장음표시 사용
341쪽
eumque in hac uita ad spiritus, &animae salutem, & incolumitatem requiruntur. utcni in multiplex est cibus, quo corpus alitur,& su stentatur: sic non est unius generia esca, quae spiritus,&animae intra continet. na & uerbum Dei cibus est animae: sapientia enim inquit. Venite, comedito panem meum; & bibite uinum, quod miscui uo visuis. g. bis. Huius autem:uerbi facultatem cum adimit Deus hominibus, quod essicere solet, cum grauius nostris sceleribus ostenditur si medicitur premere genus humanum . sic enim est apud Amos: muta Ambia. samem in terram, non famem panis, neque sitim aquari sed audiendi uerbum Domini . Ut autem illud est certum propinquae mortis signum, cumnis possint homines uel cibum sumere, uel sumptum . retinere : sic magnum est desperatae salutis argumentum, cu uel non quaerunt uerbum Dei, uel, si adsit, non sustinent: et illam impietatis uocem in Deum effundunt; Recedea nobis, scientiam ularum Iob M. tuarum nolumus. In hoc furore animi, & mentis caecitate uersantur
illi, qui , neglectis iis, qui legitimeris p sunt, catholicis, & Episcopis, & sacerdotibus, & a lancta Romana Ecclesia desciscen tes, corruptoribus Dei uerbi haereticis se in disciplinam tradideriit. Iam uero panis est Christus dominus .ant aedibus : inquit enim ipsc de se; Ego sum panis uiuus, qui de caelo descendi. Incredibile est, quata uoluptate, ac laetitia perfundat piorum animas hic Panis tum, O maxime terrenis molestiis, & incommodis conflictantur . exemplo nobis est sanctus ille chorus apostolorum, de quibus extata, Illi qui- m. r. dem ibant gaudentes a conspectu concilii. Reserti sunt huiusmodi exemplis libri de uita sanctorum hominum ;& de intimis his bonorum gaudiis ita loquitur Deus; Vincenti dabo manna abscoditum. Apocal. 2. Praecipue autem panis noster est ipse Christus dominus, qui in sacramento Eucharistiae substantialiter continetur. Hoc inexplicabiis pidignus charitatis dedit nobis rediturus ad Patrem, de quo dixit: Qui
manducat meam carnem, & bibit meum sanguinem, in me manet, ij& ego in illo. Accipite, & manducate, hoc est corpus meum. Ea pq i .ad cor. 1 ctent Parochi, quae ad fidelis populi utilitatem pertinebunt, ex eo loco, quo separatim huius sacramenti uis, ac ratio cotinetur. Et uero dicitur hic nanis noster, quia fidelium modo hominum est, id est corum , qui charitatem cum fide coniungentes, paenitcntiae lacrame to sordes eluunt peccatorum; qui non dimittentes memoria, se Dei filios esse, diuinum sacramentum sumunt, & colunt, quanta maxima possunt sanctitate, ac ueneratione. Quotidianus uero quamobrem dicatur, in promptu duplex ratio est, altera, quod in sacris
342쪽
Christianae Ecclesiae mysteriis, quotidie Sci offertur Deo,& daturpi sancteque postulantibus ; altera, quod quotidio luinendus est, uescerte ita uiuedum, ut quotidie, quoad eius fieri possit, digne sume re queamus a Audiant, qui contra lentiunt, nasi longo in teruallo ia, lutaribus his epulis animae uesci non oportere, quid sanctus dicat Ambrosius: Si quotidianus est panis, cur post annum illum sumisi sed in hae petitione ad illud praecipue cos oretandi sunt fideles pus, eum recte & consilium, &industriam suam posuerint in comparam dis rebus uitae necessarijs, rei exitum Deo permittant, suumque de siderium ad eius referant uoluntatem, qui no dabit in aeternum suctuationem iusto. Nam ues con det Deus, quae petuntur, ita sudoptatum consequentur uel non concedet I 62 id erit ccciis sinu in argumentum, nec salutare illud esse, nec utile, quod piis a Deo nega, tur, cui magis curae est dem salute, quam Illis ipsis. in ano cum instruere poterunt, diplicandis iis rationibus Parochi, quae a sancto Augustino in epistola ad Probam praeclare colligutur Exire inuinaliud erit in huius tractatione peirrionis , ut meminerint diui res facultates suas,&copias DCO acceptum reser , cogitentque se id ei reo illis bonis esse cumulatos , ut illa distribuant indigentibus: In quam sentcntiam conueniunt, quae in prima epistola ad Timo theum ab Apostolo disseruntur: unde magnam tam Paroclus pete re licebit diuinorum praeceptorum ad hunc locum utiliter, ac salu tariter illustrandum. l
