Catechismus, ex decreto Concilii Tridentini, ad parochos, Pii Quinti Pont. Max. iussu editus

발행: 1566년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

61쪽

Spiritum sin

3 4 Catechismus

proprium nomen tributum non esse . nam secunda persona ideo proprium nomen habet, & filius dicitur, quia eius aeternus a patre ortus proprie generatio uocatur, ut in superioribus articulis explicatum est. Vt igitur ortus ille, generationis nomine significatur: ita perlonam, quae emanat, proprie filium appellamus, &, a qua emanat, patrem. Nunc cum tertiae personae productioni proprium no

men impositum non sit, sed spiratio, di processio appelletur; sequitur, ut etiam persona, quae producitur, suo nomine careat. Nullum autem proprium nomen eius emanatio habet: propterea quod nomina, quae Deo tribuuntur,a rebus creatis mutuari cogimur: in quibus quoniam nullam aliam naturae, & esentiae communicandae r tionem, quam generandi uirtute, agnoscimus, ob eam causam fit, ut rationem, qua se ipsum totum DeuSui amoris communicat, proprio uocabulo exprimere non possimus. Quare comuni s P i R I.τ v ssANCTI nomine tertia persona appcllata est. quod quidem illi maxime conuenire ex eo intelligimus, quia spiritalem uitam in nos in fundit, ac sine eius sanctissimi numinis afflatu nihil aeterna uita di gnum essicere possumus. Verum, explicata uocabuli significatione, docendus in primiserit populus, spiritum sanctiam aeque ac patrem S: filium Deum est se, eidem aequalem, aeque omnipotente, aeternum, & infinitae pomsectionis, summum bonum, ac sapientissimum, eiusdemq. cum patre, & filio naturae. Quod quidem illius uocis, IN, cum dicimus, Credo in spiritum sanctuin, proprietas satis indicat, quae, ad expri mendam fidei nostrae vim, singulas Trinitatis personis apposita est. Atque id etiam aperta sacrarum litterarum testimonia confrmant. nam cum sanctus Petrus in Actis apostolorum dixisset: A nania, cur tentauit Satanas cor tuum, mentiri te spiritui sancto Z mox inquit Non es mentitus hominibus, sed Deo. quem prius spiritum sanctu appellauerat, eundem statim Dcum uocat. Apostolus etiam ad Co rinthios, quem Deum dixerat, spiritum sanctum esse interpretatur. Diuisiones, inquit, operationum sunt, idem uero Deus, qui operatur omnia in omnibus . deinde subiungit: Haec autem omnia ope ratur unus, atque idem spiritus, diuidens singulis prout uult. Praet

rea in Achis apostolorum, quod uni Deo prophetae tribuunt, ille spiritui sancto adscribit. dixerat enim Isaias: Audiui uocem Domini dicentis, Quem mittam Z & dixit mihi: Vade, & dices populo huic,

Excaeca cor populi huius, & aures eius aggrava, & oculos eius clauiade: ne sorte uiueat oculis suis, & auribus suis audiat. Quae uerba cu

62쪽

Apostolus citaret: Bene, inquit, spiritus sanctus locutus cst per Is AI. 1 f. iam propheta. Deinde ucro cum scriptura spiritus sancti personam

cum patre, & filio coniungit, ut cum patris, & filii, & spiritus sancti nomen in baptismo adhiberi praecipit, nullus nobis de huius mysterii ueritate dubitandi locus relinquitur . nam si pater Deus cst, & filius Deus; omnino fateri cogimur, cita spiritum sanctum, qui cum eis pari honoris gradu coniungitur, Deum cssc. Accedit auic, quod is, qui in nomine cuiusuis rei creatae baptiZatur, nullum ex co fructum consequi potcst. Numquid in nomine Pauli, inquit, bapti Za- 1 corii. ti estis 3 ut ostenderet hoc eis nihil ad comparandam salutem profuturum esse. Cum igitur baptizemur in nomine spiritus sancti, eum esse Deum fateri oportet. Sed hunc eundem trium personarum ordinem, quo spiritus sancti diuinitas comprobatur, licet animaduert retum in epistola Ioannis; Tres sunt qui testimonium dant in cae- x.Do. s.lo, pater, uerbum, S spiritus sanctus, & hi tres unum sunt: tum ex praeclaro illo sanctae Trinitatis elogio, quo diuinae laudes &psalmi .D , iconcluduntur; Gloria patri, & stio ,& spiritui sancto. Postremo

