장음표시 사용
211쪽
hi enim fide, quae charitate inflammatur, in altari mentis suae spirituales Deo hostias immolant: quo in genere bonae omnes,& hone- me actiones, quas ad Dei gloria reserunt, numerandae sunt. Quare M. L in Apocalypsi ita legimus: Christus lauit nos a peccatis nostris in sanguine suo, & fecit nos regnum, & sacerdotes Deo, & patri tuo. Ini .pis.1. quam sententiam ab apostolorum Principe dictum est: Ipsit tamqualapides uiui superaedificamini domus spirituales, sacerdotium sanctum, offercies spirituales hostias, acceptabiles Deo per Iesum Chriia ηbis. H stum. Et Apostolus nos hortatur, ut exhibeamus corpora nostra hostiam uiuentem, sinetam, Deo placentem, rationabile obsequiu no- d.so. strum. David item multo ante dixerat: Sacrificiu Deo spiritus contribulatus ; cor contritum, & humiliatum Deus non deipicies.Quae
omnia ad interius sacerdotium spectare, facile intelligitur. Externuuero sacerdotium, non omnium fidelium multitudini, sed certis hominibus conuenit, qui legitima manuum impositione, solemnibusque sanet e Ecclesiae caerimoniis instituti,& Deo consecrati, ad aliquod proprium, sacrumque ministerium adscribuntur. Hoc sacerdotii discrimen in ueteri etiam lege obseruari potest. nam de interiori Dauidem locutum esse, paulo ante demonstratum est. Ex te ni uero, nemo ignorare potest, quam multa Dominus Mois,& Aaroni precepta dederit. Praeterea, uniuersam leuiticam tribum ministerio templi adscripsit , ac lege cauit, ne quis ex alia tribu in eam sun..p, Lis monem se inferre auderet: quare Ozias Rex lepra a Domi no percussus, quod sacerdotale munus usurpasset, arrogantiae, & sacrilegij sui grauissimas poenas dedit. Quia igitur eandem sacerdotii distinctionem in lege euangelica licet animaduertere, docendi erunt fideles, nunc de sacerdotio externo agi, quod certis hominibus attributum est. Hoc enim latum modo ad ordinis sacramentu pertinet. Sacerdotis igitur munus est, Deo sacrificium facere, ecclesiastica sacramenta administrare, quemadmodum ex consecrationis ritibus perspicitur. Nam Episcopus cum aliquem sacerdotem instituit, primum quidem anus ei, una cum omnibus sacerdotibus, qui adsunt,imponit: d inde stolam humeris componens, eam ante pectus in crucis sorinam componit: quo quidem declaratur, sacerdotem uirtute indui ex alto, qua possit crucem Christi domini,&iugum suaue diuinae legis
perferre, eamque non uerbis solum, sed uitae sanctissime,&hon stissime actae exemplo tradere. Postea manus sacro oleo inugit: tum uero calicem cum uino, & patenam cum hostia tradit, dicens: Accupe potestatem offerendi sacrificium Deo, Missasque celebrandi ta in pro uiuis,
212쪽
pro uiuis, quam pro destinctis. Quibus caerimoni js, de uerbis inter, pres, ac mediator Dei, &hominu constituitur: quae praecipua facerdotis functio existunanda est. Ad extremum ucro, manibus iterum eius capiti impositis; Accipe, inquit, spiritum sanctum: quorum re
miseris peccata, remittutur eis; &quorum retinueris, retenta sunt;
eique caelestem illam, quam Dominus diispulis suis dedi , peccata retinendi, ac remittendi potestatem tribuit. Haec ueto sunt sacerdo. talis ordinis propria, de praecipua munera: qui tametsi unus est, u rios tamen dignitatis, & potestatis gradus habet. Primus est eorum, qui sacerdotes simpliciter uocantur: quorum functiones hactenus declaratae sunt. Secundus est Episcoporu, qui singulis episcopalibus praepositi sunt; ut non tum ceteros ecclesiae ministros, sed fidelem populum regant, & eorum saluti summa Cum uigilatia, &cura prospiciat. Quare in