Catechismus, ex decreto Concilii Tridentini, ad parochos, Pii Quinti Pont. Max. iussu editus

발행: 1566년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

221쪽

a Catechismus

& ueram lententiam, ueteres tincti Patres, qui eum locum interpre ii Ρη. tali sunt, ostendunt, idemque sancta Tridentina Synodus explic uit. Conllat ergo, uirum Christo, uxore Ecclesiae ab Apostolo comparari; uirum esse caput mulieris, ut est Christus Ecclesiae: eaque ratione fieri, ut uir uxorem diligere, & uicissim uxor uir uin amare,&λεμ. 1. colere debeat. Christus enim dilexit Ecclesia, & pro ea semetipsu in tradidit. rursus uero, ut idem Apostolus docet, Ecclesia subiecta est

Christo. Sed gratiam quoque hoc sacramento significari, & tribui,

Triden. 0η. in quo maxime ratio sacramenti inest, ea Synodi uerba declarante Gratiam uero, quae naturalem illum amorem perficeret, & in disso lubilem unitatem confirmaret, coniugesque lanctificaret, ipse Christus, uenerabilium sacramentorum institutor, atque perfector, sua nobis passione promeruit. Quare docendum est, huius sacramenti gratia cilici, ut uir, & uxor mutuae charitatis uinculo coniuncti, alter in alterius beneuolentia coquiescat, alienosque, & illicitos amores, & concubitus non quaerat, sed in omnibus iit honorabile con- an. 13 nubium, d thorus immaculatus. Sed quantum matrimonii sacramentum iis matrimoniis praestet, quae ante, uel post legem iniri solebant, ex eo licet cognoscere, quod etsi gentes matrimonio diuini aliquid inesse arbitrabantur, atque ob eam rem uagos concubitus a

naturae lege alienos esse, itemque stupra, adulteria, & alia libidinis

genera uindicanda esse iudicabant, tamen eorum connubia nullam prorsus sacramenti uim habuerunt. Apud Iudaeos uero religiosius omnino nuptiarum leges seruari consucuerant: neque dubitadum; quin corii matrimonia maiori sanctitate praedita essent. Cum enim cea. 13. promissionem accepissent, re aliquando, ut omnes gentes in semine Abrahae benediceretur, magnae apud eos pietatis ossicium merito esse uidebatur, filios procreare, electi populi sobolem, ex qua

Christus dominus Saluator noster, quod ad humanam naturam a tinet, ortum habiturus esset, propagare: sed illae quoque coniunctiones uera sacramenti ratione caruerunt. Huc accedit, quod siue

naturae, post peccatum, siue Mosis legem spectemus, facile an i maduertimus matrimonium a primi ortus sui aecore, & honestate decidisse. dum enam naturae lex uigebat, multos ex antiquis Patribus nisi e comperimus, qui plures simul uxores ducerent. Deinde uero neuter. a . in lege Mosis permissum erat, dato repudii libello, si causa Lisset; MM 4 ,' diuortium cum uxore secere: quorum utrumque ab euangelica lege sublatum, matrimoniumque in pristinum statum restitutum est. Nam quod polygamia a matrimonii natura aliena esset, etsi aliqui exprilcis

222쪽

ex priscis Patribus accusandi non sunt, quod non sine Dei indulgen

tia plures uxores ducerent ὶ Christus dominus ostendit illis uerbis: Propter hoc dimittet homo patrem, & matrem, & adhaerebit uxori suae; & erunt duo in carne una. Ac deinde se bi ungit: Itaque i a non sunt duo, sed una caro. Quibus uerbis planum fecit, matrimoniuita a Deo institu tum esse, ut duorum tantum, non plurium,coniunctione definiretur. Quod etia alibi apertissime docuit: inquit enim. Quicumque dimiserit uxorem suam,& aliam duxerit, adulterium committit super eam & si uxor dimiserit uirum suum, & alii nupserit, moechatur. Nam si uiro liceret plures uxores ducere, nulla omnino causa esse uideretur, cur magis adulterii reus dicendus esset, quod praeter eain uxorem, quam domi haberet, alia duceret, quam uod, priore dimissa, cum alia coniungeretur. Atque ob eam rem heri intelligimus, ut, si infidelis quispiam, gentis suae more, & consuetudine, plures uxores duxisset, cum ad ueram religionem conuersus fuerit, iubeat eu Ecclesia ceteras omnes relinquere, ac priorem tantum iustae, & legitimae uxoris loco habere. Verum eodem