quod ad eam ueritatem confirmandam maxime pertinet, quaecum

que Dei propria esse credimus', ea spiritui sancto conuenire sacrae litterae testantur. Quare illi templorum honorem tribuunt, ut cum Apostolus ait: An nescitis, qaoniam membra uestra templum sunt , .. spiritus sancti Item sanctis cationem, & uiuificationem; & scrutari x ad rari sprofunda Dei; &per prophetas loqui;&ubique esse: quae omnia: -ρ diuino tantum numini tribuenda sunt. Sed illud praeterea fidelibus που c. . , .

accurate explanandum est, spiritum sanctum ita Deum csse, ut cum ζ- tertia personam in diuina natura a patre, & filio distinctam,& uoluntate productam confiteri oporteat. nam, ut alia scripturarum i sti- atilib., s. monia omittantur, baptismi forma, qua Saluator noster docuit, apertissime ostendit, *iritum sanctum tertiam esse personam,quae in di- .uina natura per se constet,&ab aliis distinctast. Quod etiam Apo- , Acisi stoli uerba declarant, cum inquit: Gratia domini nostri Iesu Christi, S charitas Dei,& communicatio sancti spiritus sit cum omnibus uobis, Amen. Idem uero multo apertius demonstrant, quae Patres in Constantinopolitano primo Concilio hoc loco ad c5fiitandam in

piam Macedonii amentiam addiderunt, Et in SPIRI TvMsΑNC TvΜD o M I N v M, & uiuificatem; qui ex patre, filioque procedit; qui eum patre, & filio simul adoratur, & conglorificatur; qui locutus est per prophetas. Quod igitur spiritum sanctum Dominum confitentur, in eo declarant, quantum angelis antecellat; qui tamen nobilissimi

F spiritus

63쪽

- Heb. I.

dis Spiritus

s6 Catechismus

spiritus a Deo conditi sunt. illos enim omnes sanctus Paulus test tur esse administratorios spiritus, in ministeri u misses, propter eos,

qui hereditatem capiunt salutis. v I v IFICANTEM uero appellant, quod anima cum Deo coniuncta magis uiuit, quam corpus animae coniunctione alitur, ac sustinetur. Quoniam uero spiritui sancto sacrae litterae hanc animae cum Deo coniunctione tribuunt, rectissime

uiuificantem spiritum sanctum uocari perspicuum est. Iam uero quod sequitur, Qui ex patre, filioque procedit, docendi sunt fideles spiritum sanctum a patre, & filio, taquam ab uno principio aeterna processione procedere. id enim ecclesiastica regula, a qua Christiano non licet aberrare, credendum nobis Proponit,& diuinarum litterarum, & Conciliorum auctoritate confirmatur . nam Christus

dominus, cum de spiritu sancto loqueretur, dixit: Ille me clarificabit , quia de meo accipiet. Hoc idem ex eo colligitur, quod in scripturis sacris spiritus sanctus nonnumquam spiritus Christi, interduspiritus patris appellatur: modo a patre, modo a filio mitti dicitur, ut aeque a patre, & filio procedere non obscure significetur. ut spuritum Christi non habet, inquit sanctus Paulus, hic non est eius. &idem spiritum Christi uocat, cum ad Galatas inquit: Misit Delis spuritum filii sui in corda uestra, clamantem Abba pater.Apud sanctum Matthaeum spiritus patris appellatur: Non uos estis qui loquimini, sed spiritus patris uestri. & Dominus in cena inquit: Paraclctus, quem ego mittam uobis spiritum ueritatis, qui a patre procedit, ille testimonium perhibebit de me. tum alibi eudem spiritum sanctum

a patre mittendum assirmat his uerbis i Quem mittet pater in nomine meo. ex quibus uerbis cum processionem spiritus sancti intelligamus, perspicuum est, eundem ab utroque procedere. Haec sunt, quae de spiritus sancti persona tradenda erunt. Docere praeterea oportebit, quosdam esse spiritus sancti admirabiles effectus, & amplissima quaedam munera, quae ab i plo, tam quaa perenni bonitatis sonte, oriri,& manare dicuntur. Quamuis enim sanctissimae Trinitatis opera, quae extrinsecus fiunt, tribus personis communia sint: ex ijs tamen multa spiritui sancto propria tribus untur, ut intelligamus illa in nos a Dei immensa charitate proficisti. nam cum spiritus sanctus a diuina uoluntate, ueluti amore infammata, procedat, perspici potest, eos effectus, qui proprie ad spiritum

