장음표시 사용
281쪽
De operibus misericordia pereleemosymuinpaupe
illa Salomonis pertinet execratio: Qui abscodit frumenta, maledicetur in populis. Quos, suoru in scelerum admonitos, Parochi liberi uxaccusabunt, ac propositas illis peccatis poenas explicabunt uberius Haec de uetitis: nunc ad iussa ueniamus: in quibus satisfactio, uel restitutio primum locum habet. pcccatum enim non remittitur, nisi restituatur ablatum. sed quoniam non is solum, qui furtum fecit, ei, cui furatus est, id debet restituere, sed omnes praeterea, qui furti pamticipes fuerunt, hac lege restitutionis tenentur; aperienὸum est, qui sint illi, qui hanc satis taciendi, uel restituendi necessitatem effugere non possint. Sunt autem plura hominum genera: ac primum est e rum , qui furari imperant: qui no modo sunt ipsi fit riorum socii, &auctores, sed etiam in illo furum genere deterrimi. Alterum genus par uoluntate primis, potestate dispar, in eodem tamen furum gradu ponendum, eorum, qui cum iubere no possint, suasores sun t, atque impulsores furtorum. Tertium genus est eorum, qui cum furisus consentiunt. Quartum genus est eorum, qui participes furtorum,
inde lucrum ipsi etiam faciunt: si lucrum dicendum est, quod, nisi
resipuerint, eos addicit aeternis cruciatibus: de quibus sic loquitur David: Si uidebas furem, currebas cum eo. Quintum genus est furum; qui cum furta possint prohibere, tantum abest, ut illis occurrant, & obsistant, iit eorum licentiam permittant, atque concedant. Sextum genus est eorum, qui cum, & furtum factum, & ubi factum sit, certo sciant, non indicant rem, sed eam se scire dissimulant. Postremum genus est, quod omnes complectitur furtorum adiutores, custodes, patronos, quique illis receptaculum praebent, ac domi cultum, qui omnes ερ satisfacere debent iis, quibus aliquid detractum est, & ad illud necessarium ollicium uehementer cohortandi sunt. Ne huius quidem sceleris omnino sunt expertes, approbatores fumtorum, & laudatores. Nec uero etiam ab eadem culpa sunt alieni Llii familias, & uxores, qui pecunias a patribus, & uiris surripiunt. Iam uero huic praecepto illa subiecta sententia est, ut pauperum, &inopum misereamur, eorumque dissicultates, & angustias nostris facultatibus, & officiis sublevemus. quod argumentu quia saepissime,& copiosissime tractadum est, petent ea Parochi ex uirorum sanistissimorum,Cypriani, Ioannis Chrysostomi, Gregorii Nazazeni, A aliorum libris, qui de eleemosyna praeclare scripserunt, quibus huic muneri satisfaciant. Sunt enim inflammandi fideles ad studium, & at critatem opitulandi iis, quibus aliena misericordia uiuendum cst. Sunt uero etiam docendi, quanta habeat necessitatem cleemosyna, ut uid
282쪽
ut uidelicet re, M opera nostra in egentes simus liberales, uerissimo illo argumento, quod summo iudici j die detestaturus sit eos De iis,& seinpiternis ignibus addicturus, qui eleemosynae osticia praetermiserint, ac neglexerint; illos autem collaudatos in patriam caelestem introducturus, qui benigne fecerint indiget ibus . in utraque Christi domini ore pronunciata lententia: Venite benedicti patris mei, Maiib. y. pollide te palatii uobis regnum. dc Discedite a me maledicti in ignexternum. Vtentur praeterea sacerdotes accomodatis illis ad perlua dendum locis; Date &dabitur uobis. Proferent laci promissu in; Du.ε.
quo nihil uberius, nihil magnificentius ne cogitari quidem potest.
