장음표시 사용
231쪽
Aegyptum descenaerent, utrum praemisit, cuius prudentia & illi,& Aegypti j fame liberarentur. In Aegypto uero ea illos benignit
te complexus est, ut, repugnante, & incumbente ad illorum perniciem Pnaraone, mirum in modum augerentur: & cum ualde assilia gerentur, ac tamquam serui durissime tractarentur, ducem Mosem excitauit, qui eos in manu potenti educeret. huius praeci-
ue liberationis, initio legis meminit Dominus his uerbis: Ego um dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti,de domo seruitutis. Ex his uero illud maxime Parocho anima)uertendum est, unam ex uniuersiis nationibus a Deo delectam etae, quam populum y '' uocaret suuria, & cui se cognoscendum,& colendum praeberen, non quod ceteras iustitia, aut numero uinceret, quemaὸ modum Hebraeos monet Deus; sed quod ipsi Deo sic placuit; potius ut gentem
exiguam, & inopem augeret, & locupletaret, quo cius potentia, Abonitas notior apud omnes esset,&illustrior. Cum igitur ea esset mutn.x. illorum hominum condicio, ijs conglutinatus est,& hos amauit; ita
ut, cum esset Dominus caeli, & terrae, non confunderetur uocari Deus eorum, quo ceteras gentes ad aemulationem prouocaret, ut,
perspecta Israelitaru selicitate,omnes homines ad ueri Dei cultum sese conserrent: quemadmodum etiam Paulus testatur, se, gentium se licitate proposita, & uera Dei cognitione, qua eas instruxerat, ad ιγ ix. aemulationem carnem suam prouocare. Deinde fideles docebit, Deum Hebraeos patres diu peregrinari passum esse, posteros etiam durissima seruitute premi, diuexarique permisisse, obcam rem, uti doceretur, amicos Dei fieri, non nisi mundi inimicos, ac peregrinos in terris; itaque in Dei familiaritatem facilius recipi, ii nihil omnino nobis sit commune cum mundo: tum uero , ut ad Dei cultum translati intelligeremus, quanto seliciores demum sint ij, qui Deo, quam qui mundo seruiunt: cuius rei nos scriptura comparili, inon et inquit enim; Veruntamen seruient ei, ut sciant distantiam' seruitutis meae,& seruitutis regni terrarum. Praeterea,exili ibit, post amplius quadringentis annis Deum promissa praestitisse, ut ille populus fide, ac spe aleretur. Alumnos enim suos Deus a se perpetuo pendere uult, atque in eius bonitate omnem spem suam collocare; ut in primi praecepti explanatione dicetur. Postremo, locum, ac tempus notabit, quibus hanc legem Populus Israel a Deo accepit; nempe, postquam eductus ex Aegypto in desertum uenit; ut beneficii recentis memoria allechias,& loci asperitate, in quo uersabatur, deterritus, ad accipiendam legem aptior redderetur: homines enim
232쪽
ijs maxime deuinciuntur, quorum beneficentia experti sunt; atque ad Dei praesidium confugiunt, cum se omni spe humana destitutos esse agnoscunt. Ex quo licet intelligere, fideles ad complectendam caelestem doctrinam eo propensiores esse, quo se magis a mundi illecebris,&carnis uoluptatibus abstraxerint; sicut per Prophetam scruptum est. Quem docebit scientiam, & quem intclligere faciet audi ULium 3 ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus. Enitatur itaque Parochus, &, quantum potest, essiciat, ut fidelis populus haec uerba sem-ner in animo habeat; Ego sum dominus Deus tuus: ex quibus intelligent, legislatorem se creatorem habere, a quo & conditi sunt,&co seruantur: iureque illud usurpent; Ipse est dominus Deus noster; Psa s & nos populus pascuae eius, & oues manus cius. Quorum uerboruuehemens, & freques admonitio eam uim habebit, ut ad legem colendam fideles proptiores reddantur,& a peccatis abstineant inrodautem sequitur; inui eduxi te de terra Aegypti, de domo seruitutis;
