Catechismus, ex decreto Concilii Tridentini, ad parochos, Pii Quinti Pont. Max. iussu editus

발행: 1566년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

241쪽

ai in Catechismus

omnibus antiquis Patribus consentiens , aperte ostendit: inquit enim; Q uisquis praui parentis iniquitatem imitatur, etiam ex eius s. ωὸν in delicto constringitur : quisquis autem parentis iniquitatem non imitatur, nequaquam delicto illius grauatur. unde iit, ut iniquus filius iniqui patris non solum sua, quae addidit, sed etiam patris peccata persoluat: cum uitiis patris, quibus iratum Dominum non ignorat, etiam suam adhuc malitiam adiungere non serinidat; & iustum est, ut qui subdistri isto iudice uias parentis iniqui non timet imitari, cogatur in uita praesenti, etiam culpas parentis iniqui persei uere. Commemorabit deinde Parochus, quantum Dei iustitiam superet eiusdem bonitas, ac misericordia. irascitur tertiae, quartaeque generationi Deus, misericordiam uero in millia impertit. In eo autem quod dictum est; Eorum, qui oderunt me, peccati magnitudo ostenditur. Quid enim flagitiosius, ac detestabilius, quam summa ipsam bonitatem, summam ueritatem odisset Hoc uero ad omnes peccatores iccirco pertinet, quod quemadmodum, qui habet mandata Dei,&seruat ea, Deum diligit; ita qui legem Domini contemnit, & mandata eius non seruat, Deum odisse merito dicendus est. E Lao. Quod uero extremum est; Et iis, qui diligunt me, seruandae legis modum, ac rationem docet. necesse est enim, eos, qui legem Dei seruant, eadem charitate, atque amore, quo in Deum sunt, ad eius

obedientiam adduci: quae deinceps in singulis praeceptis comme

morabuntur. NON AssvMEs NOMEN DOMINI DEI Tv I IN VANUM.

Quamquam primo diuinae legis praecepto, quo Deum pie, sancteque colere tu Demur, hoc, quod secundo loco sequitur, necessario continetur; nam qui sibi honorem tribui uult, idem postulat, se, ut summo uerborum honore prosequamur, prohibetque con- Mais,. i. traria; quod & illa Domini apud Malachiam uerba aperte indicant; Filius honorat patrem, & seruus dominum suum: si ergo Pater cgo sum, ubi est honor meusZὶ Deus tame pro rei magnitudine, hanc de suo ipsius diuino,& sanctitatis plenissimo nomine honorando, lege separatim serre, idque nobis disertis, & perspicuis uerbis praescribere uoluit. quod sane Parocho ipsi argumento in primis esse debet, nequaquam latis sere, si hac de re generatim loquatur; sed eiusmodi locum hunc esse, in quo ipse diutius comorari, & quaecumque ad hac tractatione pertinent, distincte, dilucide, accurateq. apud ndeles explicare necessest. Nel uero nimia haec diligetia censenda est, cu nodesint,

