장음표시 사용
201쪽
tendum est, sacerdotem in ea administratione, quemadmodum etiain alijs sacramentis fit, Christi domini nostri, & lanctae Ecclesiae, eius
sponsae, personam sustinere. Explicandae etiam sent accuratius utilitateS, quas ex hoc sacramento capimus : ut, si nihil aliud fideles ad eius usum possit allicere, ipsa saltem utilitate ducantur: cum ita comparatum sit, ut omnia sere nostris commodis metiamur. Docebunt igitur Pallores, hoc sacramento gratiam tribui, quae peccata, & inprimis quidem leuiora, &, ut communi nomine appellantur, uenialia, remittit: exitiales enim culpae, paenitentiae Acramento tolluntur. Neque enim hoc sacramentum primario loco ad grauiorum criminum remissionem institutum essi sed baptismus tantum, & paeniatentia ui sua hoc essiciunt. Altera est sacrae unctionis utilitas, quod animam a langore,& infirmitate, quam ex peccatis contraxit, & accieris omnibus peccati reliqui js liberat. Tempus autem huic cur tioni opportunissimum existimandum est, cum graui morbo affictamur, ac uitae periculum impendet. Etenim homini natura insitu est, ut nihil in rebus humanis aeque, ac mortem, pertimescat. auget autem magnopere hunc timorem praeteritorum scelerum memoria; cum praesertim grauissima conscientiae nostrae accusatio nos urgeat: . ut enim scriptum est: Venient in cogitationem peccatorum suorum
timidi, & traducent illos ex aduerso iniquitates ipsorum. Deinde illa cura, & cogitatio uehementer angit, quod paulo post stare oporteat ante tribunal Dei; a quo de nobis iustissma pro eo, ac meriti fuerimus, sententia ferenda sit. Saepe autem euenit, ut fideles hoc te rore perculsi, se miris modis exagitari sentiant. Nihil autem ad mortis tranquillitatem magis conducit, quam si tristitiam abi j ciamus,&laeto animo Domini aduentum expectemus; paratique simus,deliositum nostrum, quandocunque illud a nobis repetere uoluerit,ibenter reddere. Ut igitur hac lollicitudine fidelium mentes liber
tur , animusque pio, &sancto gaudio repleatur, extremae unistionis sacramentum escit. Praeterea, aliud etiam, quod merito omnium maximum uideri potest, ex eo consequimur. nam etsi humani generis hostis, quoad uiuimus, numquam desinit de interitu, & exitio
nostro cogitare: nullo tamen tempore, ut nos omnino perdat, ac,
si fieri possit, spem nobis diuinae misericordiae eripiat, uehemcntius
omnes neruos contendit, quam cum supremum uitae diem appropinquare animaduerterit. Quamobrem fidelibus arma, & uires hoc
sacramento subministrantur, quibus aduersarii vim, & impetu frangere, & illi sortiter repugnare possint. Alleuatur enim, & erigitur
202쪽
aegri animus diuinae bonitatis spe; eaque confirmatus morbi incommoda omnia seri leuius, ac ipsis Daemonis ca)caneo insidiantis artificium, & calliditatem facilius eludit. Accedit postremo, siquidem profutura sit, etiam corporis ianitas. Q iod si aegroti hoc tempore eam minus consequuntur, id quidem non sacramenti uitio, sed ob eam potius causam euenire credendum est, quod eoru magna pars, uel qui sacro oleo perunguntur, uel a quibus administratur, fides infirmior est testatur enim Euangelista, Dominum apud suos mul- o. iatas uirtutes non fecisse propter incredulitatem illorum . Quam qua etiam recte dici potest, Christiana religionem, ex quo altius inquam radices egit in animis hominum, minus iam huiusnodi miraculorum adminiculis indigere, quam olim nascentis Ecclesiae initio necessaria esse uiderentur. Sed tamen hoc loco fides magnopere excitanda erit. Vtcumque enim quod ad corporis ualetua inem attineti Dei consilio & uoluntate ceciderit, certa spe niti fideles debent, se huius sacri olei uirtute spiritualem sanitatem consecuturos esse; suturumque, ur, si eos uita decedere contingat, praeclarat illius uocis Buctum percipiant, quo scriptum cli; Beati mortui, qui in Domi- M.t .no moriuntur. Haec de extremae unctionis sacramento breuiter
quidem dicta sunt: uerum, si haec ipsa rerum capita a Pastoribus latius , & ea, qua decet, diligentia explanata erunt ; dubitandum non est, quin fideles ex hac doctrina maximu pietatis fructum percipiat.
