Summa theologiae Scotisticae, in qua ex fidei lumine, S. Scripturae oraculis, Ecclesiae traditionibus, & decretis, ss. pp. & theologorum sententia, & rectæ rationis ductu, religionis christianæ mysteria sacramenta, dogmata, & præcepta breviter, & sch

발행: 1706년

분량: 741페이지

출처: archive.org

분류: 철학

401쪽

3 6 ministro paenitentia

statu morbi ; ergo & Sacerdos, quando poenitens non satis aperit peccata sua, & morbos suos. Objic. i. Consessio se tenet ex parte poenitentis, sicut& contritio , & satisfactior sunt enim actus renitentis, ait Concili um IJ ergo de his non tenetur curare Sacerdos , sed debet praesumere de poenitente, quod as- fert necessaria, quantum est ex se, non autem interrogare.

Resp.dist.cons. Si videt eum lassicienter explicare

peccata, ut praebeat materiam debitam ad sacrame ti valorem cum debitis dispositionibus, conc. sin minus, neg. cons. nam alioqui Sacerdos ipse exponeret sacramentum, di seipsum sacrilegio est ideo spectat ad ejus prudentiam, & officium videre , an poenitens sussicienter aperiat species, & numerum peccatorum, an lassicienter de illis doleat, an sit paratus satisfacere, & si ex spontanea consessione haec non satis ostendat poenitens, debet Sacerdos de his eum interrogare, & docere, Prudenter tamen.

. Dico prudenter, di modeste, ne si de aliquibus cu-xiosius inquirat, doceat eum peccare in posterum potius, quam cavere Peccata, & maxime si petat extravagantia, & non quae conveniant stat tu ejuS, praecipue in materia castitatis, in qua necessaria est m destia , ne ipse poenitenS scandaliZetur, deinde utrique veniant tentationes : nam praestaret eum reli

quere in sua ignorantia , & bona fide , si sic eum procedere viderit, quam in illa inconvenientia cadere. Consule Ritualia , dc Doctores , maxime Seraph, cum Doctorem , & Salesium. Item advertat, si poenitens sit debite contritus, vel attritus; & di ositus ad cavendum de caetero peccatum, di satisfaciendum , antequam absolvat,&, si alterum deesse Viderit, adiuvet illum , suggercas ei motiva, quae prudentia, &charitas dicta buut, maxime circa rudiores, aut si non proficit, remittat eos. Maiorem debet adhibere diligentiam erga ilitos pe ea re, & positos in occasione peccandi: nam raro sunt dispositi ad propositum sνncerum emendationis, nisi velint recedere ab occasione, & prolabituatis expedit eos per aliquod tempus probare, & experiri eme

402쪽

17 dubi is de agibilibus debet Saeerdos sequi opinio..

nem poenisensis , si est probabilis. Dixi 1. de aribilibus , de quidem ex Parte poeniten ἰtis, V.g.de obligatione ieiunii, aut restitutionis, de le-Vitate, aut gravitate peccati: nam in his, quae spectant ad ministerium , debet Sacerdos scire, quae sint necessaria ad validam administrationem, V. g. si agatur de sua potestate, de reservatione a licui us peccati, debet agere ex propria conscientia , non ex aliena,& quidem ex probabiliori, & tutiori, cum agatur de valoresa.

cramenti.