etsi Iudaeis tantum uidetur conuenire, Aegyptiorum dominatu liberatisi tame, si interiorem salutis uniuersae rationem spectemus, multo magis ad Christianos homines pertinet; qui no ex Aegyptiaca seruitute, sed e peccati regione, & potestate tenebrarum a Deo erepti, atque in regnum filii dilectionis suae translati sunt. cuius beneficii Mcolossi magnitudinem intuens Hieremias praedixit illud; Ecce dies ueniet, merem. . dicit Dominus; & non dicetur ultra, Uiuit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra Aegypti; sed uiuit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra Aquilonis, & de uniuersis terris, ad quas eieci eos, & r ducam eos in terram suam, quam dedi Patribus eorum. ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus,& piscabuntur eos: Mquae sequuntur. Pater enim indulgetissimus per filium suum filios, qui erant dispersi, congregauit in unum; ut iam non ut serui, pecca' aia,to, sed iustitiae, serviamus illi in sanistitate, & iustitia coram ipse omnibus diebus nostris. Quare fideles omnibus tentationibus tamquam clypeum opponent illud Apostoli; Qui mortui sumus pecca- -Α-. 6.to, quo modo adhuc uiuemus in illo Z iam non senius nostri, sed eius, qui pro nobis mortuus est,& resurrexit. Ipse est dominus Deus noster, qui nos suo sanguine sibi acquisiuit; quo modo peccare poterimus in dominum Deum nostrum Z ipsumque iterum cruci assitere Ut igitur uere liberi, & ea quidem libertate, qua nos Christus liberauit, sicut exhibueramus membra nostra seruire iniustitiae, ita exhibeamus seruire iustitiae in sanctificationein. Non
233쪽
Priorem in Decalogo locum obtinere , quae ad Deum pertinent, posteriorem uero, quae ad proximum, docebit Parochus: quia eo rum, quae proximo praestamus, causa Deus est. tum enim ex Dei
praecepto proximum diligimus, cum propter Deum diligimus t ea uero sunt in priori tabula descripta. Secundo loco in uerbis iis, quae proposita sunt, duplex contineri praeceptum ostendet: quorum alterum iubendi, alterum prohibendi uim habet. Nam quod
dicitur; Non habebis Deos alienos coram me; eam habet sentetiam coniunctam, me uerum Deum coles, alienis Diis cultum non adhibebis. In priori autem continetur praeceptum fidei, spei,& chariatatis . nam cum Deum dicimus, immobilem, incommutabilem, perpetuo cuia dcm manentem, fidelem; recte sine ulla iniquitate colitemur; ex quo eius oraculis assentientes, omnem ipsi fidem, & auctoritatem tribuamus, necesse est: qui uero omnipotentiam, clementiam, & ad bene faciendum facilitatem, ac propensionem illius considerat, poterit ne spes omnes suas non in illo collocare 3 At si bonitatis, ac dilectionis ipsius effusas in nos diuitias contempletur, illum ne poterit non amare Z Hinc est illud prooemium, hinc illa conclusio, qua in praecipiendo, mandandoque in scriptura utitur Deus; Ego Dominus. Altera autem praecepti pars illa est ; Non habebis Deos alienos coram me. qua loquendi sermula legislator usus est, non quod satis explicata non esset haec sententia assirmatione praecepti in hunc modum; Me unum Deum coles: si enim Deus est, unus est: sed propter caecitatem plurimorum, qui olim Deum
uerum se colere profitebantur, multitudinem tamen deorum uenerabantur: cuiusmodi inter Hebraeos insos permulti fuerunt, qui, ut Helias eis obiiciebat, in duas partes claudicabant: quod & Samaritae secerunt, qui Deum Israelis, & deos gentium colebant. His
explicatis, addendum erit, hoc esse praeceptum omnium primum,& maximum, non ordine tantum ipso, sed ratione, dignitate, pr stantia. Debet enim obtinere Deus apud nos infinitis partibus maiorem, quam domini, quam regis, charitatem,& auctoritatem. Ipse nos creauit, idem gubernat: ab eo in utero matris nutriti, a
que inde in hanc luce educti sumus: ipse nobis ad uitam, uictiam q. res suppeditat necessarias. Peccant autem in hoc praeceptum , qui fidem, spem, &charitatem non habent: quorum peccatum lati iamne patet. Sunt enim in hoc numero, qui in haeresim labuntur; qui non credunt ea, quae sanista mater Ecclesia credenda proponit ;
234쪽
qui somniis, auguriis, ceterisque vanissimis rebus fidem habent, qui de sua salute spem abiiciunt, nec diu inae bonitati cofidunt; qui diuitiis tantum, qui corporis ualetudine, ac uiribus nituntur. quae fusius ab iis explicata sunt, qui de uitiis S peccatis conscripserunt.