I Q s aliorum sacramentorum naturam, o rationem
S diligenter considerarit, facile perspiciet, ea omnia ab or- dinis sacramento ita pendere, ut Gne illo partim confici, dc administrari nullo modo queant: partim solemni caerimonia, &religioso quodam ritu,ac cultu carere uideantur. Quare necesse est, ut Pastores institutam sacramentorum doctrinam persequentes, eo diligentius de ordinis etiam sacramento sibi agenJum arbitrentur. Proderit autem maxime haec explicatio primum quidem illis ipsis, deinde aliis, qui ecclesiasticae uitae rationem ingressi sunt, postremo etiam fideli populo; ipsis, quod, dum in huius argumenti tractatione uersantur, ad eam gratiam excitandam, quam hoc sacramento adepti sunt, magis commouentur; aliis, qui in sortem Domini uocati sunt, partim ut eodem pietatis istudio assiciantur, partim uero, ut earum rerum cognitionem percipiant, quibus instructi uiam sibi S L ad
203쪽
Quanta circusectione ad sacros pr
ad ulteriores gradus facilius munire possint. Reliquis autem sidelibus primum quidem ut intelligant, quo honore digni sint Ecclesiae min istri; deinde, quoniam saepe contingit, ut multi adsint, uel qui spe liberos suos ad nuc infantes Ecclesiae ministerio destinarint; uel qui sua sponte&uoluntate illud uitae genus sequi uelint; quos
certe ignorare minime aequum est, quae praecipue ad hanc rationem
pertinent. Primum itaque fidelibus tradendum est, quanta sit huius instituti, si summum eius gradum, hocest sacerdotium spectemus, nobilitas,& excellentia. Nam cum Episcopi,& sacerdotes tamquam Dei interpretes, & in ternuncii quidam sint, qui eius nomine diuinam legem, & uitae praecepta homines edocent, &ipsius Dei personain in terris gerunt; perspicuum est, eam esse illorum functionem, qua nulla maior excogitari possit. quare merito non solii in angeli, sed Dii etiam, quod Dei immortalis vim, & numen apud nos teneant, appellantur. Quamuis autem omni tempore summam dignitatem obtinuerint, tamen noui testamenti sacerdotes ceteris omnibus honore longe antecellunt. Potestas enim tum corpus, &sanguinem Domini nostri conficiendi, & offerendi, tum peccata remittendi, quae illis collata est, humanam quoque rationem,atque intelligentiam superat; nedum ei aliquid par, &simile in terris in. ueniri queat. Deinde uero, quemadmodum Saluator noster a Patre, apostoli autem, ac discipuli in uniuersum mundum a Christo domi ano missi sunt , ita quotidie sacerdotes eadem, qua illi, potestate praediti ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi mittuntur. Huius igitur tanti ossicii onus nemini temere imponendum est sed iis tantum, qui illud uitae sanctitate, doctrina, fide, prudentia sustinere possint. Nec uero qui Lquam sumat sibi honorem, sed qui uocatur a Deo tamquam Aaron. Vocari autem a Deo dicuntur, qui a legitimis Ecclesiae ministris uocantur. Nam qui in hoc ministerium se ipsos arroganter inferunt, atque in trudunt, de his Dominum intellexisse docendum est, cum
inquit: Non mittebam Prophetas,& ipsi currebant. quo quidem hominum genere nihil infelicius, ac miserius, nihil Ecclesiae Dei c umitosius esse potest. Sed quoniam in omni actione suscipienda magnopere refert, quem sibi quisque finem constituat, optimo enim fine posto, recte omnia consequunturὶ de hoc in primis, qui sacris initiari uolunt, admonendi sunt, ut nihil sibi tanto munere indignum proponant. qui quidem locus eo diligentius tractandus erit, quo grauius
204쪽
hoc tempore ea in re peccare fideles solent. Alii enim eo consilio ad hanc uiuendi rationem se conuertunt, ut, quae ad uictum, uestitumque necessaria sunt, parent, ita ut, praeter quaestum, nihil aliud in sacerdotio, quemadmodum uulgo ceteri omnes in quovis sordidi artificii genere, spectare uideantur. Quamuis enim, ex Apostoli sententia, natura,&diuina lex iubeat, ut qui altari seruit, ex altari. uiuat: tamen, quaestus, & lucri causa ad altare accedere, maximum sacrilegium est. Alios honorum cupiditas, & ambitio ad sacerdotalem ordinem ducit. Alii uero, ut diuitiis assiuant, initiari uolunt. cuius quidem rei illud argumento est, quod, nisi opulentum ali quod ecclesiasticum beneficium iis deseratur, nullam sacri ordinis cogitatione habent. hi uero sunt, quos Saluator noster mercenarios appellat: & quos Ezechiel dicebat, semet ipsos, & non oves pasecre. quorum turpitudo,& improbitas non solum sacerdotali ordini mainas tenebras offudit,ita ut iam nihil sere a fideli populo haberi pos.
