장음표시 사용
251쪽
ex eo percipitur, quod eo diligenter colendo, ad reliqua legis iussa
seruanda facilius adducentur. Cum enim inter cetera, quae diebus sestis praestare debent, necesse habeant, uerbi Dei audiendi cause, ad ecclesiam conuenire; cum edocti fuerint diuinas iustificationes, illud etiam consequentur, ut ex toto corde custodiant legem Domini. quamobrem saepissime sabbathi celebritas i cultusque praecipitur in sacris litteris, ut in Exodo, Leuitico, Deuteronomio, apud Isaiam, Hieremiam item, & Ezechielem prophetas uidere licet: quia bus omnibus in locis hoc de sebbathi cultu traditum est praeceptu. Monendi uero, & hortandi sunt Principes, &magistratus, ut in iis maxime, quae ad hunc cultum Dei retinendum, atque augendum pertinent, ecclesiae Praesides auctoritate sua iuuent, iubeantque porpulum, sacerdotum praeceptis obtemperare. Quod autem ad huius praecepti explanationem attinet, danda opera est, ut fideles doceantur, quibus rebus hoc praeceptum cum ceteris conueniat,. qui busue disserat ab eis. hoc enim pacto cauiam ille, rationemque c0gnoscet, quare non sabbathum, sed diem Dominicum colamus, lanctumque habeamus. Certa igitur illa disserentia uidetur, quod reliqua Decalogi praecepta naturalia sunt,& perpetua, neque mutari ulla ratione possunt. quo fictum est, ut, quamuis lex Mosis abrogata sit, omnia tamen praecepta, quae duabus tabulis continentur, populus Christianus seruet. quod ideo fit, non quia Moses ita iusserit, sed quod naturae conueniunt; cuius ui homines ad illa seruanda impelluntur. Hoc autem de sebbathi cultu praeceptum, si
statutum tempus spectatur, non fixum ,& constans est, sed muta bile; neque ad mores, sed ad caerimonias pertinet; neque naturale , quoniam non a natura ad id docti, aut instituti sumus, ut illo die potius, quam alio externum cultum Deo tribuamus: sed ex eo tempore quo populus Israeliticus a Pharaonis est seruitute liberatus, diem 1abbathi coluit. Tempus autem, quo sabbathi cultus tollen dus erat, illud idem est, quo ceteri Hebraici cultus, caerimoniaeque antiquandae erant, morte scilicet Christi nam cum illae caerimoniae sint quasi adumbratae imagines lucis, & ueritatis; illud utique nocesse erat, ut lucis ac ueritatis, quae Iesus Christus est, aduentu re moueretur. qua de re sanctus Paulus ad Galatas ita scripsit, eum Moseici ritus cultores reprehenderet; Dies obseruatis,&menses,&tempora, & annos: timeo uos, ne forte sine cause laborauerim in uobis. In quam etiam sententia scripsit ad Colossenses. Et haec de disteretia. a Conuenis
252쪽
Conuenit autem hoc praeceptum cum reliquis, non ritu,&caerimoniis, sed quia aliquid habet, quod ad mores naturaeque ius attineat. nam Dei cultus, ac religio, quae hoc praecepto exprimitur, a naturae iure existit; cum illud natura comparatum sit, ut aliquot horas in iis, quae ad mi cultum pertinent, uersemur . cuius rei argumento est, quod apud omnes nationes, statas quasdam ferias, easque publicas fuisse cernimus, quae sacris rebus, ac diuinis obeundis erant consecratae. est enim naturale homini, ut is certum quoddam tempus necessariis rerum functionibus det, ueluti corporis quieti, somno, & aliis eiusmodi rebus. & quemadmodum corpori, ita cadein naturae ratione facitam est, ut menti aliquid etiam temporis concederet, quo in Dei contemplatione sese reficeret . atque ita cum aliqua temporis pars esse debeat, quo res diuinae coluntur, cultusque Deo debitus tribuatur, hoc sane ad morum praecepta pertinet.