Nemo est, qui reliquerit &c. qui non accipi ct centies tantum nunc Arare. o. in tempore hoc,&in laeculo futuro uitam aeternam. Adiicient illud, quod a Christo domino dictum est; Facite uobis amicos demam- Luc.io. mona iniquitatis: ut, cum defeceritis, reci plant uos in aeterna taber nacula. Huius uero necessaritimineris partes exponent, ut qui largi. ri non pollunt egentibus, quo vitain fullentent, laticin commodet
pauperi, iuxta Christi domini praescriptum: Mutuum date, nihil in. Luc. 6. desperates. Atque Euius rei felicitatem beatus. David cxpretait: Iu . psa Di. cundus homo, qui miseretur, & commodati. Est autem Christianae pietatis, nisi sit aliunde facultas bene mercndi de iis, quibus ad ui, elum aliena misericordia opus est, uitandi etiam otii causa labore, opera, ac manibus ea quaerem, quibus inopum indigentiam leuare pollini. ad id omnes suo exemplo hortatur in epistora ad Thesi lonicenses Apol holus illis uerbis: Ipsi enim scitis, queadmodum OpO1 1. ad T . a.
teat imitari nos. Item ad eosdem: Operam detis, ut quieti sitis, S ut i. ad T Q. uestrum negotium agatis, Sr operemini manibus uel tris, sicut prae cepimus uobis. Et ad Ephesios : Qui iurabatur, iam no furetur: ma- MED. .gis autem laboret operando manibus, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitate patienti Elt etiam trugalitati cosulendum, parcendumque bonis alienis , ne ceteris graues, aut molesti simus: quae temperantia sanequam elucet in omnibus apostolis, sed maxi me eminet in D. Paulo; cuius illud est ad Theslatorii cera ses: Meinci- t.adnes. r. res estis, fratres, laboris nostri,& fatigationi vi hoche, α die Opcrates, ne quem uestrum grauaremus , praedicauimus in uobis euangelium Dei. Atque idem alio loco Apostolus; In labore, & fatigatione no4 1.adraef. 3. Ohe, Sc die operantes, ne quem uestrum grauaremus. Sed ut ab unj. uerso hoc genere nefariorum facinorum abhorreat fidelis populus , Parochis a prophetis petere, & a reliquis diuinis libris lumere par erit detestatione furtorum, & rapinarum, di horribiles nullasa.Deci
283쪽
Amis. propositas eis, qui illa scelera comittunt. Clamat Amos prophetast Audite hoc, qui coteritis pauperem,& deficere facitis egencri terraudicentes, quando transibit mensis, & uenundabimus merces, relatibathum ,& aperiemus frumentum , ut imminuamus mensuram, Naugeamus siclum, & supponamus stateras dolosas Θ Sunt in ea de fenfltentia multa apud Hieremia, in Prouerbiis, & apud Ecclesiastichina Nec uero dubitandum eri quin haec malorum semina, quibus malis opprimitur haec aetas, magna ex parte in his inclusa sitiat causis. Veruui affuescant Christiani homines prosequi omni liberalitatis, ac bo i nignitatis ossicio egentes, & mendicos, quod ad alteram huius praericepti partem pertinet, proferent Parochi maxima praemia, suae beneficis, & largis, & in hac, & in altera uita datur u se Deus pollicetur Sed quia non desunt, qui etia se in furtis excusent, admonendi sunt,
sere, ut nullam eorum peccati excusimonem accipiat Deus; mim uero futurum, ut illa purgatione non modo non leuetur peccatum, sed mirum in modum augeatur. Ecce, nobilium hominum non se rendae deliciae, qui culpam extenuare sibi uidentur, si se affrmarin' non cupiditate, aut avaritia ad detrahendum alteri sua descendere, sed tuendae causa amplitudinis familiae, de maiorum suorum, quo, rum existimatio, ac dignitas rueret, nisi rerum alienarum accestione sulciretur. Quibus perniciosus error eripiendus est; simul q. demonstrandum, unam esse rationem conseruandi,& amplificandi copias,& opes, maiorumq; gloriam, si Dci uoluntati paruerinsi si eius praecepta seruarint ; quibus contemptis, iandatae, & optime constitutae opes euertuntur; rcges ex regio folio,& summo gradu honoris prae- ' cipites exturbantur 1, in quorum locum infimi interdum homines,& qui summo in odio illis seerunt, diuinitus uocantur. Incredibile est, quantopere his succenseat Deus. cuius rei testis est Isaias, apud Isa. i. quem sunt illa Dei uerba: Principes tui, infideles, socijsurum ionis re .i i nes diligunt munera, sequuntur retributiones. propter hoc ait dominus Deus exercituum Artis Israel ; Eheu co labor superatoribus meis, & uindicabor de inimicis meis: & couertam manum mea ad te, & excoquam ad purum seoriam tuam. Noli desunt, qui non T. iam illa asserant causam splendoris, & gloriae, sed uictus,& uitae coinmodiorem facultatem, & elegatiam . qui refellendi lum, docendi quam impia sit eorum de actio, de oratio, qui ullam commoditatam anteferat Dei uoluntati & gloriae; quam, negligendo eius Pr epta, offendimus mirandum in modum. etsi quae potesttae in furto corii moditas, quod summa incomoda consequantur Super furem cuim.