Dixi a. si opinis paenitentis sit probabilis, alioqui ad-

'haereret errori, & ipse ageret contra sua' Propriamati certiorem conscientiam . His suppositis Prob. conclusior nam si poenitens agat ex propria sua conscientia probabili, non peccat s ergo non de bet ei negari absolutio. Prob. a. quia in concursu opinionum probabilium, poenitens habens probabilem, non tenetur sequi contrariam Sacerdotis, si haec sibi non videatur probabilior , nec Sacerdos debet cogere poenitentes ad secuendas suas opiniones de agibilibus; ergo non deOetei negare absolutionem, quando agit ex Propria,& probabili, licet contraria.' objic. Si hoc esset, poenitens , qui audivisset ab homine, quem putaret aeque doctum, vel doctiorem consessario, quod simplex fornicatio non est peccatum mortale, aut quod lucrum ex mutuo non est illicitum , ille inquam deberet absolvi contra veram opinionem Sacerdotis; sed cons.est absurdum s ergo &c. Prob.maj. nam ille poenitens haberet opinionem pro babilem de agibilibus; ergo . . Resp.neg.mai.& ant. Nam illae opiniones non possunt esse probabiles, ted sunt erroneae, & in hoc caladeberet Sacerdos remittere poenitentem ad dotai 'res,

qui depellerent ab eo ettotes, alioqui Velut pertinax esset repellendus.

403쪽

338 De minium paenitentia

De sigillo confessonis. PEr sigillum consessionis intelligimus obligati

nem strictissimam consessarii ad celanda peccata audita in consessione sacramentali, & quaeritur,quam

lis illa sit, & quo iure stabilita. Dico confest mur nam

in poenitente, licti ordinarie fiat secrete, tamen nullum habemus praxeptum positivum , quo prohibeatur confessi' publica peccatorum, etiam occultorum. caeterum , ait Concit. Trid. IJ quoad modum consitendi Dererio apud Dium Saeerdotem, etsi Christus non ve-sueris, 'in aliquis in vindictam suorum scelerum, et sui humilitatem , et aliorum exemplum , et ob Eccssae

offensae aedimationem , delicta sua publiee eonfiteri possis , non est tamen hoe divino praecepto mandatum , nec fatis eo utrie humana aliqua lege praeeiperetur, ut det dia, praesertim secreta, publica essent confessione aper enda. Id antea docuerant SS. Patres: nam inquit S. Leo ad ad Episcopos Campaniae, Ciam reatus conscientiarum s.cias solis Saeerdotibus indieari eonfessione secreta. Agimus ergo de secreto ex parte consessa xii.

CONCLUSIO I. Confestarius indispensabiliter , et inviolabilitem te

netur ad celanda penitus peccata cognita perconfessionem facramentalem , et Boe ex Iure naturali, et

divino, et ecclesiastico. Est de fide quoad I .par. dc commmunis quoad alia. Prob. I. ex Scoto docente per tres conclusiones, quod celare peccatum in eo essene detestum tenetur Sacerdos de lege naturae , et de lege positiva Dei, et delere positiva Ecclesiae; de singula probat solide i. ratio- a. fidelitatis, 3. veracitatis, 4. Iatione utilitatis, & unitatis. Prob. I.P. de lege naturae. r. quia observantia secreti est de Iege naturae. a. quia hoc principium est de lege naturae , Quod tibi non vis Feri, alteri ne feeeris; ergo sicut nolumus secreta nostra , , maxime illa,quae tan

404쪽

Disputatio VIM 379

Eum simam, revelari, ita a sortiori secreta con sessionis volumus servari. 3. quia eadem lege tene mur curare famam proximi quasi ostram; ergo non licet publicare peccata eius: nam sic laeditur fama eius, cum peccata eius secreta publicantur. 4. quia fidei, tas est de iure naturae sed haec obligat adservandum secretum nobis commissum, & maximε in confessione, in qua ad aurem peccata nobis committuntur ,

cum pact' saltem tacito, &virtuali de servando socreto inviolabiliter . s. quia bonum , & utilitas communitatis id exigit , ne destruatur omnis societas humana, & unitas corporis mystici civilis, maximε in rebus Religionis, qualis est consessio sacramentalisssed haec destruere;ur, nisi obligatio secreti huius esset inviolabilis, non crederent subditi superioribus, nec populi Sacerdotibus , nee ad istos recurrerent indumbiis , dc poenis spectantibus ad salutem animae suae,

dum eos consulerent, non servarent secretum , sed i firmitates publicarent 3 dici ergo ex omni iure naturae