Verum illud etiam in huius praecepti explicatione accurate docen- m cultu indum est, uenerationem, & inuocationem sanctorum, angelorum, merari ac beatarum animarum, quae caelesti gloria perfruuntur, aut etiam μέ ρ corporum ipsorum, sanctorumque cinerum cultum, quem sena-
per catholica Ecclesia adhibuit, huic legi non repugnare. Quis
enim adeo demens est, qui, edicente rego, nc se pro rege quisquam gerat, aut regio cultu, atque honore assici patiatur, continuo pulce nolle regem, suis ut magistratibus honos deferatur λ Etsi enim an gelos Christiani adorare dicuntur exemplo sanctorum ueteris testamenti, non eam Illis uenerationem adhibent, quam Deo tribuunt. quod si legimus interdum angelos recusasse, ne se homines uenerarentur; eo fecisse intelligendum est, quod sibi eum honorem haberi nolebant, qui soli Deo deberetur. Spiritus enim sanctus, qui ait; tam r. Soli Deo honor, & gloria; idem praecepit, ut honore parentes, &seniores assiceremus. Sancti praeterea uiri, qui Deum unum coic- D t. s. bant, reges tamen, utcst in diuinis litteris, adorabant, id est supplices uenerabantur. Quod si reges, per quos Deus mundum guDer nat, tanto honore assiciuntur: angelicis spiritibus, quos Dcus ministros suos esse uoluit, & quorum opera no modo ad Ecclesiae suae, sed etiam ad reliquarum rerum gubernationem utitur,quorumque ope maximis tum animae, tum corporis periculis quotidie liberamur , etiam si se nobis in conspectum non dent, tanto maiorem honorem non habebimus,quanto beatae illae mentes dignitate regibus
ipsis antecellant Θ Adde cnaritatem,quanos diliguli qua ducti pro iis prouinciis,quibus praesent, ut ex scriptura facile intelligitur, preces D H. io. fundunt: quod etiam praestare iis, quorum sunt ipsi custodes, nedubitandu quidem est: nostras enim preces Deo osterunt,& lacrymas. Quamobre in Evangelio docuit Dominus, pusillos scandaligandos M to no es quod angeli eorum in canis, semper uident faciem Patris, qui in caelis est. Inuocandi itaque sunt; quod & perpetuo Deum intuentur, & patrocinium saluus nostrae sibi delatum, libentissime suscipiunt. Extant diuinae scripturae testimonia huius inuocationis. Iacob enim ab angelo, quicum luctatus fuerat, petit, ut sibi sis. ι,. benedicat, immo etiam cogit : se enim non dimisitaru in illum pro- fitetur, nisi benedictione accepta: neque solum sibi ab eo tribui, quem
235쪽
quem intuebatur, sed ab eo etiam, quem minime uidebat, tum cum dixit: Angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis. Ex quibus etiam colligi poterit, tantum abesse, ut sanctis, qui
in Domino dormierunt, honore assiciendis, atque inuocandis, de sacris eorum reliquiis, cineribusque uenerandis, Dei gloria minuatur; ut eo maxime augeatur, quo magis hominum spem excitat, confirmat,& ad sanctorum imitationem cohortatu r. quod ossicium Niceno altero, & Gangrensi, ac Tridentino conciliis,& sanctorum patrum auctoritate comprobatur. Quo autem sit ad resutandos eos instructior Parochus, qui huic ueritati aduersantur, sanctos Hieronymum contra Vigilantium, & Damascenum potissimum legati ad quorum rationem, quod caput est, accedit consuetudo ab apostolis accepta,& in Ecclesia Dei perpetuo retenta, & conseruata. cuius rei quis firmius, aut clarius requirat argumentum diuinae scripturae testimonio, quae sanctorum laudes celebrat admirabiliter λ E tant enim quorundam sanctorum diuina praeconia, quorum laudes clim sacris litteris celebrentur, quid est, quod illis singularem