sacris litteris Pallores ovium I xpe appellatur: quo rum munus, & ossicium Paulus descripsit, ut in Apostolorum Actis legimus, in ea cocione, quam ad Ephesios habuit. Itemque a Petro, apostolorum Principe, diuina quaedam episcopalis ministerii regula tradita est: ad quam si Episcopi adtiones suas dirigere studeant, dubitanduin non erit, quin Pastores boni & sint,& habeantur.Sed iidem Episcopi Sc Potifices dicuntur, accepto ab ethnicis nomine, qui Principes facerdotu, Pontifices appellare cosueuerunt.Tertius gradus est Archiepiscoporu, qui pluribus Episcopis praesunt: qui Metropolit ni etiam uocatur, quod illarum urbium antistites sint, quae tamquamatres habeatur illius prouinciae. quare superiorem, qua Episcopi,iocum,& ampliore potestate habent,tametsi ab Episcopis ordinatione nihil digerunt. In quarto gradu Patriarchae collocatur, idest primi, supremiq. Patres. Olim in uniuersa Ecclesia, praeter summum Romanum Pontiquatuor tatum patriarchae numerabantur,neq. omnes tamen dignitate pares. nam Constatinopolitanus, etsi ad eum post omnes alios hic honos delatus est, tamen ob imperii maiestate altiorem locum obtinuit. Proximus est Alexadrinus, cuius ecclesiam Marcus euagelista iussu Principis apostolorum fundauit. Tertius Antiochenus, ubi Petrus sede primo locauit. Extremum gradu habet Hiero lymitanus, qua ecclesiam Iacobus, frater Domini, rexit. Praeter hos omnes, catholica Ecclesia Romanum Ponti Max. que in Ephesina Synodo Cyrillus Alexadrinus Archiepiscopum, totius orbis terrarum patrem, & Patriarcliam appellat, sem per uenerata est. cum enim in Petri apostolorum Principis cathedra sedeat, in qua usq. ad uitae fine
sedisse constat, summum in eo dignitatis gradum, & iurisdictionis T ampli-
213쪽
amplitudinem non quidem ullis Synodicis, aut alijs humanis constitutionibus, sed diuinitus datam agnoscit. Quamobrem omnium fidelium, & Episcoporum, ceterorumque antistitum, quocumque illi munere, & potestate praediti sint, pater, ac moderator uniuersali Ecclesiae, ut Petri successor, Christique domini uerus, & legitimus Vicarius praesidet. Ex his itaque Pastores docebunt, & quae sint ecclesiasticorum ordinum, ac graduum praecipua munera, & functiones, & quis huius sacramenti minister sit. constat enim, ad Episcopum eam administrationem pertinere: quod etia sanctarum litterarum auctoritate, certissima traditione, omniuPatrum testimonio, Conciliorum decretis, sanctae Ecclesiae usu,& cosuetudine facile erit Comprobare. Quamuis autem nonnullis Abbatibus permissum sit, ut minores, &non sacros ordines interdu administrent: tamen hoc proprium Episcopi munus esse nemo dubitat, cui uni ex omnibus, praeterea nemini, licet reliquis ordinibus, qui maiores,& sacri dicuntur, initiari. Nam Subdiaconos, Diaconos, & Sacerdotes, unus tantum Episcopus ordinat: Episcopi ex apostolorii traditione, quae perpetuo in Ecclesia custodita est, a tribus Episcopis consecrantur. Sequitur nunc, ut explicetur, quinam ad noc sacramentum, inprimisque ad sacerdotalem ordinem apti sunt, & quae in eis potiss-mum requiratur. Ex hoc enim dissicile no erit statuere, quid in alijs
ordinibus dadis, pro cuiusq. ossicio,& dignitate obseruare oporteat. Maximam autem in hoc sacramento cautionem adhibedam esse, ita