secretum confessiqnis huius est inviolabile.. Prob. a. p. de iure divino: nam Christus instituit

confessionem ex intentione,ut frequentetunergo pro

. hibuit manifestationem , ex qua redderetur odiosa 1i mo & intolerabilis . Quis enim vellet aperire homini loquaci peccata, quae vix sibimet dicere potest cogi- . tatione, di pro quibus apud semetipsum erubesciti . Confir. ex praecedenti ratione: nam illa capita iuris natuIae, quibus probatur necessitas huius secreti, camdunt etiam sub praeceptum divinum positivum s ergo secretum hoc est de iure divino positivo , maxime in Te sacramentali i unde fit, ut eius violatio sit de grave

Peccatum mortale ,& enorme lacrilegium . Prob. antinam lege positiva divina praecipitur, LiJ-, qu

G nque -ltis , ut faeiant vobis homines, hoe faeire illis: hoc est enimrux , et Prophetae. Et , ad prout vultis, usfaciant vobis homines, et vos Deite illis. Et, Diliges W-3imum tuum , sicut te ipsum . Et haec lex positivaxei Pondet huic axiomati , Quod tibi vis fieri. Idem est de cura famae: nam dicitur, f3J Curam habe de bono nomine Adem de fidelitate: nam dicitur, fidelis est, eelat amici eommissum . Idem de unitate.

405쪽

38o De minisero poenitentiae

fiam dicitur , multi sumus unum eorpus in chrso ; &sic de aliis ; ergo tam iure divino praecipitur inviolabilitas huius secreti, quam naturali. Prob. I. nam Sacerdos agit ibi personam Christi , ius nomine audit peccatorum consessionem, Sabsolvit; ergo revelans audita violat ius divinum sibi com- mi ssum a Christo. ε. Prob. I. p. de jure Ecclesiastico , ut patet ex sacris in

nonibus: nam cap. Ommb utriusque sexus dicitur, κτSacerdos caveat omnino , ne verbo , aut signo , aut alis quoυis modo aliquatenus prodat peccatorem , & graves Poenas comminatur , quoniam qui peccatum in paenia

sentiali judicio sibi detectum praesumpserit revelare,non solum sacerdotali cleio deponendum decernimus,uerum etiam ad perpetuo agendam poenitentiam in arctum mornasterium detrudendum. Idem in substantia decernit

Confir. ex perpetuo, ac inviolabili usu totius Eccle sae. quae numquam in casu ullo permisit violari hoc sigillum, sed severissime punivit transgressores. Ide narrat Sozomenus, quod Patres destinabant huic mirnisteris. presb)terum vitae integritate quam maximEDectabilem secretorum etiam maxime tenacem . Et Sa Paulinus laudat S. Ambrosium, quod causas criminnum , quas illi confitebantur, nulli, nisi Domino foli, apud quem intercedebat, loquebatur. Nota sequentia. Bonum relinquens exemplum posteris Sacerdotibus, uς intercessores magissint apud Deum , qudm accusatores apud homines.

Dixi inviolabiliter: nam cum secretum hoc sit de iure naturali, dc divino positivo nullus homo in hoc .isispensare potest, nec legitur in eo unquam fuisse disipensatum . Ratio est, quia in his non potest dispensari, nisi in concursu maioris boni ; sed non potest co

currere maius bonum cum bono huius secreti; ergo non potest in eo dispensari. Patet mai. nam in Praece .Pto non occides, potest concurrere necessitas conservandae propriae vitae contra iniustum invasorem, Ntunc licet i stum occidere , moderamine incurupatae tutelae, &c. Prob. min. quia nullum bonum Pro venire potest ex revelatione consessionis , quod Praem . valcat bono sacramenti, nec charitatis , nee fidelitatis , nec veracitatis , nec unitatis corporis mysti.