honorem non habeant homines 3 Et si ob eam causam magis etiam colendi, &inuocandi sunt, quod pro salute hominum prcces assidue faciunt, multaque eorum merito, & gratia in nos Deus confert beneficia. Si enim gaudium est in caelo super uno peccatore paenitentiam agente ; non ne etiam caelestes ciues, paenitentes adiuuabunt non ne rogati peccatorum ueniam & impetrabunt, & conciliabunt nobis Dei gratiam Z Quod si dicatur, ut a nonnullis dicitur,
superuacaneum esse sanctorum patrocinium, quod Deus sine interprete precibus nostris occurrat: has impiorum uoces illa sancti Augustini facile conuincunt, multa Deum no concedere, nisi mediatoris, ac deprecatoris opera, & ossicium accesserit. Quod illustribus Abimelec,& Iob amicorum confirmatur exemplis: quorum peccata non nisi Abraham, & Iob precibus condonauit. Si uero etiaasseratur, fieri inopia,& im becillitate fidei, ut sanctos internuncios,& patronos adhibeamus: quid ad illud respondebunt Centurionis exemplum, qui uel in singulari illo fidei praeconio, quod dominus
Deus impertiuit, seniores tamen Iudaeorum ad Saluatorem mist,
ut laboranti puero salutem impetrarent i Quare si fatendum est, unum nobis mediatorem propositum Christum dominum, qui scilicet unus nos per sanguinem Patri caelesti reconciliauit,& qui,aeterna redemptione inuenta, semel in sancta ingressus, pro nobis interpellare non Tat: ex eo tamen nullo modo sequi potest,quo minus
236쪽
ad sanctorum gratiam confugere liceat. Nam si propterea subsidiis sanctorum uti non liceat, quod unum Patronum habemus Igsu, Christum ; numquam id commisisset Apostolus, ut se Deo tanto studio fratrum uiuetium precibus adiuuari uellet. Neque enim minus uiuorum preces, quam eorum, qui in caesis sunt, sanctorum deprecatio, Christi mediatoris gloriam, & dignitatem imminuerent. Sed cui fidem non faciant & honoris, qui sanctis debetur, & patrocinii, quod nostri suscipiunt, mirabiles effectae res ad eorum sepulcra, &oculis,&manibus, membrisque omnibus captis, in pristinum statum restitutis, mortuis ad uita reuocatis, ex corporibus hominum
eiectis daemoniis Z quae non audisse, ut multi, non legisse, ut plurimi grauissimi uiri, sed uidisse, testes locupletissimi sancti Ambrosius,& S. Ambra Augustinus litteris prodiderunt. Quid multa λ si uestes, sudaria, si
umbra sanctorum, prius quam e uita migrarent, depulit morbos, uiresque restituit: quis tandem negare audeat, Deum per sacros cineres, ossa, ceterasque sanctorum reliquias eadem mirabiliter ess-cere 3 Declarauit id cadauer illud, quod forte illatum insepulcrum .R g. ia. Helisei, eius tacto corpore, subito reuixit. Quod uero sequitur; ExM., o. Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem, quae citin coelo,& quae in terra deorsum, nec eoru , quae sunt in aquis sub terra; Non adorabis ea, neque coles: quidam hoc alterum praeceptum existimantes, duo postrema ipsa unius praecepti ui contineri uoluerui; ut sanctus Augustinus illa extrema diuidens, haec ipsa uerba adpria f. suo. Inum praeceptum pertinere uoluit. quam sententiam, quia in Ecclesia celebris est, libenter sequimur. Etsi in promptu ratio est illa uerissima, consentaneum fuisse, praemium, & poenam cuiusque cum primo praecepto colungi. Nec uero quis existimet, omnino pingendi, fingendi, aut scul Pendi artem hoc praecepto prohiberi. nam inscripturis, iussu Dei, simulacra, & imagines effectas legimus, Cherii a Reg. bim, serpentis aenei. superest igitur, ut imagines ob eam rem uetitas interpretemur, ne quid simulacris, quasi dijs, cole iis, de uero Dei cultu detraheretur. Duplici aute potissimum ratione, quod ad hoc praeceptum attinet, Dei maiestatem uehementer laedi perspiculi est; altera, si idola, & imagines, tamquam Deus, colantur, aut credatur inesse aliqua in his diuinitas, uel uirtus, propter qua sint colendae,