Christi domini testimonio facile comprobatur, nullo diuortio uinculum matrimonii ditatui posse. si enim post libellum repudii mulier a uiri lege soluta esset, liceret ei sine ullo adulterii crimine alteri uiro nubere . Atqui Dominus aperte denunciat; omnis, qui dimittit uxorem tuam, &alteram ducit, moechatur. Quare coniugii uinculum nulla re, nisi morte, dirumpi perspicuum est. quod quidem Apostolus etiam confirmat, cu inquit: Mulier alligata est legi, quanto tempore uir eius uiuita, quod si dormierit uit eius, liberata est a lege: cui uult, nubat, tantum in Domino. Et rursus: His, qui matrimonio iuncti sunt , praecipio , non ego, sed Dominus, uxorem a uiro no discedere: quod si discesserit, manere innuptam, aut uiro suo reconciliari. Eam uero optionem Apostolus mulieri, quae iusta de causa uirum reliquisset, detulit, ut aut innupta maneat, aut uiro suo reconcilietur . neque eiam sancta Ecclesia uiro, & uxori permittit, ut sine grauioribus causis alter ab altero discedat. Ac ne Arte alicui uideatur durior matrimonij lex, quod nulla umquam ratione dissolui possit; docendum est, quae sint cum ea utilitates coniunctae. Primum enim homines in coniungendis matrimonijs uirtutem potius, & morum similitudinem, quam diuitias, S pulchritudinem spectandam esse intelligant: qua quidem re communi societati maxime consuli nemo dubitare potest. Pr aeterea, si diuortio matrimonium distatueretur, ubi umquam dissidedi cause homi-

pluralitas iliaitar tu detri ut bono

223쪽

ais Catechismus

hominibus, quae eis ab antiquo pacis, & pudicitiae hoste quotidie

ob ij cerentur, deessent. Nunc uero cum fideles secum cogitant, qu i uis etiam coniugi j conuictu, & consuetudine careant, se tamen matrimonii uinculo onstrictos teneri, omnemque alterius uxoris ducendae spem sibi praeci iam esse; ea re fit, ut ad iracundiam, & disti dia tardiores esse consueuerint. Quod si interdum etiam diuortium fociant ; & diutius coniugis desiderium ferre no possunt;&facile per amicos reconciliati ad eius co uictum redeunt. Sed hoc loco praeter s. Musi. mittenda non erit Pastoribus, sancti Augustini salutaris admonitio: is enim ut ostenderet fidelibus, haud grauate faciedum csse, ut cum uxoribus, quas adulterii causa dimisissent, si eas delicti paeniteret, ingratiam reducerentur; Cur, inquit, uir fidelis non recipiet uxorem, quam recipit Ecclesia Z aut cur uxor uiro adultero, sed paenitenti, novmureb. 18 ignoscat, cui etiam ignouit Christus 3 Nam quod scriptura stultu inuocat, qui tenet ad uateram; de ea sentit, quae cum deliquerit, paenitere, & a coepta turpitudine desistere recusat. Ex iis itaq. perspicuum est, fidelium coiugia persectione, & nobilitate, tum gentilium, tum Iudaeorum matrimoniis longe praestare. Docendi praeterea sunt fideles, tria esse matrimonii bona, prolem, fidem, sacramentum: quorum compensatione illa incommoda leniuntur, quae Apostolus in- i. adcω.ν. dicat his uerbis: Tribulationem carnis habebunt huiusmodi. EE-citurque, ut colunctiones corporum, quae extra matrimonium morito damnandae essent, cum honestate coniunctae sint. Primum igiatur bonum est proles, hoceli liberi, qui ex iusta, & legitima suscit Adram. 2. piuntur uxore: id enim tanti fecit Apostolus, ut diceret; Saluabitur mulier per filiorum generationem. Nec uero hoc de procreatione

