Catechismus, ex decreto Concilii Tridentini, ad parochos, Pii Quinti Pont. Max. iussu editus

발행: 1566년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

191쪽

184 Catechismus

debetur, remittat. Cuius rei perspicua sunt exempla in sacris litte-Gm. 3. ris, Genesis tertio capite, Num. xij.&xxij.&aliis permultis locis: illud Dauidis clarissimum, & maxime illustre intuemur, cuia. vet. in cui Nathan dixerat; Dominus quoque transtulit peccatum tuum, non morieris ; is tamen grauissimas poenas ultro subiit, Dei miseripsit. 1o, cordiam lais uerbis dies noctesque implorans : Amplius laua me ab iniquitate mea, & a peccato meo in uda me: quoniam iniquitatem mei ego cognosco, & peccatum ineu contra me est semper. Quibus uerbis illud petitum est a Domino, ut non solum crimen, sed poenam etiam crimini debitam condonaret, atque a peccati reliquiis purgatum, in pristinum decoris, & integritatis statum restitueret. Atque haec cum summis precibus peteret, eum tamen Dominus,

tum filii ex adulterio suscepti, tum Absalonis, quem unice dilige,

bat, defectione, & morte mulctauit, aliisque poenis, & calamitati, M. bus assecit, quas illi antea intentarat. In Exodo etiam, etsi Dominus , Mosis precibus exoratus, populo idololatrae pepercerat, tamen minatus est, se tanti flagitii graues poenas repetiturum esse; ipseque Moses testatus est sere, ut istud Dominus seuerissime in tertiam, &quartam usque generationem ulcisceretur. Haec uero a sanctis P tribus in Ecclesia catholica semper tradita esse, ipserum auctoritate apertissime comprobatur. Verum qua de causa factum sit, ut poena omnis paenitentiae sacramento, aeque ac baptismo non condo-Did. 0η. netur, praeclare a sancta Tridentina Synodo explicatum est his ue bis. Diuinae iustitiae ratio exigere uidetur., ut aliter ab eo in graciain

recipiantur, qui ante bapti sinum per ignorantiam deliquerint: aliter uero qui semel a peccati, & daemonis seruitute liberati, & accepto spiritus sancti dono scientes templum Dei uiolare, &spiritum

1anctum contristare nosermidaverint. Et diuinam sementiam de. cet, ne ita nobis absque ulla satisfactione peccata dimittantur, ut, occasione accepta, peccata leuiora putantes, uelut iniurii, & contumeliosi spiritui sancto in grauiora labamur, thesaurizantes nobis ira in die tradi. Proculdubio enim magnoperc a peccato reuocant, &quasi freno quodam coercent hae satisfactoriae poenae, cautioresque α uigilantiores in posterum paenitentes cssiciunt. Accedit, ut tamquam testificationes quaedam sint doloris, quem ex peccatis comissis capimus: qua ratione Ecclesiae sit satis, quae nostiis steteribus grax ingust. uiter offensa est. Nam ut sanctus Augustinus ait; Cor contritum, dolium iliatum Deus non spernit. uerum quia plerumque dolor alterius cordis occultus est alteri, neque in aliorum notitiam per uerba;

