장음표시 사용
301쪽
non petentibus, ne cogitantibus quidem, abunde nobis omnia dilargiri , quo modo & animantibus rationis expertibus cuncta suppeditat ad usus uitae necessarios; sed beneficentissimus parens uult a filiis inuocari: uult nos quotidie rite petendo, petere fidentius: uult impuatis iis, quae postulamus, in dies magis testificari, ac praedicare suam in nos i plos benignitatem. Amplificatur etiam charitas: nam illum auctorem agnoscentes omnium bonorum, utilitatumque nostrarum, quanta eum possumus maxima charitate amplectimur; &, ut amates, colloquio, & congressu magis ad amorem incenduntur:
sic pii homines, quo saepius Deo facientes preces, & eius implorates benignitatem, quasi cum ipso colloquuntur, eo maiori in singulas precationes assecti laetitia, ad eum amandum,& colendum incitantur ardentius. Propterea nos hac uti uult exercitatione precatio-
nis, ut flagrantes petendi studio quod optamus, tantum ea assiduitate, & cupiditate proficiamus, ut digni sinus, in quos illa coserantur beneficia, quae antea ieiunus, &angustus animus noster capere non poterat. Vult praeterea nos id, quod est, intelligere, ac prae nobis ferre, si gratiae caelestis auxilio deseramur, nostra opera nihil cons qui posse, proptereaque toto animo ad orandum incumbere. Ualet
autem maxime haec tamquam orationis arma contra naturae nostrae
hostes acerrimos: inquit enim sanctus Hilarius: Aduersus diabolu, armaque eius, orationum nostrarum sonitu certandum est. Praeci rum praeterea illum orationis fructum assequimur, quod cum procliues simus ad malum, & ad libidinis uarios appetitus uitio infirmitatis ingenitae, patitur, se nostris cogitationibus concipi, ut, dum illum oramus,& mereri eius contendimus munera, accipiam uvinnocentiae uoluntatem, &ab omni labe, delictorum omnium amputatione purgemus. Postremo ex sancti Hieronymi sententia, irae diuinae resistit oratio. itaque sic ad Moysen locutus est Deus; Dimitte me: cum quidem poenas eum ab illo populo petere uolentem, precibus impediret: nihil enim est, quod aeque Deum leniat iratum, aut etiam paratum ad plagas sceleratis inserendas, aeque retardet, & reuocet a furore, ac preces piorum hominum.
DE PARTIllus, ET GRADIBus o RATIONIS.
Exposita necessitate,& utilitate Christianae precationis, scire praeterea oportet fidelem populum, quot, & quibus partibus ea constet oratio: id enim ad huius ossicij persectionem pertinere testatur Apostolus; qui in epistola ad Timotheum cohortans ad pie, sancteque i.iam. C C orandum,
302쪽
t .adrim. a. orandum, orationis partes diligenter enumerat; Obsecro, inquit, primum omnium fieri Obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus. Quod uero subtilis quaedam est harum differentia partiti, si eius cxplicationem auditoribus Parochi conducere existimabunt, c5sulent inter ceteros S. Hilariu,&Augustinum. Sed quoniam duae sunt praecipuae partes orationis, postulatio, & gratiarum actio; a quibus, tamquam a capite, manant reliquae; minime eas praetermittendas duximus. Nam ad Deum accedimus , ut cultum ei, ac uenerationem adhibentes, uel ab eo alia
quid impetremus, uel ipsi de benefici js, quibus assidue ab eius benignitate ornamur, & augemur, gratias agamus. Utramque hanc maxime necessariam partem orationis, Deus ipse pronunciauit ore Da- al. s. uidis, illis uerbis; Inuoca me in die tribulationis, eruam te, & honorificabis me. Quantum autem egeamus diuinae liberalitatis, ac bonitatis , quis ignorat, modo summam hominum egestatem, & miseriam intueatur 3 Quam uero sit propensa Dei uoluntas in genus humanum, quam effusa in nos benignitas, omnes intelligunt, qui sensu oculorum,& mente praediti sint. Nam quocumque oculos conli- Cimus , quocumque nos cogitatione conuertimus, nobis admirabilis lux diuinae beneficentiae, ac benignitatis