Cum ita multa sint, quae infinitim Dei potentiam, cum: pari istallientia, ac bonitate coniunctam, significent, ut, quocumque cicu os, cogitationemque conuerteris, certissima signa immensae pote statis, ac benignitatis occurrant; nihil prosccto est, quod suminum eius amorem, & admirabilem in nos chari tate magis declaret, quam inexplicabile mysterium Iesu Christi passionis, unde perennis illesens ad eluedas peccatorum sordes erupit , quo perfundi, & cxpiari; Deo duce, ac largitore, exoptamus, cum illud ab eo petimus; Di mitte nobis debita nostra. Continet autem haec petitio summam quadam eorum bonorum, quibus per Iesum Christum cumulatum est humanum genus. id enim docuit Isaias: Dimittetur, inquit, intiquitas domui Iacob, α iste omnis fructus, ut austratur peccatu cius quod David etiam ostendit, beatos praedicans cos, qui salutarem itilum fiuctum percipere potucrunt, his uerbis: Beati, quorua emisso
343쪽
sunt iniquitates. Quare est accurate, ac diligenter Pastoribus tui iustio stulationis animaduertenda, de cxponenda sententia, quam ad caeestem uitam consequenda tantum ualere intelligimus. In sic dinuit
autem nouam precandi rationem . nam hactenus a Deo non sol uni
aeterna, & spiritualia bona, sed caduca, & quae ad hanc uitam perti,nent, commoda petiuimus: nunc uero mala deprecamur de animae, de corporis, &huius, de sempiternae uitae. Sed quoniam ad impetratidum, quod postulamus, requiritur recta postulandi ratio ; quo modo assectos esse oporteat eos, qui Deum hoc orare uelint, dicendum uidetur. Monebunt igitur Parochi fid clem populum, prini NΠnc cesse esse, ut is, qui ad hoc petendum uelit accedere, sui unipse pectratum agnoscat; deinde, ut eius sensu, ac dolore comoueatur; tuin, ut sibi omnino persuadeat, Deum in hac esJc uoluntate, ut iis, qui peccauerui, ita, ut diximus affectis, dc comparatis ignoscat; ne tario acerbam delictorum recordationem, ac recognitionem illa ueniae desperatio cosequatur, quae olim im , dc Iudae animum occupauit, Gen. . qui Deum modo uindicem, de ultorem, non etiam mitem, dc mila
ricordem, existimarunt. Elgo in laac petitione si catacti simus, oportet, ut dolenter peccata nostra recognoscetes, ad Deum, tamquam ad parentem, non quasi ad iudicem confugiamus, a quo, non uuex iullitia nobiscum agat, sed ex misericordia, postuscinus. Faciale autem adducemur, ut peccatum nostrum agnoscamus, si ipsum audierimus Deum nos in sacris litteris huius rationis admoncntem: . 1 est enim illud apud Dauidem: Omnes declinauerunt, simul inuti 3 a ἶ-les fusti sunt: non est, qui taciat bonum, non est usque ad unum. In eandem sententiam loquitur Salomon ; Non est homo iutius in terra, qui faciat bonum, de non peccet. Quo Illud etiam petii , Prorer. 2 o. net; Quis potest dicere, mundum est cor meum, purus sum apez,
cato Quod idem a sancto Ioanne, ad deterrendos homines ab ar Irogantia, scriptum est; Si dixerimus, quoniam peccatu in non halbemus; ipsi nos seducimus, de ueritas in nobis non est. Et a Hiere . inem La. amia; Dixisti absque peccato, de innoces ego suin: dc propinrca aue tatur furor tuus a me: ecce ego iudicio contendam tecum, eo quod dixeris, non peccaui. Quorum sententias omnium idcm, qui eas
illorum ore protulerat, Christus dominus hoc petitionis praescri lito confirmat,'quo iubet nos delicta nostra confiteri . id enim ecus interpretari prohibuit auctoritas Mileuitani Concilii in hunq MEEM .cori modum: Placuit, ut, quicumque uerba ipsa Dominicae orationis;