sanctum referuntur, a summo erga nos Dei amore oriri. Quare ex eo consequitur, ut spiritus sanctus DoNuM appelletur . nam doni

uocabulo significatur id, quod benigne,&gratuito, nulla sperem

nerationis

64쪽

nerationis proposita, donatur. Ac proinde quaecumque bon cilc beneficia a Deo in nos collata sunt, 'uid auic habemus, quod a Deo, Ladon ut inquit Apostolus, non acceperimus )ca nobis spiritus sancti co- cessu, & munere data esse, pio, &grato animo agnoscere debemus.

Eius autem plures ei sectus sunt. nam ut mundi crcationem, creatarumque rerum propagationem, &gubernationem omittamus, de quibus in primo articulo commemorauimus; uiuificationem spiritui sancto proprie tribui, paulo 'te demonstratum est,& Ezechielistelli monio confirmatur: Dabo, inquit, uobis se iri tum, & uiuetis. Praecipuos tamen ,& maxime proprios spiritus sancti effectus Propheta enumerat: Spiritum sipientiae, &intellectus, spiritum consi- ID. i i.

iii, & fortitudinis, spiritum icientiae, & pietatis, & spiritum timoris

Domini: quae dona spiritus sancti uocantur: interdum autem spiritus sancti nomen eis tribuitur. Quare sapienter D. Augustinus naonet, animaduertendum esse, cum in sacris litteris huius uocis siH-κ irvs s ANCTI mentio fit, ut diiudicare possinus, tertiam ne Trinitatis personam, an eius effectus,atque operationes significet. nam haec duo eodem interuallo distinguenda sunt, quo etiam creator a rebus creatis differre credimus. Atque haec eo diligentius explican . .

da sunt, quod exhil cespiritus sancti donis Christianae uitae praecepta haurimus, sentire' ue possumus, in spiritus sanctus in nobis sit. Uearum, prae ceteris eius ampli ssimis muneribus, gratia illa praedicanda est, quae nos iustos facit, signatque spiritu promissionis sancto, qui MED. i.

est pignus hereditatis nostrae. haec enim mentem nostram arctissimo amoris uinculo Deo iungit: ex quo fit, ut lumino pietatis studioa censi, nouam uitam instituamus, ac naturae diuinae participes etacti P a. filij Dei nominemur, deuore simus.

ligentia curare Pastores dcbeant, ut huius noni articuli ueritatein fiadelibus explicent, si duo potissimum considerantur, ficile cognosci poterit. Primum enim, teste sancto Augustino, prophetae planius, S: s. apertius de Ecclesia, quam de Christo, locuti sunt; cum in eo multo plures errare, ac decipi posse, quam incarnationis secramento, prae uideret . Ne'ue enim denturi erant impii, qui ad simiae imitationis quae te homi nem esse fingit, solos se cainolicos esse profiterentur, de catholicam Ecclesiam apud se tantum , non minus neserie, quam superbe assirmarent. Deinde, si quis hanc ueritatem firmo animo conceptam habuerit, facile horrendum haeresis periculum effugiet.Non enim, us quasque primum in fide peccarit, haereticus dicendui cst,

65쪽

Catechismus

sed qui, Ecclesiae auctoritate neglecta, impias opiniones pertinaci animo tuetur . Cum igitur fieri non possit, ut aliquis se haeresis pelle commaculet, si ijs fidem adhibeat, quae in hoc articulo crededa proponantur; curent omni studio Pastores, ut fideles, cognito hoc mysterio, contra ad uersarii artes muniti, in fidei lacritate perseuerent. Pendet autem hic articulus a superiori: quia cum iam demostratum sit, spiritum sanctum omnis sanctitatis fontem,&largitorem esse, nunc ab eodem Ecclesiam sanctitate donatam confitemur. vi ρω- Ac quoniam Ecclesiae uocem Latini a Graecis mutuati, post diuulprio 'm ης statum euangelium ad res sacras tras tulerunt; quam ut in habeat hoc e 2b uocabulum aperiendum est. Significat autem Ecclesia euocatione; gendum: σ uerum scriptores pollea usurparunt pro concilio, & concione. Nerique uero refert, utrum populus ille ueri Dei, an Llsae religionis cul- ' in ei titerit. in actis enim de Ephesino populo i criptu est, cum scri ba turbas sedassiet, dixisse: Si quid autem alterius rei quaeritas, in legitima Ecclesia poterit absolui. Legitimam uocat Ecclesiam populum Ephesinum, Dianae cultui addictum. Neque solum gentes, quae Deum non nouerunt, sed etiam malorum, & impiorum hominum sol , , concilia interdum Ecclesia nominantur . Odiui , inquit Propheta, Ecclesiam malignantium,&cum impiis non sedebo. Communi ue. ro deinde secrarum scripturarum consuetud te haec vox ad rempu. Christianam , fideliumque tantum congregationes significandas usurpata est; qui scilicet ad lucem ueritatis,& Dei notitiam perfide