colligitur, quod cetera gratiam ad illorum sanctificatione, & usum tribuunt, a quibus percipiuntur: at uero qui sacris initiantur, ob ea rem caelestis gratiae participes fiunt, ut eorum ministerio, Ecclesiae, atque adeo omnium hominum saluti consulatur. Ex quo factum es.se intelligimus, ut statis tantummodo diebus, quibus etiam sol mnia ieiunia ex uetustissimo catholicae Ecclesiae more indicuntur, ordinationes fiant: ut scilicet fidelis populus ciusmodi sacrarum rorum ministros piis, & sanctis precationibus a Deo impetret, qui ad tanti ministerii potestatem recte, & cum Ecclesiae utilitate geren,
dam aptiores esse uideantur. Primum itaque in eo, qui sacerdos a andus est, uitae, & morum integritas comendetur magnopere oportet; non solu quia, si alicuius mortiferi peccati coscius se initiari curet, uel etia patiatur, nouo se, & maximo scelere obstringit; sed etia, quia uirtutis, & innocentiae lume aliis praeserre debet. Ea de re quid Apostolus Tito, S: Timotheo praecipiat, Pastoribus declarandu erit:&simul illud docendum, ea corporis uitia, quae in ueteri lege ex Domini
214쪽
Domini praeseriptione aliquem ab altaris ministerio excludebant, in euangelica lege ad animae uitia praecipue transserenda esse. Quare sinctam illam consuetudine in Ecclesia seruari animaduertimus, ut qui sacris initiandi sitiat, prius paenitentiae secramento conscientiam purgare diligenter studeant. Praeterea in sacerdote non solum ea cognitio requireda cst, quae ad secramelorum usum, & tractationem pertinet; sed etiam secrarum litterarum scientia ita instructum
esse op t, ut populo Christianae fidei mysteria, & diuinae legis praecepta traia , ad uirtutem, S pietatem incitare, a uitiis reuocare fideles pos ,: Sacerdotis enim duo sunt munera: quorum alteru est, ut sacran uita rite conficiat, & administret: alterum, ut populum fidei suae missum, iis rebus, & institutis, quae ad salutem neces. seria sunt, erudiat. Malachias enim ita testatur: Labia faccrdotis c. matb. stodient scientiam, & legem requirent ex ore eius: quia angelus Domini exercituum est. Ut igitur in horum altero, si mediocri cogni- t itione sit ornatus, praestare, quod dcbet, possit; alterum certe non
uulgarem , sed exquisitam potius doctrinam desiderat: quamuis aeque ab omnibus sacerdotibus summa reconditarum rerum seientia non exigatur, sed quae ad suscepti ossicii, & ministerii sunmo. nem unicuique sitis esse possit. Pueris autem, & furiosis, uel amentibus, quod usu.rationis carenti hoc secramentum dandum non est: quamuis, si iis quoque ad ininistraretur, sacramcti characterem in eorum animam imprimi, certo credendum sit . inu uero aetatis annus in singulis ordinibus sit expectandus, ex acri Tridetini Con- Tricta. θη. cilii decretis ficile erit cognoscere. Excipiuntur etiam serui: neque enim diuino cultui dedicari debet, qui no suis iuris, sed in alterius
potestate est: viri praetcrea tanguinuni, &homicidae, quia ecclesia- . . istica lege repelluntur, atque irregulares sunt: spurii quoque, &ii Omnes, qui ex legitimis n uptiis non sunt procreati. Decet enim,'ut qui sacris addicuntur, nihil in se habeant, quo ab aliis merito contemni , ac despici posse uideantur. Ad extremum etiam admitti non debent, qui aliquo insigni corporis uitio deformes, aut man- - ici sunt: ea enim foeditas, S debilitatio tum ossensionem habet, tum uero sacramentorum administrationem impediat, necesse est. Sed iam his rebus expositis, superest, ut Pastores doceant, qui ne peril sint huius secramenti effectus. Constat uero, quamuis ordinis ia- μη melior cramentum, ut antea dictum est, maxime ad Ecclesiae utilitatem, ψ si & pulchritudinem spectet, tamen in eius quoque anima , qui iactis initiautur . , sanctificationis gratiam efficere ; qua idoneus, . T 1 habi
215쪽
I .adram . . I. ad Tim. I. I. ad Cor. T. tis r. 7.