242쪽

desint, ut adeo erroru tenebris occaecati sint, ut, quem angeli glorificant, ei maledicere no uereantur. neque enim lege semel lata deterrentur, quo minus Dei maiestate quotidie imminuere, immo singulis pene noris, ac mometis, impudentissime audeant. Quis cnim nouideat,omnia iureiurado afirmari Z omnia imprecationibus, & execrationibus referta esse Θ usque adeo ut nemo fere uel uedat aliquid, uel emat, uel negotium aliquod gerat, qui non iurisiurandi religi nem interponat, Deique sanctissimum nomen millies, uel in re t uisi ima, & inani, temere non usurpet Z quo maior Parocho cura &&diligentia adhibenda est, ut saepe fideles admoneat, quam graue hoc scelus sit,&detestabile. Iam uero, in huius praecepti explic tione id primum constet, cum eo, quod lex fieri prohibet, earum etiam rerum praeceptionem colunctam esse, quas praestare homines debent. utrumque autem separarim docendum est. Primum quia dem , ut ea, quae tradenda sunt, facilius exponatur, quid iubeat lex, mox etiam quid vetet . nam quae imperat, illa sunt, nomen Dei esse honorandum, ac per illud sancte iurandum. haec rursus, quae prohibet: Nemo diuinum nomen contemnat, nemo illud in uanum assiamat, neue per ipsum aut salso, aut frustra, aut temere iuret. In ea itaque parte, qua iubemur diuino nomini honorem tribuere, Parochus fidelibus praecipiat, Dei nomen, ipsus inquam litteras,& syllabas,aut omnino per se nudum uerbum tantummodo attendenda non esse: sed in eam cogitationem ueniendum, quid ualeat illa uox, ' quae omnipotentem, ac scin piternam maiestatem unius, & trini numinis significat. Ex his autem facile colligitur,inanem esse nonnullorum Iudaeorum superstiti cm, qui, quod scriberent Dei nomen, pronunciare no auderent, quasi in quattuor illis litteris , non in re, diuina uis esset. Sed quamuis singulari numero prolatum sit; Non assiimes nomen Dei; id no de uno aliquo nomine, sed de omnibus, quae Deo tribui solent, intelligendum est. multa enim Deo impost ita sunt nomina, ut domini, omnipotentis, domini exercituum, regis regum, fortis, & alia id genus, quae in scripturis leguntur, quae parem, eandemq. uenerationem habent omnia. Deinde docenduest, quomodo diuino nomini debitus honor adhibeatur: neque enim Christiano populo, cuius ore Dei laudes assidue celebrandae sunt, rem utilissimam,& pernecessariam ad salutem, ignorare fas est. Quamuis autem multiplex sit ratio laudandi diuini nominis, ta- Deus quibus men in ijs,de quibus deinceps hic dicetur, uis,& podiis omnium ui detur esse. Primum igitur laudatur Deus, cum in omnium cospectu

243쪽

236 . . . , Catechismus

Deum, ac dominum nostrum s denter confitemur, Christumque salutis nostrae auctorem quemadmodu agnoscimus, ita etiam praedicamus. Itemque cum uerbo Dei, quo uoluntas cius enunciatur, sancte, & diligenter operam damus ; in cius meditatione assidue uers

mur ; studiose illud addiscimus, aut legendo, aut audiendo, perinde ut cuiusque personae dc muneri aptum,&consentaneum est.' Deinde diuinum nomen ueneramur, & colimus, cum ossicii, &r ligionis causa diuinas laudes celebramus, ac de omnibus rebus tum prosperis, tum aduersis illi singulares gratias agimus: inquit enim Nd. ibi. Propheta: Benedic anima mea Domino, & noli obliuisci omnes re

tributiones eius. Extantque plurimi David psalmi, quibus egregia quadam erga Deum pietate illius diuinas laudes suauissime decatu. Extat admirabile illud patientiae exemplum Iob; qui cum in maximas illas, horribilesquc calamitates modisset, Deum tamen excelso, &inuicto animo laudare numquam intermisit. Nos itaque cum animi, corporisque doloribus cruciamur, cum miseriis,&aerumnis torquemur, statim ad Deum laudandum omne studium, & ani- tibi. mi nostri uires conuertamus, illud Iob dicentes; Sit nomen Domi ni benedictum. Neque uero minus Dei nomen honoratur, si fiden ter opem eius imploramus, quo scilicet aut nos ab illis liberet, aut ad eadem sertiter perferenda constantiam, & robur largiatur. hoc d. q. enim fieri uult Dominus: Inuoca, inquit, me in die tribulationis, eruam te, & honorificabis me. cuius implorationis cum multis aliis in locis, tum praecipue in psalmis, IK. 43. &ii 8. illustria reperiuntur exempla. Praeterra, Dei nomen honore prosequimur, cum fidei faciendae causa testamur Deum: qui modus a superioribus ualde differt. Nam quae supra enumerauimus, ita suapte natura bona sunt,

atque expetenda, ut nihil beatius, nihil homini optabilius possit eust, quam si in illis sedulo exequendis se ipsum dies, noctesque exer-