uocati sunt, ut, reiectis ignorantiae, dc errorum tenebris, Deum veru, α uiuum pie, & sancte colant, ill Isti ex toto corde inserviant. atque ut unico uerbo haec res tota ab Ioluatur, Ecclesia, ut ait Mnctus

s./eust Augustinus, est populus fidelis per uniuersum orbem dispersus. Nec uero leuia mysteria in hoc uocabulo continentur. etenim in euocatione, quam Ecclesia significat, statim diuinae gratiae benignitas , splendor elucet, intelligimusque Ecclesiam ab aliis rebus publicis' maxime differre . illae enim humana ratione, ἐκ prudentia nituntur: haec autem Dei sapientia, &consilio constituta cst. uocauit enim nos intimo quidem spiritus uncti assiatu, qui corda hominum apex rit, extrinsecus aute Pastorum & praedicatorum opera, ac inintlterio. Praeterea,ex hac uocatione quis nobis finis propositus esse debeat,nimirum aeternarum rerum cognitio,& possessio, is optime perspiciet, cui animaduerterit, cur olim fidelis populus sub lege positus clyn zoga, id est congregatio diceretur . nam, ut docet mctus Augustina hoc ei nomen impositum ust, quia pecudum mor8ν quibus

magis

66쪽

Ad Parochos. De om

magis congregari conuenit, terrena, & caduca tantum bona spectaret. Quare merito Chri itianus populus, non synagoga, sed Ecclesia dicitur: quia, terrenis, & mortalibus rebus contemptis, caelestes, &aeternas tantummodo consectatur. Multa praetcrea nomina, quae , plena sunt mysteriis, ad Christianam rempuD. signiscandam tradu cha sunt. nam & domus, & aedificium Dei ab Apostolo uocatur. Si tardavero, inquit ad Timotheum, ut scias quo modo oporteat te ivi m. i. in domo Dei conuersari, quae est Ecclesia Dei uiui, columna, & stam amentum ueritatis. Domus autem Ecclesia idcirco appellatur, quia sit ueluti una familia, quam unus paterfarnilias moderatur, &in qua est bonorum omnium spiritualium communio. Dicitur etiasrex ovium Christi, quarum ille ostium cst, & pastor. Vocatur sponsa Christi. Despondi uos uni uiro uirginem castam exhibere Chri- a. ad oriri.

sto, inquit Apostolus ad Corinthios. Idem ad Ephesios: Viri diligite is 1 uxores uestras, sicut&Christus dilexit Ecclesiam. Ac de matrimonio : Sacramentum hoc, inquit, magnum est, ego autem dico in Christo, & in Ecclesia. Dicitur denique Ecclesia Corpus Christi, ut ad Ephesios, &Colossienses licet uidere. Et haec singula plurimum uam Ad hi lent ad fideles excitandos, ut se dignos immensa Dei clementia, & ad cor g. i. bonitate praebeant, qui eos, ut populus Dei esset, elegit. His uero explicatis, necesse erit singulas Ecclesiae partes enumera sectici a curre, earumque differentias docere, quo magis Deo dilectae Ecclesiae Misit 'm naturam, proprietates, dona, & gratias populus percipiat, Sob cam causam sanctissimum Dei numen laudare numquam intermittat. Posu mc4- Ecclesiae autem duae potissimum sunt partes, quarum altera Trium a F- δμ' 'phans, altera Militans uocatur. Triumphans est coetus ille clarissimus, &felicissimus beatorum spirituum, & eorum, qui de mundo, de carne, de iniquissimo daemone triumpharunt, &ab huius uitae molestiis liberi ac tuti, aeterna beatitudine fruutur. Militans uero Ecclesia est coetus omnium fidelium, qui adhuc interris uiuunt; quae ' ideo Militans uocatur, quod illi cum immanissimis hostibus, mundo, carne, Sathana perpetuum sit bellum: . Neque idcirco tame duas esse Ecclesias censendum est: sed eiusdem Ecclesiae, ut antea diximus, partes duae sunt: quarum una antecessit,&caelesti patria iam potitur altera in dies sequitur, donec aliquando cum Saluatore nostro conri . iuncta, in sempiterna selicitate conquiescat. Iam in Ecclesia Militianti duo sunt hominum genera, bonorum,& imp oborum:& tinnprobi quidem eorundem sacramentorum participes e dem quoque, quam boni, fidem profitetur, uita, ac moribus dissimiles : boni