habilisque ad recte munus suum fungendum, sacramentaque administranda reddatur: quemadmodum etiam baptismi gratia quilibet ad alia sacramenta percipienda aptus cssicitur. Aliam quoque gratia hoc sacramento tribui perspicuum est, praecipuam uidelicet potestatem, quae ad ianctissimum Eucharistiae sacramentum refertur, in sacerdote quidem plenam, & perfecta, ut qui Domini nostri corpus,
di sanguinem unus potest conficere, in aliis uero inseriorum ordianum ministris maiorem, minoremue, quo quisque ministerio suo magis, minusue ad altaris sacramenta accedit. Atque haec etiam character spiritualis dicitur; quod qui sacris imbuti sunt, interiori qua.dam nota, animae impressa, ab aliis fidelibus distinguantur, ac diuino cultui mancipentur. ad quam Apostolus uidetur spinasse, cum ad Timotheum ait: Noli negligere gratiam, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. Et alibi: Admoneo te, ut resuscites gratiam Dei, quae est in te, perimpositionem manuum mearum. Haec de ordinis sacramento tatis dicta sint . potiora enim tantum rerum capi in Pastoribus tradere
professi sumus, ut illis fidelis populi docendi, & in Christiana piet
te erudiendi argumenta suppeditarent.
vo N1AM Pastoribus beata & persecta Christiani populi uita proposita esse debet, iis quidem maxime Oetandum esset, quod Apostolus se cupere ad Corinthios scribebat
his uerbis: Volo omnes nomines esse sicut me ipsum: nimirum, ut omnes continentiae uirtutem sectarentur: nihil enim beatius in hac uita fidelibus potest contingere, quam ut animus, nulla mundi cura distractus, sedataque, &restincta omni carnis libidine, in uno pietatis studio, & caelestium rerum cogitatione conquiescat. Sed quoniam, ut idem Apostolus testatur, unusquisque proprium d num habet ex Deo, alius quidem sic, alius uero sic ; & matrimonium agnis, & diuinis bonis ornatum est, ita ut inter alia catholicae E clesiae sacramenta uere,& proprie numeretur; ac Dominus nuptiarum celebritatem praesentia sua honestarit: setis apparet, eius doctrinam tradendam esse; cum praesertim liceat animaduertere, tum sanctum Paulum, tum apostolorum Principem, quae non solum
ad dignitatem, sed etiam ad ossicia matrimonii pertinebat, pluribus locis
216쪽
locis accurate scripta reliquisse. Diuino enim spiritu affati optime intelligebant, quanta, & quam multa commoda ad Christianam societatem peruenire possent, si fideles matrimonii sanctitatem cognitam haberent, &inuiolatam seruarent; contra uero, ea ignorata,
uel neflecta, plurimas, maximasque calamitates, & detrimenta in Ecclesiam importari. Primum itaque matrimoni j natura, & uis explicanda est. nam cum uitia saepe honesti similituὸinem gerant; c uere oportet, ne fideles, falsa matrimonii specie decepti, turpitudine,& nefariis libidinibus animam commaculent: cuius rei declarandae causa, a nominis significatione ordiendum est. Matrimonium ab eo dicitur, quod femina idcirco maxime nubere debet, ut mater fiat; uel quia prolem concipere, parere, educare, matris munus est. Coniugium quoque a coniungendo appellatur; quod legitima mulier cum uiro quasi uno iugo adstringatur. Praeterea nuptiae, quia, ut inquit sanctus Ambrosius, pudoris gratia puellae se obnuberent: quo etiam declarari uidebatur, uiris obedientes, subiectasque esse oportere. Ita uero ex communi theologorum sententia definitur: Matrimonium est uiri, & mulieris maritalis colunctio inter legitimas personas, indiuiduam uitae consuetudinem retinens. cuius definitionis partes ut planius intelligantur, docendum est, quamuis haec omnia in persecto matrimonio insint, consensus uidelicet interior, pactio externa, uerbis expressa, obligatio, & uin culum, quod ex ea pactione essicitur, & coniugum copulatio, qua matrimonium contum matur; nihil horum tamen matrimoni j vim& rationem proprie