Nicolai Calliachii De ludis scenicis mimorum, & pantomimorum : syntagma posthumum, quod e tenebris erutum recensuit, ac praefatione

발행: 1713년

분량: 134페이지

출처: archive.org

분류: 문학

91쪽

quibus in praesentiarum est sermo , partes quidem

ramatum fuisse , sed accessorias ; adeoque ab eorumdem Dramatum constitutione adeo separatas, ut facile etiam per se stare quiverint. Quid vero s1 illud etiam demonstravero , longe ante Pyladis, & Augusti tempora Mimicas, & Pantomimicas saltationes ab Tragςdia , dc Comςdia fuisse separatas Θ Enim vero Mimi, & Pantomimi tunc a Comςdia , & Tragςdia separati sunt, cum In Corumdem locum cantica successerunt. Id vero quando contigerit , ex Suetonii fragmento eXponit nobis Diomedes lib. g. cap. de Variis poematum generibus . ibi namque docet, separationem Mimorum ab Tragoedia, & Comςdia ab illo tempore factam fuisse, quo pro Μimis cantica successere , atque tibias pares, & impares. Hujus enim rei , inquit Diomedes , indicia produnt nobis antiquae Comsdioe in quiabus inveniemus actus tibiis paribus , nut imparibus , aut Sarranis. Sed hercle longe ante Pyladis aetatem tibiae pares , aut impares in Comςdiis esse coeperunt . Nam Terentianae fuerunt hujusmodi r & tamen Terentius floruit intra primi , ct secundi belli punici tempora. ergo eX tunc Mimi , & Pantomi

mi a Comoedia , & Tragoedia separati sunt . Non igitur id evenit sub Augusto ex Pyladis , di Bathylli nova institutione , & professione , ut asserit Salmasius, inquiens, eosdem primos saltationem a Tragedia, & Comςdia segregatam artificio suo vindicasse, & separatam in Scena actitasse . Sed esto, dicet hic aliquis, Mimi, & Pantomimi ex tunc a Comoedia, & Tragςdia separati fuerint: non

tamen ex tunc in Scenam latinam comparuerunt rsed solii; primusque Pylades, Augusti tempore , illos in orchestram invexit. Verum si Mimi, dc Pantomimi tunc genus quoddam Dramaticς imitationis Per se constituerunt , cum a Comoedia , & Tragς-dia separati sunt , profecto in Scenam etiam & O chestram , non minus quam reliqua Dramatum

92쪽

genera , spectari debuerunt : aliter enim Dramaiaticae atque scenicς imitationis genus , atque quartum ab Satyra, Comoedia , & Tragoedia distinctum minime fuisset . Sed & ratio id ipsum validissime persuadet. Nam si Mimi ideo a Comoedia separati sunt, quia in artificio suo caeteris inferiores non erant Iadeoque iis servire dedignabantur ; qui deinde Theatrum ac Scenam aliis relinquere aut potuerunt aut debuerunt 8 Profecto decedere campo , illumque adversario relinquere , est se victum atque in serio rem fateri , Non igitur cςteris scenicis artificibus Scena cess1ssent tunc cum se illis nihilo inferiores jactitabant ἀEquidem saltandi , cantandique stuatum , adeoque histrionicam universam honestissimo loco habitam Romς fuisse , reperio , inter duo illa bella punica

adeoque quo potissimum tempore mores optimi RO- me floruerunt . Do testem Furium Albinum antiquitatis peritissimum, apud Μacrobium lib. 2. Satur. cap. X. ubi hςc leguntur : Inter illos , scilicet Romanos Veteres , saltatio colatim vel ab honestis appetebatur . Ecce enim cui ab illo ordiar tempore , quod

stiis optimis moribus 9 inter duo bella Punica ingenui rquid dicam ingenui δ filii Senatorum in ludum saltatorium commeabant , ct illic crotala gestantes saltare discebant . Taceo , quod Matronae etiam saltationem non inhonestam putabant ; sed inter probas quoqHe earum erat saltandi curar dummodo non curiosa ui que ad arris perferitionem. Nobilium vero filios, & quod dictu nefas es , filias quoque Virgines inter studiosa exercitia numerasse saltandi meditationem , testis est Scipio Africanus Emilianus , qui in Oratione contra legem judiciariam Tiberii Gracchi sic ait : Docentur praestigias inhonestas , cum onedulis , S Sambuca , alterioque . Eunt in ludum hiserionum, discknt cantare eunt, inquam, in ludum saltatorium , inter onedos virgines , puerique ingenui . Haec cum mihi qui quam narrabat , non poteram animum inducere, ea lidi