uel alia

192쪽

vel alia quaecuque signa procedit; recte ab ijs, qui Ecclesiae praesunt,

tempora paenitentiae constituuntur; ut Ecclesiae, in qua ipsa peccata remittuntur, satisfiat. Praeterea, paenitetiae nostrae exempla alios docent, quo modo ipsi uitam instituere, & pietatem sequi debeant. Cu enim poenas nobis pro peccatis irrogatas ceteri homines intuentur; & summam cautionem sibi in omni uita adhibendam, & mores pristinos corrigendos esse intelligunt. Quare sapientissime illud ab Ecclesia obseruatum est, ut, cum ab aliquo publice flagitium cominissum esset, publica etiam paenitetia ei indiceretur; ut ceteri timore perterriti, deinceps peccata diligetius uitarent: quod etiam in occultis criminibus, quae grauiora essent, interdum neri solitum erat. Sed, ut diximus, in publicis hoc perpetuum suit, ut, qui ea commiserant, ante quam publicam paenitentiam suscepissent, no absoluerentur. interim uero Pastores projllorum salute Deum rogabant, atque, ut ipsi etiam paenitentes idem facerent, cos hortari non desitanebant. Quo in genere summa fuit sancti Ambrosij cura, &sollici- s. Amiros ludo: cuius lacrymis fertur quam plurimos, qui duro animo ad paenitentiae sacramentum accesserant, ita mollitos esse, ut uerae contritionis dolorem conceperint. Verum postea tantum de ueteris disciplinae seueritate remissum est, atquota charitas restixit, ut iam plerique ex fidclibus, ad peccatorum ueniam impetradam, nullum intimum animi dolorem, atque gemitum cordis necessarium putet; sed illud satis esse arbitrentur, si speciem tantum dolctis habeant. Deinde uero huiusmodi poenarum perpessione cosequimur, ut capitis nostri Iesu Christi, in quo passus est ipse, & tentatus , similitudinem, & -Heb. a. imaginem geramus. nihil enim tam deforme uideri potest, ut a sancto Bernardo dictu est, quam, sub spinoso capite, delicatu esse metiata P 3ς r. brum. nam, teste Apostolo, coheredes sumus Christi, si tamen copa itimur, &, quod alio loco scripsit, si comortui sumus, & coutuemus; mTimo. 1.s sustinebimus, &coregnabimus. D. etiam Bernar ius duo assirmat D B iri peccato reperiri, maculam animae, & plagam: ac turpitudine quidem ipsam Dei misericordia tolli ; uerum sanadis peccatorum plagis ualde necessariam esse eam curam, quae in remedio, paenitentia adhibetur. quemadmodum enim, canato uulnere, cicatrices quaedam remanent, quae & ipse curandae sunt: ita in anima, culpa condonata, sit persunt reliquiae peccatorum purgandae. Idem plane D. Chrysosto n. c 1sul mi sententia confirmat, cu ait: Non satis est sagittam e corpore extrahi, sed plaga quoque, a sagitta inflicta, sananda est: sic etia in anima

post acceptam peccati ueniam paenitentia curanda est, plaga relicta. - . d

193쪽

Frequentissime enim a sancto Augustino docemur, duo haec in prinitentia animaduertenda esse, Dei misericordiam ,& iustitiam; misericordiam, qua peccata, S poenas aeternas illi debitas codonat; iustitiam, qua poenis tempore definitis hominem punit. Postremo, paenitentiae poena a nobis suscepta Dei animaduersionem, suppliciaque

ruid cor.ii. in nos constituta anteuertit. ita enim docet Apostolus, cum ait: Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique iudicaremur: dum iudic mur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. Quaecum fidelibus explicata fuerint, uix seri poterit, quo minus ad paenitentiae Opera maxime excitentur. Eius autem quanta uis

sit, ex eo colligitur, quod tota a Christi domini passionis merito pendet. A quo etiam honestis actionibus duo illa maxima bona cons

quimur. alterum est, ut immortalis gloriae praemia mereamur; ita ut Marib. io. calix etiam aquae frigidae, quam in cius nomine dederimus, mercede non careat: alterum, ut pro peccatis nostris satisfaciamus. Neque

uero id persectissimam, & cumulatissimam Christi domini fatisti

ctionem obscurat; sed illud potius contra euenit, ut multo clariore,& illustriorem reddat. Eo enim copiosior Christi gratia uidetiir esse, quod non solum ea nobiscum communicantur, quae ipse solus, sed illa etiam, quae tamquam cap in membra suis sanctis, S i ullis hominibus promeruit, ac persolvit: qua ratione fieri perspicuum est, ut iustae, & honestae piorum actiones tantum ponderis, & dignitatis habeant. Christus enim dominus tamquam caput in membra, & uitis in palmites gratiam suam in eos, qui sibi per charitatem coniuchi sunt, continenter dissundit. Quae quidem gratia bona opera nostra semper antecedit, comitatur, d consequitur, &s nequa mereri, Msatisfacere Deo nullo modo possumus. Atque ita fit, ut iustis nihil deesse uideatur, cum operibus, quae Dei uirtute essiciunt, & diuinae legi pro humana, mortalique condicione satisfacere, & uitam aetemnam, quam scilicet, si Dei gratia ornati e uita decesserint, consequenmη. tur, mereri possint. nota est enim illa Saluatoris vox: Qui autem biberit ex hac aqua, quam ego dabo ei, no sitiet in aeternum; sed aqua, quam ego dabo ei, set in eo sens aquae salientis in uitam aeternam. asa adue Sed auo praecipue in satisfictione requiruntur: primum est, ut is,h- - : qtii satisfacit , iustus sit, ac Dei amicus. Opera enim, quae sine fide, qui an M. &charitate fiunt, nullo modo Deo grata cile possunt. alterum, ut eiusmodi opera suseipiantur, quae natura sua dolorem, & molestiam