habere, nisi obligationem illam, & nexum, qui coniunctionis uocabulo significatus est. Additur uero, Maritalis, quoniam alia pactionum genera, quibus uiri, & mulieres obligantur, ut sibi mutuam operam praestent, uel pretii, uel alterius rei causa, prorsus aliena sunt a matrimonii ratione. Sequitur deinde, Inter legitimas personas: quoniam qui a nuptiarum coniunctione legibus omnino exclusi sunt, ij matrimonium inire non possunt; neque, si ineant, ratum est. exempli enim gratia: qui intra quartum gradum propinquitate coniuncti sunt, puerque ante decimum quartum annum, aut puella ante duodecimum, quae aetas legibus constituta est , ad matrimonii iusta foedera ineunda apti este non possunt. Quod uero extremo loco positum est, Indi uiduam uitae consuetudinem retinens ; in dissolubilis uinculi naturam declarat, quo uir,&uxor colligantur. Exijs igitur patet, matrimonij naturam , & rationem in uinculo illo consistere. Nam quod aliae claris-
descriptio,viso natura. S. Ambrot
217쪽
simorum uirorum definitiones hoc uidentur consensui tribuere; ut, cum dicunt, coniugium esse consensum maris, & seminae; hoo ita accipiendum est, consensum ipsum matrimonii causam effectri ea . Flum. Cem esse r quod Patres in Concilio Florentino docuerunt. etenim obligatio, &nexus oriri non potest, nisi ex consensu, &pactione. sed illud maxime necessarium est, ut consensus uerbis, quae praesens tempus significant, exprimatur . neque enim matrimonium est simplex donatio, sed mutua pactio: atque ita fit, ut consensus aluterius tantum , ad matrimonium coniungendum satis esse non possit, sed duorum inter se mutuum cssie oporteat . atqui ad declarandum mutuum animi consensum uerbis opus esse, perspicuum est. Si enim ex interiori tantum consensu sine aliqua externa significatione matrimonium constare posset, illud etiam sequi uideretur,
ut, cum duo, qui disiunctissimis & maxime diuersis in locis essent,
ad nuptias consentirent, antequam alter alteri uoluntatem suam
uel litteris, uel nunciis declarasset, ueri, & stabilis matrimonii lege
coniungerentur: quod tamen a ratione, & sanctae Ecclesiae consuetudine,&decretis alienum est. Recte autem dicitur oportere, ut consensus uerbis exprimatur, quae praesentis temporis i gnificationem habeant. nam, quae futurum tempus indicant, matrimonium
non coniungunt, sed spondent. deinde, quae futura sunt, nondum esse perspicuum est: quae uero non sunt, parum, uel nihil firmi, aut stabilis habere existimandum est. Quare nondum connubii ius in eam mulierem quisquam habet, quam se in matrimonium ducturuesse pollicetur; neque statim ab eo impletum est, quod se facturum promisit. tametsi fidem praestare debet: quod si non faciat, uiolatae
fidei reus eme covincitur. At uero qui matrimonii foedere alteri tu gitur, quamuis postea paeniteat, tamen, quod factum est, mutare, irritumue, & infectum reddere no potest . Cum itaque coniugii obligatio nuda promissio non sit, sed eiusmodi abalienatio, qua re ipsa uir mulieri,& uicissim mulier uiro corporis sui potestatem tradit; iccirco necesse est, uerbis, quae praesens tempus designant, matrimonium contrahi: quorum uerborum uis, poliquam etiam enunciata' sunt, permanet, uirumque, & uxorem indissolubili uinculo constrictos tenet. sed uerborum loco tum nutus, & signa, quae intimum cosensum aperte indicent, satis ad matrimonium esse possunt: tum ipsa etiam taciturnitas, cum puella propter uerecundiam no re
spodet, sed pro ea paretes loquuntur. Ex iis igitur Parochi fidelibus tradent, matrimonii naturam, S uim in uinculo, di obligationς sitam
218쪽
stam esse; ac praeter consensum, eo, quo dictum est, modo expressum, ut uerum matrimonium existat, concubitum necessario non requiri. nam & primos parentes ante peccatum, quo tempore nulla inter eos carnis copula interccsserat, ut Patres testantur, uero matri
