Aristotelis Stagiritae Physicorum libri 8. Quibus adiecimus omnia illius Opera, quae ad Naturalem Philosophiam spectare videbantur. Quorum serie versa pagella indicabit ..

발행: 1560년

분량: 858페이지

출처: archive.org

분류: 철학

321쪽

Liber Secundus. 3O

quodque enim aeque velox erit,atque circulus, in quo te Itur. videntur enim uni cum circulis transfert i rursus in idem.accidit igitur simul dcastrum pertransiuisse circulum,& circulum latum esse lita latione,suamque pertransiuis Ie cir cunserentiam. Non cst autem rationabile eandem rationem habere velocitates astrorum, Bemagnitudines citculorum.circulos enim nihil

absurdum est,sed neccisarium est proportionabiliter se habere velocitates ad maguitudines. astrorum autem corta v inquodq;, quae in his sint, nequaquam rationabile existit. siue enim ex nec erutare illud,quod maiori circulo sertur, velocius erit, palam est quod, si transferantur astra in suos inuicem circulos,hoc quidem erit

velocius,hoc autcm rardius. sic autem non ha- .

bebunt utique proprium motum, sed ferentur Aeirculis. Si vero a cam accidit,neque sic ra- Tex. s. tionabile est ut in omnibus simul & circulus sit maior,& Iacio velocior eius astri, quod in ipso est. Unum enim,aut duo hoc modo sese habere. nihil absurdum cst.omnia autem similiteri figmento simile est.simul autem & non est in iis, quae sunt natura, id,quod fit ut accidit : neq; id, quod ubique,sc in omnibus est, fit a fortuna. At vero rursus, ii circuli manent, ipsin autem, Tex. si tastra mouentur,cadem& similiter eruat absurda. accidct enim velocius moueri quae sunt eritra,& velocitates esse secundum magnitudines circulorum. QMOniam igitur neque utraque moueri rationabile est,neq; astrum solum,reliquum est circulos quidem moueri,astia autem quiescere,& infixa circulis ferri .solum enim si nullum absurdum accidet. celeriore enim esse

maioris circuli velocitate rationabile cst circa

322쪽

3ο8 De Coelo .

idem centru infixis .ut ehim in aliis maIus cor pus velocius fertur propria latione,sic Sc in cir .cularibus .maius enim est eoru,quae auseruntur ab iis, quae excetro,maioris circuli segmetum.

Tex. 7. Q Uare rationabiliter in aequali tepore maior circusseretur circulus.& no diuelli coetu Mpropter hoc accidet,& quia ostelam est totum Teae. 8. ipsum continuu esse. Oraeterea, quonia sphae-' xica sunt astra, quemadmodum M alii dicunt,&nobis consentaneu dicere,ex illo quidem corpore generantibus,corporis aute sphaerici duo molns sunt per se,Volutatio,& vertigo,si mouerentur astra per se ipsa,altero utiq; horti mouerentur. sed neutro videntur. Si enam vertigine agerentur,utiq; manerent in eode,& non mutarent locum:quod dc videtur,& omnes dicunt. Amplius aute omnia quide rationabile est eodem motu moveri. solus aute astrorum. Sol hoc facere videtur,oriens,&occidens.& iste no perse,sed ob elongationem nostri visus.visus enim

porrectus longe voluitur propter imbecillitate. St.lla fra quae forte causa est ut scintillare videatur stel-

cur micare lae fixae,planetae autem non scintillare:olanetae videanturi enim prope suntiquare Visus,potes existens, ad vagantes nῶ ipχs peruenit,ad manentes autem tremit, pro is item. pter longitudinem porrectus longe valde. tremor aute ipsius facit astri videri esse motum. nihil enim refert moueatur Visus, an id, quod Tex.4s. videtur. At vero quod non Voluantur astra. manifestu est.quod enim voluitur, verti necesse est:Lunae autem semper id patens est,quod vo .catur facies. quare,quoniam ea quide, quae per se ipsa mouentur,propriis moueri motibus ra- . sonabile emhis aurem non videntur moueri: 'palam est quod non movebuntur per seipsa. .