ubi dicimus, Dimitte nobis debita nostra, ita uult a sanctis dici, G G ut hu-
344쪽
ut humiliter, non ueraciter hoc dicatur; anathema sit. Quis enim serat orantem, & non hominibus, sed ipsi Domino mentientem, qui
labi js sibi dicit, dimitti uelle, & corde dicit, quae sibi dimittatur debita, non habere Θ Uerum in necessaria recognitione peccatorii non est satis, illa leuiter recordari. nam, ut acerba nobis sit ea memoria, ut cor pungat, animum stimulet, & dolorem inurat, necesse est. Quare pertractabunt locum hunc diligenter Parochi, ut non solum facinorum, ac stagitiorum suorum meminerint fideles auditores, sed ut moleste, dolenterque meminerint, ut, cum angantur intimis sensibus, conserant se ad patrem Deum, a quo, ut inhaerentes euellat scelerum aculeos, suppliciter petat. Nec uero solum erratorum tur
pitudinem studebunt subiicere oculis fidelis populi, uerum etiam indignitatem, ac sordes hominum, qui, cum nihil simus, nis putida caro, nisi summa foeditas, incomprehensibilem illam Dei maiestatem, & inexplicabilem praestantiam, incredibilem in modum audeamus offendere, praesertim a quo procreati, ii berati, innumerabilibus, maximisque beneficiis aucti simus. Ut quid Θ Vt abalienatia patre Deo, qui summum bonum est, turpissima peccati mercede, Diabolo nos addicam us in miserri inam seruitutem. neque enim dici potest, quam crudeliter ille dominetur in eorum animis, qui, repulso suavi iugo Dei, ruptoque charitatis amabilissimo nodo, quo parenti Deo spiritus noster adstringitur, ad hostem acerrimum desciro . t . uerunt; qui eo nomine princeps, & rector mundi,& princeps tene--πb, ε. brarum, & rex super uniuersos filios superbiae, dicitur in diuinis lita
k- ' ' teris. In eos auterri, qui Daemonis tyrannide opprimuntur, uere C ID. M. uenit illa uox Isaiae; Domine Deus noster, possederunt nos domini ab . te. Haec si nos minus mouent rupta foedera charitatis, moueat certe calamitates,&aerumnae, in quas per peccatum incidimus. uio
latur enim sanctitas animae, qua Christo desponsam esse scimus. profanum fit illud idem teplum Domini, quod qui coraminant, in eos x. ad σα 3. dicit Apostolus; Si quis autem templum Dei uiolauerit, disperdet illum Deus. Innumerabilia sunt mala, quae peccatum inuehit in ho- P .ar. minem: quam pene infinitam pestem Dauid his uerbis expressit;
Non est sanitas in carne mea, a facie irae tuae: non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum . Nimirum norat hanc plagae vim, cum nullam sui partem pesti sero peccato intactam fateretur. peruaserat enim in ossa peccati uirus, id est, rationem, & uolunt tem, quae maxime solidae sunt animae partes, insecerat . hanc late patentem pestem indicant sacrae litterae, cum peccatores, claudos, surdos,
345쪽
surdos, mutos, caecos,&omnibus membris captos appellant. Sed praeter dolorem, quem ex peccatorum quasi scelere sentiebat, magis etiam angebatur David ex ira Dei, quam in se propter peccatum c motam intelligebat. Bellum enim est sceleratis cum Deo, quorum sceleribus incredibiliter offenditur: inquit enim Apostolus: Iri, de ad I m. x. indignatio, tribu latio, & angustia in omnem anima hominis operantis malv. na&si trasierit actio peccati,tamen peccatu macula & reatu permanet; cui semper immines ira Dei illud insequitur, taquana umbra corpus. Cum igitur David bis uulneraretur aculeis, ad petendi delictorum ueniam excitabatur: cuius exemplum doloris, & do ctrinae rationem, ex quinquagesimo eius psalmo depromptam proponent Parochi fidelibus auditoribus, ut Prophetae imitatione, Mad doloris sensu in , idest ad ueram paenitentiam, & ad ueniae spe erudiri possint. Quanta habeat utilitatem haec docendi ratio, ut ex pec eatis dolere discamus, illa Dei apud Hieremiam declarat oratio, qui
eum Israelem ad paenitentiam hortaretur, admonebat eum, ut maia