asserat: cum enim praeteritorum scelerum copensationes sint,atque, s. ni M ut sanctus martyr Cyprianus ait, redoptrices peccatorum; omnino, necesse

194쪽

nece Iecst, ut aliquid acerbitatis habeant. quamquam non semper illud consequitur, ut, qui se in illis molestis actionabus exercent, doloris sensum habeant. Saepe enim uel pati edi consuetudo, uel accensa in Deum charitas ciscit, ut, quae perne sita grauissima sunt, ne sentiantur quidem. Neque tamen iccirco hi, quo minus ea ipsa opera fatisfaciendi uim habeant. si quidem hoc proprium est filiorum Dei,

ita eius amore, & pictate inflammari, ut acerbissimis laboribus cruciati , aut nihil sere incommodi sentiant, aut omnia laetissimo animo ferserant. Verum omne satisfactionis genus Pastores docebunt adaec tria praecipue conserendum esse, orationem, ieiunium, eleemosynam: quae quidem tribus bonis, animae, corporis, & iis, quae externa commoda dicuntur, quae omnia a Deo accepimus, respondet. Nihil uero aptius, & conuenientius ad extirpadas omnium peccatorum radices esse potest. Nam cum omne, quod est in mundo, concupiscentia carnis sit, aut concupiscentia oculorum, aut superbia uitae; nemo non uidet, hisce tribus morbi causis totidem medicinas, priori scilicet ieiunium, alteri eleemosynam, tertiae oratione recti . si me opponi. Pr. aeterea, si eos etiam, qui peccatis nostris offenduntur, spectemus; facile erit intelligere, cur ad haec tria potissimum omnis fatisfactio referatur. hi uero sunt Deus, proximus, nos ipsi. Quare Deu oratione placam ut, proximo eleemosyna satisfacimus: nosipsos uero ieiunio castigamus. Sed quoniam multae uariaeque aerumnae, & calamitates, dum in hac uita sumus, nos premunt; illud maxime fideles docendi sunt, eos, qui patient, animo, quidquid laboriosi, & incommodi Deus immiserit, serant, amplam satisfaciendi.& merendi materiam nactos esse; qui autem inviti,& repugnantes

poenam huiusmodi sustineat, omni satisfietionis si instu priuari; sed

Dei tantum, peccata iusto iudicio ulciscentis, ani inaduersionem, &supplicium perserre. In eo uero summa Dei bonitas, & clemetia maximis laudibus, & gratiarum actionibus praedicanda est, qui humanae imbecillitati hoc condonauit, ut unus posset pro altero satisfacere . quod quidem huius partis paenitentiae maxime proprium est. Ut enim, quod ad contritionem, & consessionem attinet, nemo pro altero dolere, aut cofiteri potest: ita, qui diuina gratia praediti sunt, alterius nomine possunt, quod Deo debetur, persoluere. quare fit, ut quoda pacto alter alterius onera portare uideatur. Nec uero de hoc cui ouam fidelium dubitandi locus relictus est, qui in apostolorum