323쪽

Liber Secundus. 3Os

Ad haee irrationabile est nullum organum Tex.so ipsis praebuisse naturam ad motum nihil enim Naturam ut contingit facit natura neque curam quidem Hlfacirca animaliu habuisse,quae aute tam preciosa sunt D. despexiste.sed videtur tanqua ex industila abstulisse omnia, per quae contingebat Progredi per se ipsa,& quamplurimum semoviile ab iis, quae organa ad motum habent. Quapropter& rationabiliter utique videbitur Sc totu coe x.s3. Ium sphaericum esse,& astrorum unumquodq;. ad eum enim qui in eodem fit, motum sphaera figurarum maxime utilis es uic enim utique velocissime mouebitur, & maxime occupabit eundem locum.ad eum autem, qui in ante fit, ineptissinti. nequaquam enim similis est per se ipsa motiuis mihi I enim depressum habet,ne isque eminens, ut rectilineum, sed plurimum ahgura corporum , quae progrediuntur distat. oniam igitur oportet coelum quidem moueri eo, qui in ipso est,motu,alia aute astra non progredi per se ipsa,rationabiliter Vtiq; virumque erit sphaericum.sic enim maxime hoc quidem mouebitur,hoc autem quiescet.

Manifestum est aute ex his,qubd & dicere fieri his latis tharmoniam, ranqua ' consonis lateonem factis sonis,lepide quidem,ac egregie ab iis,qui

dixerunt,dictum est,non tamen sic sese vcritas habet. Videtur autem quibusdam necessarium esse tantis latis corporibus fieri sonu, quoniam& iis,quae sunt apud nos, neque moles habenistibus aequales,neque tali velocitate, qualis est Solis,&Lunae, latis. Amplius autem, tot astris multitudine,tantisque magnitudine,latis vel citate tanta latione,immensum quendam nisis

Enitudine sonum non fieri est impossibile. sup-

324쪽

De Coelo

Ponentes autem haec,'S velocitates ex spatIIs habere consonantiarum rationes oce fieri di .gunt harmonica, latis circulariter astris niam autem larationabile videbatur nos vocem hanc non audire,caustam huius dicunt esse genitis confestis adesse sonum, ut non sit manifestus ad cotrarium silentium:inuicem enim vocis,&siletii esse diiudicationem. quare que- admodum fabris serrariis propter consuetudinem nihil videtur interesse,& hominibus idem accidere. haec autem, quemadmodum dictum est prius, concinne dicunt, & musice, impossi-- bila est autem hoc sese habere modo.

rix Non enim solum hoc nihil audire,absurdilest,de quo soluere conantes causam illam asse-a a .. -. 3. ri nissed illud nillil pati sine sensu excedete, auaere nou ςnim inna destruunt etar inanimatoru corpori,

.mdiatur. sonus tonitrui lapides,dc corporii va res .dis,., lidissima dissipat.tot autem Iatis, dc sono peris sintd.llbutit e m, quae seτtur, magnitiidinem, ATA,ὰ multiplicem magnitudine necessariti est 3c petis uenire huc,& ingens esse robur violentiar.e,reaia , - Rxionabilites neque audimus, neo; pa- ti videntur corpora violentam ullam passione, Tex. a nullu fit sonitus simul autem erit & causa horum manifesta,& testimonium dictorum a nobis sermonum 'ubd sint veri.Id autem,quod . dubitatum est,fecitque Pythagoreos dicere fie- .ri consonantiam illis latis,nosis erit indicium. quaecunque enim per se ipsa seruntur, faciunt sonum, & pIagam: quaecunque autem in eo, quod fertur, innxa sunt, aut insunt, ut in naui .partes, non est possibile sonare: neque ipsam Tex.ss. navim,si seratur in fluvio. Qua uis eisdem

rationibus utique licet it dicere quod absurdum

325쪽

Liber Secundus.

dum-s tantae nauis malus latus, S puppis

non facit sonum multum, aut rursus ipsa nauis mota: quod autem sertur in eo, quod non scr- ruri facit sonum i in eo autem, quod fertur continue , & non facit plagam, impossibile est so- Quare hic dicendum est quod, si re Tex.sQtentur corpora horum, siue in aeris multitudine fusa per uniuersum, siue ignis, quemadmodum omnes dicunt, necessarium esse ut face Tent ingentem magnitudine sonum:hoc autem iacto, & huc peruenire, ac destruere. Quare, quoniam non videtur hoc accidere,neque animata, neque violenta scrotur latione ullumissorum, veluti id, quod futurum crat, prout dente natura,qubd non hoc modo sese habente motu, nihil utique esset eorum, ouae sunt circa

hia' existentem locum, similiter se habes. Qubdigitur sph ica sint astra,& qubd non moucam. uir per stipsa,dictum est. βρο situm marium. iuxta uerearaphrasim.