it contemptius,5 abiectius; verum etiam efficit, ut ipsi nihil amplius ex sacerdotio consequantur, quam Iudas ex apostolatus munere; quod illi sempiternum exitium attulit. Illi autem ostio in Eccksiam introire merito dicuntur, qui a Deo legitime uocati ecclesiastica munera eius unius rei causa suscipiunt, ut Dei honori inserviant. Neque tamen hoc ita accipiendum est, quas eadem lex aeque omnibus non sit imposita. Homines enim ob eam rem conditi sunt, ut
Deum colant. quod praecipue fideles, qui baptismi gratiam consecuti sunt, ex toto corde, ex tota anima, &ex totis uiribus praestare
debenti Uerum qui ordinis sacramento initiari uolunt, hoc sibi proponant opus est, ut non solum Dei gloriam in omnibus rebus quae rant, quod quidem cum omnibus, tum maxime fidelibus commune esse constat ; sed etiam ut alicui certo ecclesiae ministerio addicti, in sane'itate, & iustitia illi serviant. Nam ut in exercitu omnes quiudem milites imperatoris legibus parent, sed inter eos tamen alius centurio, alius praesectus est, alii alia munera obeunt: ita, quamuis omnes fideles pietatem,& innocentiam sectari omni studio de bear, quibus rebus maxime Deus colitur, eos tamen, qui ordinis sacramento sunt initiati, praecipua quaedam munera,& functiones in e clesia exequi oportet. nam & sacra pro se ipsis,&pro omni populo saciunt; & diuinae legis uim tradunt; ad eamque prompto, & alacri animo seruandam fideles hortantur, & instituunt; & Christi domini sacramenta, quibus omnis gratia impertitur, & augetur, admini strant; &, ut uno uerbo complectamur, a reliquo populo segregati
205쪽
in omnium longe maximo,& praestantissimo ministerio se exercent. De duplici His igitur explicatis, accedent Parochi ad ea tradenda, quae propria huius sacramenti sint, ut intelligant fideles, qui in ecclesiasti-μι, et iuris cum ordinem cooptari uolunt, ad quodnam ossicii genus uocetur, o hq quataque ipsi Ecclesiae, eiusque ministris potestas diuinitus tributaui. Ea autem duplex est, ordinis, & iurisdictionis. Ordinis potestas ad uerum Christi domini corpus in sacrosancta Eucharistia resertur. Iurisdictionis uero potestas tota in Christi corpore mystico uers tur . ad ea enim spectat, Christianum populum gubernare, & moderari, & ad aeternam, caelestemque beatitudinem dirigere. Verum or. dinis potestis non solum consecrandae Eucharistiae vim, & potest tem continet: sed ad eam accipiendam hominum animos praeparat,& idoneos reddit, ceteraque omnia complectitur, quae ad Euch ristiam quouis modo referri possunt. Eius uero plura ex sacris litteris testimonia afferri possunt, sed illa praeclara, &grauissima sunt, quae