symbolo, sanctorum communionem costemur . nam cu omnes co

dem baptismo abluti Christo renascamur, eorundem sacramentora

participes

195쪽

participes sinus, in primis uero eiusdem corporis, & sanguinis Cluisti domini cibo, & potu recreemur; hoc apertisti me demostrat, nos omnes eiusdem esse corporis me bra. Quemadmodum igitur neque pes suae latum, sed etiam oculorum utilitatis causa munere suo fun-nitur; neque rursus, quod oculi uideant, ad illorum propriam, sed ad communem omnium membrorum utilitatem reseredum est: ita communia inter nos satisfactionis ossicia existimari debent. Neque tamen id sine ulla exceptione uerum est, si commoda omnia, quae ex ea capiuntur, spectemus . nam satisfactionis opera, medicinae etiam S cu rationes quaedam sunt, quae paenitenti ad sanandos prauos animi assectus praescribuntur: quo quidem utilitatis fructu eos, qui per se non satis faciunt, prorsus carere perspicuum est. Haec igitur de tribus paenitentiae partibus, contritione, consessione, & satisfactione, copiose, & dilucide explicanda erunt. Sed illud in primis a sacerdotibus obseruari oportet, ut, audita peccatorum consessione, ante quam paenitente a peccatis absoluant, dilige ter curent, ut, si quid ille forte de re, aut de existimatione proximi detraxerit, cuius peccati damnandus merito e se uideatur, cumulata satisfactione compenset . nemo enim absoluendus est, nisi prius, quae cuiusque fuerint, restituere polliceatur. At quonia multi sunt, quibus, &si prolixe pollicentur, se ollicio fatis esse facturos,

tamen certum est, ac deliberatum numqua promissa exoluere; omnino ij cogendi sunt, ut restituant: saepeque illud Apostoli cis incul-

E candum est, ut qui furabatur, iam no furetur; magis autem laboret, operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde retribuat necessitate in patienti. In irroganda autem satisfactionis poena, sacerdotes nihil sibi suo arbitratu lutuendum esse, sed omnia iustitia, prudentia, & pietate dirigenda existimabunt. Atque, iit hac regula peccata metiri uideantur, & paenitentes scelerum suoru grauitatem magis agnoscant; ope pretium erit, interdum eis significare, quae poenae quibusdam delictis ex ueterum canonii praescripto, qui paenitentiales uocantur, constitutae sint. Igitur uniuersae satisfactionis modum , culpae ratio temperabit. Sed cx omni satisfactionis genere maxime conuenit paenitentibus percipere, ut certis aliquot, & definitis diebus orationi vacent, ac pro omnibus,ta praesertim pro iis, qui ex - hac uita in Domino decesserunt, preces Deo faciant. Hortari ucro etiam cos oportet, ut saepe eadem satisfactionis opera, a sacerdote indicta, ultro suscipiant, ac repetant; atquc ita mores suos componant, ut, ijs omnibus, quae ad paenitentiae sacramentum pertinent, . diligenter

196쪽

diligenter absolutis, tamen uirtutis paenitentiae studia numqua intermittant. quod si interdum, etiam ob publicam ossensionem, publica paenitentia praescribenda fuerit, quamuis ea paenitens refugiat, ac deprecetur, non erit facile audiendus: uerum persuadere ei opor rebit, ut, quae tum sibi, tum aliis salutaria sutura sunt, libenti, & alaia cri animo excipiat. Haec de paenitentiae sacramento singulisque cius partibus ita docenda erunt, ut non solum ea fideles perlaete intelligant; sed etiam, iuuante Domino, re ipsa pie, de religiose praestare animum inducant

DE EXTREMAE UNCTIO IS SACRAMENTO.

vM sAMCTA scripturarum oracula ita doceant; In om- Eccle. 7.C nibus operibus tuis memorare nouissima tua, & in aeter num non peccabis; tacite Parochi admonentur, nullum

Ius praetermittendum esse fidelem populum cohortandi, ut inia mortis meditatione uersetur. Quoniam autem extremae unctionis sacramentum non potest supremi illius diei memoriam coniunctam 115 habere; facile intelligitur, de eo saepeagendum csse, nosolum ob eam causam, quod illarum reru mysteria, quae ad tautem

pertinent, aperire, & explicare maxime conuenit; sed etiam quia fi- i et deles, moriendi necessitatem omnibus propositam esse, animo repatentes, prauas cupiditates coercebunt; quare fiet, ut in ipsa mortis a e expectatione minus se perturbari sentiant; sed immortales Deo gratia agant, qui, ux baptismi sacramento aditum nobis ad ueram uiti patefecit, ita cliam, ut ex hac mortali uita decedentes, expeditiorem ad caelum uiam haberemus, extremae unctionis sacramentum instituit. Ut igitur, quae ad eam explicationem magis necessaria sunt, eo dem fere ordine, qui in aliis sacramentis seruatus est, exponantur primum illud tradendum erit, hoc sacramentum iccirco extremam unctioncm appellatum esse, quod haec omnium sacrarum unctio num, quas dominus Saluator noster Ecclesiae suae commendauit, ut tima administrada sit. Quare haecipia unctio a maioribus nostris i

