Catechismus, ex decreto Concilii Tridentini, ad parochos, Pii Quinti Pont. Max. iussu editus

발행: 1566년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

44 Catechismus

deinde pie, & sancte Deutra colentes, in nouitate uitae ambulemus, ad qua resurgimus . Hoc enim maxime resurrectione sua Dominus effecit, ut qui antea una cum illo pcccatis, & huic saeculo mortui eramus, cum illo etiam ad nouain uitae institutionem, &disciplinain rcsurgeremus. Huius resurrectionis quae potissimum signa obser. ad col.3. uanda sint, Apostolus nos admonet. nam cum inquit: Si consurre

xistis cum Christo, quaesursum liant quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedcias: plane ostendit, eos, qui uitam, honores, otium, diuitias ibi maxime, ubi Christus est, habere cupiui, uer cum Clui. sto surrexisse. cum uero addit: Quae sursum sunt sapite, non quae super terram: alteram etiam hanc ueluti notam apposuit,.qua perspi cere possiimus, num uere cum Christo surreximus. ut enim corporis

affectionem & ualetudinem gustus indicare solet: ita, si, quaecuque

-Phil. . sunt uera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque sancta alicui sapiant, isque caelestium rerum iucunditatem intimo mentis sensu percipiat,hoc maximo argumento eme potest, eum , qua ita affectus sit, ad nouam, de spiritualem uitam una cum Christo Iesu

surrexisse. lASCENDIT AD CARLos, SED ET AD DEXTERAM DE IOP4TRIs

OMNIPOTENTIs . David propheta, cum beatam,& gloriosam Domini ascensionem spiritu Dei plenus contemplaretur, Omnes ad eum triumphum summa laetitia, & gaudio cclebrandum illis uerbis PDI s. hortatur,cum inquit: omnes getes plaudite manibus, iubilate Deo in uoce exultationis: alcendit Deus in iubilatione. Ex quo intςlliget Parochus, maximo studio hoc mysterium explicandum csse, sibique diligenter curandum, uis deles illud non solum fide,&mcnte per cipiant, sed, quoad eius fieri poterit, iuuante Domino, fictis etiam,& uita exprimere studeant. Quod igitur ad sexti articuli explanatio nem attinet, in quo potis limum de diuino hoc mysterio agitur, a priori eius parte incipi cndum cst,&,quae eius sit uis,atque sententia,

aperiendum. De Christo enim Iesii illud etiam fidelex sine ulla dubi

tatione credere oportet, cum, persecto iami& absoluto redempti nis nostrae mysterio, ut hoino est, in caelum corpore, & anima ascendisse . nam ut Deus est, numquam ab eo abfuit, ut qui diuinitate sua loca omnia compleat. Ascendisse autem tua uirtute doceat, non alie- η - - naui sublatum, quemadmodum Hesias, qui igneo curru in caelum

i. f. euectus est: uel Abacuch propheta, uel Philippus Diaconus, qui diuina uirtute per acrem delati, longinqua terrarum spatia perme uti Neque uero Alum, ut Deus, praepotcnta diuinitatis uirtute in caelos b A ascendit,

52쪽

Ad Parochos. 4 i

astendit, sed etiam, ut homo est. Quamuis enim naturali ut id fieri

non potuerit, tame uirtus illa, qua beata Christi anima praedita erat, corpus, ut libuit, mouere potuit: corpus uero, quod iam gloriam adeptum erat, mouentis animae imperio facile parebat. Atque hac ratione, ut Deus, & ut homo est, Christum in caelum sua uirtute ascendisse credimus. In altera articuli parte haec sunt: Sedet ad dexteram patris. quo loco tropum, idest uerbi immutatione licet animadue tere frequctem in diuinis litteris, cum humanas assectiones, & membra ad nostram intelligentiam accommodantes, Deo tribuimus. neque enim,cum spiritus sit, quidquam in eo corporeum cogitari potest. Sed quoniam inhumanis rebus ci maiorem honorem tribui existimamus, qui ad dexteram collocatus cit; candem rem ad cael stia etia trans serentes ad explicandam Christi gloria, quam ut homo prae ceteris omnibus adeptus est, cum in patris dextera esse confitemur. Sedere autem hoc loco non situm,& figuram corporis significat, sed eam regiae, summaeque potestatis,ac gloriae firmam &stabile x possessionem, quam a patre accepit, declarat: de quo ait Apostolus:

Suscitans illum a mortuis, & constituens ad dexteram suam in caelcia mub. stibus supra omnem principatum, S potestatem, S uirtutem, S do minationem , & omne nomen, quod nominatur: non solum in hoc

saeculo, sed etia in futuro:& omnia subiecit sub pedibus eius. Ex quibus uerbis apparet, hanc gloriam adeo propriam, & singu larem Domini esse, ut cuiuis alii creatae naturae conuenire non possit. Quare alio loco testatur: Ad quem autem angelorum dixit aliquatio: Scde mmb. t. a dextris meis Z Sed articuli sensum Parochus latius explanabit, ascensionis historiam persequens, qua sanctus Lucas euangelista in Actis. M. i. apostolorum admirabili ordine descripsit. In cuius explicatione il- . i, lud primum obseruare oportebit, cetera omnia mysteria ad ascensionem, tamquam ad finem, reserri, in coque omnium persectione,& absolutionem contineri. nam, ut ab incarnatione Domini omnia religionis nostrae mysteria initium habent, ita ascosione eius peregrinatio concluditur. Praeterea, alia Symboli capita, quae ad Christum . i idominum pertinent, summam eius humilitatem, S cotemptionciri ostendunt. neque enim abiectius, aut humilius quidquam cogita-

ri potest, quam quod filius Dei pro nobis humanam naturam,& imbecillitatem assiunpserit, patique, & mori uoluerit. At uero, quod

tum superiori articulo a mortuis resurrexisse, nunc uero in caelum.

ascendisse,& ad Dei patris dexteram sedere confitemur, nihil ad eius summam gloriam, diuinamque maiestatem declarandam magnifi-

D centius

53쪽

4 6 Catechismus

centius dici, aut admirabilius potest. christi inem Iam his expositis, accurate docendum est, cuius rei causa Chri-ιμ ασψρ' stus doinirius in caelos ascenderit. Primum enim ascendit, propteream quod cius corpori, quod immortalitatis gloria in resurrectione do- de beneficia. natum fuerat, non terrenae huius, & obscurae habitationis locus, sed altissimum, & splendidissimum caeli domicilium coueniret: nec u

ro solum ut eius gloriae, & regni solium potiretur, quod sanguine

meruerat, uerum etiam ut ea, quae ad salutem nostram pertinebant, D - 8. curaret: deinde, ut regnum suum no esse ex hoc mundo re ipsa comprobaret. nam mundi regna, terrena& fluxa sunt, magnisque opibus, & carnis potentia nituntur: Christi uero regnum no terren um, quale Iudaei expectabant, sed spirituale,& aeternum. itemque eius

opes,& diuitias spirituales esse ipse ostedit, cum suam sedem in caelis collocauit. in quo quidem regno illi ditiores, & omnium bonorum copia assi uentiores existimandi sunt, qui ea, quae Dei sunt, diligen-

Iacob. a. tius quaerunt. nam & Gnctus Iacobus testatur, Deum elegisse pauperes in hoc mundo, diuites in fide, & heredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se. Sed illud etiam Dominus noster in caelum

ascendens efficere uoluit, ut nos cum ascendentem mente & desiderio prosequeremur . nam quemadmodum morte, & resurrectione sua moriendi, & resurgendi spiritu Gemplum nobis reliquerat, ita ascensu nos docet, atque instruit, ut in terris posti,in caelum nos commb.i I. gitatione conseramus, confitentes nos peregrinos,& hospites esse sum ED. . per terram, ac patriam inquirentes ciues esse sanctorum, & domesti- ad Ptal. 3. cos Dei. Nostra enim, ut idem inquit Apostolus, conuersatio in caelis est . Iam uero uim, & magnituGinem inexplicabilium bonorum, M. 67. quae in nos Dei benignitas effundit, diuinus David, Apostolo intemAEE . . prete, multo ante cecinerat illis uerbis: Ascendens in altum captiua duxit captiuitatem, dedit dona hominibus . na decimo die spiritum

sanctum dedit, cuius uirtute, atque ubertate compleuit Draesentem -G.i. illam fidelium multitudinem. &uere tum magnifica illa promissa Io . io. persoluit: Expedit uobis, ut ego uadam . si enim non abiero, paracletus non ueniet ad uos: si autem abiero, mittam cum ad uos. Ascen--Heb. s. dit etiam in caelum ex Apostoli sententia, ut appareat nunc vultui

