Des. Erasmi Roterodami De sarcienda ecclesiæ concordia, deque sedandis opinionum dissidiis, cum aliis nonnullis lectu dignis, liber ..

발행: 1642년

분량: 198페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

ro ERAS ROTERO D. regnis gloriis mobieeta mentishuius mundi. Haec stulta dictu videntur, quibus Christus nondum aperuit oculos Verum si perconteris eos quorum cordibus eluxit Christus, num velint pietatis iaetura totum mundum lucrifacere, detestabuntur abominabuntur sermonem tuum. Norunt enim quantum bonum sit, quod iam velut arram tenent, quam maestimabile sit illud , ad quod mox sunt

transferendi. Nunc illud mihi spectato, quanto desidetio teneatur domus

dei qui haec loquitur. Elegi abiectus esse in domo dei

mei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Quid est abiectum esse Iacere in limine aut vestibulo conculcari. Quod mendicorum est. Tanta autem est ecclesiaenaaiestas .felicitas , ut quod in ea contemptissimum est, longe praestet omnibus mundi splendoribus. Sicut in coelesti Hierosolyma, multae sunt

Naansiones, quarum infima tamen

potior est omnibus regum palatiis: Sic in ecclesia velut in magna domo, diversi

122쪽

diversi generis vasa sunt, quorum a-

liud est alio otio ratius, tamen

quod in his vilissim una est, preciosius est universo nHindo. In corpore O- minis naturali, membrum aliud alio est praestantius Functiones quidem diversae sunt, sed eodem spiritu vege tantur omnia. Sic in corpore Christi mystico, quod est ecclesia, diverti sunt ordines hominum , diversa munia donaque spiritus, omnes tamen membra sunt Christi, Leandem expectant haereditatem. Quod hic infimum est , sublimius est omni fastigio mundi. Pes humani corporis beatior est oculo suis, aut canis ex partes per quas egeruntur recrem Onta cibi ac potus, in humano corpore,

beatiores sunt capite asini. Hic obiter propheta aperit fontem , quam ob rem plerique mortales, vel non accedunt ad ecclesiam , vel recedunt ab ecclesia, vel eieci iob culpam gravantur redire. Qui tument honoribus mundanis, nolunt deponere canael gibbos , ut per humile ingrediantur ostium. Et ex his historiis discimus

123쪽

11 ERAs. ROTERO D. scimus, complures haeresiarchas esse

factos quod ad episcopi dignitatem

non admoverentur. Itaque maluerunt primum tenere locum inter canes sues, quam inter oves Christi mediocri esse loco. Haec stulta ambitio genuit nobis Basilides, Marciones , aliaque inauspicata nomina. sed quid consequuti sunt infelices ZApud homines sibi conflarunt sempiternam ignominiam , apud deum meruere gehennam. Quanto satius erat, vel ignotissimum eae inter oves ecclesiae , modo nomen habeas scriptum in libro vitae. Simili tenentur amentia, qui quum magnis ac manifestis criminibus meruerint submoveri a consortio ecclesiae, tamen recusant profiteri poenitentiam ur ecclesiae reconcilientur. Humile labiectum esse putant arceri ingressu, nudo capite nudisque pedibus stare in vestibulo, flexis genibus introeuntium preces implorare, gestare pro purpura saccum, pro unguentis conspergi cinere. Quid in causa Mnia non vident, quata sit diguitas, quanta felicitas,

124쪽

ia licitas, quanta securitas versari in atriis domini. Quanta vilitas, quantumque periculum, vel ad horam es Eextra domum dei. Vidit haec ille deo halus Theodosiius imperator, qui maluit universam imperii strepitum deponere, in abiectum poenitentium ire locum , quam non esse in domo domini. Illi ipsi poenitentes cula a squalidi ieiuniis attenuati, lachrymis cmoerore confecti, qui tanquam mendici iacent in lim me domus dei, multo feliciores sunt, quam qui sub Satana regnant in tentorii Simpietatis. Si quidem hi, si modo e

re poenitet, licet corpore sint extra domum ecclesiae, animo sunt intus.

Quid est igitur quod tanto ardore desii derat propheta, per Christi faciem obtestans deum' Ut vel in extremo angulo , aut limine domus dei, versari liceat, vel inter abie- tissima Christi inebra censeatur, extra quem nulla cuiquam est spes fa lutis. Sed si ad limen domus dei vel accedamus vel redeamus, parata est misericordia domini, quae sublevat infir-

125쪽

ri DR As xo D. infirmitatem nostram , ut proficia anus ad perfectiora Parata est veritas dona ini, ut ab udemus in omni scientia spirituali parata est talia domini, litans ' spiritualibus charismatibus. Postremo parata est gloria domini, quae nos conformet in imaginem Christi Christus veritas est, Christus iustitia nostra est quem si sequamur antecedentem, fit quod dicit Esaias: Et anteibit faciem tuam iustitia tua, gloria domini colliget

te. Misericordia condonat errorem, veritas illumina mentem ne revo varis in errorem, gratia instruit donis spiritus, ut conversus confirmes fratres tuos, quam plurimos ab impietata te revoces quemadmodum ait beatus David, expertus misericordiam domini magnam , ac per Nathan ad veritatem revocatus Docebo iniquos vias tua , .impii ad te convertentur. Hoc est quod hiesentit propheta: Quia misericordiam&veritatem diligit deus , gratiam gloriam dabit dominus. Similiter Se Paulus , per domini misericordiana