apud sanctos Ioannem,&Matthaeum leguntur: inquit enim Domi Dan. 2ο. nus: Sicut misit me Pater, & ego mitto uos: accipite spiritu sanctu: quorum remiseritis peccata, remittuntur ris; & quoru retinueritis, Matib. i g. reteta sunt. Et: Amen dico vobis: quaecuque alligaueritis super terram, erunt ligata & in caelo; & quaecumque solueritis super terram, erui soluta & in caelo. Quae quidem loca a Pastoribus ex sanctorum Patrum doctrina,&auctoritate explanata, maximum ueritati lumeasserre poterunt. Haec autem potestis plurimum illi praestat, quae in naturae lege certis hominibus, qui res sacras curarent, tributa est. Nam & illa aetas, quae scriptam legem antecessit, se uni sacerdotium, suamque potestatem spiritualem habuerit, necesse est, cum lege habuisse satis constet. Haec duo enim ita coniuncta esse testatur Apo-- ut . r. stolus, ut, eorum altero trastato, simul etiam alterum transserri nocesse sit. Cum igitur naturali instinctu homines agnoscerent, Deum colendum esse; conseques erat, ut in quavis republica aliqui sacrorum, & diuini cultus procurationi praeficerentur, quorum potestas aliquo modo spiritualis diceretur. Eadem etiam potestate populus Israeliticus non caruit: quae tametsi dignitate superior fuit, quam illa , qua in lege naturae sacerdotes praediti erant, longe tame inseriori quam legis euangelicae spiritualis potestas, existimada est. haec enim
caelestis est, omnemque angelorum etiam uirtutem superat, nequem Hebr. . a sacerdotio Mosaico, sed a Christo domino, qui non secundu A ron sacerdos fuit, sed secundum ordinem Melchisedech ortum habet. Is enim, qui summa potestate gratiam tribuendi,& peccata remittendi
206쪽
remittendi praeditus fuit, hac potestatem quavis uirtute definitam , α sacramentis adstrictam, Ecclesiae suae reliquit. Quare ad eam excrcendam certi ministri instituti sunt, & solemni religione consecrati: quae quidem consecratio ordinis sacramentum, uel sacra ordinatio uocatur. Placuit autem sanctis Patribus hoc uocabulo uti, quod i tissimam significationem habet, ut dignitatem & excellentiam ministrorum Dei indicarent. Est enim ordo, si propriam eius uim, denotionem accipiamus, dispositio superiorum, &inferiorum rerum, quae inter se ita aptae sunt, ut una ad alteram referatur. Cum itaque in hoc ministerio multi sint gradus, & uariae functiones; omnia uero certa ratione distributa sint, & collocata; recte ,& commode omdinis nomen ei impositum uidetur. Quod autem in ter cetera Ecclesiae sacramenta sacra ordinatio numeranda sit ; sancta Tridentina Sy L syn. nodus ratione illa, quae saepius repetita est, comprobauit. nam cum sacramentum sit rei sacrae signum id uero, quod hac consecratione
extrinsecus fit, gratiam &potestatem significet, quae illi tribuitur, qui consecratur; omnino sequi perspicuum est, ordine uere ac proprie sacramentum dicendum esse . quare Episcopus ei calicem cum uino, S aqua, & patenam cum pane porrigens, qui sacerdos ordinatur , inquit: Accipe potestatem offeredi sacrificium &c. quibus uerbis semper docuit Ecclesia, dum materia exhibetur, potestatem consecradae Eucharistiae, charactere animo impreta, tradi, cui gratia adiuncta sit, ad illud munus rite, & legitime obeundum . quod Apostolus his uerbis declarat: Admoneo te, ut resuscites gratiam Dei, x. ad .r. quae est in te, per impositionem manuum mearum: non enim dedit nobis Deus spiritu timoris, 'sed uirtutis,& dilectionis,& sobrietatis.