Dei pro nobis, &apud patrem aduocati ossicio fungatur. Filioli mei, inquit sanctus Ioannes, haec scribo uobis, ut non peccetis: led&,si quis peccauerit, aduocatum habemus apud patrem Iesum Christum iustum,&ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Nec uero quidqua est, unde fideles maiorem laetitiam, & animi iucunditatem

capere

54쪽

rapere debeant, quam Iesu in Christum patronum causae,ac deprecatorem calutis nostrae c5stitutum esse, cuius sit apud aeternum patrem summa gratia, &auctoritas. Parauit denique nobis locum, quod Do. i . etiam se facturum promiserat, atque omnium nostrum nomine caput ipse Iesus Christus uenit in caelestis gloriae possessionem . nam in caelum abiens, portas, quae Adami peccato interclusae fuerant, pat secit, nobisque uiam muniuit, qua ad caelestem beatitudinem perueniremus; quemadmodum ipse in cena discipulis futurum praedixerat. quod quidem ut rei etiam euentu aperte comprobaret, piorum animas, quas ab inseris eripuerat, secum in aeternae beatitudinis domicilium introduxit. Hanc caelestium munerum admirabilem copiam salutaris illa commodorum series cosecuta est. primum enim fidei nostrae merito maximus cumulus accessit: nam fides earurerum est, quae sub aspectum non cadunt, atque ab hominum ratione, ac intelligentia remotae sunt. Quare si Dominus a nobis non discessisset, fidei nostrae meritum minueretur: siquidem a Christo domino beati praedicantur, qui non uiderunt, & crediderunt. Praeterea Christi in caelum ascensus ad confirmandam spem in cordibus nostris magnum momentum habet. nam quoniam Christum hominem in caelum ascendisse,&humanam naturam in dextera Dei patris collocasse credimus, lapagna in spe sumus, fore ut nos etiam, eius membra, illuc ascendamus, atque ibi cum capite nostro coniungamur: quod ipse Dominus his uerbis testatus est: Pater, quos de- Iovis. II. disti mihi, uolo, ut, ubi sum ego, & illi sint mecum. Deinde hoc quoque uel maximum beneficium consecuti sumus, quod amorem nostrum ad caelum rapuit, ac diuino spiritu inflammavit: nam uerissime dictum est, ibi cor nostrum esse, ubi thesaurus noster est. Ac Mutib.ε. prosecto, si Christus dominus in terrib uersaretur, omnis nostra cogitatio in ipso hominis aspectu, &cosuetudine defixa esset: & illum dumtaxat nominem spectaremus, qui nos tantis beneficiis afficeret, eumque terrena quadam beneuolentia prosequeremur. uerum in caelum ascendens, amorem nostrum spiritalem reddidit, effecitque,

ut, quem nunc absentem cogitamus, eum, ut Deum, ueneremur,& diligamus. Id autem partim apostolorum exemplo intelligimus, quibus dum praesens affuit Dominus, humano sere sensu de illo iudicare uidebantur; partim uero ipsius Domini testimonio cofirmatum est, cum inquit: Expedit uobis, ut ego vadam. Nam imperta Io .is,

ctus ille amor, quo Christum Iesum praesentem diligebant, diuino amore perficiendus erat,idque spiritus sancti adventu: quare statim

addit: etes t

55쪽

48 Catechismus

addit: Si enim non abiero, paractetus non ueniet aduos. Accedit etiam, quod in terris domum suam, id est Ecclcsiam, amplificauit, quae spiritus sancti uirtute, &duinu gubernaretur. cius uero unia uersae inter homines Pallorem, & summum antistitem ditrum, apostolorum principem, reliquit. tum uero dedit quosdain quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios uero euangelistas, alios autem Pastores, & doctores . atque ita ad dextera patris sedens, aliis, atque aliis diuersa dona semper impertitur. nam testatur Apostolus, unicuique nostrum datam esse gratiam secundum mensuram donationis Christi. Ad extremum uero, quod antea de mortis,de resurr

istionis mysterio docuimus, idem etiam de ascensu fidelibus cogitandum est . quamuis enim Christi passioni salutem, & redemptionem nostram debeamus, qui merito tuo aditum iustis ad caelum aperuit: tamen eius ascensus non solum ueluti exemplar nobis propositum est, quo alte spectare, & spiritu in caelum ascendere discamus, sed diuinam etiam uirtutem, qua id ossicere possimus, largitus est.