quam ob causam apostoli ex illis septem diebus eum, qui primus
est, ad diuinum cultum consecrare statuerunt, quem Dominicum diem dixere. nam de sanctiis Ioannes in Apocalypsi, Dominici diei νω. meminit:&Apostolus per una sabbathi, quae est dies Dominicus, ut sanctus Chrysestomus interpretatur, collectas fieri iubet: ut intelligamus, iam tum in Ecclesia diem Dominicum sanctum habitu melle. Iam uero, ut sciant fideles, quid eo die agere, a quibus-ueactionibus abstinere debeant; non alienum est, ut Parochus togum praeceptum, quod in quattuor partes recte dissibui potest, ad uerbum diligenter interpretetur. Itaque primum generatim proponat, quid iis uerbis praescribatur, MEMENTO, v T DIEM SAB-2ATHI SANCTIFICE s. ob eam uero causam initio praecepti uerbum illud, Memento, apposite additum est, quod huius diei cultus ad caerimonias pertineat. Qua de re populus admonendus este uidebatur, cuin naturae lex , etsi aliquo tempore Deum religionis ritu colendum Etae doceat, hoc tamen, quo potissimum die seri deberet, non praescripsit. Praeterea fideles docendi sunt, ex iis uerbis modum & rationem colligi posse, qua in tota hebdomada opus sacere coveniat, ita scilicet, ut die festum semper spect us. quo die cum actionum, & operum nostrorum Deo quasi redduci ratiost; eiusmodi opera essiciamus, necesse est, quae neque Dei iudicio repudientur, neque nobis, ut scriptum est, in singultum sint, &in scrupulu cordis. Postremo id docemur, quod certe animaduertere de-Demus,no defuturas scilicet occasiones,quamobre nos huius praecepti capiat obliuio, uel alioru, qui illud negligunt, exeplo adductos, aispui Y 3 uel
253쪽
uel spectaculorum, ludorumque studio; quibus plerumque ab huius diei cincto, religiosoque cultu abducimur. Sed iam ad id ueniamus, quod sabbathi significatione demonstratur. sabbathis, hebraia cum nonae, si latine interpretaris, cessatio dicitur. sabbathletare propterea cessare,&requiescere latino uocabulo appellatur. qua lignificatione factu est, ut sabbathi nomine dies septi inus diceretur, quo-
., . niam, absoluta, persectiq. mundi uniuersitate, Deus ab omni ope- ρα φ- re, quod fecerat, requieuit: ita huc diem in Exodo Dominus uocat.
- Postea uero non solum septimus hic dies, sed ob eius dignitatem ipsa etiam hebdomada eo nomine appellata est. in quem senium pli Luri s. risaeus apud sanctum Luca dixit: Ieiuno bis in sabbato. Atque hoe quide de sabbathi significatione. Sanctificatio autem sabbathi sacris in litteris cessatio est, quae fit a corporis laboribus, & a negotiis, ut aperte ossendunt haec, quae sequuntur, praecepti uerba, NON op x-RA 2ERI s. neque uero id solum significat, saliter enim satis fuisset mat.1. dicere in Deuteronomio: Obserua diem sabbathi in sed cum in eodeloco addatur, v T SANCTIFICE s EvM, hoc uerbo ostenditur, fabbathi diem religiosum esse, diuinisque actionibus, & sanctis rerum ossiciis cosecratum. Itaque diem sabbathi tum plene δ: persecta celebramus, cum pietatis & religionis ossicia Deo praestamus: hocque Isa. 18. plane sabbathum est, quod Isaias delicatum appellat: quoniam festi dies sunt ueluti deliciae Domini, & piorum hominum. Quare si re ligioso huictamstoq. sabbathi cultui, misericordiae adiunguturo pera, certe maxima sunt, & multa praemia, quae eodem capite nobis Isa. 13. proponuntur. Itaque uerus ac proprius huius praecepti sensus co 'ς tat, ut homo & animo, d corpore in eam cumam Incumbat, ut si tuto aliquo tempore, a negotijs, corporisque laboribus seriatus, Deum pie colat, ac ueneretur. Altera uero praecepti parte demonstratur, diem septimum Dei cultui diuinitus dicatum esse . nam ita
scriptum est: SΕx Di Ellvs OPERABERIs, ET FACIES. OMNIA OPERA TUNSEPUMO AUTEM:DIE sABBATHvM DOMINI DEI T. quae uerba ad