Iam uer', ut sacrae Synodi uerbis utamur, cum diuina res sit tana m ctum
ti sacerdotij administratio; consentaneum fuit, quo dignius, & ma ' φ' tori cum ueneratione exerceri posset, ut in ecclesiae ordinatissima di Tri 2
spolirione plures estent,&diuersi ministrorum ordines, qui sacer si
dotio ex ossicio deseruirent: atque hi quidem ita distributi, ut qui
iam clericali tonsura insigniti essent, per minores ad maiores ascenderent. Docendum igitur erit, hosce omnes ordines septenario numero contineri, semperque ita a catholica Ecclesia traditum esse, quorum nomina haec sunt, Ostiarius, Lector, Exorcista, Acolytus,
Subdiaconus, Diaconus, Sacerdos. Hunc autem ministrorum numerum recte ita definitum esse, probari potest propter ea ministeria, quae ad acrosanctum missae sacrificium, & Eucharistiam uel conficiendam , uel adininistrandam, cuius causa praecipue sunt instituta, S necessaria
207쪽
necessaria uidentur. Ex his alii maiores, qui etiam sacri dicuntur,alii
minores sunt. Maiores, uel sacri, sunt,Ordo Sacerdotalis, Diacon tus, &Subdiaconatus: ad minores referuntur Acolyti, Exorcistae,
Lectores, Ostiarii; de quorum singulis pauca dicenda sunt, ut ii
beant Parochi, unde eos potissimum instituant, quos nouerint aliquo ordine initiandos eue. Incipiendum est autem a prima tonsura, quam quidem, docere oportet, quandam praeparationem esse ad ordines accipiendos. Ut enim homines ad baptismum exorcismis, ad matrimonium sponsalibus praeparari solent : ita, cum, tonsoc
I illo, Deo dedicantur, tamquam aditus ad ordinis sacramentum il- is aperitur. declaratur enim, qualis esse debeat, qui sacris imbui cupit . Nam Clerici nomen, quod ei tunc primu imponitur, ab eo deductum est, quod Dominum sortem, & hereditatem suam habere incipiat, ueluti qui in Hebraeorum populo,diuino cultui mancipati
erant: quibus uetuit Dominus aliquam agrorum partem in terra
P promissionis di hibui, cum inquit: Ego pars, &hereditas tua . Ac quamuis id omnibus fidelibus commune sit, praecipua tamen ratio ne iis conueniat necesse est, qui se Dei ministerio consecrarunt. Tondetur uero capilli ad coronae speciem, & similitudinem, quam perpetuo conseruare oportet: & ut quisque in altiori deinceps ordinis gradu collocatur; lac eius orbis serina latior circumscribi debet. quod quidem ex apostolorum traditione acceptum esse, do-s. Dimilis . cet Ecclesia, cum de huiusmodi tondendi more sancti Dionysius Areopagita, Augustinus, Hieronymus, uetustissimi, &grauissimi Patres, meminerint. Primum autem omnium, serunt, apostolorum Principem eam consuetudinem induxisse ad memoria coronae, quae
ex spinis contexta Saluatoris nostri capiti fuit imposita; ut, quod lini ij ad Christi ignominiam, & cruciatum excogitarunt, eo apostoli ad decus,&gloriam uterentur; simulq; significarent, curandum essea ininistris Ecclesiae, ut omnibus in rebus Christi domini nostri speciem,& figuram gerant. Quamquam nonnulli asserant, hac nota regiam dignitatem declarari, quae iis maxime, qui in sortem Domini uocati sunt, uidetur conuenire. Quod enim Petrus apostolus fidelia .Pa. a. populo tribuit , s genus electu, regale sacerdotium, gens sancta; peculiari quadam, & magis propria ratione ad ecclesiasticos ministros pertinere facile intelligimus. etsi non desunt, qui uel perfectioris uitae professionein a Clericis susceptam circuli figura, quae omnium persectissima est, significari existiment, uel externarum rerum contemptionem , animique ab omnibus humanis curis uacuitatem declarari
208쪽