Tria sunt domini nostri Iesu Christi ad suam Ecclesiam decoradam, S illustrandam insignia ossicia & munera, redemptionis, patrocinii,

& iudicii. Cum autem superioribus articulis ab co genus humanum passione, & morte redemptum esse, ascetasti etiam in caelum, nostra caulam, & patrocinium in perpetuum susceptum constct: sequitur. ut eius iudicium hoc articulo declaretur: cuius articuli ea uis elideratio, summo illo die Christum dominu de uniuerso hominum genere iudicaturum esse. Sacrae enim litterae duos filii Dei ad uetus esse testantur, alterum, cum salutis nostra causa carnem assumpsit, & homo in uirginis aluo effectus est: alterum, cum in consummatione saeculi ad iudicandos omnes holpines ueniet. hic aduentus in sacris litteris dies Domini appellatur: de quo Apollolus ait: Dies Domini, sicut fur in nocte, ita ueniet.&Saluator ipse: De dic autem illa,&hora nemo scit. Ac de summo iudicio satis sit illa auctoritas Ap stoli: omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, siue bonum, siue in lum. Plena enim est sacra scit plura testimoniorum, quae passim Parochis occurrent, ad rem non solum comprobandam, sed etiam fide lium oculis subiicienda, ut, quemadmodum a mundi initio dies ille Domini, quo humanam carnem induit, omnibus optatissimus semper fuit, quod in eo mysterio liberationis suae spem posita haberent ;ita deinceps post filii Dei mortem, &ascensum in caelum, alterum: ait, a diem

56쪽

diem Domini uehementissimo studio desideremus, expectantes beatam spem,&aduentum gloriae magni Dei. Sed duo tempora Parochis ad rei explicationem obseruanda sunt, De Fuies in quibus unicuique necesse est in conspectum Domini uenire, δίsingularum cogitationum,actionum, uerborum denique omnium restaturiae rationem reddere, demumque iudicis praesentem subire sententia. Primum est, cum unusquisque nostrum migrat e vita: nam statim ad

Dei tribunal sistitur, ibique de omnibus iustissima quaestio habetur,

quaecumque aut egerit, aut dixerit, aut cogitarit umquam . atque hoc priuatum iudicium uocatur. Alterum uero, cum uno die,atque

uno in loco omnes simul homines ad tribunal iudicis stabunt, ut omnibus omnium saeculorum hominibus inspectatibus,& audientibus , singuli, quid de ipsis decretum, & iudicatum fuerit, cogno,

stant: cuius sententiae pronunciatio impiis, &scelestis hominibus non minima futura est poenarum, & se pliciorum pars. rursus uero pii,& iusti no paruum ex ea praemium, fluctumque percepturi sunt, . . . vii cum, qualis quique in hac uita fuerit, apparebit. hoc autem genera te iudicium appellatur: de quo illud necessario ostendendum est, quae causa fuerit,cur, praeter priuatum de singulis , alterum etiam de uniuersis hominibus iudicium exerceretur . nam cum uel ipsis ho. minibus mortuis interdum superstites sint filii paretum imitatores, reliqui sint liberi,discipuli, exemplorum,orationum,actionum amatores, ac propugnatores, quibus rebus ipsoru mortuorum praemia,& poenas augeri necesse est; cu haec uel utilitas, uel calamitas ad plurimos pertinens, non prius finem habitura sit, quam extremus ueniat mundo dies; aequum erat de uniuersa hac recte, au t perperam factorum, dictorumque ratione perfectam quaestionem haberi: quod fieri non poterat, nisi facto communi omnium hominum i udicio. Accedit etiam, quod, cum piorum fama saepe laedatur, impii uero inno centiae laude comendentur, diuinae iustitiae ratio postulat, ut pii ere