93쪽

beros suos, homines nobiles docere . sed eum ductus sum in ludum saltatorium , plus medius fidius in eo ludo vidi pueris , virginibusque quingentis . Et quo igitur tempore Cynedi, hoc est Pantomimi ita namque

Communiter appellabantur, propter lascivas, ac turis

pes gesticulationes) quo, inquam, tempore Cynediludos saltatorios publice habebant; atque adeo eXaggerato discipulorum numero, eX pueris, Virginibusque ingenuis, atque matronis confecto, coronabantur , quibus effectum erat, ut ars illa honestissima censeretur,' illo tempore Scena eosdem abstinuisse quis-Piam arbitrabitur , atque non in orchestram comparuisse, ut artis suae specimen ederent, atque magis, magisque ad se , & ludos suos frequentandos juventutem adicerent Θ Ego vero mihi videor jure quinimo meritissimo existimare , non alio magis tempore Pantomimos Scenam frequentasse, atque in ludis Scenicis principatum quaesivisse , quam quo tanto studio intentam si1bi, atque obnoXiam utriusque seXus nobilitatem intuebantur . Sed age, Salmasi: vis controversiam istam dirimendam ipsi met Pyladi relinquamus Θ Non repugnabis, Opinor. ecquis enim alius certius nobis eXponet, quia Ρylades invenerit , aut in Romanam Scenam inve-Xerit , quam ipsemet Pylades 8 Igitur mecum adire quaeso ne pigeat Μacrobium lib. Saturn. Z. cap. I.

p. m. 3 7. ubi loquens de Pylade , Hic , inquit , quia ferebatur mutasse rudis illius saltationis ritum , quae apud majores viguit, S uenustam induxisse noυitatem; interrogatus ab Augusto , quς saltationi contulisset, quid, quaeso , respondit δ Forte ne saltatio. nem pantomimicam invenisse , ut asserit Suidas λ Anab aliis inventam primum in Scenam latinam in-VeXisse, ut tu, Salmas1 , contendis p Nihil minus. Respondit enim versiculo ex Iliad. Κ ab Homero

petito .

Tibiarum, Mularumque sonum, S multitudinem

94쪽

Egregie sane , & vere . Nam ante Pyladem Μimi ad Tibicinis cantum saltabant e sed is plures adhibuit Tibicines . Deducitur id ex Luciano , dum

Pantomimum Ajacem saltantem describit p. m. 148. ενοι μ , inquit , υπαυλουπων - ους λον αρπασας. Scilicet , unius quidem ex tibia canentium tibia arrepta .

Ergo plures aderant Tibia canentes : Pyladis inventum , a quo morem & reliqui sumpserant. Primus insuper fistulas praecinere saltantibus jussit. Ita Eusebius in Chronico 'lades Cilix Pantomimus

esst , primus Mutas , S Chorum sibi concinere fecit.

Ex quibus , Chorum etiam in saltatione Pyladem adhibuisse, constat. Quod&ipse designavit illis homerici versicut i verbis ομο - quibus τοῦ, του χο-- αμαφον intellexit : hoc est Choraulem cum se-Ptem cantoribus : pro quo citat Salmasius Hygini testimonium ex Mythologia . Pythaules, qui Pythia cantaverat, septem habuit Palliatos, qui voce cantarent e unde postea appellatus est Choraules. Ex quibus omnibus colligendum igitur est, Saltationem Pantomimicam non fuisse Pyladis inventum . nec ab ipso primum eXtra Comoediam , dc Tragoediam in Scenam latinam invectam : sed magis ex- Cultam , atque eXornatam , atque cum tibiis pluribus, fistulis, atque choro eXhibitam . Ratione cuia jus novitatis , & majoris etiam fortassis in saltando dexteritatis, dc concinnitatis adeo commendatus est, ut Inventor illius saltationis per hyperbolem audiverit.