cramentum etiam unctionis infirmorum,& sacramentum excun

tium dicta est: quibus uocabulis fideles in memoria nouissimi illius temporis lacile redire possimi. Quod autem extremae unctioni propriasacramenti ratio conueniat, in primis explanandum est. Id uero perspicuum fiet, si uerba, quibus fanistus Iacobus apostolus huius a molis framenti legem promulgauit, attedamus. Infirmatur quis in uobis

o. . inquit:

197쪽

19o Catechismus

inquit: Inducat presbiteros ecclesiae, dc orent super eum, ungentest cum oleo in nomine Domini, & oratio fidei salvabit infirmum, de alleviabit eum Dominus: Ac, si in peccatis sit, remittentur ei. Nam quod peccata condonari Apostolus affirmat, in eo declarat sacrameti vim,& naturam. Hanc uero catholicae Ecclesiae de extrema uniaetione perpetuam doctrinam fuisse, cum alia plura Concilia testania

Trido. SP. tur, tum a Tridentina Synodo hoc ita declaratum est, ut in eos omnes anathematis poenam constituerit, qui aliter docere, aut sentire Ianoeentius audeant. Ac Innocentius quoque primus hoc sacramentum fideliam με - bus maxime commendat. Coastanter itaque docendum est a Pastoribus, uerum sacramentum esse; nec plura, sed unum, quamuis perplures unctiones administretur; quarum sngulis propriae preces, ac peculiaris forma adhibenda est. Vnum uero est no partium cotinu tione, quae diuidi non possint, sed persectione: cuiusmodi sunt c tera omnia, quae ex pluribus rebus constant. Nam quemadmodum domus, quae ex multis, de diuersis rebus composita est, una tantum forma perficitur: ita hoc sacramentu, & si ex pluribus rebus, oc uerbis constituitur, unum tamen signum est, & unius rei, quam significat, essicientiam habet. Docebunt praeterea Parochi, quae sint nu- ius sacramenti partes, elementum, inquam, & uerbum. haec enim Dubi s. a sancto Iacobo praetermissa non sunt: in quibus singulis sua myst ria licet animaduertere. Eius igitur elementum, siue materia, quem-D 9ms . admodum Concilia, ac praecipue Tridentinum decreuit, est oleum ab Episcopo consecratum, liquor scilicet non exquauis pingui, &crassa natura, sed ex olearum baccis tantummodo expressus. Aptissume autem haec materia illud significat, quod ut sacramenti interius

in anima ossicitur . nam ut oleum ad mitigados corporis dolores m gnopere proficit: ita sacramenti uirtus animae tristitiam, ac dolorem minuit. Oleum praeterea sanitatem restituit, hilaritatem affert,&lumini tamquam pabulum praebet: tum uero ad recreandas defatigati corporis uires maxime accomodatum esLQuae omnia, quid in aegroto diuina uirtute per huius sacramenti administrationem ess ciatur, declarant. Haec de materia satis sint. Forma uero sacramenti est uerbum , de solemnis illa precatio, quam sacerdos ad singulas unctiones adhibet, cum inquit: Per istam sanctam unctionem indulgeat tibi Deus, quidquid oculoru, siue narium, siue tactus uitio deliquisti. Quod autem haec uera sit, & propria huius sacram cti forma, sanctus D 91. Iacobus apostolus significat, cum ait: Et orent super eum, & oratio fidei salvabit infirmum. Ex quo licet cognoscere, forma precationis modo

198쪽

modo proserendam esse; tametsi, quibus potissimum uerbis concipienda sit, Apostolus non expresserit. Uerum hoc ad nos fideli Pa

trum traditione permanavit, ita ut omnes Ecclesiae eam serinae ractionem retineant, qua omnium mater, &magistra sancta Ecclesia Romana utitur. Nam etsi aliqui nonnulla uerba immutant, cu pro;