L modo singula disponuntur, ut quaedam sint priora, qu dam vero posteriora,& quomodo spatiis se habent ad se inuicem, ex iis , quae Astrologiam,consyderetur. dicitur enim Missicienter. Accidit autem seeundum ra- Tex. 8 tionem fieri uniuscuiusque motus ipsis spatiis, Walij quidem sint velociores , alij autem tam diores. Doniam enim supponitur extremam ., circulationem 3: simplicem esse, & vel Usumam, eas autem, quae aliorum sunt, & in1

326쪽

3ia De Coelo

diores, & plures lunumquodque enim contra sertiar coelo in suo ipsius circulo) rationabila iam est propinquissimum quidem simplici, deprimae circulationi in plurimo tempore pertransire suum ipsius circulum, longissime autem distans in minimo,aliorum autem semper propinquius in maiori, longius autem distans in minori. propinquissimum enim maxime superatur,quod autem longissime abest omnium minime, propter distantiam, media autem se-- cundum rationem iam distantiae. ut etiam ostendunt Mathematici. AEa situm Tertium iuxta ciuer raphrasim.

s qΡ git immobilibus, quae minime est motiva. mi -' ' nime autem motiva est sphaera,propterea quod nullum habet organum ad motum. quare patet quod sphaerica utique erunt mola. Amplius autem similiter qui de omnia ac Vnum. Luna au istem ostenditur per ea, quae circa visum, quod sphaerica sit:non enim utiq; fieret accrestens,de oecresces, plurimu quidem altera ex parte eia ζ--,altera concaua,aut utrinq; curua,semel autem bipartita. Et rursus per Astrologica. quia, non utique essent solis eclipses,lunulae speciem. Praestierentes. quare .si unum est tale, palam est..d di alia utique erunt sphaerica. 3

327쪽

Liber Secundus.

DVabus autem exis entibus dubitatio4bus,de quibus merito quilibet dubitauerit, tentandum est id dicere, quod videtur, veneratione dignam esse,magis quam temeritate reputantes promptitudinem illam, siquis propter Philosophiae litim, etiam paruas in iis sufficientias amet, de quibus maximas habemus dubitationes. Amplius autem, cum multa sint huiusmodi non minus existit mirabile,pr interquam causam non semper ea, quae plus distanta prima latione, moueantur pluribus motibus, sed media plurimis. Rationabile enim esse viis debitur, primo corpore una latione lato, pro pinquissimum paucissimis moueri motibus,ve.

luti duobus, contiguum autem tribus, aut allia quo alio tali ordine. Nunc aurem accidic conia uarium.paucioribus enim Sol, & Luna mouenturmotibus , quam errantium astrorum non.

inulla,quamuis logius a medio , di propinquius primo corpori sint,quam ipsa.Manifestium au. rem hoc de quibusdam etia visu factum est. nam enim vidimus bipartitam quidem existE.tem,subintrasse ex astris illud,quod est Martis, quod occultatum quidem fuit secundum ni. frumillius, exiuit autem secundum clarum,ucidum. Similiter autem dc de aliis dicunt a-stiis, qui dudum ea obseruauerunt a plurimis annis Aegyptij,& Badylonij, 1 quibus multam fidem habemus de unoquoque astrorum. Atque hoc merito dubitauerit utique ali- liquis,oc propter quam causam in prima quido

328쪽

latione tanta sit astrorum multitudo, ut ex iis. Cuar numerari nequeunt,esse videatur totus ordo,in aliis autem unum seorsum singulare, duo autem, aut plura non videantur in eadem infixa latione. De his igitur quaerere quidem bene se habet & ad cam , quae ad plura se diffundit, intelligentiam, quamuis paruas habeamus causas, tantaque elongatione distemus ab iis, quae circa ipsa accidunt, si tamen ex talibus contemplemur, nihil utique irrationabile videbitur ideste, quod nunc dubitatur. sed nos de ipsis, ut corporibus solum,& unitatibus, ordinem quidem habentibus,inanimatis autem omnino cogitamus. Oportet autem, ac si participarenta- Aione,& vita existimare: sic enim nihil ,id esse videbitur praetcr rationem,quod accidit. . Tex.ς2. Videtur autem optime quidem se habenti

inesse ipsum bonum sine actione i propinquissimo autem per paucam,ac una .iis autem,quae