α 33. ccat. Benedicam, inquit David, Dominum in omni tempore: semper laus eius in ore meo. At, iusiurandum licet bonum sit, eius t men frequens usus minime est laudabilis. Huius autem discriminis ratio in eo posita est, quod iusiurandum ea tantum de causa institutum est, ut esset tamquam remedium quoddam humanae imbecillitatis , & ad proba luna, quod dicimus, necessarium instrumentum. Ut enim corpori medicamenta adhibere no expedit, nisi nectae sit; eorundem uero frequentatio perniciosa omnino est: ita etiam, nisi cum grauis &iusta causa subest, iureiurando uti non est salutare: quod si saepius adhibeatur, tantum abest, ut prosit, ut magnum

detrimem

244쪽

Ad Parochos. a 37

detrimetum asserat: Quamobrem praeclare docet S. Chrysostom us, D GUA non nascente, sed iam adulto inundo, cum mala longe lateque propagata uniuersum terrarum orbem occupassent, nihilque suo loco & ordine cosisteret, sed perturbata & permixta omnia, sursum, deorsum, magna rerum confisione serrentur,&, quod malorum omnium grauissimum est, mortales sere omnes in laedam idolorum ser vivitutem seipsos abiecissent ; tum denique longo sane interuallo iuLiurandum in hominum consuetudinem irrepsisse . nam cum in tan- ' . ,ra hominum perfidia ,&iniquitate nemo facile ad credendum adduceretur, Deum testem inuocabant.

Verum cum in hac praecepti parte praecipua sit illa ratio docendi Ivκλκε fideles, quo modo iusiuranaum pie, sancteque adhibere debeant ;t primum dicedum est, ivRAsta nihil aliud esse, nisi Deum testari, qua- 'ν - .cumque id uerborum forma, & conceptione fiat. nam Testis est mihi Deus, &, Per Deum, idem sunt. Est etiam illud iusiurandum, cum ad faciendam fidem per res creatas iuramus, ut, per sacra Dei Euangelia, per Crucem, per sanctorum reliquias, & nomen, & c tera id genus. neque enim haec ipsa per se iureiurando auctoritatem, aut robur aliquod asserunt, sed Deus ipse hoc praestat, cuius diuinae maiestatis splendor illis in rebus elucescit. ex quo sequitur, ut per

euangelium iurantes, per Deum ipsum iurent, cuius ueritas euangelio continetur, & declaratur . similiter & per sanctos, qui templa

Dei sunt, quique euangelicae ueritati crediderunt, eamque omni obseruantia coluerunt, &per gentes, &nationes latissime disseminarunt. Eadem ratio est illius iurisiurandi, quod per execrationem prosertur: quale est illud sancti Pauli; Ego testem Deum inuoco in a. ad cor. a. animam meam. etenim hoc pacto aliquis Dei iudicio inquam mendacij ultori subiicitur. Neque propterea negamus nonnullas ex hisce sermulis ita accipi posse, quasi iurisiurandi uim no habeant: sed

tamen utile est, quae de iureiurando dicta sunt, in his etiam seruare, atque ad eandem prorsus normam & regulam dirigere. Duo autem sunt iuradi genera, primum quidem, quod assertorium appellatur, nimirum cum aliquid de re praesenti, aut praeterita religiose assirmamus, ut Apostolus in epistola ad Galatas , Ecce coram Deo, quiano calimentior. Alterum uero promissorium dicitur, ad quod etiam coinminationes reseruntur, futurum tempus spectans, cum aliquid ita

fore pro certo pollicemur, & confirmamus: cuiusmodi est illud Dauidis, qui Bersabeae coniugi iurans per dominum Deum suum, promisit Salomonem, eius filium, regni heredem sere, atque in ipsius