284쪽
inquit Ecclesial est confusio, & paenitentia. Sed fac esse, ut cuin illis Euis.f. non agatur incommodes dedecorat fur diuinum nomen: repugnat eius sanctissimae uoluntati, salutaria ipsius praecepta cotemnit. quom fote omnis error, omnis improbitas, omnis fiuit impietas. Quid, quod audire licet interdum fures, qui nihil se eo peccaro colendant,
quod detrahant aliquid locupletibus, &copiosis hominibus, qui ea
detractione nihil damni faciant; ne sentiant quidem 3 misera sane, S: pestifera defensio. Putat alius satis fumostem sua accipi debere, quod eam serandi consuetudinem cepit, ut non facile possit ab illamen diactione desistere: qui nisi audieri: Apostoluindicentem'; Qui fu- λεμ. .
rabatur, iam non furetur; uelit, nolit, etiam consuetudinem capiet iaeternorum suppliciorum. Non ullis undkqui excusatata, occasionqdata, alteri aliquid adeinisse. est enim illud tritum m mone prouer. bium; Fures, qui non sint, fieri occasione. qui hac. ratione sunt de nefaria sententia deducendi ι restandum esse prauis cupiditatibus. Nam si cotinuo est re perficiendum id, quod libido persuaserit; quis modus, quis finis erit scelerum, ac flagitiorumὶ Turpissum igitur est illa defensio, uel summae potius intemperantiae, & iniustitiae consessio. Nam qui dicit, leno ideo peccare; quia nullam habet peccandi occasonem,idem propemodum fatetur se semper 'oblata occasione peccatorum. Sunt, qui furari se dicant ulciscendi caiisa, quod ab aliis eadem iniuria sint essecti. quibus ita respondendum est; primunemini licere iniurias persequi: deinde no posse quemquam rei suae
iudicem esse: tum multo minus concedi, ut poenas ab aliis repcrant eorum, quae alii in eum peccauerunt. Postremo, quidam furtum satis illa ratione defensum, tectumque arbit rantur, quod cum sint aer
alieno oppressi, aliter eo liberari non possint, nisi illud surto dissoluant. quid iis cum ita agendum est, nullum esse grauius ars alienum,
ει quo magis prematur humanum genus, qua debitum illud, cuius in diuina precatione quotidie meminimus; Dimitte nobis debita Miatb.ε. nostra; quare illud insanissimi hominis esse, plus uelle Deo debere, id est plus peccare, ut, quod debri hominibus, dissoluat; ni ultoque praestare, coniici in carcerem, quam mandari suppliciis inferorum sempiternis: longe etiam esse grauius Dei, quam hominum iudicio condemnari: porro autem supplices ipsos ad Dei opem, ac pietatem confugere debere, a quo, quid opus sit, pollini impetrare. Sunt alia excusationum genera: quibus Parochi prudentes , ac sui ossicii dili- Intissimi , facile poterunt occurrere, ut aliquando habeant popu- .
m sectatorem bonorum operum. l . . . . .