95쪽

CAPUT XI.

Prima Pantomimorum origo diligentius

exponitur . DUO in saltatione palmaria inesse, author est

nobis Philosophus Poet. suς pari. s. quod solo

rhythmo, absque harmonia imitationes conis ficiat: adeoque certa quadam, justa atque concinna temporis mensura motus suos distinguat : quodque numerosa ista motuum , atque gesticulationum Uarietate res, actiones, ac perturbationes repraesen- rei. Iam vero cum Pantomimica saltatio supra communem fallationem ita acceptam, ac definitam ni Iaddat aliud , quam majorem quandam ἐνάργειλι, atque concinnitatem, & deXteritatem in exprimendis moribus, perturbationibus, atque actionibus humanis cujusvis generis personarum ; sitque propterea nil aliud, nisi perfectior quςdam, ac magis artificiosa , omnibusque numeris absoluta saltatio I profecto ejusdem origo prima ex primis ipsius saltationis Principiis repetenda est . Porro saltationem non novitium quoddam inventum extitisse , aut avorum abavorumque no-9rorum tempore fuisse usurpatam , sed antiquissimam rerum omnium eXtitisse , utpote mundo ipsi coaevam , atque cum Amore Deorum antiquissimo eXortam, author est Lucianus libet. de saltat. sub ipsum fere init m pag. m. 98. Namque si γε τ' ἀλη-

tationis ortu quam verissima perscrutati sunt, amrmant, illam una cum Μundi , ac omnium rerum g

96쪽

62 generatione natam esse , & cum A more Deorum illo vetustissimo in lucem prodisse. Profecto Amorem Deorum omnium antiquissimum exinde Phedrus apud Platonem in sympos deducit , quod ipsus Parentes prorsus ignoremur . Luod magnus Deus At, verba sunt Phedri , o hominibus atque Diis admirabilis Amor , id jam . compertum es saepius cum in aliis , tum in iis , quae ad ejus originem spectant praecipue . Neque enim me praeterit , esse quidpiam praeclarum , inter antiquiores Deos recenseri: Amoris autem parentes neque junt, neque ab ullo vel privatorum , vel Poetarum , quinam fuerint , dicuntur . Hinc Amorem

ex illa primigenia , o informi materia , Chaos appe lata , educit Hesiodus in Theogonia. Quod si cum A more saltatio in lucem prodiit , profecto antiquissima & illa fuit; atque primigeniae illi materiae, adeoque rerum omnium generationi coaeva , Ut Vult Lucianus . Qui in hanc eandem rem ingeniosissime

subdit , primum saltandi eXemplar ab sideribus de Planetis homines desumpsisse . Etenim ipsa, inquit,

derum chorea, oe errantium cum non errantibus conjunctio , eorumdemque moreulata , atque concinna participatio , O illa bella tam praeclare insituta harmonia , primigeniae saltationis argumenta fuere , indicia certit ima. Alii una cum religione , ac rebus sacris saltationem eXortam amrmant . Nulla enim antiquitus erant sacra , in quibuS non saltaretur. Musaeum aliaque Orpheum praecepisse , referunt Graeci , ut Omnia sacra, atque initiationes cum rhythmo & sal ratione fierent . Ducebant autem antiquissimi illi Ethnicorum choreas circa aras fumantes, ut inquit Donatus in protegomenis ad Terentum: modo quidem ab earumdem parte sinistra ad dexteram , quo motum cςli ab Oriente in Occidentem referebant: MOX a deXtera redibant ad sinistram, ut errantium stellarum cursum eXprimerent . Hanc autem fuisserationem , propter quam in religionibus saltationem,

97쪽

adhiberent, inquit Servius ad illud Eclog. s. v. 73.