lorum sensum perciperet, quae peccatum cosequuntur: Vide eniimes mis, inquit, quia malum, & amarumis, reliquisse te dominum Deum tuum, & non esse timorem mei apud te, dicit dominus Deus cis cituum. Qui carent necessario hoc recognitionis, ac doloris sensu,
ij apud Prophetas, Isaiam , Ezechielem, &Zachariam, cor durum, lapideum, & adamantinum habere dicuntur. sunt enim instar lapia δε dis, nullo dolore molliti, nullum uitae, idest salutaris recogniti ob μ' η'nis sensum habentes. sed ne peccatorum grauitate deterritus, se populus ueniam impetrare posse desperet, ipsum ad spem uocare Par chi debebul his rationibus; quod & Ecclesiae Christus domin us potestatem dedit remittendi peccata,quemadmodum sacrosancti Symboli articulo declaratur, & hac petitione docuit, quata esset Dei bonitas, ac liberalitas in genus humanum . nisi enim promptus esset, ac paratus Deus ad codonandum peccata paeniten ii Dus, numquam nobis hanc precandi sermulam praescripsisset; Dimitte nobis debuta nostra. Quamobrem illud fixum in animis tenere debemus, sere, ut is paternam misericordiam nobis impertiat, qui ipsam his precibus iussit exposcere . nam omnino sub hac petitione, illa est lubie-
sta sententia, sic esse in nos affectum Deum, ut uere paenitentibus
libenter ignoscat. Est enim Deus is, in que, abiectao iij entia, peccamus, cuius ordinem sapientiae perturbamus, quantum est silium
in nobis, quem offendimus, quem fictis, dictisq. uiolamus.Uerum idem est ille beneficetissimus parens, qui,cu pomi omnia codona
346쪽
non modo se id uelle declarauit, sed etiam impulit homines, ut a se
ueniam peteret,&, quibus uerbis id facerent, docuit. Quare nemini dubium esse potest, quin, illo auctore, in nostra potestate sit, nobis Dei gratiam reconciliare. Et quoniam haec testificatio propensae ad ignoscendum diuinae uoluntatis fidem auget, s pena alit, charitatem inflammat ; operaepretium est, ornare hunc locum non ullis diuinis testimoniis ,& hominum exemplis; quibus maximorum scelerum paenitentibus Deus ueniam concesscrit. quam sententiam quoniam persecuti sumus, quantii res ferebat, in prooemio huius precationis, ct in ea Symboli parte, quae est de remittendis peccatis; inde assumet Parochi, quae ad hunc locum instruendum pertinere uidebuntur, reliqua hauriξt ex diuinarum litterarum sontibus: tum uero eodemutantur instituto, quo in ceteris petitionibus utendum duximus;
ut intellisat fideles, quid hic, Debita, significet; ne sorte decepti ambiguo, aliud ab eo, qua quod petendum sit, postulent. Primum autem scire oportet, minime petere nos, nobis ut remittatur amor ex toto corde, ex tota anima,& ex tota mente nostra, que omnino Deo
debemus, & cuius debiti solutio est ad salutem necessaria. Neque uero, quia debiti nomine, etia obedflntia, cultus, ueneratio, & cetera huius generis ossicia continentur, postulamus, ut no amplius ea debeamus, sed precamur, ut liberet a peccatis : sic enim S. Lucas est ii
terpretatus: qui peccata pro debitis posvir, ob eam causam, quod illis comittendis rei efficimur Deo, & debitis poenis propositi, quas uel satisfaciendo, uel patiendo pendimus. Huius generis debitum fuit, quod Christus dominus locutus est ore Prophetae Quae non rapui, tunc exolvebam. Qua Dei uerbi sententia licet intelligere, non solum nos debitores esse, sed etiam no esse soluendo, cum peccator per se satisfacere nullo modo possit. Quare confugiendum nobis est ad Dei misericordia: cui quia par iustitia respondet, cuius est retinentissimus Deus, utendit erit deprecatione, & patrocinio passonis domini nostri Iesu Christi; sine qua nemo umqua ueniam delictorum impetrauit; a qua omnis & satisfaci edi uis, & ratio inquam ex sente profluxit. nam pretiu illud in cruce a Cliristo domino per lutu, Mnobiscum per sacrameta, re,uel studio,ac desiderio adhibita,comunicatu, tanti est,ut nobis impetret,& coficialiquod hac petitione postulamus, ut peccata nostra remittatur. Quo loco no id modo pro leuibus erratis, & facillimis ad impetranda ueniam, sed pro grauibus, remortiferis peccatis deprecamur. q uae precatio in scelerum grauitate podiis non habebit, nisi id a paenitetiae sacrameto, re, uel certe desi-