locum

245쪽

S. Hiem . Hierem.

238 , Catechismus

locum successurum. Veru menimuero licet ad iusiuradum satis sit, Deum testem adhibere; tamen, ut rectum, sanctumque sit, multo plura requiruntur, quae sunt diligenter explicada. ea uero breuiter, teste D. Heronymo, Hiere inias enumerat, dum inquit: Iurabis, uiuit Dominus in ueritate. &in iudicio. &in iustitia. Quibus sane uerbis illa breuiter summatimque complexus est, quibus omnis iurisiurandi persectio continetur, ueritatem, inquam, iudicium, de iustitiam. Primum itaque in iureiurando locum ueritas habet, nimirum ut, quod asseritur, &ipsum uerum sit, α qui iurat, id ita eL se arbitretur, non quidem temere, aut leui coniectura adductiis, sed certissimis argumentis. Alterum uero iurisiurandi genus, quo aliquid promittimus, eodem plane modo ueritate requirit. nam qui atquid pollicetur, ita animatus esse debet, ut, cum tempus aduenerit, id re ipsa praestet,&promissiam exolvat. neque enim uir probus

id umquam te facturum recipiet, quod sanctissimis Dei praeceptis,& uoluntati aduersari putet, sed, quidquid promittere, & iurare licuerit, id semel promissum numquam mutabit; nisi sertasse, commutata rerum codicione, tale esse inceperit; ut iam, si fidem seruare& promissis stare uelit, Dei odium & offensione subiret. Veritatem autem iureiurando necessariam esse, Dauid quoque indicat illis uerbis: Qui iurat proximo suo, & non decipit. Sequitur secundo loco iudicium: neque enim iusiurandum temere,&inconsiderate, sed consulto,&cogitato adhiberi debet.Itaque iuraturus, primum qui

dem consideret, utrum necessitate cogatur, nec ne; remque totam

accurate expendat, an eiusmodi sit, ut iureiurando indigere uideatur. Tempus praeterea spectet, locu attendat, aliaque permulta, quae rebus adiuncta sunt, circumspiciat: non odio, non amore, aut ani

mi perturbatione aliqua impellatur, sed ipsius rei ut, & necessitate. Etenim, nisi haec consideratio, & diliges animaduersio antecesserit, sane iusiurandum praeceps, & temerarium erit: cuiusmodi est illorii irreligiosa affirmatio, qui in re leuissima, & inani, nulla ratione, aut consilio, sed praua quaca consuetudine iurant. id uero passi m qu tidie a uenditoribus , & emptoribus fieri videmus . nam illi, ut qu plurimo uedant: hi rursus, ut quanianinimo emant, res uenales uel laudare, uel uituperare iureiurando non dubitant. Cum itaque iudicio, & prudentia opus sit; pueri uero ita acute perspicere, ac distin

guere nondum per aetatem possint: iccirco constitutum est a S.Comnelio Pont.ne a pueris ante pubertatem, hoccst, ante. xiii I. annu tu L

iurandum exigatur. Reliqua est iustitia, quae maxime in promissis requiritur

246쪽

requiritur . quare si quis iniustum aliquid & inhonestum promittit,

deiurando peccat, depromissis faciendis scelus scelere cumulat. cxtat huius rei in euangelio exemplum Herodis regis; qui temerario iureiurando obstrictiis, puellae saltatrici caput Ioannis Baptistae, ta- ruam saltationis praernium, dedit. tale enim fuit Iudaeoru iusiuranum, qui se ipsos, ut est in Actis apostolorum, ea condicione deuouerunt, nihil gustaturos, donec Paulum occidissent. His ita explicatis, nulla plane dubitatio relinquitur, quin illi tuto iurare liccat, qui haec omnia seruauerit, quique hisce condicionibus, tamquam praesidiis quibusdam, iusiurandum munierit. sed & multis argunicatis id probare facile est. nam lex Domini, quae immaculata est, de sancta, hoc praecepit. Dominum, inquit, Deum tuum timebis, S illi soli seruies: ac per nomen illius iurabis:&a Davide scruptum est; Laudabuntur omnes, qui iurant in eo. praeterea sacrae litaterae indicat, ipsa Ecclesiae lumina, sanctissimos apollo los, iurciurando nonnumquam usos esse: idque ex Apostoli epistolis apparet. adde, quod & angeli ipsi interdum iurant. nam a sancto Ioanne evan gelilla in Apocalipsi scriptum est, angelum iuraste per uiuentem in saecula. quin etiam de Dcus ipse rurat, angelorum dominus: & in ueteri testamento multis in locis Deus promissiones suas iureiurando confirmat, ut Abrahae,&Dauidi, qui illud de Deli preiurando prodidit; Iurauit, inquit, Dominus, de non paenitebit eum: tu es sacerdos in aeternum secudum ordinem Melchisedech. Neque uero ob scura eli ratio ad explicandum, cur iusiuradum laudabile sit, si quis