oboritur.Quid enim habent homines, quod a Dei largitate profectum non sit 3 etsi omnia sunt eius dona, ac munera bonitatis, quid est, Quod no omnes pro uiribus beneficentissimum Deum laudibus colebrent,& gratiarum actione prosequantur Sed utriu'. ossicii, & petendi aliquid a Deo,& ei gratias agendi, multi sunt gradus, quorum alius alio est altior, atque perlectior.Vt igitur fidelis populus non solum oret, sed etiam optime sungatur illo munere orationis, proponent ei Pastores lummam, persectamque orandi rationem, &ad eam quam diligentissime poterunt hortabuntur. Sed quinam es optimus orandi modus, S summus precationis gradus t nempe is, quo pii, &iusti homines utuntur; qui fieti uerae fidei stabili fundamento, quibusdam optimae mentis, orationisque gradibus, in illum locum perueniunt, ex quo infinitam Dei potentiam, immensam benignitatem, ac sapien, tiam contemplari possunt: ubi etiam in spem certissimam ueniunt, se& quidquid petierint in praesentia,&illam inexpicabilium bonorum uim cosecuturos esse, quae pollicitus est Deus largiturum se iis, qui diuinum auxilium pie, & ex animo implorarint. His, quasi duabus alis, elata in caelum anima, ardcxi studio peruenit ad Deum, que omni gratiarum S laudum honore prosequites, quod summis ab . eo be-
303쪽
eo beneficiis assecta sit: tum uero singulari adhibita pietate, ac ueneratione, quasi filius unicus charissimo parenti, quid sibi sit opus nodubitanter exponit. Quem precandi modum, est undedi voce, exprimunt diuinae litterae. inquit enim propheta; Effundo in conspectu
eius orationem meath, & tribulationem meam ante ipsum pronuncio . quae uox eam uim habet, ut nihil reticeat, nihil occultet, sed ef. fundat omnia is, qui ad orandum uenit, fidenter consepiens in sinu amantissimi parentis Dei. Ad id enim nos doctrina caelestis hortatur illis uerbis; Effundite coram illo corda uestra, &; Iacta super Domi- τμ ε . num curam tuam. Hunc autem precationis gradu significat sanctus
Augustinus, cum inquit in eo libro, qui inscriptus est Enchiridion; quod fides credit, spes &charitas orat. Alius meorum gradus, qui
mortiferis peccatis oppressi, fide tamen ea, quae mortua dicitur, nituntur sese erigere,& ad Deum ascendere: sed propter intermortuas uire , summamque fidei imbecillitatem, se altius a terra tollere non possunt. Verumtamen sua peccata recognoscetes, & eorum costientia, ac dolore cruciati, humiliter, ac demisse, ex illo maxime longinquo loco paenitentes, scelerum a Deo ueniam,& pacem implorant. Horum oratio suum obtinet locum apud Deum: nam eoru preces audiuntur, immo uero huiusmodi homines liberalissime inisericors Deus inuitat: Venite, inquit, ad me omnes, qui laboratis, & Mini: ri. onerati estis, & ego reficiam uos. ex horum hominum numero fuit ille publicanus, qui cum oculos ad caelum tollere non auderet, exiit tamen, inquit, e templo magis iustificatus, quam pharileus. Est prae LM. it. terea eorum gradus, qui nondum fidei lucem acceperunt, uerumta .men diuina benignitate exiguum illorum naturae lumen accedente, uehementer excitantur ad studium,cupiditatcq. ueritatis, qua ut doceantur, summis precibus petunt. qui si manent in uoluntate,a Dei clementia eorum studium non repudiatur. Quod exemplo Cornelii μ' xv Ceturionis comprobatum videmus. Nemini. n. id ex animo petenticlausae sunt fores diuinae benignitatis. Postremus est gradus eorum, quos non modo facinorum, ac flagitioru non paenitentes, sed etiam sceleribus scelera cumulates, tamen no pudet saepe a Deo petcre peccatorum uenia, in quibus uolunt perseuerare; qui tali statu ne ab hominibus quide audere deberet, ut sibi ignoscerent, postulare horuo ratio a Deo non auditur.sitan .de Antiocho scriptum est; orabat au x. Μες. p. tem hic scelestus Dominii, a quo no esset misericordia cosecuturus.