347쪽
Ad Parochos. se senu rem f. 34 I
derio suscepto, ut iam dictum est,assumpserit. Dicimus aute, Debita
nostra, longe aliter, atque, Panem nostrum, antea diximus . noster enim ille est panis, quia nobis Dei munere tribuitur: at peccata nostra sunt, quia illorum culpa residet in nobis: nam nostra uoluntate suscipiuntur; quae peccati uim non haberent, nisi essent uoluntaria. 1 Nos igitur,cam culpam sustinentes, & constentes, ad expiandum peccata necessariam Dei clementiam imploramus. In quo non utimur exculatione cuiusqua, nec causam in quemquam trasserinius, ut primi homines Adam,& Eua secerunt; ipsi nos indicamus, illam, Gre. 3. si sapimus, Prophetae precationem adhibentes, Non declincs cor pM. , meum in uerba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis. Nec
uero dicimus, dimitte mihi, sed nobis; quod fraterna neces litudo,&charitas, quae inter omnes homines intercedit, a nobis singulis postulat, ut de comuni proximorum salute lolliciti, cum pro nobis preces facimus, pro illis etiam deprecemur. Hunc orandi morem, a Christo domino traditum, deinceps ab Ecclesia Dei acceptu, perpetuoque seruatum, ipsi & maxime tenuerut Apostoli, &, ut ceteri iadhiberent, auctores fuerunt. Huius autem flagrantis studii, & cupiditatis in deprecando pro salute proximo ru, habemus in utroque testamento sanctorum Mosis, & Pauli praeclarum exemplum: quo-aeum alter sic Deum precabatur; Aut dimitte ziS hanc noxam, aut, Exod. 31. si non facis, dele me de libro tuo: alter in hunc modum; optabam ad Rom. s.
ego ipse anathema esse a Christo pro statribus meis.
si CvT ET NOS DIMITTIM VI DEBITORIBUS Nos TRIS.
Illud, Sicut, dupliciter intelligi potest: nam dc similitudinis uim habet, cum uidelicet a Deo petimus, ut, qu cadmodum nos iniurias,
& columelias remittamus iis, a quibus laesi sumus, sic ipse nobis peccata condonet. Est praeterea condicionis nota: in quam sententiam Christus dominus eam formula interpretatur; Si enim dimiseritis, Matth.ε. inquit, hominibus peccata eorum, dimittet & uobis pater uester caelesti, delicta uestra; si autem no dimiseritis hominibus, nec patet uester dimittet uobis peccata uestra. Verum habet uterque sensus canadem ignoscendi neccssitatem: ut, si uolumus Deum nobis ueniam concedere delictorum, pareamus illis ipsi necesse sit, a quibus inia
iuriam accepimus. sic enim Deus obliuione in iniuriarum, mutua umque studium,& amorem requirit a nobis, ut eorum, qui ingratiam non sunt reconciliati, dona, ac sacrificia reiiciat, & a spe netur. Est etiam naturae lege sancitum, ut tales nos aliis praebeamus, quales eos in nos esse .cupimus 2 uere ut impudentissimus
348쪽
ille sit, qui postulet a Deo, ut sui sceleris poenam praetermittat, cum ipse in proximum animum retineat armatum. Quare parati, & pr pti ad ignoscendum esse debent ij, quibus impositae sunt iniuriae; cum & urgeantur hac precandi formula; & apud sanctum Lucam id iubeat Deus; Si peccauerit in te frater tuus, increpa illum; & si paenitentiam egerit, dimitte illi; &si septies in die peccauerit in te, & septies in die conuersus fuerit ad te, dicens, paenitet me, dimitte illi. Et in euagelio sancti Matthaei sit: Diligite inimicos uestros: & Apostolus, & ante eum Salomon scripserit; Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi; &sit apud sanctum Marcum euanselistam; Cum stabitis ad Nandum, dimittite si quid habetis aduertus aliquem; ut & pater uester: quibn caelis est, dimittat uobis peccata
