinet, sed illa tantum sacramenti pars censenda est, quam diximus ex praecepto sacerdotis Deo pro peccatis dependi; hoc adiuncto, ut statutum cum animo, di deliberatum habeamus, peccata in posterum omni studio uitare. ita enim nonnulli definierunt: satisfacere, est Deo debitum honore impendere. Quod autem nemo debitum honorem Deo possit tri buere , nisi qui peccata omnino uitare constituat, satis apparet. Et satisfacere, est causas peccatorum excidere, & eorum suggestioni aditum non indulgere. In quam sententiam alij senserunt fatisfactione
esse purgationem, qua eluitur, quidquid sordiuin propter peccati
maculam in anima resedit, atque a poenis tempore definitis, quibus tenebamur, absoluimur. Quae cum ita sint; facile erit fidelibus persuadere, quam necessarium sit, ut paenitentes in hoc satisfactionis studio se exerceant. Docendi enim sunt, duo esse, quae peccatum consequuntur, maculam, & poenam: ac quamuis semper culpa dia missa , simul etiam mortis aeternae supplicium apud inferos constitutum condonetur; tamen non semper contingit, quemadmodum a Tridentina Synodo declaratum est , ut Dominus peccato- Tri .r .
rum reliquias,& poenam certo tempore definitam, quae peccatis