solum, sed de educatione etiam, & disciplina, qua fili j ad pietatem erudiuntur, intelligendum est; sic statim subdit Apostolus; Si in fi-ntidi .ν. de permanserint. Monet enim scriptura; Filii tibi sunt 3 erudi illos,&curua illos a pueritia illorum. Idem etiam Apostolus docet, eiuslinstitutionis pulcherrima exempla Tobias, Iob, &alii sanistissimi Patres in sacris litteris praebent. Quae uero sint parentum, & filiorum ossicia, in quarto praecepto latius explicabitur. Sequitur fides: quod est alterum matrimonii bonum, non ille uirtutis habitus, quo imbuimur, cum baptismum percipimus; sed fidelitas quaedam, qua mutuo uir uxori, & uxor uiro ita se obstringit, ut alter alteri sui corporis potestate tradat; sinistumque illud coniugii isdus numquam se uiolaturum pollicetur. Id facile colligitur ex illis uerbis, quae a primo parente enunciata sunt, cum Evam uxorem suam accepit, quae

deinde

224쪽

deinde Christus dominus in euagelio coprobauit. Quare relinquet homo patrem , 5 matrem, Madnaerebit uxori suae, & erunt duo in carne una. item ex eo Apostoli loco: Mulier sui corporis potestatem non habet, sed uiri similiter autem & uir sui corporis potestatem no habet, sed mulier. Quare optimo iure grauissimae animaduersiones a Domino in adulteros, quod hanc maritalem fidem frangant, in ueteri lege constitutae erant. Postulat praeterea matrimonij fides, ut uir 5: uxor singulari quodam, ianctoque,&puro amore coniuncti sint ncque ut adulteri inter se ament, sed ut Christus dilexit Ecclesiam. hanc enim Apostolus regulam praescripsit cum aici Viri,diligite uxores uestras, sicut & Christus dilexit Ecesesiam 8, quam certe immcnsa illa charitate, non siti commodi gratia, sed sponsistatum utilitatem sibi proponens,coplexus est. Tertium bonum, Sacramentum appellatur, uinculum talicet matrimonii, quod numqua dissolui potest. nam, ut in apud Apostolum, Dominus praecepit uxorem a uiro nodiscedere; quod si discesserit, manere innupta, aut uiro suo reconciliari: de uir uxorem no dimittat. Si enim matrimonium, ut sacramentum est, Christi coniunctionem cum Ecclesia signata, necesse est, ut Christus se ab Ecclesia numqua disiugit, ita uxorem a uiro, quod ad matrimoni j uinculum attinet, separari no posse. Veru ut haec sancta societas sine querela facilius coseruetur, uiri, de uxoris ossicia, quae a SPaulo,&a Principe apostoloru Petro descripta sunt, tradeda erunt. Ergo uiri munus est, uxore liberaliter,&honorifice tractare. qua in re meminisse oportet, Euam ab Adamo sociam appellata esse,cum inquit: Mulier, qua dedisti mihi sociam; cuius rei causa aliqui Patres factum esse docuerunt, ut ea no ex pedibus, sed ex latere uiri sermareturi quemadmodum etiam ex capite coditano est, ut se uiri dominam no esse intelligeret, sed uiro potius subiectam. Decet praeterea uirum in alicuius honestae rei studio semper occupatum esse; tum ut ea suppeditet, quae ad familiam sustenta dam necessaria sunt; tum ne inerti otio languescat; a quo uitia sere omnia fluxerunt. Deinde

uero familiam recte constituere, omnium mores corrigere, singulos in ossicio continere. Rursus autem uxoris partes sutar, quas apostolorum Princeps enumerat, cum inquit: Mulieres subditae sint uiris suis; ut de s qui non credunt uerbo, per mulierum conuersationem sine uerbo lucrifiant, considerantes in timore sanctam conuersationem uestra, quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circundatio auri, aut indumenti uestimentorum cultus: sed qui ab-stoditus est cordis, homo in incorruptibilitate quieti, de modesti spiritus, qui est in spectu Dei locuplex. sic enim aliquando de sanctae V mulieres

Gen. 2.