285쪽
Quantam non modo utilitatem, sed etiam necessitatem habeat assidua huius & praecepti explicatio, & ossicii admonitio, nos D. I cobi monet auctoritas, illis uerbis; Si quis in uerbo non offendit, hic persectus est uir. & idem ; Lingua modicum quidem membrum est, & magna exaltat: ecce quantus ignis quam magnam filuam incendit. &quae sequuntur in eandem sententiam. Quibus duo monemur, primum latissime patere hoc linguae uitium: quod etiam illa Prophetae lententia confirmatur; omnis homo mendax: ut pro pemodum sit unum hoc peccatum, quod ad omnes homines pertianere uideatur. Alterum, inde profici lci mala innumerabilia, cum tape maledici homines culpa facultates, fama, uita, animae lalus ainit latur, uel eius, qui laeditur, quod contumelias patienter serre non
possit, sed eas impotenti animo persequatur; uel eius, qui laedit, quod prauo pudore, & ialiis cuiusta existimationis opinione deter4 ritus, adduci no possit, ut illi, qui offensus sit, satisfaciat. Quare hoc
loco monendi fideles erunt, ut quatas possunt maximas Deo gratias agant de hoc salutari praecepto non dicendi falsi testimonii; quo nosolum ipsi aliis iniuriam facere uetamur, sed etiam hac obedientia ab aliorum iniuria prohibemur. Uerum hoc praecepto eadem ratione,&uia progrediendum est, qua in ceteris progressi sumus, ut uid licet animaduertantur in eo duae leges ; altera prohibens, ne filium dicatur testimonium; iubens altera, ut, simulatione, fillaciisque sublatis, dicta, & facta nostra simplici ueritate metiamur. Cuius ossici j Apostolus Ephesios illis uerbis admonuit: Veritatem facientes in charitate, crescamus in illo per omnia. Sed prior huius prae cepti pars habet hanc rationem, ut, quamuis nomine salsi testimonii significetur quidquid in bonam, uel in malam partem de alte ro constanter dicatur, siue in iudicio, siue extra iudicium, tamen praecipue prohibeatur illud testimonium , quod in iudicio, falso dicitur a iurato: iurat enim per Deum testis; quod ita testificantis, α diuinum nomen interponetis oratio plurimu fidei habet, & ponderis. itaque, quia periculosum est hoc testimonium, iccirco praecipue prohibetur: iuratos enim testes , nisi exceptionibus legitimis excludantur, aut eorum sit aperta improbitas, atque peruersitas, ne iudex quidem ipse potest reiicere, praeserti in cum extet iussum diuinae legis, ut in ore duorum, uel trium stet inline uerbum
286쪽
Sed ut praeceptum fideles plane intelligant, docendi erunt, quid significet hoc; P R. o x i M I; uocabulum, in quem falsum testimonium dicere minime licet. Est autem proximus, ut ex Christi domini doctrina colligitur, qui cu 'ue eget opera nostra, siue ille propinquus ιμ- φ. siit, siue alienus, siue citiis, siue aduena, siue amicus, siue inimicus. nefas enim est existimare, contra hostes licere falsum aliquid dicere pro testimonio, quos iussu Dei, ac domini nostri diligere oporteat. quin etiam, quia sibi quisque quadam rationc proximus est, nemini fas est in se falsum telii monium dicere; quod qui committant, sibi ipsi notam inurentes ignominia ac turpitudinis, &se ipsos,&Ecclesiam hedunt, cuius sunt membra: quomodo etiam, qui sibi
mortem consciscunt, nocent ciuitati: ita enim est apud sanctum Augustinum; Nec recte intelligentibus poterat uideri, non esse prohibitum, ut aduersus seipsum quisqua falsus testis assisteret, eo quod in praecepto additum fuit, Contra proximum tuum. Sed non ideo, si aduersus se ipsum quisque falsum testimonium dixerit, ab hoc crumine se putet alienum, quando regulam diligendi proximi, a semetipso dilector accepit. Verum, quia prohibemur proximum laedere