uero

67쪽

6o Catechismus

uero in Ecclesia dicuntur ij, qui non solum si dei professione, Ic comin unione sacramentorum, sed etiam spiritu gratiae,& charitatis uinculo inter se coniuncti, & colligati sunt: de quibus dicitur: Cognos .adrim. x uit Dominus, qui sunt eius. possunt uero etiam homines aliquibus' coniecturis opinari, quinam sint, qui ad hunc piorum hominum numerum pertineant: certo autem scire minime possunt. Quare exi Maab. 18. stimandum non est,Christum saluatorem de hac Ecclesiae parte locutu inesse, cum ad Ecclesiam nos remisit, eique ut pareamus praecepit. nam cum illa sit incognita, cui certum esse poterit, ad cuius iudicium confugiendum, & cuius auctoritati obtemperandum sit Z Bonos igitur, & improbos Ecclesia complectitur, quemadmodum &diuinae litterae, & sanctorum uirorum scripta tellantur: In quam sen Oh. . tentiam scriptum est illud Apostoli: Vnum corpus, & unus spiritus.

Ecclesia qui Haec autem Ecclesia nota est, urbique supra montem sitae compa- , t u rata, quae undique conspicitur . nam cum illi ab omnibus natedum ouide=- sit, cognoscatur necesse est. Neque bonos tantum, sed malos etiam ἔνα ,π qm complectitur, ut multis parabolis euangelium docet, ueluti cum re- Mahi.=. gnum caelorum,id est Militantem Ecclesiam simile esse sagenae in mare missae commemorat; uel agro, in quo Eirania superseminata sunt; uel arcie, in qua frumentum cum paleis continetur; uel decem uirgitae. a. nibus partim fatuis , partim prudentibus. sed multo ante etiam in MMo 3s arca Noe, qua non solum munda, sed etiam immunda animantia

tueri. Quamuis autem bonos, de malos ad Ecclesiam pertinere catholica fides uere, de constanter assirmet, ex iisdem tamen fidei regulis fidelibus explicandum est, utriusque partis diuersam admodum

rationem esse. ut enim paleae cum frumento in area confusae sunt, uel interdum membra uarie inter mortua corpori coluncta, ita etia ψ eo. a , mali in Ecclesia continentur: ex quo fit, ut tria tantummodo homi-

p ' num genera ab ea excludantur, primo infideles, deinde haeretici &

t me re excommunicati: ethnici quidem, quod in Ecclesia numquam fuerunt, neque eam umquam cognouerunt, nec

ullius Acramenti participes in populi Christiam societate facti sunt r. cda Em /-ρορ haeretici uero atque schismatici, quia ab Ecclcsa desciuerunt. neque in ctri enim illi magis ad Ecclesiam spectant, quam transfugae ad exercitum

- pertineant,a quo desecerunt. Non negandum tamen, quin in Eccle siae potestate sint, ut qui ab ea in iudicium uocentur, puniantur, Manathemate damnentur. Postremo etiam excommunicati, quod Eoiclesiae iudicio ab ea exclusi, ad illius communionem no pertineant, 'donec