uel quod ab eis sit aliquid petendum, uel quod fiducia in imaginibus lit fingenda, ueluti olim fiebat a gentibus, quae in idolis spem suam collocabant, quod passim sacrae litterae reprehendunt: altera, siquis conetur diuinitatis formam aliquo artificio essingere, quasi
237쪽
corporeis oculis conspici, uel coloribus aut figuris exprimi post. Quis cnim Deum, ut inquit Damascenus, qui sub aspectum non cadit, qui corporis expers est, qui nullis terminis circumscribi, nec ulla figura describi queat, possit exprimere Θ quae res in altera Nic na Synodo uberius explicatur. Praeclare igitur Apostolus, eos mutasse Dei incorruptibilis gloriam in similitudinem uolucrum, quadrupedum , ac serpentum, dixit. haec enim omnia tamquam Deum uenerabantur, cum illi harum rerum imagines ponerent: quocirca Israclitae, qui ante uituli simulacrum clamabat; hi sunt Dij tui Israel, qui te eduxerunt de terra AEgypti; idololatrae sunt appellati, quia mutarunt gloriam suam in similitudinem uituli comedetis senum. Cum igitur Dominus deos alienos coli prohibuisset, ut penitus idololatriam tolleret, imaginem diuinitatis ex aere duci, aut alia quavis materia fieri prohibuit: quod Isaias declarans inquiti Cui similem secistis Deum, aut quam imaginem ponetis ei 3 Atque in hoc praecepto hanc sententiam contineri, praeter sanctorum Patrum scripta, qui eam, quemadmodum in septima Synodo expositum est, sic interpretantur, illa etiam Deuteronomii uerba satis declarant, ubi Moses, populum auertere ab idololatria cum uellet, aiebat: Non uidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est uobis Dominus in Horeb de medio ignis. Quod sapientissimus legislator ideo dixit, ne quo errore ducti, diuinitatis imaginem fingerent, Deoque debitum honorem rei creatae tribuerent. Nemo tamen propterea contra religionem , Deique legem , quidquam committi putet, cum sanctissimae Trinitatis aliqua persona quibusdam signis exprimitur, quae tam in ueteri, quam in nouo testamento apparuerunt . Nemo enim tam rudis est, ut illa imagine diuinitatem credat exprimi; sed illis declarari doceat Pastor proprietates aliquas, aut actiones, quae Deo tribuuntur ; ueluti cum ex Daniele pingitur antiquus dierum in throno sedere , ante quem libri aperti sunt, Dei aeternitas, & infinita sapientia significatur, qua omnes hominum & cogitationes , & actiones, ut de iis iudicium ferat, intuetur. Angelis etiam, tum humana species, tum alae assinguntur; ut intelligant fideles, quam propensi sint in humanum genus, & tamquam parati ad ministeria Domini exequenda: Omnes enim administratorii spiritus sunt propter eos, qui hereditatem capiunt salutis. Columbae uero species, &linguae tamquam, ignis in euangelio , & Actis apostolorum , quas Spiritus sancti proprietates significent, multo notius est, quam ut oporteat pluribus
238쪽
ribus uerbis explicari. At uero cum Christus dominus, eiusque ianctissi ina,&purissima Mater, ceteri q. omnes sancti, humana prae- diti natura , humanam speciem gesserint, eorum imagines pingi, atque honorari, non modo hoc praecepto interdictum non fuit, sed etiam sanctum, &grati animi certissimum argumentum semper habitum est: quod&apostolicorum temporum monumenta,& Cecu
menicae Synodi, & tot sanctissimorum, doctissimorumque Patrum inter se consentientium scripta confirmant. Non solum autem licere in ecclesia imagines habere,& illis honorem, & cultum adhibere, ostendet Parochus, cum honos, qui eis exhibetur, referatur ad prototypa, uerum etiam maximo fidelium bonoad hanc usque diem fictum declarabit; ut ex Damasceni libro, quem de imaginibus edidit, & septima Synodo, quae est secunda Nicena, intelligitur. Ueruquia sanctissimum quodque institutum hostis humani generis suis Nicris .f.