I. ad cor. 7. Mutua uiri et uxoru officia.

225쪽

218 Catechismus

mulieres sperantes in Deo ornabant se sitie proprijs uiris, sicut

Sara obediebat Abrahae, dominum eum uocans. Earum quoque praecipuum studiu sit, filios in religionis cultu educare, domesticas res diligenter curare. Domi uero libenter se cotineant, nisi neces litas exire cogat: idque sine uiri permissu facere numquam audeant. Deinde, in quo maxime maritalis coniunctio sita est, meminerint semper secundum Deum, magis quam uirum,nminem diligc dum,

eo ue pluris faciendum esse neminem, cui etiam omnibus in rebus, quae Christianae pietati no aduersantur,morem gerere, dcob zzperare summa cum alacritate animi' porteat. Harum rerum explicationi consequens erit, ut Pastores ritus etiam doceant, qui in matrimonio contrahendo seruari debent.de quibus, no est expectandum, ut hoc M. Θη. loco praNepta tradantur,cum a sancta Tridentina Synodo, quae hac in re maxime obseruanda sint, copiose, &accurate costituta fuerint;

neque illud decretum a Pastoribus ignorari possiti satis igitur est eos

admoncre, ut, quae ad hanc partem attinent, e sacri Cocilii doctrina cognoscere studeat, eaq. fidelibus diligenter exponant. In primis autem ne ad Olcscentes,&puellae, cui aetati inest maxima imbecillitas consilii, falso nuptiarum nomine decepti, turpium amorum foedera

incaute ineat, saepissime docebunt, ea neque uera, neque rata matrimonia habenda esse, quae praesente Paroclio, uel alio sacerdote de ipsius Parochi uel ordinari j licentia, certoq. testium numero non contrahantur. Sed quae matrimonium etiam impediunt explicada eruta

In quo argumento pleriq. graties, & doctissimi uiri, qui de uicijs,&uirtutibus coscripserunt,adeo diligenter uersiti sunt, ut ficile omnibus futurum sit, quae illi scriptis suis tradiderunt, in hunc locu trauserre; cum praesertim necesse habeat Pastores, eos ipsos libros numqua sere e manibus deponere. itaq. tum illas praeceptiones, tum quae a sancta Synodo sincita sunt de impedimeto,quod uel a cognatione spirituali, uel a iustitia publicae honestatis, uel a fornicatione oritur, attente legent, & tradeda fidelibus curabunt. Ex quibus perspici potest, quo animo affectos esse oporteat fideles, cum matrimoniti contrahunt. neque enim se humanam aliquam rem aggredi, sed diuina utare debent, in qua singularem mentis integritate, S pietatem ad -ibendam esse, Patrum ueteris legis exempla talis ostendunt: quorum atrimonia tametsi sacramenti dignitate praedita no erat, ea tamen maxima semper cu religione,& sanctimonia coleda esse existimarunMatrimonia Inter cetera aute maxime hortadi sunt fili j semilias, ut parentibus, υ ς' & iis. n diuoru fide,& potestate sunt, eu honore tribuant, ut ipsis in

reatam. scientibus,ncdu inurus, & repugnantibus, matrimonia non ineant. Nam

226쪽

Nainin ueteri testamento licet animaduertere filios a patribus sein-rier in matrimoniu collocatos esse. Qua in re plurimum illorum uoluntati deserendia esse, Apostolus etiam uidetur ijs uerbis indicare; Qui matrimonio iungit uirginem sua, bene faciti & qui non iungit, melius facit. Extrema illa restat pars, q uae ad matrimonij usum pertinet. do quibus ita agedum est a Pastoribus, ut nullum ex eorum orEuerbum excidat, quod fidelium auribus indignum este uideatur,aut pias mentes laedere,aut risum mouere queat. Vt enim eloquia Domini, eloquia casta sunt: ita ccia maxime decet, Christiani populi doctorem ei vi modi orationis genere uti, quod singulare quandam grauiotatem, & metis integritate praeseserat. Quare duo illa maxime docendi sunt fideles, primum quide no uoluptatis, aut libidinis causa in trimonio operam dadam esse: sed eo utendum intra illos fines, qui, uisupra demonstrauimus,a Domino praescripti sunt. Meminiscin leonuenit, quod Apostolus hortatur; Qui habent uxores, tamquam

non habenteς sint. Tum uero a sancto Hieronymo dictum esse; S piens uir iudicio debet amare coniugem, non assectu: reget impetus uoluptatis, nec praeceps seretur ad coitum. Nihil est foedius, quam uxorem amare quasi adulteram. Sed quoniam bona omnia sanctis precationibus a Deo impetranda sunt; alterum est, quod fideles docere oportet, ut Deum orandi, & obsecrandi causa a matrimoni,

olficio interdum abstineant; in primisq. id sibi obseruandum sciat,

tribus saltem diebus, antequam sacram Eucharistiam percipiant, se pius uero cum solemnia Quadragesimae iciunia celebrantur, quemadmodum patres nostri recte, & sancte praeceperunt. ita enim fiet, ut ipsa matrimonii bona maiori in dies diuinae gratiae cumulo augmri sentiant;& pietatis studia sectantes, non modo hanc uitam tranquille, & placide traducant, sed aeternae etiam Dei benignitate consequendae, uera, & stabili spe, quae non confundit, ni tantur.