attentius totam rem consideret, &ipsius ortum, finemque intuea-xur. Etenim iusiurandum a fide originem ducit, qua homines crodunt Deum totius ueritatis esse auctorem, qui nec decipi umquam possit, nec alios decinere: cuius oculis nuda sunt omnia, &aperta,

qui denique uniuersis rebus humanis admirabili prouidentia consulit, mundumque administrat. Hac igitur fide homines imbuti, Deum ueritatis testem adhibent, cui fidem non habere, impium,ac nefarium erit. Quod uero ad finem attinet, eo tendit iusiurandundi, atque id omnino Gectat, ut hominis iustitiam, &innocetiam probet , finemque litibus, & controuersiis imponat. quod etiam Apostolus in epistola ad Hebraeos docet. neque huic sententiae uerba illa Saluatoris nostri apud sanctum Matthaeum repugnant et . Audistis, quia dictu in est antiquis ; Non periurabis: reddes autem Domino

iuramenta tua. Ego autem dico uobis, non iurare omnino, neque

per caelum, quia thronus Dei est; neque per terram, quia scabellum: in pedum

Gen. 22

247쪽

24o Catechismus

pedum eius; neque per Hierosolymam, quia ciuitas est magni regis; neque per caput tuum iuraueris: quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum. sit autem sermo uester, est, est: non , non: quod autem his abundantius est, a malo est. His enim uerbis ius randum generatim, uniuerseque damnari, non est dicendum, cum iam supra uiderimus dominum ipsum, apostolosque frequenter iurasse led peruersum Iudaeorum iudicium redarguere Dominus uoluit, quo sibi in animum induxerant, nihil in iureiurando cauendum esse, praeter mendacium. itaque de rebus leuissimis, & nullius momenti,&ipsiurabant saepissime,&ab aliis iusiurandum exigebant. Hunc morem Saluator reprehendit, atque improbat, docetq. omnino a iureiurando abstinendum esse, nisi id flagitet necessitas. nam propter humanam imbecillitatem iusiuradum institutum est, α re uera a malo prouenit: quandoquidem aut iurantis inconstantiam indicat, aut illius, cuius causa iuramus, contumaciam; qui, ut credat, alitar adduci non potest. Sed tamen iurandi necessitas excu-Maib. D sationem habet. Et quidem, dum inquit Saluator: Sit scrino uester, est, est: non , non: hac loquendi sermula satis declarat, se iurandi consuetudinem in colloquiis familiarium, & leuium rerum prohiabere . quamobrem illud praecipue a Domino admonemur, ne faciles nimium & pNpensi ad iurandum simus. idque sedulo docenduerit, & fidelium auribus inculcadum: infinita enim sere mala ex numia iurandi consuetudine emanare, & sacrarum litterarum auctorutate, & sanctissimorum Patrum testimoniis comprobatur. In Eccle- tuli., a. siastico scriptuin est: Iurationi no assilescat os tuum : multi enim c

sus in illa. Item; Uir multum iurans, implebitur iniquitate, & non discedet a domo illius plaga. Plura hac de re legi polliant apud sanctos Basilium & Augustinum in libris contra mendacium. Et hactenus de iussis, nunc de uetitis dicatur. o Vetamur diuinum nomen in uanum assumere: apparet enim, μὴ quib*r eum graui peccato se obstringere, qui non consilio, sed temerit,p V te ad iurandum fertur. Grauissimum autem delictum hoc esse, illat etiam uerba declarant; Non assumes nome Dei tui in uanum . quasi rationem afferret, cur hoc facinus scelestum adeo, ac nefarium sit, nimirum propterea quod eius maiestas minuitur, quem nos Deum de dominum nostrum esse profitemur. Hoc igitur praecepto prohibetur , ne homines selsum iurent. nam qui a tanto scelere non refugit,