Saltamus Sa ros quod nullam mmores nostri partem corporis esse Voluerunt , quae non jentiret religionem . Nam cantus ad animam, saltatio ad mobilitatem pertinet corporis. Quod si cum religionibus igitur , ac primis sacris orta fallatio est , quis ejus antiquitatem , aut primam originem expediet ΘTandem alii Erato lusustam saltationis fecerunt inventricem . Alii antiquissimi illius temporis decantatos Heroas , saltandi studio eXercitatissimos , ex

hac ipsa re artem fecisse autumarunt. Caeterum cum quatuor antiquissima saltationum genera in veterum scriptorum monumentis passim occurrant: Sacrum,

seu mysticum ac divinum quod nempe in sacris , atque religiosis celebritatibus erat in more: Militare, Convivale , atque Theatricum , Pantomimica

autem saltatio ad Theatricum dubio procul ορχ. γεως genus pertineat hujus potissimum primam Origi nem eruere , praesentis instituti scopus esse debet .

Cumque Pantomimica saltatio gestibus , motibus

variis corporis , ac nutibus mores , perturbationeS , atque actiones cujusvis hominum generis repraesentaret; non defuerunt , qui primam ejus originem ab Herone Siciliae Tyranno deducerent . Is enim cum Populo mutuis colloquiis interdiXisset, ut suam melius Tyrannidem stabiliret sensus & cogitatio

nes suas, qua S vocibus CXponere Uetitum erat, nutibus ac gestibus aperire studuerunt . Quae deinde necessitas in artem pulcherrimam, ac vetustissimam multiformium saltationum abivit . Verum quidquid sit de hac historia , cujus Veritatem eXagitare non vacat: si necessitas illa sensus, & cogitationes exprimendi per nutus, & gestus artem gesticulatoriae saltationis parere potuit , aut debuit , profecto multo antiquior ars ista fuisset. Nam si non primi

ipsi Parentes hercle post Turris illius BabylonicςeXςdificationem, atque confusionem linguarum non potuerunt homines nova constituere idiomata , atque

98쪽

que talibus vocibus vim ita significandi impertiri ,

nisi nutibus, ac gestibus , ac demonstratione rebus obiter occurrentibus applicata, internos suos sensus .ct cogitationes sibi mutuo aperuissent . Ergo inde usque a prima linguarum institutione , prima hujusce pantomimicae saltationis fundamenta apparere debuissent. Ingeniqsius multo hujus saltationis primus author dici potest ille fabulis decantatus Proteus. Nam vetus iIIa fabula , inquit Lucianus, lib. jam saepius citato de Sali. p. m. Io6. Proteum Σ'Iptium snihil aIiud quam saltatorem eximium, mihi pla,c con firmare videtur , hominem incendi , imitanaique periarum ' quique semet in υarias rerum facies muta ac transformare potueris r ut modo in aquas tenues dilapsus abiret , imitando I mox ignis celeritatem , ct vehemen-riam agilitate corporis ἰ mox Leonis imma cutem , ac Pardalis impetum ; deinde arboris motum flexibilem ;postremo quidquid collibui1set , exprimeret . aeterum fabula eas Protei proprietates ad inusitatiorem opinionem

detorquens , eam ejus naturam comulenta est , quasi ea

quoquo fieret , quaecumque s astandi artificio imitaretur. Sane si haec pro veris haberi possent , atque propter hanc saltandi excellentiam in omnium rerum formas abire Proteus dictus est ; haberemus Pantomimorum omnium Protocoryphςum Proteum . verum cum haec fabularum ludibria oleant ; ut ad verum propius prima theatricae fallationis origo eruatur , ad naturam potius humanam , aut ego fallor , recurrendum esst .