DE DEI PRAECEPTIS IN DE CALOGO CONTENTIS.

CALOGvM, lcgum omnium summa,&cpitomen esse, D S. Augustinus litteris comendauit. Cum multa locutus sit Dominus, duae tame tantu tabulae dantur Moysi lapideae, quae dicuntur tabulae testimonii futuri in arca. nimiru cetera omnia,

quae praecepit Deus, ex illis dece praeceptis, quae duabus tabulis conscripta sunt, pendere intelliguntur, si diligenter quaeratur, ut recte. V i intel-

227쪽

etao Catechismus

intelligatur. Quo modo haec ipse ursus decem praecepta ex duobus illis, dilectionis scilicet Dei,& proximi, in quibus tota lex pendet,&MM , Prophetae. Itaque cu sit totius legis suinina, Pastores oportet in eius contemplatione die, noctuque uersari; no ut uitam suam modo ad hanc normam coponant; sed etia, ut populum sibi creditum in lege Malach. . Domini erudiat. Nam labia sacerdotis custodiunt scientiam, & lege requiret ex ore eius : quia angelus Domini exercituum est: quod ad Pastores nouae legis maxime pertinet, qui Deo propiores, a claritate a. ad cor. 3. in claritatem trassermari debent, tamquam a Domini spiritu: & cii eos lucis nomine nuncupauit Christus dominus, propriae sunt illorum partes, ut sint lumen eoru, qui in tenebris sunt, eruditores insio. pientium, magistri infantium si quis praeoccupatus fuerit in aliquo delicto, ipsi, qui spirituales sunt, huiusmodi instruant. In cofes- , si unibus etiam iudicis personam sustinent, ac pro genere,&modo peccatorum sententiam serunt. quare nis suam sibi inscitiam, nisi aliis etiam esse fraudi velint,in eo sint, necesse est, quavigilantissimi, S in diuinorum praeceptorum interpretatione exercitatissimi, ut ad hanc diuina regulam, de quacuque & actione, & ossicii praetermis-α.adrim. r. sione iudicium facere possint; &, ut est apud Apostolum, sanam doctrinam tradant, id est quae nullum cotineat errorem, & animorum ad Titum l. morbis, quae sunt peccata, medeatur; ut sit populus Deo acceptus, sectator bonoru operum . Iam uero, in huiuscemodi tractationibus

ea Pastor sibi, & aliis proponat, quibus legi parendu esse persuadeat.

Inter cetera autem, quae animos hominu ad huius legis iussa seruanda possunt impellere, illud maximam uim habet, Deum esse huius lem Gal. 3. gis auctorem. quamuis enim per angelos data esse dicatur, nemo tamen dubitare potest, ipsum Deum esse legis auctorem. cuius rei satis amplum testimonium praebent no solum ipsius legislatoris uerba, quae paulo post explicabuntur, sed infinita pene scripturarum loca, quae Pastoribus facile occurrent. Nemo enim est, quin sibi a Deo legem in animo insita esse sentiat, qua bonum a malo,honestumaturpi, iustum ab iniusto possit secernere. cuius uis,& ratio legis cum ab ea, quae scripta est, diuersa non sit; quis est, qui ut intimae sic scriptae legis auctorem Deum negare audeati Hac igitur diuinam lucem pene iam prauis moribus, & diuturna peruersitate obscuratam, cum Deus Mosi legem dedit, eam potius illustriorem reddidisse, quam nouam tulisse, docedum est; ne forte, cum populus audit legi Mosis derogatum esse, putet his legibus se no teneri. Certissimum enim est, no propterea his praeceptis parendu esse, quod per Mosem data sunt,