monio iunctos Hille plane constat.Quare a sanctis Patribus dictum est, matrimonium non concubitu, sed consensu existere: quod etiaa sancto Ambrosio in libro de Virginibus repetitum legimus. Iam uero, hisce explicatis, illud docendum erit, matrimonium duplicem rationem habere. Nam uel ut naturalis coniunctio, con. iugium enim non ab hominibus inuentum, sed a natura uel ut sacramentum; cuius uis naturalium rerum condicionem superat, considerandum est. ac quoniam gratia naturam perficit; neque prius quod spirituale est, sed quod animale, deinde quod spirituale) rei
ordo postulat, ut de matrimonio, ut natura constat, SI ad naturae o Lficium pertinet, prius agendum sit: tum uero, quae illi, ut sacramentum est, conueniunt, explananda erunt. In primis itaque docendi
sunt fideles, matrimonium a Deo institutum esse. scriptum est enim in Genesi: Masculum,& seminam creauit eos, benedixitque illis Deus, & ait ;Crescite, & multiplicamini: &, Non est bonum homi
nem este solum, faciamus ei adiutorium simile sibi. Ac paulo post:
Adae uero non inueniebatur adiutor similis eius: immisit ergo dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormisset, tulit unam de collis eius, & repleuit carnem pro ea,& aedificauit dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in muliere, de adduxit eam ad Ada; dixitque Adam; Hoc nunc os ex ossibus incis, & caro de carne mea rhaec uocabitur virago, quoniam de uiro sumpta est . quamobrem relinquet homo patrem suum, & matrem, & adhaerebit uxori suae, re erunt duo in carne unae. Quae, ipso Domino auctore apud sanctu Matthaeum, ostedunt matrimoniu diuinitus institutum esse. Neque uero Deus matrimonium tantummodo instituit, uerum, uesancta Tridentina Synodus declarat, perpetuum etiam, &in dissolubilein nodum ei addidit: siquidem Saluator ait; Quod Deus coniunxit, homo non separet. Quamuis enim matrimonio, quatenus naturae est ossicium, conueniat, ut dissolui non possit; tamen id maxime fit, quatenus est sacramentum . qua ex re etiam in omnibus, quae naturae lege eius propria sunt, summam persectione consequitur. tamen&prolis educandae studio,&alijs matrimonij bonis repugnat, ut
eius uinculum di lubile sit. Quod uero a Domino dictum est: Crescite, & multiplicamini; id eo spectat, ut, cuius rei causa matru
turae, et uisacramentum. .ad Cor. Iq.
219쪽
monium institutum erat, declaret, non ut singulis hominibus necessitatem imponat. nunc eniin, aucto iam humano genere, non solum ulla lex uxorem ducere aliquem non cogit, sed potius uirginitas summopere comendatur, Sc unicuique in sacris litteris suadetur, ut quae matrimonii statu praestantior sit, maioremq. in se persectio-
Matib. 1 f. nem,& sanctitatem contineat: Dominus enim Sauuator nosteritat ad cor. 7. docuit; Qui potest capere, capiat: & Apostolus est; de Virginibus praeceptu in Domini non habeo, consilium autem do, tamquam milericordiam consecutus, ut sim fidelis. Misistitata Sed quibus de causis uir, & mulier coniungi debeant, explican--bui cau- dum est. Prima igitur est, haec ipsa diuersi sexus naturae instinctu ex-s petita sociis, mutui auxilii spe conciliata; ut alter alterius ope adiatus, uitae incommoda facilius ferre, & senectutis imbecillitatem sustentare queat. Altera est procreationis appetitus, non tam quidem ob eam re, ut bonorum, & diuitiarum heredes relinquantur, quam ut uerae fidei, & religionis cultores educentur: quod quidem in xime sanctis illis Patriarchis, cum uxores ducerent, propositum sui Lia, ex sacris litteris satis apparet . quare Angelus, cum Tobiam ad- b. 6. moneret, quo pacto maliciaemonis uim posset repellere; ostendam, inquit, tibi, qui sunt, quibus praeualere potest daemonium. ij naque, qui coiugium ita suscipiunt, ut Deum a se, &a sua mente excludant,& suae libidini ita vacent, sicut equus, & mulus, quibus non est intellectus, habet potestatem daemonium super eos. Deinde subiecin Accipies uirginem cum timore Domini, amore filiorum magis