tam iniuria apud homines existimationem in publico uniueribruominu conuentu,& iudicio recuperent. deinde uero boni, S mali homines, quaecumque in uita egerunt, cum no sine corporibus ege rint, omnino sequitur, ut benefacta, siue malefacta ad corpora etiam pertineant, quae actionum ipsarum instrumentum fuerunt. Maxi me igitur conueniebat, corporibus una cum corum animis debita aeternae gloriae praemia , aut supplicia impertiri: quod quidem

neque sine omnium hominum resurrectione, neque sine generali

iudicio fieri poterat. Postremo, quoniam in aduersis, & lecundis F hominum

57쪽

yo Catechismus

iudex omniufuturus t ac

de prace tibus iudicii si vi, deque forma, siente

hominu rebus, quae promiscue nonnumquam bonis &malis eum niunt, probandum erat, nihil non infinita Dei sapientia, & iustitia geri, ac gubernari par fuit, non solum bonis praenata, improbis supplicia in futuro faeculo constitui, uerum etiam publico, ac gcnerali iudicio decerni; quo omnibus notiora, & illu striora fierent, atque ut Deo iustitiae,& prouidentiae laus ab omnibus tribueretur, pro iniusta illa querela, qua i ancti ctiam uiri deplorare interdum, ut homines, solebant, cum improbos ualentes opibus, & honoribus florentes animaduerteret. nam Propheta, Alci, inquit, pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus inci, quia zelaui super iniquos pacem peccatorum uidens. & paulo post: Ecce ipsi peccatores & abundanates in taculo obtinuer ut diuitias: &dixi; Ergo sine cauti iustis caui

cor meum :&laui inter innocentes manus meas: &fui sagellatus tota die: & castigatio mea in matutinis. Atque haec frequens querela multorum fuit. Ergo necesse erat, ut generale iudicium exercere tur; ne sorte homines dicerent, Deum circa cardines caeli perambulantem non curare terrena. Haec autem ueritatis sermula, iure una

ei duodecim fidei Christianae articulis consti tuta est, ut, si quorum animi in prouidentia,& iustitia Dei nutarent, huius doctrinae ratione confirmarentur. Praeterea, proposito iudicio pios recreari, ima pios terreri oportebat, ut, cognita Dei iustitia, illi ne deficerent, hi amatis,aeterni supplicii metit,atque expectatione, reuocarentur. Quare Dominus, & saluator noster, cum de cxtremo die loqueretur, declarauit futurum aliquando gen crate iudicium: signaque aduentantis eius temporis descripsit; ut, cum illa uiderimus, finem seculi prope esse intelligamus . ac deinde in caelum ascendens angelos misit, qui apostolos, eius absentia maerentes, his uerbis consolarentur: Hic Iesus, qui assumptus est a uobis in caelum, sic ueniet, quemadmodum uidistis eum euntem in caelum. Verum Christo domino non solum ut Deo, sed etiam ut homini hoc iudicium datum esse, Acrae litterie declarant . quamuis enim tu

dicandi potestas omnibus Enctae Trinitatis personis communis sit: praecipue tamen filio eam tribuimus; quod ipsi quoque sapientiam

conuenire dicimus. Quod autem, ut homo, mundum iuὸicaturus

sit, Domini testimonio confirmatur, qui inquit: Sicut pater habet uitam in semetipso, sic dedit S filio habere uitam in semetipse,& potestatem dedit ei iudicium secere, quia filius hominis est. Decesat

autem maxime a Christo domino hoc iudicium excroeri, ut, cum de hominibus decernendum csset, illi corporeis oculis iudicem uidere,