Indulgeat tibi Deus; ponunt, Remittat, uel Pareat, interdum etiam Sanet, quidquid commisisti; tamen, quoniam nulla fit sentetiae immutatio, constat eandem ab omnibus serinam religiose seruari. Nec uero quisquam miretur, cur fustum sit, ut aliorum facramentorum serina uel abselute significet quod essicit, ut cum dicimus; Ego te baptizo, aui; Signo te signo crucis; uel tamquam ab imperantibus pronuncietur, ut cum in sacramento ordinis administrado dicitur; Accipe potestatem; haec una uero extremae unctionis serma prec tione quadam abseluatur: id enim optimo iure costitutum est. nam cum hoc sacramentum propterea adhibeatur, ut praeter spiritualem gratiam, quam tribuit, sanitatem etiam restituat aegrotis r tamen, quia non semper sequitur, ut aegri a morbis conualescant, ob eam causam precatione serina conficitur, ut a Dei benignitate id impetremus , quod sacramenti uis constanti, & perpetuo ordine essicere non selet. Adhibentur autem ritus proprii in huius quoque sacramenti administratione. Sed eorum maxima pars precationes continet, quibus sacerdos ad aegroti salutem impetraciam utitur. nullum enim est aliud sacramentum, quodnluribus precibus conficiatur; ac recte quidem: quoniam eo potissimum tempore fideles pijs obsecrationibus adiuuandi sunt. qua re & alii omnes, quos tum adesse contigerit, & praecipue Parochi debent orare Deu ex animo, & eius misericordiae, laborantis uitam & salutem omni studio comendare. Uerum cum demonstratuin sit, extrema unctionem uere, & proprie in sacramentorum numero habedam esse; illud etiam sequitur,

eius institutionem a Christo domino prosecta esse; quae postea a sancto Iacobo apostolo fidelibus proposita, & promulgata est. Quamquam idem Saluator huius unctionis Becimen quoddam dedisse uisus est, cum discipulos suos binos, & binos ante faciem suam misit. de illis enim apud Euangelistam ita scriptum est: Exeuntes praedicabant, ut paenitentiam agerent, & daemonia multa eiiciebant, & ungebant oleo multos aegros, & sanabant. Quam quidem unctionem non ab apostolis inuentam, sed a Domino praeceptam; non naturali aliqua uirtute praeditam, sed mysticam, potius aci sanandos animos, quam ad corpora curanda institutam fuisse, credendum est. Quares sancti

Unctimis ex

et quibus coaserendum

199쪽

Ba Catechismus

Pimulas. sancti Dionysius, Ambrosus,Chrysostomus, &Gregorius magnus afferunt, ut nullo modo dubitandum sit, quin hoc unum ex septem catholicae Ecclesiae sacramentis summa cum religione accipere oporteat. Sed docendi sunt fideles, quamuis hoc sacramentum ad omnes pertineat, quaedam tamen hominum genera exciti, quibus administrandum non sit. Ac primum excipiuntur, qui lano, & firmo corpore sunt: iis enim extremam unctionem tribuendam non en,&Iacobi s. Apostolus docet, cu inquit; Infirmatur quis in bis; de ratio ostendit; si quidem ob eam rem instituta cst, non modo ut animae, sed etiam ut corpori medicinam afferat. Cum igitur illi latum, qui morbo laborant, curatione indigeant; iccirco iis etiam, qui adeo periculose aegrotare uidetur, ut, ne supremus illis uitae dies instet, metuendum sit, hoc sacramentum prae Deridebet . In quo tamen grauissime peccant, qui illud tempus aegroti ungendi obseruare solent, cum, iam omni salutis spe amissa, uita, dc sensibus carere incipiat. constat enim, ad uberiorem sacramenti gratiam percipi edam plurimum ualere, si aegrotus, cu in eo adhuc integra mens, & ratio uiget, fideque.&religiosam animi uoluntatem aflerre potest, sacro oleo liniatur. Quare Parochis animaduertendum est, ut eo potissimu tempore caelestem medicinam adhibeant, illam quidem semper ui sua adi nodusalutarem, cum eorum etiam pietate, & religione, qui curandi sunt, magis profuturam intellexerint. Nemini igitur, qui graui morbo affectus non sit, sacramentum unistionis dare licet, tametsi uitae periculum adeat; uel quia periculosam nauigatione paret; uel quia praelium initurus sit, a quo certa mors illi impendeat; uel etiam si capitis damnatus, ad supplicium raperetur. Omnes praeterea, qui rationis usu carent, ad hoc sacramentum suscipiendum apti non sunt ,&pueri, qui nulla peccata admittunt, quorum reliquias sanare huius sacramenti remedio opus sit; ametes item, de furiosi, nisi interdum rationis usum haberent, & eo potissimum tempore pii animi significationem darent, peterentque ut sacro oleo ungeretur . nam qui ab ipso ortu numquam mentis & rationis compos fuit, ungendus non est: secus uero si aegrotus, cum mete adhuc integra huius sacramenti particeps fieri uoluisset, postea in insania & furorem incidit. Non