Quare uehementer hortadi sunt, qui in graui illa miseria uersantur, ut abiecta peccandi uolutate, uere & ex animo se couertant ad Deu/DE IIS.
304쪽
Sed quoniam in singulis petitionibus quid postulandum, quid
non, suo loco dicetur; latis hic erit sidcles uniuerse illud admonere, ut, quae iusta, quae ue honesta sint, a Deo petant homines; ne, si, contra quam deceat, aliquid postularint, illo responso rcpellantur ;NGMUb .αο. scitis quid petatis. Quidquid autem recte optari potest, petere licetiti .is. quod illa Domini uberrima promissa testantur; Quod cum oue uolueritis, petetis, & fiet vobis: omnia enim se cocessurum pollicetur. quare primum optatum, ac d csiderium nostrum ad eam regulam dirigemus, ut ad Deum, qui summum est bonum, seminum studiu,
desideriumque reseratur. Deinde cupiemus ca, quae cum Deo nos maxime coniungant: quae uero nos inde seiungant, aut causam alti
quam asstiunt disiunctionis, ab omni studio, de cupiditate nostra remouenda sunt. Hinc licet colligere secundum illud summum, de persectum bonum, quo modo reliqua, ouae diculur bona, dc optare da sint, & a parente Deo postulanda. Na haec corporis, quae uocant, α externa bona, ut sanitas, robur, pulchritudo, diuitiae, honores, gloria, quia ficultatem, ac materiam saepe dant peccato quare fit, ut non omnino pie, aut salutariter petantur) erit illa petitio his prata scribenda finibus, ut haec uitae commoda postuletur necessitatis causa: quae precandi ratio refertur ad Deum. Licet enim nobis ea precibus petere, quae dc Iacob, & Salomon postularunt. ille enim in hune
1.as. modum, Si dederis mihi panem ad uescendum, & uestimentum ad Prauer. 3 o. induendum, erit mihi dominus in Deum: Salomon his uerbis , Tribue tantum uictui meo necessaria. Cum uero nobis Dei benignita
te suppeditetur ad uictum, de ad cultum, par est, nos illius Apostolit. cor.ν. hortationis recordari; Qui emunt tam quani non postidentes, de qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur: praeterit enim QNE.ε i. gura huius mundi. item; Diuitiae si affluant, nolite cor apponeret quarum fructum, de usum latummodo nostrum esse, sed ita, ut cuiuceteris communicemus, ab ipso doctore Deo didicimus. li ualemus, si reliquis externis, de corporis bonis abundamus, eo illa nobis titibuta esse meminerimus, ut de sacilius Deo inseruire possimus, dc
proximo omnia eius generis commodare. Ingenii autem bona, dc ornamenta, cuius gen cris sunt artes, atque doctrinae, petere non licet,
sed ea tantum condicione, si nobis ad Dei gloriam, dc ad sal utc pro sutura sunt. Quod autem omnino, Sc sine adiunctione, aut condi cione optandum, quaerendum, postulandum est, quemadmodum
305쪽
antea diximus, id Dei gloria est, & deinceps omnia, quae summo illi
bono coniungere nos queant, ut fides, timor Dei, amor, de quibus plenius dicemus in explicatione petitionum.