ut Deum sesso testetur, hic insignem Deo iniuriam facit, quippe qui aut illi inscitiae nota inurit, dum ipsum alicuius rei ueritatem latere

arbitratur,

248쪽

arbitratur, aut certe improbitatis, & praui affectus, Cui mendacium testimonio uelit cos rinare. Iurat aute falso non is solum, qui, quod salsum scit, uerum esse iurando assirmat: sed ille etiam, qui iureiurando id asserit, quod cum uerum sit, tamen ipse falsum putat. nam cum mendacium ea re mendacium sit, quod contra mentem,& animi sententiam profertur; perspicuum est, huc plane mentiri & pcriurum esse. Simili quoque ratione peierat, qui id iurat, quod uerit existimat, & tamen re uera falsum est; nisi, quantum potuit, curam, & diligentiam adhibuerit, ut totam rem compertam, atque exploratam faberet . quamuis enim ipsius oratio menti colentiat, tamen huius praecepti reus est. Eiusdem uero peccati reus cessendus est, qui de aliquid iureiurando facturum promittit, cum tamen aut promis sum implere in animo non fuerit, aut, si fuit, quod promisi t, re ipsa non praestat: quod etiam ad eos pertinet, qui cum se uoti sponsione Deo obligarunt, non praestant. Praeteream hoc praeceptu peccatur, si desit iustitia, quae ex tribus iurisiurandi comitibus una est. Itaque si quis iuret se peccatum aliquod morti serum commissurum, exempli causa, caedem hominis, huius praecepti reus est, licet ille serio, atque ex animo dicat, &iusiurandum ueritatem habeat, quam primo loco requiri declarauimus. His adiungi debent illa iurandi ge- nera, quae a contemptu quodam proficiscuntur, cum quis iurat se non obtemperaturum euangelicis consilijs . cuiusmodi sunt, quae ad caelibatum,&paupertatem hortantur. quamuis enim nemo ea necessario sequi debeat: si quis tamen iuret, nolle se illis parere consiliis, is eo iureiurando diuina consilia contemnit, & uiolat. Praeterea, hanc legem is uiolat, &iudicio peccat, qui, quod uerum est, iurat, idque ita se habere existimat, leuibus quibusdam coniecturis adductus, & longe petitis. nam etsi huiusmodi iusiurandum ueritas comitatur, subest tamen aliquo modo falsum: nam qui sic negligenter iurat, in magno peierandi periculo uersatur. Falso praeterea iurat, qui per salsos deos iurat: quid enim est a ueritate alienius, qua mendaces & fictilios deos, tamquam uerum Deum,testarit Verum quoniam scriptura, cum periurium interdixit, inquit: Nec pollues no- reui .is.

men Dei tui: neglectio prohibetur, quae fugienda est in reliquis, quibus ex huius praecepti auctoritate sonor debetur: quale est ue bum Dei, cuius maiestatem non solum p ij, sed interdum etiam impii reuerentur, ut in Iudicum historia de Eglon Moabitarum Rege Δὸ.,

meinoriae traditum est. Dei autem uerbum lumina iniuria asscit,

249쪽

242 is . .. Catechismus

quicumque sacram scripturam a recta, de germana eius sententia ad impiorum dogmata,&haereses flectit. cuius sceleris admonet nos Princeps apostolorum uerbis illis: Sut quaedam difficilia intellectu, quae indocti, & instabiles deprauant, sicut & ceteras scripturas, ad

suam ipsorum perditionem. Praeterca foedis, &inhonestis maculis sacra scriptura contaminatur, cum eius uerba, & sentctias, quae omni ueneratione colenda sunt, ad profana quaeque nefarii homines torquent, ad scurrilia scilicet, fabulosa, uana, astentationes, detra