salso testimonio, nemo propterea contrarium permitti nobis arbitretur , ut peierando liceat conciliare ei, qui nobiscum natura, ac religione coniunctus sit, aliquid utilitatis, aut commodi. Nemini enim mendacio, &uanitate, multo minus periurio studendum AhQuare sanctus Augustinus de mendacio ad Crescentium docet ex Apostoli sentetia, mendacium in falsis testimoniis numerandu esse, etiam si in cuiusquam falsa laude dicatur. Nam locum illum tractas, 1. dco iΙnuenimur aute & falsi testes Dei, si testimonium diximus aduersus Deum, quod suscitauerit Christum, quem non suscitauit, si mortuino resurgunt; Falsum, inquit, testimonium uocat Apostolus, si quis de Christo, & quod ad eius laudem uidetur pertinere, mentiatur. --pissime uero etiam contingit, ut, qui alteri fauet, obsit alteri, certe emrandi causa assertur iudici, qui interdum falsis testibus adductus contra ius secundum iniuriam statuit,&iudicare cogitur. Non numquaelia fit, ut, qui ob salsum alicuius testimonium usam iudicio uicerit, idque impune tulerit, exultans iniqua uictoria, assia escat corrumpere, & adhibere falsos testes, quorum opera sperat se posse ad id, quodcumq. concupierit, peruenire. Est uero id, &ipsi testi grauissimum, qui & ab eo, quem iureiurando subleuarit,&adiuuerit, falsus,& pe iurus agnoscitun&ipse, quod ei e sententia succedit scelus, quotidie maiorem exercitatione,& consuetudine capit impietatis & audaciaci
287쪽
Vt igitur testium uanitas, mendacia, & periuria prohibentur; sic &accusatorum,& reorum,& patronorum, cognitorum,& procuratorum, aduocatorum, & omnium denique, qui iudicia constituunt. Postremo uetat Deus omne testimonium non modo in iudicio, sed ctiam extra iudicium, quod alteri incommodum, aut detrimentum possit afferre. Est enim in Leuit.quo loco haec praecepta iterantur, his Leui .iς. uerbis: Non secietis furtu, non metiemini, nec decipiet unusqui .
proximii suum: ut nemini dubiit esse possit,quin a Deo omne mendacium hoc praecepto eiectum codenetur. quod apertissime testatur. A.,. David in hunc modum: Perdes omnes,qui loquuntur mendacium. mi amisi, Prohibetur autem hoc praecepto non modo falsum testimonium, istiam quum sed detestabilis etiam libido, & cosuetudo detrahendi alteri: qua ex cis φρής incredibile est, quam multa,& quam grauia & incommoda,et mala nascantur. Hoc uitium maledice,& columeliose dicendi occulte in alterum, passim improbat diuinae litterae. Cum hoc, inquit D vs .ος. uid, non edebam. & S.Iacobus: Nolite detrahere alterutrum, statres ιμή naei. Nec uero praecepta solum sacrae litterae, sed etiam excpla suppeditant, quibus sceleris magnitudo declaratur. nam & Aman, confi- t. ia. ctis criminibus,adeo incendit in I Assuerum, ut is onmes eius gentis homines imperarit occidi. Reserta est huiusmodi exemplis sacra historia; quorum commemoratione, sacerdotes operam dabui, ut fideles arci improbitate deterreant. Vt autζm peccati huius, uis, quo de altero detrahitur, omnino perspiciatur, sciendum est, non tantum adhibeda calumnia offendi hominum existimationem, sed& augendis,amplificandisque criminibus, & si quid occultiuς ab alido commissum sit, quod ubi rescitum fuerit, graue, aut turpe sit ad
mam, eam rem, qui, ubi, quando, quibus non necesse sit, peruulgarit, is obtrectator, & maledicus iure dicitur . Verum totius obtre' ctationis nulla capitalior est, quam eorum, qui catholicae doctrinae
eiusque praedicatoribus obtrcctant. In simili culpa sunt, qui malarudoctrinarum, de erroru magistros extollut laudibus. Nec uero ab ho Prum hominum numero,& culpa seiunguntur, qui detrahctibus, &maledicentibus hominibus patefacientes aures, no reprehendut obtrectatores, sed illis libenter assentivtur. Detrahere.n. uel detrahente Linera. audire, scribunt S.Hieronymus,& Bernardus, utrum danabilius sit, no sacile constati non.n .essent, qui detraheret, si no adessent,qui detrahentes audirent.In eodem genere sunt, qui suis artificijs distrali ut homines, & inter se comitivi, magnopereq. serendis discordijs delectatur; ut summas colunctiones,ac societates fictis sermonibus diri.