58쪽

uidere,&auribus sententiam, quae proferebatur, audire possent, &omnino iudicium illud sensibus percipere . Ac praetcrea aequissi mum erat, ut homo ille, qui iniquissimis hominum sententi js condemnatus fuerat, omnium deinde iudex sedere ab omnibus conspiceretur. Quamobrem apostolorum Princeps, cum in Cornelai d mo summa Christianae religionis capita exposuisset,docuimetq. Christum a Iudaeis in ligno suspensum, atque occisum, tertia uero die ad uitam resurrexisse, sebiunxit: Et praecepit nobis, praedicare populo,& testificari, quia ipse est , qui constitutus est a Deo iudex uiuorum, M.to.& mortuorum. Sed tria haec praecipua signa iudicium antccessura eL se, sacrae litterae declarant, praedicationem euangelii per uniuersum orbem, discessionem,Antichristum: inquit enim Dominus: Praedi. Mato. a cabitur hoc euangelium regni in uniuerso orbe in testimonium omnibus gentibus, & tunc ueniet consummatio. & Apostolus nos ad monet, ne ab aliquo seducamur, quasi instet dies Domini: quonia, nisi uenerit discessio primum,& reuelatus suerit homo peccati, iudi- ii Thes. 1.cium non fiet. Quae aute iudicii serma, & ratio Liura sit, Parochis ex Danielis oraculis, tum ex sanctorum euangeliorum, & Apostoli doctrina facile erit cognoscere. Praeterea, sententia, quae a iudice pronuncianda sit, dii gentius hoc loco expendenda erit. Christus enim Saluator noster, laetis oculis pios a dextera stantes intuens, ita

de illis iudicium summa cum benignitate pronunciabit: Uenite be- uino,. nedicti patris mei: possidete regnum, quod paratum est uobis a constitutione mundi. quibus uerbis nihil iucundius audiri posse illi intelligent, qui ea cum impiorum damnatione contulerint, ac cum

animo suo cogitauerint, iis uerbis pios &iustos homines a laboliti abus ad quietem, a lacrymarum ualle ad se in mum gaudium, a miseriis ad perpetuam beatitudinem, quam illi charitatis ossiciis promeriti Berint, uocari. Deinde ad eos, qui a sinistra stabunt, conuersiis, stam iustitiam in eos effundet his uerbis: Discedite a me maledi- Maris. 13. Ehi in ignem aeternum, qui paratus est Diabolo, & angelis eius. Prioribus illis uerbis, Discedite a me, maxima pc a sigilificatur, qua impii plectendi erunt, cum a Dei aspectu quam longissime elicientur: neque ulla spes eos con lari poterit, sere aliquando, ut tam to' bono perstuantur . atque haec quidemia theologis poena damni appellata est, quod scilicet impii apud inferos diuinae uisionis luce perpetuo carituri sint. Quod uero additur , Maledicti , mirum in modum auget illorum miseriam, de calamitatem . si

enim, cum a diuina praesentia expellendi essent, aliqua saltem F i benedi-

59쪽

n Catechismus

benedictione digni haberentur, hoc prosecto magno eis solatio esse potuisset. At quoniam nihil eiusmodi ipsis expectandum est, quod

calamitatem leuiorem faciat; iure optimo, cum expellentur, diuina Matio. r. iustitia eos omni maledictione persequetur. Sequitur deinde: In ignem aeternum. quod quidem alterum poenarum genus, poenam sensus theologi uocarunt: propterea quod sensu corporis percipiatur, ut in uerberibus,& flagellis, alioue grauiore suppliciorum genere; inter quae, dubitari non potest, ignis tormenta luminum doloris sensum cssicere . cui malo cum accedat, ut perpetuum tempus duraturum sit; ex eo ostenditur, damnatorum poenam omnibus suppli- .ciis cumulandam esse . atque hoc magis declarant uerba illa, quae in extrema sententiae parte posita sunt: Qui paratus est Diabolo, & angelis eius. Cum enim ita comparatum sit, ut omnes molestias leuiusseramus, s calamitatis nostrae socium aliquem, & consortem habea mus , cuius prudentia, atque humanitate aliqua ex parte iuuari pose simus: quae tandem erit damnatorum miseria, quibus in tantis aeru-

mnis a perditissimorum daemonum societate diuelli numquam licebit dabaec quidem sententia in impios iustissime a Domino saluatore nostro seretur; ut, qui omnia uerae pietatis opera neglexcrint, &esurienti,ac sitienti nec cibum, nec potum ministrauerint, hospitem, non exceperint, nudum non operuerint, aut in carcere inclusum,