eam sententiam referuntur, ut sabbathum Domino cosecratum interpretem ur,cique eo die religionis ossicia tribuamus, septimum l. diem intelligamus signum esse quietis Domini. Hi uero dies diu no cultui dicatus est: quia rudi populo minus expediebat habere ea facultatem temporis arbitratu suo dcligendi, ne sorte Aegyptiorum; sacra imitaretur. Itaque e septem diebus , ultimus ad Deum colen η ψi ' dum delectas est: quae quidem res plena mystcrii est. Quare Domit Ezeckro. nus in Exodo,&apud Ezechielem signum ubcat: Videte itaque illet D e inquit,
254쪽
inquit, ut sabbathum meu custodiatis: quia signum est inter me& ExοLar. uos in generationibus uestris, ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos. Itaque signum fuit, quod indicabat homines Deo se dedicare oporterc, sanctosque eidem praebere, cum diem etiam uide mus ei dicatum esse: si quidem ille dics sanctus est, quod tum praeci pue sanctitatem & religionem homines colere debeant. Deinde signum est, & quasi monumentum conditae huius ad miradae uniuer- sultis. Signum praeterea fuit Israelitarii memoriae traditum, quo admoniti , se Dei auxilio a duris limo Aegyptiacae seruitutis iugo solutos ac liberatos esse meminissent: id quod Dominus ostedicillis uerbis: Memento, quod & ipse seruieris in Aegypto, & eduxerit te in- Deuteris. de dominus Deus tuus in manu serti, & brachio extento: iccirco praecepit tibi, ut obseruares diem sabbathi. Est signum item tum spi ritualis, tum caelestis sabbati. Spirituale autem sabbatum in lancta quadam&mystica quiete consistit, nimirum , cu uctus homo Christo coni epultus, ad uitam renouatur, atque in iis actionibus, quM Chri stianae pietati conueniunt, studiose se exercet. debet enim, qui aliquando erant tenebrae, nunc autem lux in Domino sunt, ut filii m Eph. s. lucis ambulare in omni bonitate, iustitia,&ueritate, neque com municare operibus infructuosis tenebraru . Caelelle uero labbathuest, ut ait D. tillus, eum locu Apostoli tractans: Relinquitur zrgo Lo illis .
sabbatbismus populo Dei illa uita, in qua omnibus bonis cu Christo uiuentes fruemur, peccato radicitus extirpato, secundum illud: Non erit ibi leo, nec praua bestia illuc ascendet, sed erit ibi uia pura, Isi. r.&uia sancta uocabitur: omnia enim bona in uisione Dei mens sanctorum adipiscitur. Quare fideles hortandi erunt his uerbis, &a Pa store incitandi: Festinemus ingredi in illam requiem. Praeter dieni μmb. .
septimum habebat populus Iudaeus alios etiam inos, & sacros dies
diuina lege constitutos, quibus maximorum beneficiorum memoria renouaretur. Placuit autem Ecclesiae Dei, ut diei sabbathi cultus & celebritas in Dominicum transferretur diem: namur eo die priamum lux orbi terrarum illuxit: sic Redcmptoris nostri qui ad uita . aeternam nobis aditum patefecit, resurrectione, quae eo die fuit,le tenebris ad lucem uita nostra reuocata est. unde & Domini eum diem
Apostoli dici uoluerunt. Solemnem praeterea hunc diem esse in taucris litteris animaduertimus, quod eo die mundi creatio initium habuit, quod spiritus sanctus apostolis datus sit. Alios autem dies se stos ab Ecclesiae initio, & consequentibus deinde temporibus apo
255쪽
Ciorum memoriam coleremus. Inter eos autem celeberrimi habenatur illi dies, qui ob redemptionis nostrae mysteria religioni cosecrasi sunt, deinde qui sanctissima: Virgini matri, tum uero apostolis, ac martyribus, ceterisque sanctis cum Christo regnantibus dicantur: in quorum uictoria Dei bonitas & potetia laudatur, ipsis debiti honores tribuuntur, atque ad eorum imitationem fidelis populus incitatur . Et quoniam ad hoc praeceptum seruadum, magnam uim ea ipsius pars habet, quae illis uerbis expreta est; Sex diebus operab ris; septimus aute dies sabbathum Dei est: Parochus debet illa partem diligenter explicare. Etenim