His aute cognitis, quae petenda sint, docendus est fidelis populus, pro quibus orare debeat. Continet autem oratio petitione,& gratia rum actionem: quare prius de petitione dicamus. Orandu igitur est tiro omnibus sine ulla exceptione uel inimicitiam, uel gentis, uel re igionis. nam siue hostis sit, sue alienus, siue infidelis, proximus est: quem quia Dei iussu amare debemus, sequitur, ut preces quoque, quod amoris ossicium est, pro eo facere oporteat. na eo pertinet illa Apostoli cohortatio ; Obsecro fieri orationes pro omnibus hominibus.Qua in oratione primu petenda sunt, quae salutem animae coplectuntur,deinde quae corporis. Debemus aute hoc precationis ossiciu primum Pastoribus animaru tribuere, quod ab Apostolo eius exemisplomonemur. scribit. n. is ad Colossenses, ut oret pro se, ut sibi Deus molas aperiat ostiu sermonis.quod ite facit ad Thessalonice ses. Est praeterea in Actis apostoloru; Oratio fiebat sine intermissione ab Ecclesia pro mi, Petro. cuius etia ossici j a D. Basilio in libris de moribus admonemur: tiro iis. n.orandum esse, inquit, qui praesunt uerbo ueritatis. Secundo oco pro Principibus nos precari oportet,ex eiusde Apostoli sentetiae quanto enim publico bono principibus piis,& iustis utamur, nemo ignorat. itaq ue rogandus est Deus, ut tales sint, quales esse oportet, qui reliquis hominibus praesint. Extat exempla sanctoru hominum, quibus monemur, ut pro bonis etia, piis'. deprecemur. Esent enim& illi precibus aliorum: quod diuinitus factu est, ne superbia efferatitur,dum intelligunt se inferiorum suffragiis indigere. Iussit praeterea Dominus precari pro persequentibus, & calumniantibus nos. Illud Matib. 1.etia S. Augustini testimonio celebratum est, hanc esse accepta consuetudinem ab Apostolis pro iis, qui ab Ecclesia sunt alieni,preces,& uota ticiendi, ut infidelibus donetur fides: ut idolorum cultores ab impietatis errore liberentur: ut Iudaei,discussa animorum caligine,luce ueritatis accipiat: ut haeretici redeuntes ad sanitatem, catholicae do. ctrinae praeceptis erudiatur: ut schismatici,a qua desciuerunt sanctis simae paretis Ecclesiae c5munione, cum ea iterum uerae charitatis no4do iuncti copulentur.Quanta autem uim habeant preces pro huius modi hominibus sinae ex animo, costat, tam multis exemplis omnis hominum generis, quos quotidie, ereptos a potestate tenebrarum, transfert Deus in regnum Hij charitatis suae , id ex uasis irae, facit uasa misericordi in quo plurimu ualere piorum obsecrationem, nemo,
qui recte senuataubitare potestPreces aute, quae pro mortuis fiunt, ut ab
306쪽
ut ab igne Purgatorii liberentur, ex apostolorum doctrina suxerim qua de re satis dictum est, cum de sacrificio misi eloqueremur. In iis aute, qui peccare dicuntur ad morte, uix quid qua precibus, uotis q. troficitur.Verumtame est Christianae charitatis &precari pro illis de
crymis cotendere, an eis possint reddere pacatu Deum. Execrati nes uero sanctorum hominum, quibus in impios ututur ex Patrum sententia,constat esse uel praedictiones eoru, quae illis euen tura sunt,
uel adhibitas cotra peccatu, ut, salvis hominibus, peccati uis intereat. In altera parte precationis, maximas Deo gratias agimus pro diuinis eius, immortalibusq. beneficiis, quibus & semper affecit,& quotidie asscit humanum genus. Maxime aute fungimur hoc munere gratia. 1um actionis sanctoru omnium causa, quo in ossicio singulares Deci laudes tribuimus,& eoru uictoriae,& tri uphi, que de omnibus & intimis,& externis hostibus eius benignitate deportarui. Huc pertinet prima illa pars Angelicae salutationis, cum ea ad precandum uti muri Aue Maria gratia plena: Dominus tecu: benedicta tu in mulieribus. Na Deum tum mis&habedis laudibus,&gratiis agedis celebramus, quod sanctissima uirginem omni caelestium donoru munere cumulauit, ipsiq. uirgini singularem illa gratulamur felicitatem. Iure autesancta Dei Ecclesia huic gratiam actioni preces etia&imploratione
sanctissimae Dei matris adluxit, qua pie atq. suppliciter ad ea coiuges
remus, ut nobis peccatoribus sua intercessione cociliaret Deum, bo nal tum ad hac, tum ad aeterna uita necessaria impetraret. Ergo nos
exules filii Euae, qui bac lacrymarum ualle incolimus, assidue miseri. cordiae matre, ac fidelis populi aduocata inuocare debemus, ut oret pro nobis peccatoribus, as eaq. hac prece ope & auxiliu implorare, cuius & praestatistima merita apud Deum esse,& summam uoluntate iuuadi humanum genus, nemo nisi impie & nefarie dubitare potest.