406쪽

Disputatio VIII. 38 et

eI, & tollus Ecclesiae; ergo deo. . , iobiic. I. ex D.Bernardo, Quod est institutum propter

charitatem , non debet multare contra illam s sed ce- latio secreti hujus saepe militat contra charitatem magis urgentem ; ergo aliquando celatio illa non obligat, sed mala est. Prob. min. celatio illa est propter honum famae hominis privati,& saepe nocet bono publico communitatis , & reipublicae I sed istud praevalet Privato 3 ergo dcc. 'Resp. neg. I. min. & 2. mai. nam haec celatio respicit etiam bonum sacramenti,& totius Ecclesiae, & Rel, sionis , quorum sanctitas , & unitas laederetur per revelationem huius secreti, ut diximus. Ilia. I. Iure naturali , dc divino charitas incipit a se .gso, di bonum vitae ipsius Sacerdotis praevalet honomae, aut vitae poenitentis ue sed aliquando celatio huius secreti nocere potest vitae Saceidotis ; ergo tunc non tenebitur celare. Prob. min fieri potest, ut pc nitens confiteatur conspirationem in caput Sacerdotis, quando ingredietur domum suam , v. g. sed tunc Sacerdos non posset abstinere ab ingrestu domus suae, quin ad extra uteretur cognitione accepta in consessione , di sic poenitens i d cognosceret s ergo dcc. . Res p. dist. mai. a seipso , caeteris paribus, dc absolute, conc. semper, de in omni casu possibili, neg.maj. 6c cons. nec enim puto consessarium possie revelare consessi

nem, sicut nec fidem negare ad tuendam propriam vitam. Casum autem illum vix puto possibilem , scit. quod non posset Sacerdos vitare mortem illam, nisi revelando consessionem, quia posset sub multis speciosis praetextibus abstinere ab ingressu domus, aut alterius loci , in quo paratae essent insidiae, absque eo , quod

ille poenitens posset certo dicere Sacerdotem uti notitia confessionis , aut revelare peccatum consessum . Inst.2. Revelatio secreti hujus potest esse maius bonum , quam ejus celatio 3 ergo haec non semper obligat in dispensabiliter. Prob. ant. nam conferre potest ad gloriam Dei, ad vitandam ejus offensam , & inde Peccatores a Verterentur a peccato; sed gloria Dei , α vitatio ejus offensae est majus bonum, quam celatio talis secreti, quia haec respicit bonum creaturae , V. gr. bonum famae poenitentis 3 ergo &c.

Resp.neg.antra dist. maj. Potest conferre ex fine ex-

407쪽

381 De ministro paenitentia

trinseco,&per accidens, cone. ex fine intrinsem, &per se, neF. mai. & min. nam finis extrinsecus seereti confessionis est Dei gloria, quae venit ex confidentia peccatorum, qui sic alliciuntur ad poenitentiam,a quo averterentur magis, quam a peccato , si putarent pestata consessa posse manifestari. Α peccatis autem, si

non deterrentur comminatione Penae aeternae,non deterrebuntur timore manifestationis, quam non tim hunt abstinentes ab eorum consessione.

Obiie.2.Alia iura naturae non obligant super omnia, nee indispensabiliter ; ergo nec istud secretum: non enim major est ratio de isto, quam de aliis . Prob anr. per casum vitandae propriae mortis per mortem injusti. Invasoris; ergo&c. Resp. dist. ant. Si alia iura sortiora non concurrant, ronc. si alia concurrant, neg. ant.& Σ. cons. nam in casu