ctiones, sortes, libellos famosos,& si qua sunt alia id genus: in quod

peccatum sacra Tridentina Synodus animaduerti iubet. deinde ut ij Deum honorant, qui eius opem atque auxiliu in suis calamitatibus implorant: ita debitum Deo honorem is negat, qui illius subsidium

non inuocat: quos redarguit David, cum inquit: Deum non inuocauerunt; illic trepidaverunt timore, ubi non crat timor. At uero

longe magis detestabili scelere se ipsos adstringunt, qui sacro lanctu

Dei nomen, ab omnibus creaturis benedicendum, & summis laudibus extollendum, aut etiam sanctorum nomen cum Deo regnantium impuro, & contaminato ore blasphemare, atque execrari audent. quod quidem peccatum usqueadeo atrox, atque immane est, ut interdum sacrae litterae, si de blasphemia ferino incidat, benedictionis nomine utantur. Quoniam uero poenae,&supplicii terror peccandi licentiam uehementer coercere solet, iccirco Parochus, ut nominum animoS magis permoveat, atque ad hoc proci tum semitandum facilius impellat, alteram illius partem, & quasi appendice dili Aenter explicabit . nec enim habebit insontem Dominus eum, qui assumpserit nomen domini Dei sui frustra. Ac primum quidem doceat, summa ratione factum esse, ut huic praecepto minae adiungeren tur: quo quidem & peccati grauitas, & in nos Dei benignitas agnoscitur: qui cum hominum perditione no delectetur, ne ipsius iram, & offensione subeamus, hisce salutaribus minis nos deterret, nimirum ut illum beneuolum potius, quam iratum experiamur. Vrgeat hunc locum Pastor, instetque summo studio, ut populus sceleris grauitatem agnoscat,&illud detestetur uehementius,& in eo euitando maiorem diligentiam,& cautione adhibeat.Olle dat praeterea, quanta sit hominum procliuitas ad hoc pcccatum committendum; ut non satis fuerit legem ferre, nisi etiam minae adderentur. Incredibile enim est, quantum haec cogitatio utilitatis habeat. nam ut ni-lut aeque nocet, atque incauta quaedam animi securitas: ita propriae imbecib

250쪽

imbecillitatis cognitio plurimu prodest. Tum illud etiam declaret, nullum a Deo certum supplicium constitutum sitisse, sed tantum

uniuerseminari, quicumque se hoc scelere adstrinxerit, non impu

ne laturum . quapropter diuersa supplicia, quibus quotidie affligi

mur, huius peccati admonere nos debent. hinc enim facile licet conhcere, homines ea re in maximas calamitates incidere, quod huic

praecepto: non obtemperent quibus sibi propositis, cautiores eos in posterum fore uerisimile est. Fideles itaque, stacto timore perterriti, omni studio peccatum hoc fugiant. nam si omnis uerbi oti sin extremo iudicio reddenda ratio est: quid de grauissimis sceleribus dicendum, quae magnam diuini nominis despicientiam praeseserunt

Hoc legis praecepto externus ille cultus, qui Deo a nobis debetur, recte, atque ordine praescribitur: est enim hic ueluti quidam prioris praecepti fructus: quoniam quem intimis sensibus pie colimus, fide,&spe adducti, quam in copositam habemus, non possumus eum non externo cultu uenerari, eidemque gratias agere.

Et quoniam haec ab ijs, qui humanarum rcrum occupationibus detinentur , non facile praestari possunt; certum tempus statutum est quo ea commode ossici queant. Itaque cum hoc praeceptum eius. modi sit, ut fructum, utilitatemque admirabilem asserat; maximo interest, Parochi summam in eo explicando diligentiam ad hi beri .ria eius autem inflammandum studium magnam uim habet primum illud praecepti uerbum , Memento . nam quemadmodum fideles tale praeceptum meminisse debent: sic Pastoris est, in eorum memoriam illud & monendo , & docendo saepe redi geret. Quantum uero fidelium referat, hoc praeceptum colere,

SEARCH

MENU NAVIGATION