quam libidine ductus; ut in semine Abrahae benedictionem in silig
consequaris. Atque una etiam haec causa fuit, cur Deus ab initio matrimonium instituerit . quare fit, ut illorum sit scelus grauissimum, qui matrimonio iuncti, medicamentis uel conceptum impediunt, uel partum abigunt. haec enim homicidarum impia conspiratio existimanda est. Tertia est, quae post primi parentis lapsum ad alias causas accessit; cu m propter iustitiae, in qua homo conditus erat, amissionem, appetitus restae rationi repugnare coepit; ut scilicet, qui si bi imbecillitatis suae conscius est, nec carnis pugnam uult ferre, matrii Acir. . monii remedio ad uitanda libidinis peccata utatur. de quo ita Apostolus scribit: Propter fornicationem unusquisque suam uxorem habeat,& unaquaeque suum uirum habeat. Ac paulo post,cum docui Lset, interdum orationis causa a matrimonii debito abstinedum esse, subiecit: Et iterum reuertimini in id ipsum, ne tentet uos Satanas propter incontinentiam uestram. Hae igitur sunt causae, quarum aliquam .
220쪽
aliquam sibi proponere quisque debet, qui pie, de religiose, ut san
ctorum filios decet, nuptias uelit contrahere. Quod si ad eas causas alia etiam accedant, quibus homines inducti, matrimonium incar, atque in habendo uxoris delectu, hanc illi praeponant, ut heredis relinquendi desiderium, diuitiae, sermae, generis splendor, morum similitudo; huiusmodi sane rationes damnandae non sunt, cum matrimonii sanctitati no rcpugnent. neque enim in sacris litteris Iacob Patriarcha reprehenditur, quod Racnelem, eius pulchritudine illectus, Liae praetulerit. Haec de matrimonio, ut naturalis coniunctio
est, docenda erunt: ut autem sacramentum est, explicare oportebit, eius naturam multo praestantiorem esse, & omnino ad altiorem fianem referri. Queinadmodu enim matrimonium, ut naturalis coniunctio , ad propanadum humanum genus ab initio institutum est: ita deinde ut populus ad ueri Dei, & Saluatoris nostri Christi cultu,& religionem procrearetur, atque educaretur, sacramenti dignitas illi tributa est. Cum enim Christus dominus uellet arctistinue illius necessitudinis, quae ei cum Ecclesia intercedit, suaeque erga nos immensae charitatis certum aliquod signum dare, tanti mysterii diuinitatem hac potissimum maris, & seminae sancta coniunctione d Harauit. quod uidem aptissitne factus nesse, intelligi ex eo potest, quod ex omnibus humanis necessitatibus nulla inter se homines
magis, quam matrimonii uinculum constringit; maximaque inter se uir, dc uxor charitate, & beneuolentia deuincti sun t. atque icci co fit, ut frequenter sacrae litterae nuptiarum similitudine diuinam hanc Christi,& Ecclesiae copulatione nobis ante oculos proponant. Iam uero, matrimonium sacramentum esse, Ecclesia, Apostoli auctoritate confirmata, certum ,&exploratum semper habuit: ita
enim ad Ephesios scribit: Viri debent diligere uxores suas, ut corapora sua. Qui suam uxorem diligit, se ipsum diligit. nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit,&Quet eam, sicut &Christus Ecclesiam: quia inebra sumus corporis eius, de carne eius,& de ossibus eius. Propter hoc relinquet homo patrem, & matrem suam, &adhaerebit uxori suae ;&erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est; ego autem dico in Christo, & in Ecclesia. Nam quod inquit, Sacrametum hoc magnum est; nemini dubium esse debet ad matrimonium reserendum esse: quod scilicet uiri, &mulieris coniunctio, cuius Deus auctor est, sinctissimi illius uinculi, quo Christus dominus cum Ecclesia coniungitur, sacrametum, idest sacruin signum sit. Atque hanc esse eorum uerborum propria,