ex his uerbis colligi potest, fideles hortandos esse, ne otiosi &desides uitam traducant: sed potius apo . s. - stolicae uocis memores, negotium suum quisque agat, dc operetur manibus suis, sicut ab eo praeceptum suerat. Praeterea hoc praecepto illud Dominus iubet, ut sex ipus diebus opera nostra efficiamus, ne aliquid eorum,quae aliis hebdomadae diebus fieri,agiue oporteat, in diem sestum reiiciatur, atque ita animus a rerum diuinarum cura, studioque auocetur . Tertia deinde praecepti pars explicada est, quae quoda modo describit, qua ratione sabbathi die colere debeamus; praecipue autem explicat, quid illo die secere prohibemur. quare inquit Dominus; Non secies omne opus in eo tu, & filius tuus, & filia tua, seruus tuus & ancilla tua, iumentum tuum, & adueha, qui est intra portas tuas.Quibus uerbis ad id primum instituimur, ut, quae cumque diuinum cultum impedire possunt, omnino vitemus si cile enim perspici potest, omne seruilis operis genus prohiberi, non quidem ea re, quod sua natura aut turpe, aut malum siti sed quoniam mentem nostram a diuino cultu, qui finis praecepti est, abstrahit. quo magis peccata a fidelibus uitanda sunt, quae non solum animum a diuinarum rerum studio auocant, sed nos a Dei amore pror
sus seiungunt. Non tamen eae actiones, neque ea opera uetantur,
quae ad diuinum cultum attinent, etiam si seruilia sint, ut altare instruere, templa, alicuius sesti diei cause, ornare, & reliqua huius ge- Mob. I a. neris. ideoque a Domino dictu est; Sacerdotes in templo sabbathuuiolare, & sine crimine esse. Sed neque earum rerum opera, hac lege prohiberi existimandum est, quorum iactura ficienda sit, si die L. sto praetermittantur, quemadmodum taris etiam Canonibus per. misitim est. Multa alia Dominus in euangelio sessis diebus fieri ponse declarauit, quae ficile Parochus apud unctos Matthaeum & Ioan nem obseruabit. sed ut nulla res praetermitteretur, cuius actione hic
sabbathi cultus impediretur, ficta est iumeti mentio; quo animalia
256쪽
genere impediuntur homines, quo minus sabbathum diem colanti si enim die sabbathi alicui operis actioni mineri usus destinatur, necessaria est etiam ad id hominis opera, qui iumentum agat. itaque solum per se opus ficere non potest, sed homine, qui illud molitur,
adiuuat. eo autem die nemini opus iacere licet. ergo neque iumen iis, quorum opera ad id homines ututur. Itaque huius praecepti lex eo etiam spectat, ut, si iumentoru laboribus homines parcere Deus uult, eo cet e magis ipsi cauere debeat, ne inhumani sint in eos, quo rum opera, atque industria ututur. Neque uero Parochus illud prae , termittexe debet, ut diligenter doceat, quibus in operibus, atque
actionibus Christiani homines diebus festis exercere se debeat. Illae uero eiusmodi sunt, ut ad Dei templum accedamus, eoque loco sincera, piaque animi attentione sacrosanctae Missae secrificio inteis anus: diuina Ecclesiae sacramenta, quae ad silutem nostram instituta sunt, ad animae uulnerum curationem crebro adhibeamus . nihil uero est, quod opportunius aut melius Christianis hominibus seri possit, quam si peccata sua iacerdotibus saepe cofiteantur. ad quam rem perficiendam, poterit Parochus populum adhortari, sumpta huius probandae rei ratione, & copia ex iis, quae de paenitctiae secramenito suo loco tradita, ac praecepta sunt. Neque solum ad hoc sacramentum populum excitabit: sed sedulo etiam atque etia ad illud adhortabitur, ut acroanctum Eucharistiae sacrametum crebro percipia Attente praeterea, diligenterque secta concio fidelibus audi eda est nihil enim minus ferendum est, neque tam profecto indignum,qua
Christi uerba contemnere, aut negligenter aud Ire. Exerci callo I rem,