declarari putent; quod capilli, superuacaneum quiddam in corpore, tondeantur. Post primam Tonsuram ad Ostiarii ordinem primus gradus fieri consueuit. Eius munus est, templi claues, & ianuam custodire, &aditu templi arcere eos, quibus ingredi interdictu erat. Ad sanctum etia Missae sacrificium assiliebat, curaturus ne quis propius , quam par esset, ad sacram aram accederet, & sacerdotem rein diuinam facientem interpellaret. Alia etiam ministeria illi commissa erant; ut ex ritibus, quae ad eius cosecrationem adhibentur, perspici potest. Nam Episcopus claues ex altari acceptas ei tradens, que Ostiarium uult instituere, Sic age, inquit, quasi redditurus Deo rationem pro iis rebus, quae his clauibus recluduntur. Magnam autem in antiqua Ecclesia huius ordinis dignitatem fuisse, ex eo intelligitur, quod his temporibus in Ecclesia seruari animaduertimus. Nam Thesaurarii officium, qui erat idein sacrarii custos, quod ad Ostiarios pertinebat, inter honestiores ecclesiae funetiones eua nuchabetur. Secundus ordinis gradus est Lectoris munus. Ad eum petatinet, in ecclesia ueteris, & noui testamenti libros clara uoce, &distincte recitare, praesertim uero eos, qui inter nocturnam piat modiam legi solent. Eius quoque partes erant, prima religionis Christianae rudimenta fidelibus tradere. Episcopus itaque praesente populo, in eius ordinatione librum, quo descripta sunt, quae ad hanc iunctionem attinent, illi tradens, inquit; Accipe, & esto uerbi Dei relator, habiturus, si fideliter, & utiliter impleueris officium tuum, partem cum iis, qui uerbum Dei bene ministrarunt ab initio. Te tius est ordo Exorcistarum, quibus potestas data est nomen Domini inuocandi in eos, qui ab immundis spiritibus obsidentur. Quare
Episcopus, cum eos instituit, librum, in quo exorcismi continetur, eis porrigit, usus ea sermula uerborum: Accipe, & commenda in moriae, & habe potestatem imponendi manus super energumenos, siue baptizatos, siue catechumeno*. Acolytoru quartus est gradus,& ultimus eorum omnium, qui minores, dc non sacri appellantur. Eorum munus est, ministros maiores Subdiaconos, dc Diaconos in altaris ministerio assectari, eisque operam dare. Praeterea lumina deserunt, de asseruant, cum Mistae sacrificium celebratur, praecipue uero, cum euangelium legitur: ex quo dc ceroserarii alio nomine uocati sunt. cum itaque ordinantur, hic ritus ab Episcopo seruari consueuit. Primum quidem, postquam eos ossicii sui diligenter admonuit, lumina eorum singulis tradit in hunc modum: Accipe coroserarium cum cereo, de scias te ad accendenda ecclesiae luminaria mancipari
209쪽
maci pari in nomine Domini. Deinde item urceolos uacuos,quibus aqua & uinum in sacrificio ministratur: Accipe urcet eos ad suggeredum uinum, & aquam in Eucharistiam sanguinis Chrilli in nomise Domini. A minoribus ordinibus, ijsdemque non sacris, de quibus
hactenus dictum est,ad maiores,& sacros legitimus aditus, & ascensus patet. In eorum primo gradu Subdiaconus collocatur: cuius munus est, ut nomen ipsum declarat, Diacono ad altare inseruire. sacra enim lintea, uasa, panem, & uinum, ad lacrificii usum necessaria, parare debet. nunc Episcopo, & sacerdoti aquam praebet, cum manus in Missiae sacri scio abluunt. Epistolam etiam, quae olim a Diacono in Mista recitabatur, Subdiaconus legit, ac tamquam testis ad sacrum allistit, prohibetque ne sacerdos sacra faciens a quopiam perturbari possiti. Haec autem, quae ad Subdiaconi ministerium se ctant, ex solemnibus caerimoniis, quae in illius consecratione adhibentur, licet cognoscere. Primum enim Episcopus legem perpetuae continentiae huic ordini impositam esse admonet, edicitque neminem in Subdiaconorum ordinem cooptandum esse, cui ultro hanc legem accipere non sit propositum: deinde, post solemne lutaniarum precationem, quae Subdiaconi munera,&functiones sint, enumerat, atque exponit. His peractis, corum singuli, qui ordinantur, ab Episcopo quidem calicem, & sacram patenam accipiunt, ab Archidiacono uero, ut intelligatur Subdiaconum Diaconi ossicio subseruire, urceolos, uino& aqua plenos, una cum lebete , & linteolo, quo manus absterguntur,dicete EpMopo :Videte,cuiusmodi ministerium uobis traditur: ideo uos admoneo, ut ita uos exhibe tis, ut Deo placere possitis. Adduntur praeterea aliae preces. Ad extremum , cum Episcopus sacris uestibus Subdiaconum ornauit, ad quarum singulas propria uerba, &caerimoniae adhibentur, tradit ei