sunt autem omnes corporis partes ungedae, sed eae tantum, quas umluti sensuum instrumenta natura homini attribuit, oculi propter uisionem, aures propter auditum, nares propter odoratu, Os propter gustum, uel sermonem, manus propter tactu; qui tametsi toto com re aequabiliter susus est, in ea tamen parte maxime uiget. Hunc

autem

200쪽

autem ungedi ritum uniuersalis Ecesesia retinet, atque etiam huius

sacramenti naturae optime conuenit: medicamenti enim et finitar.

Ac quoniam in corporis morbis, quamuis uniuersiain corpus male affectum sit, tamen illi tantum parti curatio adhibetur, a qua, tamquam a fonte,& origine, morbus manat iccirco non totum corpus, sed ea membra, in quibus potissimum sentiendi uis eminet, renes etiam, ueluti uoluptatis, de libidinis sedes, unguntur; tum pedes, qui nobis ingressus, & ad locum ino uendi principium sunt In quibus illud obreruare oportet, in una, eademque aegrotatione, cum aeger in eodem uitae periculo positus est, semel tantum unget dum este. Quod si post susceptam hanc unctionem aeger coualuerit; quoties postea in id uitae discrimen inciderit, toties eiusdem sacramenti subsidium ei poterit adhiberi. ex quo patet, in eorum sacramentorum numero, quae iterari solent, reponendam esse. Quoniam uero omni studio curare oportet, ne quid sacramenti Extrem ingratiam impediat; ei uero nihil magis aduersatur, quam alicuius peccati mortiferi conscientia; seruanda est catholicae Ecclesiae perpetua ντὸ φὰρ

consuetudo, ut, ante extremam unctionem, paenitentiae, & Eucha- ,

ricti ae sacramentum ad ministretur. Ac deinde aegroto persuadere Pa- ί .' rochi studeant, ut ea fide se ungendum sacerdoti praebeat, qua olim, qui ab apostolis sanandi erant , i se ipsos osserre consueuerant In primis autem animae salus, deinde corporis ualetudo cu illa adiunctione, si ea ad aeternam gloriam profutura sit , expetenda est. Nec uero dubitare fideles debent, quin sanctae illa dc solemnes preces a Deo audiantur, quibus sacerdos non suam, sed Ecclesiae, Je domini nostri Iesu Christi personam sereps utitur. Qua una maxime recolio tandi sunt, ut huius saluberrimi olei lacramentum sancte, dereligiose sibi administrandum curent, cum & acrior pugna instare, &uires cum animi, tum corporis deficere uideantur. Iam uero, quis

extremae unctionis minister sit, ab eodem Apostolo, qui Domini legem promulgauit, didicimus : inquit enim: inducat presbyteros. Imbi 1. quo nomine non eos signiscat, qui aetate prouectiores sunt, quemadmodu sepienter Tridentina Synodus exposuit, aut qui in populo, Tridis. Du- principem locu obtinent, sed sacerdotes, qui ab ipsis Episcopis per manuum impositionem rite ordinati sunt. Sacerdoti igitur huius sacramenti administratio commissa est. Neque tamen ex sanctae Eccle-sae decreto cuiuis sacerdoti, sed proprio Pastori, qui iurisdictionem habeat, siue alteri, cui ille eius muneris fungendi potestatem fecerinhoc sacrametum administrare licet. Illud uero maxime animaduer- S tendum

SEARCH

MENU NAVIGATION