Deum autem orandum esse, & eius nomen inuocandum, ipsa lo- ruitur naturae uis instita in hominum mentibus, non solum tradunti uinae litterae, in quibus licet audire imperante Deum, Inuocame
in die tribulationis: sed Dei nomine tres personas intelligi oportet. Secundo loco cofugimus ad auxilia sanctorum,qui in caelo sunt: quibus etiam preces este faciendas, ita certum est in Ecclesia Dei, ut Diis nulla de eo dubitatio possit accidere. quaeres quia separatim suo loco est explicata; eo & Parochos,& ceteros transmittimus. Sed ut tollatur omnis error imperitorum, operaepretium crit docere fidelem populum, quid interct inter hanc inuocandi rationem. no enim eodem modo Deum,& sanctos imploramus. nam precamur Deum, ut
ipse uel bona det, uel libere a malis: a sanctis autem, quia gratiosii u sunt
307쪽
sunt apud Deum, petimus, ut nostri patrocinium se scipiat,ut nobis a Deo impetrent ea, quorum indigemus. hinc duas adhibemus pr candi tarmulas, modo disserento. ad Deum enim proprie dicimus, Miserere nobis, Audi nos: ad sanctu, Ora pro nobis. Quamquam licet etiam alia quadam ratione peterea sanistis ipsis, ut nostri mist, . reantur: sunt enim maxime misericordes. Itaque precari possumuscos, ut condicionis nostrae miseria permoti, sua nos apud Deum gratia, ac deprecatione ii utent. Quo loco illud maxime caliciad um in omnibus, ne, quod Dei proprium est, cuiquam praeterea tribuant immo uero, cum ad imaginem sancti alicuius qius dominicam orationem pronunciat, ita tum sentiat, scabillo petero, ut secum orex, sibique postulet ea, quae dominicae orationis Qrmula c5tinentur, Si rasui denique sit interpres, & deprecator ad Deum. nam eos hoc sen; . . I. is Est in diuinis litteris; Ante orationem p para anima tuam, dc niali esse quali homo, qui tentat Deum: tentatemni Devigilis, qui uin bene orat, male agit,&cum loquatur cum Deo, a precibus adimus Qius aberrat. Quare cum tali intcrsit, quo quisque animo Deo pre- ' ces faciat, tradant Parochi uias precationum piis audimributo in ea e MisPrimus igitur gradus adorationem erit, uere humilis rac demissu, animus, scelerum quoque recognitio a quibus seescribus intelligat, qui ad Deumaccedit, se non modo dignum non esse; qui quidquiimpetret a Deo, sed qui ne in eius quidem conspectuin ueniat OUFturus. Huius praeparationis cepissimc mentionem faciunt diuina litterae, quae 5 illud loquuntur; Respexit in Orationemhumiliam, P . tot. non spreuit preces eorum. item, Oratio huin ilianti se sui bes Diuos aretrabit. Sed occurrent Palloribus cruditis loci imminerabiles, qui . i. in eam sententiam conueniant: quamobrem phulum non necessibria commemoratione sepersedeitius. Curiuin uero, luxalias attigi mus, ne in hac quidem parte, quia senti apposita ad huic ratii
nem, duo illa exempla praetermittemus. Publicinus si ille optissi- .L.M. mus, qui longe consistens, oculos Eumo tollere non studebati est etiam mulier illa peccatrix, quae dolo te commina lacrymis pedes Luc. r.