epistolarum librum, ac dicit: Accipe librum epistolarum,&habe
potestatem legendi eas in ecclesia sanista Dei tam pro uiuis, quam pro defunctis. Secundum autem sacrorum ordinum gradum Diaconus obtinet: cuius ministerium latius patet, sanctiusqqe semper habitum est. Ad eum enim pertinet, Episcopum perpetud sequi, concionantem custodire, eique, & sacerdoti sacra facienti, uel alia sacramenta administranti praesto esse, &in Missae secrificio euangeliulegere. Olim uero fidelium animos saepius excitabat, ut sacra attenderent. sanguinem etiam Domini inmistrabat . in quibus ecclesiisca consuetudo erat, ut fideles Eucharistiam sub utraque specie su-inerent. Diacono praeterea ecclesiasticorum bonorum dispensatio commissa
210쪽
commissa erat, ut unicuique necessaria ad uictum subministraret. Ad Diaconum etiam attinet, tamquam Episcopi oculum, pervestigare, quinam in urbe pie, & religiose, quiue secus uitam traducat: qui ad sacrificium, & concionem statis temporibus conueniat, qui rursus non conueniant: usicum de omnibus Episcopum certiorem secerit, ille uel priuatim unumquemque hortari, admonere, uel palam corrigere,&obiurgare possit, uti se magis profecturum esse
intellexerit. Catechumenorum etia nomina recitare debet, & eos,
qui ordinis sacramento initiandi sunt, ante Episcopum statuere. Lucet ei praeterea, si absit Episcopus & sacerdos, euangeliu explanare, 'non tamen e superiori loco, ut intelligatur hoc eius proprium munus non esse. Quanta uero diligentia adhibenda sit, ne quis eo munere indignus ad hunc ordinis gradum ascendat, Apostolus ostendit, cuin ad Timotheum Diaconi mores, uirtutem, & integritatem exposuit. Hoc idem satis etiam declarant ritus,& solemnes caerimoniae, quibus ab Episcopo consecratur. Pluribus enim & sanctioribus precibus ad Diaconi, quam ad Subdiaconi ordinationem utitur Episcopus, & alia addit sacrarum uestium ornamenta. Praeterea, manus M .
ei imponiu quod quidem ab apostolis factitatum esse legimus, cum
primos Diaconos instituerunt. Denique euangelioru librum ei tradit his uerbis: Accipe potestatein legendi euagelium in ecclesia Dei
tam pro uiuis, quam pro defunctis, in nomine Domini. Tertius, Omniumque sacrorum ordinum summus gradus est sacerdotium: qui uero illo praediti sunt, eos ueteres Patres duobus nominibus uocare solent . interdum enim presbyteros appellant, quod graece seniores significat, non solum propter aetatis maturitatem, quae huic ordini maxime necessaria est: sed multo magis propter morum grauitatem, doctrinam , & prudentiam. ut enim scriptum est; Sene- Sq. ctus uenerabilis est, non diuturna, neque annorum numero computatae cani autem sunt sensus hominis, &aetas senectutis uita immaculata . Interdum uero sacerdotes uocant, tum quia Deo consecrati sunt,tum quia ad eos pertinet sacramenta administrare, sacrasque res, & diuinas tractare. Sed quoniam duplex sacerdotium in iactis litteris describitur,alterum interius,alterum externum; utrumque distinguendum est; ut, de quo hoc loco intelligatur, a Palloribus explicari possit. Quod igitur ad interius sacerdotium attinet, omnes fideles, postquam salutari aqua abluti sunt, sacerdotes dicu-tur, praecipue uero iusti, qui spiritum Dei habent,&diuinae gratiae beneficio Iesu Christi, summi sacerdotis, uiua membra essecti sunt