Vitandae mortis contra invasorem, militat solum ius naturae ; sed in sis illo isto militant iura naturale, D, Vinum , de Ecclesiasticum. Obite. I. Si numquam possit revelari peccatum auditum in consessione, ipsa confessio fieri poterit impossibilis ipsi confessario; sed hoc est inconveniens ; ergo &c. Prob. mai. fieri posset, ut Sacerdos absol veret Episcopum a simonia sine debita facultate, & sic peccaret gravissimε per absolutionem inValidam; sed non poster hie confiteri tale peccatum quin confessarius alter cognosceret peccatum Episcopi; ergo secretum confessionis Episcopi fieret impossibile ejus confessario. Prob.min. nam iste deberet aperire circumstantiam dignitatis simoniaci, ex qua crescit notabiliter peccatum, & non adesset alius Episcopus, de quo pos set iuspicari. Resp.ex Scoto IJ neg. I.mai. & a. In .dc antec. nam posset ille Sacerdos vel differre consessionem, donec haberet consessarium , qui non cognosceret Episco-Pum, perinde enim esset, ac si deesset opportunitas confitendi, ut sic posset celebrare, vel posset tacere circumstantiam illam dignitatis personae simoniacae, quae est aggravans, sed non specificans peccatum; dicendo absolvi invalide hominem a gravissimo peccato reser

vato Papae. Plus enim tenetur ad praeceptum non pro

dendi culpam, quam ad confitendum explictae peccam

408쪽

Disputatis VIIL fg s

eum suum, ait Doctor. Et sic non oblIgaret urὼce

Ptum integritatis consessionis. Dicerent etiam , Quod cum secundus confessarIus teneretur eadem obligatione secreti quoad Epise puni, & quoad illum Sacerdotem, non esset ineonis veniens, quod iste Sacerdos id explicaret, neque per hoc violaret tigillum: nam peccatum tam Epiuo-PI , quam consessarii eius manerent sub sigillo. Obye.4. Sequeretur confessarium non pota vitare hominem, quem ex consessione sciret excommunicax L sacros CanoneS , cap. Cum

non ab homine, icit. excommunicatus occultus debet Vitari ab eo, cui notus est. Prob. mai. nam si vitaret, uteretur exterius notitia confessionis, & poenitens videret peccatum suum publicari s ergo M. Resp.neg.min.& Z.cons. nam Canones non Ioquu tur de notitia per consessionem, quae non obligat , imo

nec permittit Vitare excommunicatum.

Ohile. s. Antiqui Patres addicebant publieae poenia

tentiae eos , qui gravia peccata, etiam occulta, confitebantur sacramentaliter: nam viris adulteris, aut iὸ lolatris negabant absolutionem, donec quatuor classes poenitentiae publicae decurrissent: mulieres autem

adulteras mittebant ad existentes,qui erat quarti gradus , 1eu classis; sed haec fieri non poterant, quin pu

blicarentur eorum peccata, ergo tunc consessio non erat tam 1ecreta: nam ex poenitentia publica agnoscebantur peccata.

Resp. Quidquid sit de mai. neg. min. nam multi ex humilitate, & devotione stadium illud poenitentiae

decurrebant laue , ac peccatores publici ; unde si aliqui ex consenione secreta illis poenitentiae gradibus addicebantur, non ideo, nec illicito credebantur pe calores, nec rei atrocium criminum. Adde, quod hinc non poterant determinate sciri species peccat rum , quia Pro diversissimis eaedem penae impon

bantur.

Objic. F. Multi graves Theologi docebant ante hoc saeculum praelatos posse uti notitia consessionis ad eriternam: Ecclesiae , aut Religionis gubernationem sed sic infringitur sigillum consessionis; ergo istud nocieit inviolabile. Resp.dist. mai. Docebant erronee, & male, conc. V

409쪽

Disputatis VIII s

Confir nam eaedem rationes faciunt pro illis omniabus aequὸ , ac Pro confessario . Prob. 3. discurrendo per omnes casus , & modos, de personas, quae praeter confessarium possunt audire t