Iongissime absunt,per plures. Quemadmodum in corpore,hoc quidem,neque exercitio Vtens, bene habet: hoc vero,si modicum deambulati ritibuic autem & lucta est opus, & cursu,& pu gna:rursus autem alii, neque quantumlibet laboranti hoc quidem adhuc inerit bonum, sed x.63. aliud aliquid. Est autem dissicile aut multa, aut saepe recte agere, ' veluti multos talios timilis, cocnses proiicere dissicile est: sed unum aut Di Cheenses duos,facile.Et rursus, quado hoc quidem opus iacere. . fuerit huius gratia facere, hoc autem alterius, . di hoc alterius,in uno quidem, aut duobus facile est adipisci, quanto autem utique per plura difficilius. QDpropter oportet putare & asti rum actionem esse intem , qualis animaliu est, ac plantarunt.etenim hic hominis actiones pia

329쪽

Liber Secundus.

xἱmae sunt multa enim bona potest adipisci, ita ut multa agat,& aliorum gratia, Ei autem, quod quam optime sese habet, nihil actione est opus : est enim ipsum id , cuius gratia. Aelio ucro semper est in duobus,cum &cuius gratia sir, dc quod huius gratia. aliorum

autem animalium pauciores:plantarum autem parua quaedam , ac una fortasse. Aut enim unualiquid est, quod assequitur,quemadmodum de homo,aut etia ipsa multa omnia prquia sunt ad optimum ipsum. Hoc igitur habet,& rarticcps est optimi ullud autem peruenit prope pζr pauca:aliud vero permulta et aliud autem ne aggreditur quidem, sed fatis est ad id, quod est prope

ultimum, peruenire.ut, si sanitas est finis, hoe quidem semper sanum est, aliud vero attenuatum , aliud autem cum cucurrit,& attenuatum est, aliud autem etiam alio quopiam facto currendi gratia. quare plures sunt motus. Aliud autem non potest ad sanitatem peruenire,sed ad hoc χlum, ut currat,aut attenue tur:& horum alterum finis est ipsis. Maxime enim est optimum omnibus illusortiri finem. si autem non semper, melius est, quanto propinquius fuerit ptimo. Et ob hoc terra quidem omnino non mouetur , propinqua vero paucis motibus. non enim perueni sit ad ipsum ultimum,sed quousque diuinissimum illud principium sortiri possunt. Primum autem coelum statim sortitur per unum motum: quae autem sunt in medio primi,ac vitin Orum,perueniunt quidem , sed per plures perueniunt

motus.

Istud est me

330쪽

De Coelo

- ualitate,

DE dubitatione autem, quδd in prima qui

dem,quς una est,tatione astrorum magnRmultitudo consistat,aliorum autem singulatim unumquodque acceperit proprios motus.. Obmum quidem utique quis primum raritionabiliter existimauerit hoc esse. Intelligere enim portet vitae , dc principii uniuscuiusque multum esse excellum primi ad alia. Erit autem utique nic accidens secundum

rationem. prima enim una existens multa m uel corporum diuinorum: multae autem existentes unum solum unaquaeque. errantium enim unumquodque pluribus tertur lationibus. sic igitur exaequat natura, dc ordinem quedam facit,uni quidem lationi multa tribuendo corpora,vni Vero corpori multas lationes. Et insuper ob hoc unum habent corpus ais liae sphaerae, quia multa corpora mouent eae, ouae sunt ante vitiniam , & eam, quae Vnum aisuiu habet.in multis enim sphaeris vltima sphaera sertur innexa:unaquaeque autem sphaera corpus existit. Illius igitur comune erit opus: haec enim est propria quaeque per naturam latio. Haec autem velut adiacet. omnis autem finiti corporis ad finitum potentia est. Sed de astris quidem cireulari motu latis dictum est qualianam secundum substantiam sint, & Ω-cundum figuram . ocia et latione, dc ordine ipsorum

SEARCH

MENU NAVIGATION