Mi aegrumque non uisitarint. Haec sunt, quae Pastores fidelis populi au i ribus sienissime inculcare debent. nam huius articuli ueritas fide co-

ruere is cepta maximam uim habet ad frenandas prauas animi cupaditatis,

atque a peccatis homines abstrahendos. Quare in Ecclesiastico di-

Eccle.ν. ctum est: In omnibus operibus tuis memorare nouissima tua, S in

aeternum non peccabis. Ac phosecto uix quisquam adeo praeceps in

scelera seretur, quem illa cogitatio ad pietatis studium non reuocet, fore aliquando, ut ei apud iustissimuin iudicem omnium no tu insectorum, dictorumque, sed occultissimarum etiam cogitationum ratio reddenda, & pro meritis poena persoluenda sit. Iustus uero ad colendam iustitiam magis ac magis incitetur, ac summa laeti tia esseratur, necesse est, quamuis etiam in egestate,infamia,cruciatibus uietam degat, cum animum ad eum diem reseri, quo, post aerumnosae huius uitae certamina, uictor uniuersis hominibus audientibus dea clarabitur, & diuinis, atque illis quidem aeternis honoribus, in cae testem patriam receptus, afficietur. Quod igitur reliquu est, hortari fideles oportet, ut optime uiuendi rationem comparent .ad omne pietatis studium securceant, quo possint aduentantem mUnum

60쪽

Ad Parochos. U

illum diem Domini, maiore cum securitate animi expectare, atque adeo, ut filios decet, cum summa cupiditate expetere. CREDO IN.sPIRITUM SANCTUM. Hactenus, quae ad primam ,&secundam sanctae Trinitatis personam pertinebant, quantum propositi argumenti ratio postulare uidebatur, exposita sunt: sequitur nunc, ut illa etiam, quae in Symbolo de tertia persona, ho est de spiritu sancto traduntur, explicentur. Qua in re declaranda omne studium,&diligentiam Pastores adhibebunt, cum homini Christiano non magis liceat hanc partem ignorare, uel de ea minus recte sentire, ciuain de alijs superioribus articulis existimandum sit. Quare Apostolus no permisit Ephesios quosdam spiritus sancti per--iq. sonam ignorare: a quibus cum quaesisset,an spiritum sanctum accepissent, cum illi, ne si spiritus sanctus quidem esset, se scire respondissent, statim rogauit: In quo ergo baptizati estis 3 Quibus uerbis significauit, distinctam huius articuli notitiam fidelibus maxime necessariam esse: ex qua eum praecipue stuctum capiunt, quod cum attente cogitant, se, quidquid habent, spiritus sancti munere, &beneficio consecutos esse; tum uero de se ipsis modestius, & humilius sentire, & in Dei praesidio omnem spem ponere incipiunt: qui primus homini Christiano gradus ad summam sapientiam, & felicitatem esse debet. Huius igitur articuli explanationem a ui,& notione, quae hoc lo- Dep priaco spiritus sancti uocabulo subiecta est, exordiri oportebit. nam cum illud aeque de patre ,& filio rectissime dicatur; suterque enim ti e spiritus est, & sanctus: si quidem Deum spiritum esse confitemur deinde uero hac uoce angeli etiam, & piorum animae significentur, cauendum est, ne populus uerbi ambiguitate in errorem inducatur. Quare docedum est in hoc articulo, spiritus sancti nomine tertiam Trinitatis persona intelligi, quo modo in sacris litteris tum ueteris

nonnumquam, tum noui testamenti fiequenter accipitur. nam D

uid precatur: Et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. in libro sapientiae legimus: Sensum tuu quis sciet, nisi tu dederis sapientiam,& sis. miseris spiritum sanctum tuum de altissimis 3 & alibi : Ipse creauit il- Erela. i. lam in spiritu sancto. In nouo uero testamento iubemur baptizari in nomine patris, & fiiij,& spiritus sancti. & sanctissimam uim ginem de spiritu sancto concepisse legimus. tum uero a sancto Ioan- Luc. I. ne ad Christum mittimur, qui nos iritu sancto baptizat: ac plurimis praeterea aliis in locis ea uox legentibus occurrit. Uerum nemo mirari debet, tertiae person quemadmodum primae, & secuta,

F 3 proprium

SEARCH

MENU NAVIGATION