uestra. Sed quoniam deprauatae naturae uitio nihil aegrius fit ab homine , quam ut inserenti condonet iniurias; omnem conserant P
rochi animi, & ingenij uim ad commutandos, &ssectedos animo hfidelium ad hanc lenitatem, &misericordiam, Christiano homini
necessariam. Commorentur in tractatione diuinorum oraculorum;
in quibus audire licet imperantem Deum, inimicis ignoscendum, Praedicent id, quod uerissimum est, magno esse argumento hominibus eos esse Dei filios, si facile remittant iniurias, & inimicos diligat ex animo. Elucet enim in eo, quod inimicos diligimus, similitudo quaedam cum parete Deo, qui sibi inimicissimum, & insellissimum genus hominum, filii sui morte ab aeterno exitio redemptum, reco ciliauit. Sit autem huius cohortationis, &praecepti clausula illud imperium Christi domini, quod recusare non possumus sine summo dedecore, & pernicie; Orate pro persequetibus, &calumniantibus uos, ut sitis filii patris uestri, qui in caelis est. Uerum hoc loco non uulgaris Pallorum prudentia requiritur, ne quis, cognita huius di f. ficultate, ac necessitate praecepti, salutem desperet. Sunt enim, qui, cum se debere intelligant conterere iniurias obliuione uoluntaria,& eos diligere, qui laeserunt, id cupiunt, & pro uiribus faciunt, sed uniuersam memoriam iniuriarum sibi exhauriri non posse sentiunt. nam resident in animo quaedam reliquiae simultatis. quamobrem magnis agitantur conscientiae fluctibus, uerentes, ne, parum simpliciter, & candide positis inimicitiis, Dei iusso non obediant. Hic igitur Pastores contraria studia carnis, &spiritus explicabunt, quod iblius sensus sit ad uindicationem procliuis, huius ratio propensa ad ignoscedum, hinc inter ipsos perpetuam turbam, ac rixam existere. quare saluti minime dissidendu esse demonstrabui, reclamitatibus,
349쪽
B ad uerlantibus rationi, corruptae naturae appetitionibus, modo spiritus perstet in ossicio, & uoluntate remittendi iniurias, proximuinque diligendi. Quod autem aliqui sertasse fuerint, qui, cum nondum animum inducere possint, ut obliti iniurias, amenti nimiacos, propterea deterriti ea, quam diximus, condicione huius petitionis , Dominica precatione non utantur; duas has rationes afferet Parochi, quibus exitiosum hunc errorem illis eripiant. Nam quiuis unus e fidelium numero preces has facit, totius Ecclesiae nomine, in qua pios esse aliquot necessc est, qui debitoribus ea, quae hic commmorantur, debita remiserunt. Accedit eo, quod id a Deo petentes, una etiam petimus, quidquid ad illud impetrandum in eam petitionem a nobis necessario conserendum est. petimus enim &ueniam peccatorum, dia donum uerae paenitetiae: petimus facultatem intimi doloris: postulamus, ut a peccatis abhorrere, & illa sacerdoti uere, ac pie confiteri possimus. Itaoue cum necesse etiam nobis sit parcere iis, qui damnum, aut malu aliquod dederint, cum, ut nobis Deus ignoscat, precamur, simul oramus, ut ficultatem largiatur reconciliandi nos illis, quos odimus. Quare deterredi sunt ab ea opinione, qui inani, & prauo illo timore commouentur, ne sibi Deum reddat ossensiorem fac precatione; contraque etiam cohortadi ad ficquentem precationis usum, quo a parente Deo postulent, ut sibi det eam mentem, ut iis, qui laeserint, innoscant,&inimicos diligant. sed, ut precatio omnino fructuose sit; primum haec in ea est cura, mediutatioque adhibenda, nos Deo supplices esse,& ab eo ueniam petere, quae no datur, nisi paenitenti: itaque nos ea charitate, & pietate praγditos esse oportere, quae paenitentibus conueniat; conuenire autem
maxime iis, subiecta quasi oculis propria flagitia, atque ficinora is crymis expiare. Cum nac cogitatione coniungenda est cautio in posterum earum rerum, in quibus fuit aliqua occasio peccadi, quaeque nobis ansam dare possint ad offendendum parentem Deum. In his
curis uersabatur David, cum diceret i, Et peccatum meum cotra me Nil. r..