atque studium fidelium in precibus, diuinisque laudibus stequens esse debet, praecipuaq. eiusdem cura, ut quae ad Christianae uitae institutionem pertinent, ea diligenter addi lcat, seduloque se exerceat in iis ossicijs, quae pietatem continent, pauperibus, & egenis elee mosynam tribuendo, aegros homines uisitando, maerentes, quique dolore assiicti iacent, pie consolando. nam ut est apud sanctum I cobum: Religio munda & immaculata apud Deum & Patrem, haec latini. est, uisitare pupillos, & uiduas in tribulatione eorum. Ex his, quae dicta sunt, sicile erit colligere, quae contra huius praecepti regulam committuntur. Parochi uero officium in eo item esse debet, ut certos quosdam locos in promptu habeat, unde rationes, atque argumenta sumat, quibus populo illud maxime persuadeatur, ut huius praecepti legem summo studio , accurata'. diligentia seruet, ad hoc plurimum ualet, ut populus scilicet intelligat, ac plane perspiciat,
257쪽
quam iustum, & rationi cosentaneum sit, nos certos quorum dies habere, quos totos diuino cultui tribuamus, Dominum q. nostru, a quo summa re innumerabilia beneficia accepimus, agnoscamus, colamus, de ueneremur. si cnim iussisset nos quotidie sibi religionis cultum tribuere, nonne pro suis erga nos ben cficiis, quae maxima de infinita sunt, omnis opera danda esset, ut prompto, alacrique animo, eius dicto audientes essem uia Nunc uero, paucis ad eius cultum institutis diebus, non cit cur nos negligetes, atque dissiciles in eius
officii functione simus, quod sine grauissima culpa praetermittere non possiimus. Demonstret deinde Parochus, quanta huius praec pii uirtus sit, cum ij, qui illud recte seruauerint, in conspectu Dei esse, cum eoque coit o qui uideantur . nam & precibus faciendis Dei
maiestatem contemplamur, & cum eo colloquimur: &concion toribus audiendis, Dei uocem accipimus; quae ad aures nostras c
rum opera peruenit, qui de rebus diuinis pie, sancteque concionantur. tum in altaris sacrificio praesentem Christum dominum ador mus. & his quidem bonis illi maxime fruuntur, qui hoc praeceptum seruant diligenter: qui uero hanc legem omnino negligunt, ii, cum Deo, & Ecclesiae non obediant, neque eius praeceptum audiant, &Dei, & sanctarum legu hostes sunt: quod animaduerti potest ex eo, quod praeceptum hoc eiusmodi est, ut nullo labore seruati oueat. Cum enim Deus non labores nobis imponat, quos uel diis cillimos eius causa suscipere deberemus, sed quietos illis diebus festis a terrenis curis liberos esse iubeat, magnae temeritatis indicium est, huius praecepti legem recusare. exemplo nobis esse debent supplicia, quae de illis Deus sumpsit, qui illud uiolarunt, ut ex libro Num crorum
Numi s. licet intelligere. Ne igitur in hanc Dei ostensionem incidamus, operaepretium crit, saepe illud uerbum, MEMENTO, cogitatione repe tere, magnasque illas utilitates, & commoda sibi anteoculos proponere, quae ex festorum dierum cultu percipi supra declaratum est;& multa alia ad id genus pertinentia, quae bonus S diligens Pastor, ut occasionis ratio postulabit, copiose, lateque persequi poterit.
-l Cum insuperioribus praecopiis summa sit uis,&dignatas; meri to, quae nunc persequimur quia maximo necessaria sunt, proximulocum obtinent. nam illa finem, qui Deus est, continuo spectantehac nos ad proximi charitamm erudiunt. etsi longius progrella, ad
258쪽
Deum, idest illud extremum, cuius gratia proximum ipsum diligimus, perducunt. Quamobrem Clitii sus dominus praecepta illa duo de diligendo Deo & proximo similia inter se esse dixit. Hic autem to Martb. 22.cus, dici uix potest, quantas habeat utilitates; cum & suos fructus se diis. 1 1.rat, uberes illos quidem, ac praestantes ;& sit tamquam signum, ex
quo primi praecepti obedientia, & cultus elucet. Qui non diligit,
inquit D. Ioannes, fratrem suum, quem uidet, Deum, quem non I Iem.