288쪽
inentes, amicissimos uiros ad immortales inimicitias,&ad arma coapellant. Hanc pestem sic detestatur Dominus: Non eris criminator, t t. ineque susurro in populo . Tales erant multi ex cosiliariis Saulis, quileius uoluntate a Davide alienare,& in illu, regem incitare conabaniatur. Peccant deniq ue in hanc partem bladi homines, &assen latores, iqui blanditiis, & timulatis laudibus influunt in aures, & in animos
eorum, quorum gratiam, pecuniam, & honores aucupantur, dicen tes, ut est apud Prophetam, Malum bonum, &bonu malum. quos , . 'ut arceamus, & pellamus a consuetudine nostra, monuit nos Dauid illa oratione: Corripiet me iustus in misericordia, & increpabit me: NU. ιηο. oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quamquam enim isti proximo minime maledicunt, tamen ei maxime nocent,
qui uel laudandis eius peccatis, asserunt ipsit causam perseuerandi in uitiis, quamdiu uixerit. Et quidem in hoc genere illa est assentatio deterior, quae ad proximi calamitatem, & perniciem adhibetur sic Saul, cum Dauidem furori, & ferro Philistaeorum obiicere cuperet, ut occideretur, ei blandiebatur illis uerbis; Ecce filia mea maior Merob, ipsam dabo tibi uxorem: tantummodo esto uir sertis, & praeliare bella Domini. sic Iudaei insidiosa oratione Christum dominii Masib. 1 r. sunt affati; Magi iter, scimus, quia ueraxes,& uiam Dei in ueritate M--i .
doces. Longe autem perniciosior oratio est amicorum , assinium, S: eognatorum, qua ad eos interdum utuntur assentatorie, qui moristisero morbo affecti, iam sint extremo spiritu; dum assirmant nullum esse tum ci a morte periculum; dum laetum, & hilarem esset ibent, eumque a peccatorum consessione, tamquam a tristissima coiagitatione, deterrent; dum denique.cius animum auertunt abomni cura, & meditatione extremorum periculorum, in quibus m xime uersatur. Quare fugiendum est omne mendaciorum genus,
sed illud in primis, quo graui damno quisquam assici possit. Pleniti
simum uero impietatis est mendacium, cum quis in religionem, uel de religione mentitur. Sed illis etiam maledictis, & profris grauiter offenditur Deus, quae committuntur libellis, quos famosos uocant,& aliis huius generis contumeliis. Praeterea loco, uel ossicii causa filialere mendacio, ut si nemo in illo uel damnum, uel lucrum secerit,
tame omnino indignum est: ita enim nos Apostolus admonet: DO ME . . ponentes mendacium, loquimini ueritatem. Nam in eo est ad se ruens, grauiusq. mendacium, magna procliuitas; & ex iocosis menaciis capiunt homines mentiendi consuetudinem, unde ueni ut in opinione,non esse ueraces.quamobrem, ut fide faciat eorum oratio, t . BB 3 necesse
289쪽
necesse habent iurare perpetuo. Postremo, priore parte huius praecepti simulatio repudiatur; nec modo quae simulate dictitur, sed quae ita fiunt, cum scelcre coniuncta sunt: tam enim uerba, quam facta, notae, ac signa quaedam sunt eorum, quae sunt in animo cuiusque, ob eamque causam Dominus saepe phariseos arguens, hy pocritas appellat. Et haec de priore praecepti lege, quae ad uetandum spectat. iustitia Nunc explicemus, quid in altera i ubeat Dominus. Pertinet aute. .uιl ,- haec praecepti uis, re ratio ad id, ut iuste, & ex legibus serensa iudiministranda. cia exerceantur, neue occupent homines, & usurpent iudicia. Non a R . 1 . enun fas esse alienum seruum iudicare, ut scribit Apostolus: nere, de causa incognita, sententiam ferant. quo in uitio filii sacerdotum, dc
scribarum costium, qui de sancto Stephano iudicarunt. quod item l eccatum fuit magistratus Philippensium: de quibus inquit Apostous ; Caesos nos publice indemnatos, homines Romanos, mi ferunt in carcerem, & nunc occulte nos eiiciunt . Ne codemnent innocentes , aut nocentes absoluant, ne pretio, aut gratia, ne odio,aut amo re moueantur. Sic enim Moses leniores admonet, quos populi iu-