228쪽

Ad Parochos. segetits NI

sed quod omnium animis ingenita, S per Christum dominum explicata sunt, & confirmata. Iuvabit tamen plurimum, & ad pcrsuadendum magnum habebit mometum illa cogitatio, Deum esse, qui legem tulit; de cuius sapientia, & aequitate dubitare non possumus, nec eius infinitam vim, atque potentiam effugere. Quare cum per Prophetas Deu3 iuberet seruari legem, dicebat se dominum Deum esse.&in ipso Decalogi exordio; Ego sum dominus Deus tuus.& ΕMaa,. alibi; si Dominus ego sum, ubi est timor meus Non solum autem Malaudii. excitabit fidelium animos adseruanda Dei praecepta, sed ad gratiarum etiam actionem, quod suam Deus, quae salutem nostram contineret, uoluntatem explicarit. Quare non uno loco scripturam ximum hoc beneficium declarans, populum commoneficit, ut sua dignitatem, ac Domini beneficentiam cognoscat, ueluti in Deute, . - tes see Pronomio; Haec est, inquit, uestra sapientia, S intellectus coram populis, ut audientes uniuersi praecepta haec, dicant; En populus sapies, γλ& intelligens, gens magna. & rursus in psalmo: Non fecit taliter om nil

ni nationi, & iudicia sua non mani sestauit eis. Uerum si Parochus rationem praetcrea latae legis ex scripturae au- Q-ta mctoritate demonstrarit, sicile intelligent fideles, quam pie ac suppliciter acceptam Dei legem colere oporteat. triduo enim antequam ta. ferretur lex, Dei iussu dictum est omnibus, ut uestimenta lauarent, Exod.iς. uxores non attingerent, quo sanctiores, ac paratiores essent ad accipiendam legem; ut ad diem tertium adessent. deinde, cum ad montem essent adducti, unde Dominus illis per Mosem leges erat laturus , uni Moysi dictum est, ut in montem ascenderet: quo Deus maxima cum maiestate uenit, & locum tonitruis, fulgoribus, igne, densisque nebulis circumfudit, ac loqui cu Mose coepit, eique leges dedit. quod diuina sapientia nulla aliam ob causam iactum uoluit, nisi nos ut moneret, calto, humilique animo legem Domini accipienda esste: quod si praecepta negligeremus, paratas nobis adiuina iustitia poenas imminere. Quin etiam, legis iussa dissicultatem non habere, ostendat Parochus: quod uel una nac ratione ex S. Augustino docere L Ut. poterit,cu dicit: Qui quaeso,dicitur impossibile esse somini, amare, amare, in quain, creatore beneficum, patre amantis limum, deinde etiam, S: carne sua in fratribus suisZ at uero qui diligit, lege impleuiti l . Quare Ioannes Apostolus, praecepta Dei grauia non es., aperte testa 3tur. nihil. n. iustius,nihil cum maiore dignitate, nihil maiore cum fru

ctu ab homine, teste B.Bernardo,exigi potuisset . quamobre summa D. Bernar.

Dei benignitate admiratus est Augustinus, sic ipsum Deum assatus:

229쪽

' Da Catechismus

Quid est homo, quod amari te ab eo uisὶ & si, no faciat, ingentes minaris poenas ξ an non satis magna haec est, si non diligam te 3 Quod

si quis eam asserat excusatione, impediri se, quo minus Deum amet, infirmitate naturae; docendum est, Deum, qui amorem requisiuit, amoris uim inserere cordibus per spiritum sanctum suum: ni caute spiritus bonus petentibus a patre caelesti datur: ut merito sanctus Aus. August. gustinus precatus sit; Da quod iubes; & iube quod uis. Quia igiatur Dei auxilium praesto nobis est, maxime post Christi domini mortem, per quam princeps huius mundi eiectus est seras; no est, quod quisqua rei difficultate deterreatur: nihil enim est amanti dis icile. Praeterea, ad eandem rem persuadendam plurimum ualebit, si explicabitur, necessario legi obtemperandum esse, praesertim cum nostris temporibus non defuerint, qui, siue facilis, siue dissicilis sit lex,

ad salutem tamen nequaquam necessariam esse, impie, & magno ipse rum malo dicere non ueriti sunt. Quorum nefariam, impiamque sententiam sacrae scripturae testimoniis Parochus colatabit, eiusdem maxime apostoli, cuius illi auctoritate impietatem sua tueri conan- x. ad vir. p. tur. Quid igitur ait Apostolus non praeputium, non circumcisionem quidquam esse, sed obseruationem mandatorum Dei. Quod a Gil ε. uero eandem sententiam alibi repetit, &nouam creaturam in Christo tantum dicit ualere, intelligimus plane eam nouam creaturam