videt, quo modo potest diligere Ad eundem modum, si parentes, quos secundum Deum diligere debemus, non ueneramur, Zc columus ; cum nobis in conspectu fere semper sint: Deo, summo parcii, α optimo, qui nullum sub aspectum cadit, quem honorem, quem
cultum tribuemus quo perspicuum cst, utraque praecepta inter se congruere. Huius autem praecepti usus latissime patet. nam printer eos, qui nos genuerunt, multi praeterea sunt, quos in parentum loco colere debemus, uel potestatis, uel dignitatis, uel utilitatis, uel praestantis alicuius muneris, & officii nomine. Parentum praetercae, maiorumque omnium laborem leuati cum enim id in primis curet, ut, quos habent in sua potestate, ii recte, &diuinae legi conuenie . ter uiuant, erit haec cura perfacilis, si omnes intelligant, Deo audi
re,&monitore, summum honorem parentibus tribui oportere.
quod ut praestare possimus, necesse cst, nosse quandam disteretiam, quae est inter praecepta primae & secundae tabulae. Ergo haec primum a Parocho sunt explicanda: idque in primis moneat, diuina Decalogi praecepta fuisse in duabus tabulis incisa: in quarum altera, quem
admodum a sanctis Patribus accepimus, tria illa cotinebantur, q uae iam sunt exposita: reliqua uero in alteram tabulam erant inclusae.
atque haec nobis perapposita fuit descriptio, ut praeceptorum rati nem ordo ipse distingueret. nam quidquid in sacris litteris diuina lege iubetur, aut uetatur, id duorum generum oritur ex altero. aut .
enim erga Deum, aut erga homines charitas in omni olscio specta tur. Et quidem charitatem in Deum superiora tria praecepta doceta quod uero ad hominum coniunctionem & secietatem pertinet, id reliquis septem praeceptis continetur. Quocirca non sine causa cius. modi est facta distinctio, ut alia ad priorem, alia ad alteram tabulam praecepta reserantur . nam superioribus tribus praeceptis, de quibus dictum est, quasi subiecta materies, quam tractent, est Deus, idest summum bonum. ceteris uero proximi bonum, illis summus, his proximus amor est propositus. illa finem, haec autem ea, quae ad fine reseruntur, spectat. Praeterea charitas Dei ex ipso pendeti Deus enim
259쪽
per se non alterius rei causa summe diligendus est: charitas autem proxiinia charitate Dei ortum habet, atque ad cauata quam ad ceristam regulam dirigenda est. nam si parentes caros habemus, si dominis paremus, si dignitate antecedentes reueremur; id ea re maxime faciendum est, quod coru procreator est Deus, eosque aliis praeesse uoluit, quorum opera ceteros homines regit, ac tuetur: qui cum
nobis auctor sit, ut elusinodi personas uereamur, iccirco id praestare debemus, quia a Deo hoc ipso honore dignantur: ex quo fit, ut honor, quem parentibus habemus, Deo potius, quam hominibus, haberi uideatur. sic enim apud sanctum Matibaeum est, cum de ob seruantia in superiores agitur: Qui recipit uos, me recipit. &Apostolus in epistola ad Ephesios, seruos instituens; Serui, inquit, ob dite dominis carnalibus cum timore,& tremore, in simplicitate cordis uestri, sicut Christo, non ad oculum seruientes, quasi hominibus placentes, sed ut serui Christi. Accedit, quod Deo nullus honor, nulla pietas, nullus cultus satis digne tribuitur: in quem amor augeri infinite potest: proptereaque nostra erga illum charitas in dies fiat
nisi ν ε. arde tior, necesse est. Quem eius iussu ex toto corde, ex tota anima,Lης φ ex omnibus uiribus amare debemus. At charitas, qua proximu com
'μ' λλ' plecti iri ut , suis finibus circumscribitur: iubet enim Dominus proximos diligere, sicut nos ipsos. quod si quis hos fines egressus fuerit , ita ut parem Deo & proximis amorem tribuat, is maximum scelus admittit. Si quis uenit ad me, inquit Dominus, & non odit patrem suum, & matrem, & uxorem, & filios, & fratres, & sorores, adhuc autem animam suam, non potest meus esse discipulus. in qui sententiam item dictum est; Sine ut mortui sepeliant mortuos suos;