126쪽

DL Ecc Las. io NcORD. 13 vocatus a crrore persequendi , per veritatem Euangelicam edoctus

viam domini , denique per graciam

sancti spiritus pra: claris donis locu - pletatus , factusque vasa orgis una electum, eo profecit, ut etiam iii mel diis asilietionibus in domino gloriaretur. Quanquam potest hic verticu lusi aliter intelli ri, ut misci cordiae divinae siti, quod trahimur ad cogni-

tionem veritatis, iuxta verbum Hieremiae i. Ideo attraxite miserans. Tum ut veritas sit hominis, conlitentis sua mala, agnoscentis gratuitam dei misericordiam. Hoc enim sentit Psalmus Ecce enim veritate in dilexisti, incertam occubiasapientiae tuae nianifestasti mihi. David quandiu celabat peccatum si ira,

mendax erat, fucum facere conabatur, non hominibus tantum , sed ἴ deo. Verum deus ex sua mi ericordia per Nathan prophetam , revocatheum ad veritatem confestionis: de clarans, mutiliter celari peccatum a- pud homines, quum oculos de ne- mo possit fallere. Misericordiam re

127쪽

i: ERAs. ROTERO D. Vocantena, veritatem confitentem,

sequitur gratia&gloria Peracto nim luctu poenitentiae, ita castiga itis membris, ut quemadmodum an te servierant iniquitati ad iniquita ii

rem ita facta templa spiritus sancti serviant iustitia ad iustitiam, fit ut lglorietur ecclesia, illic superab udare igratiam, ubi abundarat peccatum, inter angelos maior sit gratulatio su lper uia peccatore revocato quam

super nonaginta novem iustis. Non est quidem absurdum quod adfert Augustinus , veritatem referens adsidem dei in promissis. Solus enimine verax est, quum sit omnis homo menda , non quod semper fallant homines , sed quod in ipsis non sit praestare quod pollicentur, incerti an in proximum diem victuri sint.

Quandiu circumferimus hoc mortale corpusculum , multis iniuriis multisque periculis obnoxium, misericordia domini circumvallat nos undiqtre, scuti vice, ne revolvamur in vitia, veritas dei in promissis fulcitetigitque mentes nol ras , ut con temptis

128쪽

D EccLES CON c ORD Us temptis huius vitae bonis pariter ac malis feramur ad coelestia. Concinit

huic ensui salinus s. Praetende, inquit, misericordiam tuam scienti. buste, iusticiam tuam iis qui recto sunt corde. Iustitia reddit cuique quod suum est. Quid autem reddet aio bis deus, qui nulli cuiquam debet Nihil enim habemus quod illius benignitati non oporteat acceptum ferri. At aliud est liberalitas, aliud iustitia. Verum .illud iustit egenus est , praestare quod gratuito promiseris. Hac ratione deus e plum nobis quodam modo debitorem constituit, ut licet ipsum ob mer: tanostra non posimus appellare , obpromissa tamen appellare possimus. Quod si nos meminerimus ollici n*stri ille non recus u vocari iniustus, ii minas praestat quod possicitus est. Venite, inquit , arguit me, dicit dominus. Hanc de iustitiam appellat David , quum ait Ut iustificeris intermonibus tuis .in vincas quam iudicaris. Prorogat interdum expectationem nostia deus, fallit nunquam: interim

129쪽

ii ERAs. ROTERO D. interim qui non norunt illius vetitatem , Obmurmurant ac dubitant:

quemadmodum illi diro discipuli,

quum aiunt: nos sperabamus quoderet redempturus Israel. um discipulos ingens habebat curor, quod quia non credebant eum res arrecturum putarent sibi data verba. Quod hic ex Hebraeo vertit Hieronymus, Galli quidam, id ita disia crepat ab eo quod transtulerunt septuaginta ut non videatur eius generis esse varietas , quae freque nrer accidit ex eo, quod eadem sententia variis effertur modis, aut ex iisdem verbis alius alium sensum colligit, sed apparet, scriptura Hebraicam in codicibus variasse. Id usu venit interdum , quum scriba aut interpres elementi similitudine deceptus, aliud pro alio legit, aut quum diversa literarum distinctio, diversum efficit sensum. Nam quod ex Hebraeo reddunt, sic habet : Quia sol scutum dominus deus, gratiam loriam dabit dominus. Quae lectio sit germana est, solem posuit pro veritate, quae est Chris

130쪽

DE ECCLEs. CON coRD. Ii Thristus, qui illuminat omnem ho- Ahinem venientem in hunc mundum: scutum pro misericordia protegente credentes, adversus omnes in uillus

Satanae sicut loquitur salinus I. Sperantes in domino misericordia circundabit. Quanquam Paulus hortatur, ut sumamus scutum si dei. alius Psalmus dicit Scuto circumdabit te veritas eius, nec timebis a timore nocturno. Vis igitur tutus esse ab omnimal, Ne circumferaris omni vento doctrinae, sed quod Escripturis divinis tradidit nobis ecclesia catholica, firma fide teneamus,

quod praecipit, simplici obedientia servemus , quod promittit, alacri spe

expectemus simpliciter ambulantibus non deerit neque misericordia, neque veritas, neque gratia, nec ullum bonorum genus, quod a die titudinem pertinet. Eoque subdit:

Doti mus non privabit, sive non si au-

dabit bonis eo , qui ambulant in in

nocentia. Pro quo septuaginta ver- te sun. . kαas . quod magis onat simplicitatein omnis expertem fraudis

SEARCH

MENU NAVIGATION