in Christo dicere, qui mandata Dei obseruat. Is enim, qui habet mandata Dei, ac seruat, diligit Deum, Domino ipso teste apud Ioan Io . i . nem; Si quis diligit me, sermonem meum seruabit. Nam etsi iustificari potest homo, dc ex impio fieri pius, ante quam singula legis praecepta externis actionibus impleat: tamen fieri no Potest, ut, qui per aetatem ratione uti queat, ex impio fiat iustus, nisi animum sabeat paratum ad omnia praecepta Dei seruanda. Ad extremum uero, ne quid praetermittat Parocnus, quo fidelis populus add ucatur, ut legem seruet, quam sint eius uberes, suavesque fructus, demonstrabit: quod facile poterit ex iis, quae psalmo decimo octauo scripta sunt, probare: in eo enim legis Dei laudes celebrantur: quarum haec est uel maxima, quae Dei gloriam, & maiestatem multo amplius craplicat , quam decore suo, atque ordine faciant ipsa caelestia corpora:

quae ut omnes quamuis barbaras nationes in sui admirationem rapiunt, ita efficiunt, ut rerum omnium opificis, & coditoris gloriam Nd. 18. sapientiam, ac potentiam agnoscant. Ac lex quidem Domini conuertit animas ad Deum. agnoscentes enim uias eius, & Dei sanctiusimam uoluntatem per legem, conuertimus pedes nostros in uias Domini.

230쪽

Domini. At quia soli timentes Deum, uere sapientes sunt; hoc illi deinceps tribuit, ut sapientiam praestet paruulis. Hinc ueris gaudiis,& mysteriorum diuinorum cognitione, ingentibus praeterea uoluptatibus, &praemiis, & in hac uita, & in futuro saeculo illi cumulantur, qui Dei legem obseruant. Nec uero tam nostrae utilitatis gratia, quam Dei causa, nobis est seruanda lex, qui suam hominum generi in lege uoluntatem aperuit: quam cum ceterae creaturae sequantur, hominem ipsum eandem sequi multo est aequius. Ne id quidem silentio praetereundum est, uel in hoc maxime suam in nos Deum clementiam, & summae bonitatis diuitias ostendisse; quod cum sine ullo praemio nos potuisset, ut suae gloriae seruiremus, cogere; uoluit tamen suam gloriam cum utilitate nostra coniungere; ut quod homini utile, tilem esset Deo gloriosum. quoniam igitur id maximum M praeclarissi inum est, docebit Parochus, ut a Propheta ultimo loco dictum est, in custodiendis illis retributionem multam esse. Non Pol. 18.enim tantum illae nobis benedictiones promissae sunt, quae ad terr - μα.α S. nam magis felicitatem spectare uidebantur, ut benedicti simus in ciuitate, benedicti in agro ; sed copiosa merces in caelis, &mensura bona, conserta, coagitata, & superfluens proposita est, quam piis Niustis actionibus meremur diuinae misericordiae adiumento.

M GYPTI, DE DOMO sERvITUTIS . NON HABEBIS DEOS ALIENOS CORAM ME. NON FACIES TIBI SCvLPTILE &c.

Quamuis haec lex Iudaeis in monte a Domino data fiterit; tamen, quoniam natura omnium mentibus multo ante impressa, α consignata erat, atque ob eam rem Deus uniuersos homines

illi perpetuo parere uoluit, plurimum proderit, uerba illa , quibus, Moyse ministro, atque interprete, Hebraeis promulgata est,& populi Israelitici historiain , quae mysteriorum est plena , diligenter explicare. Principio narrabit, ex omnibus nationibus, quae sub cado erant, unam Deum delegisse, quae ortum habuit ab Abrahanx, que peregrinum esse uoluit in terra Chanaam: cuius pos sessionem cum ei pollicitus esset, tamen & ille, & posteri cius amplius quadringentos annos uagi fuerunt, ante quam promissam terram incolerent: in qua quidem peregrinatione nuinquam eorum curam dimisit. transibant quidem illi de gente in gentem, & de r P .i , gno ad populum alterum : sed nullam umquam illis iniuriam fieri passus est; immo uero in reges animaduertit. priusquam autem in

V Aegyptum

SEARCH

MENU NAVIGATION