Igitur egregius vir ingenio Aristoteles lib. suo de

μγτων. hoc est: Cum sit nobis naturalis imitatio , Sharmonia , S ristbmus metra enim particulas est r ibinorum , manifestiam es iniris qui maxime natu

99쪽

ra ad ea facti erant , progrediendo paulatim , is rudimentis illis Poeticen genuerunt . Arbitror igitur , qua ratione, eX imitandi naturali studio, atque ex naturali itidem propensione ad harmoniam , dc cantum , eX temporalia quaedam modulamina , atque potius , quam cantica eXorta sunt quibus paulatim ad limatos , atque politos versus Perventum est, atque ars ipsa Poetica orta, eXculta, atque perfecta: ita ex non absimili naturali proclivitate ad rhythmum , homines, inconditos primu quosdam saltus edidisse, atque paulatim ad choreas numerosa varietate concinnas fuisse progressos ι Nimirum homines omnes , impulsu naturae , cum ita adversis, tum etiam in secundis rebus , di animo , dc corpore commoveri apti nati sunt , atque varios motus & gestus edere . Hos autem naturaleS mΟ-tus S gestus ex peculiari propensione ad rhythmum curiosius observando , artificiosus quidam numerus paulatim iis tributus es: , ex quibus choreae , atquct1altationes fuerunt exortae . Et quemadmodum in Poetica factum est, advertente Philosopho ; ut quinati ad graviora dc augustiora erant, graves, atquct praeclaras talium quoque hominum imitarentur actiones; qui vero ad humiliora, vilium dc improborum ex quo duo potissimum Poeseos genera eXorta sunt, unum quidem totum grave, ac serium , quod Deorum hymnos , atque Heroum laudes complectebatur: alterum vero joculare , & ridiculum, quod

Mimos, Satyros, &Phallica sub se continebat ita& in saltatoria, suo singuli genio obsequentes, qui serii magis erant, dc graves , ad Hormos , & Pyr-hicas, martiales scilicet quasdam saltationes abierunt ratii vero, qui sequiori erant ingenio, atque ad tur pitudines, de lasciviam propensi , ad Ionicas , & Sicinnides, obscςnas scilicet , atque ridiculas choreas converterunt se se. E πώιν e quemadmodum in Poesi, Deorum hymni, & carmina in eorumdem laudem

100쪽

fuerunt antiquiora ; adeoque Poesis ipsa inter altaria , atque Deorum sacra exorta est : ita quoque primi saltus , atque choreae circa fumantes Deorum aras visae sunt. Prisci enim illi homines , Agricolae nempe, institutis in honorem Deorum diebus

festis, eorum encomta musicis modulationibus esterebant: ita circa eorumdem aras , cum ab ortu ad occasum, vel ab occasu ad ortum ultro citroque in chori formam moverentur , choros produXerunt .

Mox in Dionysiacis sacris , & Enascoliis , fecibus peruncti, in utres insiliebant, vel per ignes trajiciebant. Atque hinc Tibul. lib. 2. eleg. I. p. m. 3O9 Agricola assiduo primum fatiatus aratro Cantaυit certo rusica verba pede: Et satur arenti primum est modulatus aυena Carmen, ut ornatos duceret ante Deos.

Agricola S minis suffusus , Bacche, rubenti

Primus inexperta duxit ab arte choros. Et Eleg. s. pag. 3 IIIle ter is stipulae folemnes potus acerbos. Accendet , flammas transilietque sacras . Ex quibus jure merito deducere quis potest , ii ndem initiis , eodemque tempore & Poesim , dc saltationem veluti gemellas fuisse exortas . Atque idcirco saltatio poesis quaedam , sed muta, appellata est, ut superius notabamus. Caeterum ubi deinde

ρεα-οu: scilicet, paulatim animus ad scenicam , S tbeatralem curam defexit , quae Voluptatem prorsus habet insatiabilem quemadmodum varie poesis fuiteXculta, atque se tyri, Tragoediae, Comoediae & Mimi exorti sunt; ita varia quoque fuerunt saltationum genera. Namque aliud erat genus tragicum, & vocabatur : aliud comicum, quod Κορδαξ : atque aliud Satyricum, quod Sicinnis dicebatur. Quae laltationes omnes licet & mores , & perturbationes ,

di actiones exprimerent; id tamen sibi potissimum vindicavit illa, quae Pantomimica appellata est, atque

SEARCH

MENU NAVIGATION