cum quidam primum humare patrem uellet, postea Christu sequi. cuius rei dilucidior illa apud sanctu Matthaeum explicatio est: Qui
amat patrem, aut matrem plus quam me, non est me dignus. Nec tamen ulla dubitatio est, quin parentes uehementer amandi, obseruandique sint; sed ad pietatem in primis necessarium est, Deo, qui parens, & effector est omnium, praecipuum honorem, & cultum tribui: ideoque mortales parentes amari, ut ad caeleste tempiternum lpatrem tota amoris uis reseratur. quod si interdum parentum iussa Dei praeceptis repugnent; no dubium est, quin liberi, parentum capiditati, Dei volu ntatem anteserre debeant, diuinae illi us sententiae Gl. 3. memores ;Obedire oportet Deo magis, quam hominibus. Πρηρ - . Quibus rebus expositis, Parochus uerba Draecepti interpretabitur, atque illud primum; Honorare; quid sit: est enim, de aliquo
260쪽
bonorifice sentire, &, quae illius sunt, maximi putare omnia. Huic
autem honori haec omnia coniuncta sunt, amor, obseruantia, obe dientia, Δ cultus. Scite autem in lege posita est honoris vox, non amoris, aut nactus, etia si ualde amandi, ac metuendi parentes sint. etenim qui amat, non semper obseruat, &ueneratur: qui metuit, dnon semper diligit: que uero aliquis exanimo honorat, item amat, ueretur . Haec cuin Parochus explicarit, tum aget de patribus,
quique sint ij , qui uocentur hoc nomine . nam etsi de iis praecipue patribus lex loquitur, ex quibus generati sumus: tamen ad alios quoque pertinet hoc nomen, quos etiam coplecti lex uidetur, qvc- admodum ex pluribus diuinae scripturae locis facile colligimus. Prae teZillos igitur, qui nos procrearunt, patrum senera item alia sunt in sacris litteris, quod antea attigimus, quibus singulis suus honor debetur . ac primu Ecclesiae praesides, de Pastores, Si Sacerdotes, patre dicuntur, quemadmodum ex Apostolo constat, qui ad Corinthii si . scribens, Non, inquit, ut confundam uos, haec scribo, sed ut filios meos charissimos moneo . nam si decem millia paedagogoru habeatis in Christo, sed non multos patres: nam in Claristo Iesu per euan gelium ego uos genui. Et in Ecclesiastico scriptum est; Laudemus Eccle. uiros gloriusos, de parentes nostros in generatione sua. Deinde es , quibus aut imperium, aut magistratus, aut potestas comissa est, qui rempublicam gubernant, patres appellantur. Sic Naaman a familiis
sater uocabatur. Praeterea, patres eos dicimus, quorum procuratio
ni, fidei, probitati, sapientiaeque alii comittendantur a cuiusmodi
sunt tutores, & curatores, paedagogi ,α magistri. Quare Eliam, δέ - Dia. Eliseum, filii prophetarum patrem uocabant. Postremo patres diε Α-Ket iamus senes, &aetate consectos, quos etiam uereri debemus . Atque hoc in Parochi praeceptis maximum sit, ut d O ac patres, cuiuscuq. sint generis, praesertim uero cos, ex quibus nλtisiamus, a nobis lim . octu
notandos: de quibus diuina lex praecipue loquitur, sunt cnim j im, mortalis Dei quasi quaedam similacra: in iisque ortus postri imagi, nem intuemur: ab iis uita nobis da eluita Deus usus est , uti nobi3
animum, mentemque impertiret: ab lix ad sacramenta deducia, ad religionem , ad humanum cultum, ciuilem quum stituti, et inorvi integritatem de sanissitatem eruditi sumus. Doceae uero Parochus merito nomen, Metios, in huc praecepta crptinum ut cius b neficia , & metita erga nos consideremus , quanta cura, vi sollicii ledine nos in uicto gesserit, quanto culabpre ac dolore pepererie, ducarit. Porro ita obseruandi. parente* sunt, ut, quocii tribuitu Iri, Otiaiod Z honor