fraudibus, & Lllacijs deprauare contendit; si quid sorte populo hac
in re peccatum fuerit, Parochus, Tridentini Concilii decretum secutus, quoad eius fieri poterit, studebit corrigere. ac decretum qui de Tride. conci ipsum, cum res tulerit, populo interpretabitur; tum rudes, & qui imaginum ipsarum institutum ignorant, docebit, imagines fictas
ad utriusque testamenti cognoscenda historiam, atque cius memoriam identidem renouandam: qua rerum diuinarum memoria excitati, ad colendum, atque amandum ipsum Deum uehementius
inflammemur: sinctorum quoque imagines in templis positas demonstrabit, ut & colantur, & exemplo moniti, ad eorum uitam, ac mores nos ipsos confirmemus.
Duo sunt in extrema parte huius praecepti diligenter explicanda. Primum est, quod etsi ob summum scelus praeuaricationis primi praecepti, atque hominum ad id committendum propensionem,
apte hoc loco poena proponitur, communis tamen cit omnium appendix praeceptorum. Omnis enim lex ad praecepta seruanda homines poena , & praemio inducit. Hinc illae tam frequentes in sacris litteris, & crebrae Dei promissiones. ut enim innumerabilia pene testamenti ueteris testimonia praetermittamus , in cuangelio scriptum est : Si uis ad uitam ingredi, serua mandata. Et uato. 19.
239쪽
alibi: Qui facit uoluntatem patris mei, qui in caelis est, ipse inu bit in regnum caelorum . tum illud : Omnis arbor , quae non facit fructum bonum, excidetur , &in ignem mittetur . ei; Omnis , qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio . atque alibi: Si non dimiseritis hominibus, nec pater uester dimittet uobis peccata uestra. Alterum est , quod longe alia ratione persecti; alia carnales homines hanc appendicem docendi sunt. Perfectis enim, qui spiritu Dei aguntur, eique prompto& alacri animo parent, instar est cuiusdam laetissimi nuncii, & magnum argumentum propensae in eos diuinae uoluntatis. agnoscunt enim sui amantilsimi Dei cura, qui nunc praemiis, nunc poenis ad sui cultum, & uenerationem homines prope compellat. agnoscunt eius immensam in se beneuolentiam, qui sibi imperare, suaque opera ad diuini nominis gloriam uti uelit. neque solum agnoscui, sed magna spe sunt, illum, cum, quod uult, iubeat, etiam daturum uires, quibus legi issius parere possint. At carnalibus, qui nondum spiritu seruitutis liberati sunt, magisque metu poenarum, quam amore uirtutis abstinenti peccatis, eius appendicis sen sus grauis & acerbus est. Quamobresunt piis exhortationibus subleuandi, &, quo lex spectat, quasi manu deducendi. Parochus autem,'uoties alicuius explicandi praecepti occasio inciderit, eadem haec sibi habeat proposita. Carnalibus perinde tamen, ac spiritualibus, duo in primis quasi aculei sunt admouendi, qui ad legem obseruandam hac ipsa in appendice positi, homines maxime incitent. Nam quod Deus sertis dicitur, ideo diligentius est explicandum, quo caro sepe, quae terroribus
diuinae comminationis minus commouetur, uarias sibi ipsa rationes fingit, quibus iram Dei effugere, ac pro possitam poenam uitare possit: cui autem certo persuasum est, Deum seriem esse, illud magni Dauidis usurpat; inroibo a spiritu tuo, & quo a facie tua fugiam 3 Eadem quoque diuinis interdum diffsa promissis, tantassostium uires esse credit, ut ad sustinendum minime parem sese eme existimet. At firma, & stabilis fides nihil titu bans, cum diuina ui ac