est semper. Et alio loco; Lavabo per singulas noctes lectum meum, psu. s. lacrymis meis stratum meum rigabo. Proponat sibi praeterea unusquisque ardentissimum orandi studium eorum, qui a Deo precibus impetrauerunt ueniam delictorum, ut publicani illius, qui longe consistens prae pudore, ac dolore, & oculis humi defixis, latum p. lsabat pectus, eam habens orationem, Deus propitius csto mihi pec- Luci R. catori: Tum illius peccatricis mulieris, quae Christo domino, retro LM. . stans, rigatos a se eius pedes, capillis etiam abstersos osculabatur:
350쪽
Mψώ. t . Petri denique Principis apostoloria, qui egressus Eras, sevit amare. Deinde cogitandum est, quo infirmiores sunt homines, δc ad mo bos animi, quae sunt peccata, propensiores, eo pluribus, & frequentioribus medicamelis indigere. sunt autem aegrotae animae remedia, paenitentia, & Eucharistia. Haec igitur saepissime adhibeat fidelis populus: deinde eleemosyna, quemadmodum tradunt diuinae littera medicina est accommodata lanandis animae uulneribus. quare, qui pie hac prece uti cupiunt, pro uiribus benigne faciant egentibus: a quantam enim uim habeat ad delendas scelerum maculas, testis est Tob. 11. in Thobia angelus Domini sanctus Raphael, cuius est illa vox; Eleemosyna a morte liberat,&ipsa est, quae purgat peccata, & facit in-P- 3 uenire misericordiam, & uitam aeternam. Testis est Daniel, qui Nabuchodonoser regem sic admonebat; Pcccata tua elecmosynis redime, & iniquitates tuas misericordiis pauperum. Optima autem lametio, & impertiendar misericordiae ratio, est obliuio iniuriarum, Mona uoluntas erga eos, qui rem, uel cxistimationem, uel corpus tuum, tuorumve uiolarint. Quicumque igitur cupit in se esse maxime misericordem Deum, is ipsi Deo suas donet inimicitias, remittatque omnem offensionem, d pro hostibus libentissime deprecetur, omnem captans occasionem de illis ipsis bene promerendi. Sed quoniam hoc argumentum explicatum est, cum homicidii locu tractauimus, eo reiicimus Parochos. Qui tamen hanc petitionem hoc
fine concludant, nihil iniustius esse, aut fingi posse, quam eum, qui cum hominibus durus sit, ut nemini sedet ad lenitatem, idem po stulet, ut in se sit mitis, & benignus Deus.
aT NE NOS INDUCAS IN TENTATIONE M.
Non dubium est, quin si ij Dei post impetratam delictorum usniam, cum incensi studio adhibendi Deo cultum, & uenerationem, caeleste regnum exoptant,& omnia diuino numini tribuentes pietatis ossicia, toti pendent a paterna eius uoluntate, ac prouidelia, tum eo magis humani generis hostis omnes aduersus illos artes excogitet, omnes machinas paret, quibus oppugnentur sic, ut uerendum sit, ne, labefactata, & mutata sententia, rursum in uitia delabantur, longeque deteriores evadant, quam antea fuerint. De quibus illud .Pa. t. Principis apostolorum iure dici possit; Melius erat illis, non cognoscere uiam iustitiae, quam, post agnitionem, retrorsum conuerti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato. Quare nobis a Christo domino datu est huius petitionis praeceptum, ut quotidie nos Deo commedemuS, eiusque patriam curam, & pretesidium imploremus, i ita minime