Iia mecata, sive mediath,& indirecth, sive mediate,&dilecte . i. is, cui confessarius malitiose, aut imprudenter diceret peccata. ut audita in confessione: nam

inquit Doctor , transferens in aliquem aliquid , quod non potest, nec debet transferre , non dat illi jus uten- di re translata. Non enim Potest dare plus iuris,quam ipse habeat , sed ipse consessarius non habet ius ute di cognit one peccati consessis ergo nec ille, cui eo

fessarius sic revelaret. a. Qui audit peccata,dum poenitens confitetur, ad idem tenetur : nam respectu eius , secretum est face mentale, sicut 6c ipsa consessio directa ad Sacerdotem , & ad finem Sacramentii ergo quoad secretum est eadem obligatio cujuscumque audientis, sive ex casu , sive ex malitia. 3. Interpres, si adhibetur a poenitenter nam iste concurrit ad sacramentum, & in ordine ad illud audit haec peccata ue ergo eadem est eius obligatio, ac Sace dotis , cum quo constituit unam Personam ,& uterque se habet ut unus consessarius. 4. Consiliarius, quem consulit consessarius, si pe catum , aut peis nam revelet imprudenter, aut illic re: nam pro isto haec notitia est etiam sacramentalis, S ad sacramentum ordinatur , aut Venit ex sacra

mento.

Confir. nam confessarius consulens non dat, nec dare potest consultori licentiam violandi privilegium consessionis, quam ipsemet non habet. s. Idem est de superiore, ad quem recurrit conseia

sarius, aut poenitens pro absolutionea reservatismam sive absolvat per se, aut absolutionem alteri commi tat, semper tenetur ad secretum, quia talis notitia peccati ordinatur ad consessionem sacramentalem

Certe, si Sacerdos inferior, qui audivit, de non absolvit, tenetur sigillo, eo magis superior ,qui absolvit, dc Perficit sacramentum per se, aut per alium.' 6. Si quis fingens se Sacerdotem, excipit confessi

Tes, dem modo tenetur: nam dolus non eximit

dolosum ,& illa consessio non minus ordinatur ad so

410쪽

, 8 6 De ministro paenitentia

eramentum , quam si esset vere Sacerdos, nec minoinxem saceret injuriam sacramento. Non loquor de s crilegio , quod est in i lla fictione. . Idem est de consessione, quae fieret laἰco in extrema necessitate ab illo, qui putaret se ad illam teneri deficiente Sacerdote: nam etiam tunc illa co fesso ex intentione poenitentis ordinaretur ad sacramentum, licet de facto non esset sacramentalis. Dico, si ex intentisne portentis orginaretur ad sacramentum , alias enim non teneretur ad secretum,

nisi ex lege naturali, & ut secretum naturale. 8. Idem est de legente chartam, in qua scripta eL ' sent peccata , quae quis confessus est, aut intendit confiteri , si linret eam cum Sacerdote , vel poe nitente in actu consessionis sacramentalis: nam si eam legeret extra omnem actum confessionis, esset tantum de s creto naturali, sed in primo casu esset de sacrame tali. Quaeres, S i Saeerias iuridie mirerogetur , an au diverit tale me tum d penitente, quomodo respondere debetὶ nam si neget se audivisse, mentietur cum Periurio ; si dicat se audi visse , violabit sigillum.. Respondent aliqui, quod poterit aequivocare cum restrictione mentali, V. g. dicendo se non audi visse,sc. ut revelet audita. Ita docent muIti ex nostris cum Scoro, ut Mastriu

Respondent alii, ut Poncius, quod deberet dicere Iiberese nolle respondere de his, quae audivit in comsessione, & ita persistere constanter, etiam cum periaculo vitae, haec mihi videtur rationabilior, di dignior homine Apostol icta

CONCLUSIO III.

Oginia peceata ex consessisne cognita,O eiseumsta tia illorum , ex quibus posses cognosci peccatum confessum , persona complex peccari suns maremia hujussitilli. Est communis. Pro . ex Scoto cit. si J Dico, quod non tantum peceatum principale eo tenris , eireum stantias pece si , suta circumflanxiae non possunt bene revelari sine revelatione facti , sed O secunda perona cum qua pec

SEARCH

MENU NAVIGATION