Christi domini persidit uterque, quatum. asserat oratroni pondi shumilitas Christian a,declarauit. Sequitii r angon quidam in iecordatione delictorum, uel saltem aliquis doloris,lansus ob eam causam,.quod dolere non possimus: quoruinutrumque, uel. xte uter iun,
308쪽
nisi a paenitete adhibeatur, uenia impetrari no potest. Sed quia sunt quaeda scelera, quae maxime obstat, quo minus in precatione Deus postulationi notirae concedat, ut caed es, ocillata uis, inamus a biti. nendae sunt ab hac crudelitate, & uiolentia de quo facinore sic Isaiae
ore loquitur Deus: Cum extenderitis manus uestras, auertam ocuέlos meos a vobis:&cum multiplicaueritis orationem,i no exaudiar
manus enim uestrae sanguine plenae sunt. Fugienda estira, ac disti. dium; quae magnopere etiam impediunt, ne preces audiantur. de r. ad Tim. a. quibus est illud Apostoli; lo uiros orare in omni loco, leuates puras manus sine ira, & disceptatione. Videndum est praeterca, ne nos implacabiles cuiquam primeamus in iniuria: nam Iicarieti, Deum precibus adducere no poterimus, ut nobis ignoscat Cuinxnim si Maiib.ε. Ditis, inquit ipse, ad orandum, dimittite, si quid habetis; &si non dimiseritis hominibus, nec pater uester dimittet uobis peccata v stra. Cauendum quoque est, ne duri simus, & inhumani egcntibus. Primer. a I. nam in eiusmodi nomines illud dictum est: Qui obturat aurem sua
ad clamorem pauperis, &ipse clamabit,& non exaudietur. Quid dicemus de superbiat quae quantopere Deum offendat, testis est illa Deil. 4. uox; Deus superbis resistit, humilibus autem dat gestiam: Quid de
' 'r' contemptione diuinorum oraculorum Z in qua extat illud Solomo, em. G. xa nis: Qui declinat aures suas ne audiat legem, Oratio. ius erit execrabilis. Quo tamen loco non excluditur deprecatio factae iniuriae, nocaedis, non iracundiae, non illiberalitatis in pauperes, no superbiae. non despicientiae d iuinae orationis, non denique reliquorum scelerum, si ignoscendi uenia petatur. Est uero ad sanc quoque praeparationem animi, fides necestaria; quae si desit, neque de iam mi Patris omnipotentia, neque de illius nil sericordia, unde tamen orantis fiducia oritur, habetur cognitio; quemadmodum docuit ipse Chria Mart. ii. stus dominus; omnia, inquit, quaecumque petieritii in oratione, credentes accipietis. De huiusmodi fide seribit sanctus Augustianus de uerbis Domini: Si fides deficit, oratio peiij t. Caput igitur est ad rite orandum, quod iam dictum est, ut fide firmi, ac fixi si
φ- mus. quod Apostolus ex contrario ostendit: Quo modo inuocabunt, in quem non crediderunt 3 Itaque credamus oportet, ut &orare pommus, & ne nos fides ipsa deficiat, qua salutariter oramus. Fides enim est, quae preces sundit: preces faciunt, ut, omni dubitatione sublata, stabilis, ac firma sit fides. In hanc sententiam sanctus hortabatur Ignatius eos, qui ad Deum adirent oraturi: N li dubio esse animo in oratione: Beatus est, qui non dubit auerit.
309쪽
Quare ad impetrandum quod uelimus a Deo, maximum p5dus affert fides,& certa spes impetrandi. quod monet sanctus Iacobus; Postulet infide, nihil haesitans. Multa sunt, quibus nos confidere oportet in hoc officio precationis. Est ipsa Dei in nos perspectau luntas, ac benignitas,cum iubet nos se patrem appellare, ut eius nos esse filios intelligamus. Est prope infinitus numerus eorum, qui Deuexorauerunt. Est summus ille deprecator, qui nobis semper praesto est, Christus domin us, de quo sic est apud sanctum Ioanem; Si quis peccauerit, aduocatum habemus apud patrem, Iesum Christum iustum, & ipse est propitiatio pro peccatis nostris. item Paulus Apostolus,Christus Iesus, qui mortuus est, immo qui&resurrexit, qui est ad dexteram Dei, quietia interpellat pro nobis. item ad Timotheum: Vnus enim Deus, unus & mediator Dei, & hominum, homo Chri stus Iesus. tum ad Hebratos: Vnde debuit per omnia fratribus asti milari, ut misericors fieret, & fidelis potifex ad Deum. Quare &si nos indigni sumus, qui impetremus, tame optimi dignitate interpretis, ac deprecatoris Iesu Christi sperare, & magnopere confidere debemus, nobis omnia, quae per illu rite petierimus, concessurum Deli. Deniq. nostrae auctor est precationis spiritus sanctus; quo duce preces nostras audiri necesse est. Accepimus enim spiritum adoptionis filiorum Dei, in quo clamamus, Abba Pater. qui quidem spiritus infirmitatem, qui inscitiam nostram adiuuat in hoc orandi munere: immo uero, inquit, ipse postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Quod si qui titubant interdum, nec se satis esse firmos in fide
sentiunt, utantur illa uoce apostolorum pDomine adauge nobis fidem : & caeci illius, Adiuva incredulitatem meam. Sed tum maxime&fide, &spe uigentes, omnia a Deo optata consequemur, cum ad ipsius Dei legem, ac uoluntatem, Omnem mente, actionem, & ora tionem nostram conformabimus: Si manseritis, enim inquit,in me,& uerba mea in uobis man serint, quodcumque uolueritis, petetis, α fiet uobis . quamquam ad hanc impetrandi a Deo omnia facultatem , in pritas necessaria est, ut antea diximus, obliuio iniuriarum, di beneuolentia, ac benefica uoluntar in proximos.