68쪽

donec resipiscant. De ceteris autem quamuis improbis, & scele- satis hominibus , adhuc cos in Ecclesia perseuerare dubitandum non est, idque fidelibus tradendum assidue; ut, si forte Ecclesiae antistitum uita sagitiosa sit, eos tamen in Ecclesia csse, nec propterea quidquam de eorum potestate detrahi,certo sibi persuadean taVerum uniuersae etiam Ecclesiae partes, Ecclesiae nomine significari solent, ut cum Apostolus Ecclesiam, quae est Corinthi, Galatiae, Laodicensium, Thessalonicensium nominat . priuatas etiam fidelium familias Ecclesias uocat. nam Priscae, & Aquilae domesticam Ecclesiam salutari iubet. item alio in loco, Saluxant, uos, inquit, in domino multum Aquila,&Priscilla cum domestica sua Ecclesia. Ad Philemonem etiam scribens eandem uocem usurpauit. Interdum quoque Ecclesiae nomine eius praesides, ac Pastores significantur: bi te non audierit, inquit Christus, die Ecclesiae. quo in loco praepositi Ecclesiae designantur: sed locus citat', in quem populus siue ad concionem, siue alicuius rei sacrae causa conuenit, ecclesia appellatur. Praecipue uero in hoc articulo Ecclesia bonorum simul, dc malorum multitudinem, nec praesides solum, sed cos etiam, qui parere deben t, significat. Aperiendae autem sunt fidelibus huius Ecclesiae proprietates: ex quibus licebit agnoscere, quanto beneficio a Deo assecti sint, qui, bus contigerit in ea nasci, atque educari. Prima igitur proprietas in Symbolo Patrum describitur, ut una sit: Una enim, inquit,est columba mea, una est speciosa mea. Vocatur autem una tanta hominum multitudo, quae tam longe, lateque diffusa est ob eas causas, quae ab Apostolo ad Ephesios scriptae sitiat: unum enim Dominum, una λdem, unum baptisma tantum esse praedicat. Vnus est etiam cius rector, ac gubernator, inuisibilis quidem Christus, quem aeternus pater dedit caput super omnem Ecclesiam, quae est corpus eius. Visibilis autem is, qui Romanam cathedram, Petri apostolorum Principis legitimus successor, tenet: de quo fuit illa omnium Patrum ratio, & sententia consentiens, hoc uisibile caput ad unitatem Ecclesiae constituendam, & conseruandam necessarium fuisse. quod praeclare & uidit, & scripsit sanctus Hieronymus, &contra Iovinianum ijs uerbis: Unus cligitur, ut, capite constituto, schismatis tollaturo casio.&ad Damasum : Facessat inuidia: Romani culminis recedat ambitio: cum succeta re Piscatoris &discipulo crucis loquor. Ego nullum primum, nisi Christum, sequens, beatitudini tuae, id est cathedrae Petri, communione consocior. Super illam petram aedificata 2 G Ecclesiam

2. ad Cor. I. I.ad Cor. 6.

S. Hieron.

69쪽

6 1 Catechismus

Ecclesiam scio. Quicumque extra hanc domum agnum comederi profanus est: Si quis in arca Noe no suerit, peribit regnanto diluvio. S.o p quod & longe antea ab Irenaeo probatur, & Cypriano, qui de unita- . te Ecclesiae loquens ait: Loquitur Dominus ad Petrum: Ego Petredico tibi, quia tu es Petrus, & super hanc petram aedificabo Ecclesia

meam. Super unum aedificat Ecclesiam: &quamuis Apostolis omnibus post resurrectionem suam, parem potestatem tribuat,& dicat: Sicut mihi me pater,& ego mitto uos: accipite spiritu sanctum; tame, ut unitatem manifestaret, unitatis eiusdem origine, ab uno incipien latus. tem, auctoritate sua disposuit,&c. Optatus deinde Mileuitanus ait: Ignorantia: tibi adscribi non potest, scienti in urbe Roma, Petro primo cathedram episcopalem esse collatam, in qua sederit omnium apostolorum caput Petrus; in quo uno cathedrae unitas ab omnibus seruaretur, ne ceteri apostoli singulas sibi quisque defenderent:

ut iam schismaticus, &praeuaricator esset, qui contra singularem c 3.3a lius. thedram alteram collocarct. Post uero Basilius sic scriptum reliquit Petrus collocatus est in fundamento: dixit enim; Tu es Christus filius Dei uiui: S uicissim audi uit, se esse petra. licet enim petra esset, non tamen petra erat ut Christus . nam Christus uere immobilis p tra: Petrus uero propter petram. Dignitates enim suas Deus largitur aliis: sacerdos est,& facit sacerdotes: petra est,& petram facit; & quae t. Ambra. sua sunt, largitur seruis suis. Postremo uero sanctus Ambrosius ait: Si quis ob ij ciat, Ecclesiam, uno capite,& sponso Iesu Christo contentam, praeterea nullum requirere; in promptu responsio est. Vt enim Christum dominum singulorum sacramentorum non solum auctorem, sed intimum etiam praebitorem habemus: snam ipse est qui baptietat,& qui absoluit,& tamen is homines sacramentorum extemnos ministros instituit in sic Ecclesiae, quam ipse intimo spiritu regit, hominem suaepotestatis uicarium, & mini fruin praefecit. nam cum uisibilis Ecclesia, uisibili capite egeat: ita fatuator noster Petrum uniuersi fidelium generis caput, &pastore constituit, cum illi oues suas pascendas uerbis amplissimis comendauit, ut, qui ei successisset, eandem plane totius Ecclesiae regendae, & gubernandae potestatem habere uoluerit. Unus praeterea, idemque est spiritus, inquit Apo-1.iacos. i, stolus ad Corinthios, qui fidelibus gratiam, perinde atque anima

corporeis membris uitam, impertitur. Ad quam unitatem ser- ME . . uandam cum Ephesios hortaretur, inquit: Solliciti seruare unitatem spiritus in uinculo pacis: unum corpus, & unus spiritus. Quemadmodum enim humanum corpus multis coostat membris.

70쪽

eaque ab una anima Muntur, quae oculis uisunt , auribus auditum v&aliis sensibus diuersas uires subministrat: ita corpus Christ, mysticum, quod est Ecclesia, ex multis fidelibus compositum est. Una quoque est spes, ut in eodem loco idem Apostolus testatur, ad qlia

uocati lumus: si quidem omnes eandem rem, nempe aeterna de beaia tam uitam, speramus. Una est deniquc fides, quae omnibus tenenoda est, ad praeseserenda. Non sint, inquit Apostolus, in uobis se ismata: atque unum baptisma, quod quidem est Christianae fidei sacrametum. Altera proprietas Ecclesiae est. ut sit sancta: quod a Principe apostolorum accepimus eo loco: Vos autem genus:electum, gens sancta. Appellatur autem sancta, quod Deo co secrata, dedicataque sit . sic enim cetera huiuscemodi, quamquam corporea sint,iancta uocari consueuerunt, cum diuino cultui addicta, de dedicata sunt. Cuius generis sunt in lege ueteri uana, uelles, de altaria: in qua

primogeniti quoque, qui Deo altissimodedicabantur, sancti sunt appellati. Nec mirum cuiquam uideri debet, Ecclesiam dici sancta, tametsi multos peccatores continet. sancti enim uocantur fideles, qua populus Dei effecti sunt, quiue se fide, de baptismate suscepto, Christo consecrarunt: quamquam in multis offendui, dc, quae polliciti lunt, non Praestanti quemadmodum etiam qui artem aliquam. profitentur, etsi artis praecenta n5 seruent, nomen tamen artificum

retinent. Quare diuus Paulus Corinthios sanctificatos, de sanctos ppellat: in quibus nonnullos fuisse perspicuum est, quos, ut carnales , &grauioribus etiam nominibus acriter obiurgat. Sancta etiam dicenda est, quod ueluti corpus cum sancto capite Christo domino, totius sanctitatis fonte, coniungitur, a quo spiritus sancti charismata, de diuinae bonitatis diuitiae diffundunturo Praeclare tinctus Augustinus interpretans uerba illa Prophetae, Custodi animam meam, S. sugustquoniam sanctus sum; Audeat, inquit, de corpus Christi, audeat de unus ille homo, clamans a finibus terrae, cum capite suo, de sub capite suo dicere, sanctus sum: accepit enim gratiam sanctitatis, gratia

baptismi, de remissionis peccatorum. Ac paulo post: Si Christia. ni omnes, de fideles, in Christo baptizati, ipsum induerunt, sicut Apostolus dicit: Quotquot in Christo baptizati estis , Chri astum induistis: si membra sunt facti corporis eius, de dicunt sesan.ctos non esse, capiti ipsi faciunt iniuriam , cuius membra sancta sunt. Accedit etiam, quod sola Ecclesia legitimum sacrificii cultum, de salutarem habet sacramentorum usum; per quae tamquam efiicacia diuinae gratiae instrumenta Deus ueram sanctitatem efficit; G 1 ita

SEARCH

MENU NAVIGATION