uirtute nitatur, homines contra recreat, atque confirmat: inquit
enim: Dominus illuminatio mea, & salus mea, quem timeboy Alter uero aculeus, Zelus ipse diuinus est. nonnumquam enim homines putant Deum humana non curare, ne illud quidem, legem ipsiusseruemus, an nestigamus: ex quo sequitur magna uitae confusio. cum autem Deum Zelotem credimus, eius rei meditatio facile nos in ossicio continet. Zelus uero, qui Deo tribuitur, nullam animi
240쪽
sgnificat perturbationem, sed diuinum illum amorem, & charita tem, qua Deus nullam a se animam patitur impune fornicari. quotquot autem ab eo fornicantur, perdit. Est itaque Zelus Dei, traquillissima eius, sincerissimaque iustitia, qua anima falsis opinionibus, prauisque cupiditatibus corrupta repudiatur, & a Dci coiugio tamquam adultera remouetur. At vero zelum hunc Dei suauissimum, ac dulcissimum experimur, cum summa eius, atque incredibilis in
nos uoluntas zelo ipso demonstratur . nec enim aut amor ardentior inter homines, aut maior, arctiorque coniunctio, quam corum
qui coniugio copulati sunt, reperitur. Igitur quam nos ualde diligat , ostendit Deus, cum crebro se, uel sponso, uel marito coparans zelotem uocat. Q ramobrem doceat Parochus, hoc loco sic diuini cultus, atque honoris cupidos homines esse debere, ut Zelantes, potius quam amantes, iure dici possint illius exemplo, qui de se ipse, Zelo, inquit,χclatus sum pro domino Deo exercituum: immo uero Christum ipsum imitentur, cuius illud est: Zelus domus tuae com dit me. Est autem comminationis explicanda sententia, no inultos peccatores passurum Deum, sed eos uel inquam parentem castig
turum, uel inquam iudicem acriter,ac seuercin eos animaduersuria.
Quod alio in loco significas Moses, Et scies, inquit, quia dominus Deus tuus ipse est Deus fortis, & fidelis, custodiens pactu, &misericordiam diligentibus se, &his, qui custodiut praxepta eius,in mille generationes, & reddens odientibus se statim. & Iosue ; Non pol ritis , inquit, seruire Domino: Deus enim sanctus, & sortis aemulator est, nec ignoscet sceleribus uestris, atque peccatis: si dimiseritis
Dominii, & seruieritis diis alienis, couertet se, de affliget uos, atque subuertet. Docendus autem populus cst, cominationis poenam ad tertiam, quartamque impiorum, &facinorosorum generationem sertinere; non quod posteriores maiorum scelerum poenas semperuant; sed licet illi, liberique eorum impune tulerint, non omnis tamen eorum posteritas iram Dei, poenamque uitabit: quod Iosiae Regi accidit: huic enim, propter singularem pietatem, cum pcpercisset Deus, dedissetque, ut in pacem sepulcrum maiorum suorum inferretur, ne uideret consequentium temporum mala, quae propter Manassis aut impietatem, Iudae, &Hierusalem erant euentura, eo mortuo, posteros eius est ultio Dei consecuta, sic, ut ne filiis quidem Iosiae pepercerit. Qua autem ratione haec legis uerba sententiae illi, quae estapud Prophetam, non aduersentur; Anima, quae peccauerit, ipsa morietur; sancti Gregorii auctoritas, cum reliquis