Maxime aute refert, quo modo sacris precibus utamur. nam etsi precatio bonu est salutare, tamen, nisi recte adhibeatur, minime prodest: quod enim petimus, saepe non assequimur, ut sanctus inquirIa laesi. .cobus, ob eam causam, quia male petimus. Ergo docebunt Parochi
310쪽
fidelem populum, quaesit optima ratio bene petendi ,&priuatim, ac publice oradi. quae praecepta Christianae Orationis tradita sunt ex D Christi domini disciplina. Est igitur orandum in spiritu, d ueritate.
nam caelestis pater tales quaerit , qui adorent eum in spiritu, & ueri. tate . Orat autem eo modo, qui intimum, ac flagrans animi studium
adhibet. a qua spirituali precandi ratione uocalem non excludimus: uerumtamen principatum iure tribuendum ducimus illi, quae a uehementi animo proficiscitur, obsecrationi: quam Deus, cui patent occultae hominum cogitationes, audit, etiam si non ore proferatur. . Rur. Audiuit Annae, eius, quae fuit mater Samuelis, intimas preces; de qua illud legimus, stentem orasse, & tantum labia mouentem. Or rsu. 1ε. uit hoc modo David: inquit enim: Tibi dixit cor meum, exquisiuit te ficies mea. Huiusmodi exempla in diuinis libris passim legentibus occurrunt. Habet autem uocalis oratio propriam utilitatem,& necessitatem: nam incendit animi studium, & religioncm Ora
tis inflammat. quod ad Probam scripsit sanctus Augustinus hoc modo: Nonnumquam uerbis & aliis signis adaupendum desiderium ianctum, nos ipsi acrius excitamus. Cogimur interdum uehementi animi cupiditate, & pietate, uerbis efferre sententiam . nam exultate animo laetitia, par etiam est, linguam exultare in uero dccet nos c mulatum illud iacrificium iacere&animae, oc corporis. quem Ap
stolorum orandi morem Lime, ex Actis, & ex Apostolo multis locis cognoscimus . Sed quoniam duplex precandi ratio est, priuata S publica, priuatae orationis pronuciatione utimur, ut intimuiri studiu,& pietatem adiuuet; in publica quae ad incitandam fidelis populi religionem instituta est, cerris, statisque temporibus linguae ossicio supersederi nullomodo potest. Hanc uero spiritu orandi consuet dinem, propria Christianorum hominum, infideles minime colui, de quibus ita licet Christum dominum loquentem audire Orantes nolite multum loqui sicut ethnici iaciunt; putant enim, quod in multiloquio suo exaudiantur . nolite ergo assimilari eis; scit enim
pater uester quid opus sit uobis, antequam petatis eam. Cuna autem prohibeat loquacitatem; longas tamen preces, quae a uela ementi, ac diuturno animi studio proficiscantur, tantum abest, ut reij-ciat, ut etiam filo citemplo nos ast eam rationem cohortetur, qui noLuc. 6. modo noctes inprecatione consumpsit, sed ter eundem sermonein Mindiis. repetij t. Tantum igitur statuendum est, inam uerborum sono in ' .a ni me exorari Deum. Nec vero exanimo orothypocritae, a quorum
nos conlactucine deterret Cluistus dominus in hanc seutentiaim ota Cuni