Beuter. r. dices constituerat. Quod iustum est, iudicate, siue ciuis sit ille, siue peregrinus: nulla erit distantia personarum: ita paruum audietis, ut magnum, nec accipietis cuiusquam personam, quia Dei iudicium est. De reis autem, & sontibus, uult eos Deus uerum confiteri, cum ex iudicii formula interrogantur . est enim testimonium, ac praedicatio quaedam, illacofessio laudis,& gloriae Dei ex ipsius Iosuae senten- rosis. . tia, qui Achan ad ueri cofessionein adhortatus inquit: Fili mi da gloriam domino Deo Israel. Sed quoniam hoc praeceptum testes potissimum attingit, de his etiam a Parocho diligeter agendum erit. nam praecepti uis ea est, ut non solum prohibeat falsum testimonium, sed uerum etia dici imperet. Est enim in humanis rebus maximus usus ueri testimonij; quod sunt innumerabiles res, quas a nobis ignorari necesse sit, nisi eas ex testium fide cognoscamus. Quare nihil tam necessarium est, quam testimoniorum ueritas in iis rebus, quas nec ipsi. scimus, neque tamen licet ignorare. De quo extat illa sancti Augu-S. U. stini sententia: Qui ueritatem occultat, & qui prodit mendacium, uterque reus est 1, ille, quia prodesse non uult; hic, quia nocere desiderat. Licet uero interdum uerum tacere, sed extra iudicium. nam in iudicio, ubi testis legitime interrogatur a iudice, uera omnino pateficienda sunt. Quo loco cauendum tamen est testibus, ne suae memoriae nimium confisi, quod exploratum non habent, id pro certo assirment. Reliqui sunt patroni causarum , & aduocati, actores deinceps,
290쪽
dei neeps, & petitores. Illi igitur opera, ac patrocinio suo non deerunt necessiariis hoininum temporibus, & egentibus benigne subuenient: tuniriniustas causas defendendas non suscipi cnt, neque calumnia lites protrahent, nec alent auaritia. Quod ad mercedem attinet laboris, & operae suae, illa iure,&aequo metiantur. Petitores
uero,&accusatores monendi sunt, ne cuiquam amore, aut odio,
aut cupiditate aliqua adducti periculu iniquis criminationibus creent. Iussum hoc denique diuinitus descriptum est piis omnibus, ut incongressibus,&colloquus uere semper, & ex animo loquantur, nihil dicant, quod alterius existimationi possit ossicere, ne de illis
ruidem, a qui bus laedi se, & exagitari intelligunt; cum illud propo
tum habere debeant, sibi cum illis eam necestitudinem,& societ, . tem intercedere, ut membra sint eiusdem corporis . Ut autem libentius hoc mendacii uitiu caueant fideles, proponet eis Parochus summain huius sceleris miseriam, ac turpitudinem. Nam in sacris litteris, mendacii pater daemon dicitur. quod enim daemon inueritate Dan. 2. non stetit, mendax est, & mendacii parens. Adiunget ad eliciedum tantum flagitium,ea mala, quae mendacium consequuntur: et quo niam sunt innumerabilia: fontes, & capita incommodoru m, & calamitatum commonstrabit: ac primum, in qua tam cadat Dei os sonem, quam tumue eius odium incurrat homo uanus, & mcdax, Salomonis auctoritate declarabit eo loco; Sex iunt. quae odit Domi Prouer. 6.nus, & septimum detestatur anima eius, oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, cor machinans cogitationes pessimas, pedes ueloces ad curredum in malum, proserentem mendacia, testem fallacem: & quae sequuntur. Quis
igitur ei praestet incolumitatem, qui in insigni odio sit apud Deum, quo minus grauissimis assiciatur suppliciis: Deinde quid impurius, aut foedius, ut sanctus inquit Iacobus, quam in eadem lingua, qua benedicimus Deum,&Patrem, maledicere homines, qui adimaginem, & similitudinem Dei facti sunt, ita ut fons de eodem foramine emanet d ulcem, & amaram aquam Z Quae enim lingua prius laudem , & gloriam Deo tribuebat, postea, quatum in ea est, cum ignominia assicit, ac dedecore, mentiendo. quare fit, ut a caelestis beatitudinis possiessione mendaces excludantur. Cum enim in hunc modum quaereret a Deo David; Domine quis habitabit in tabernacu-. V r lotuo respondit spiritus sanctus; Qui loquitur ueritatem in corde suo, qui non egit dolum in lingua sua. Maximum uero etia illud in mendacio incommodum est, quod fere est insanabilis is animi, BB 4 morbus.
