Principia systematis chirurgiae hodiernae in usum publicum et privatum adornata

발행: 1788년

분량: 744페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

371쪽

graena . DXXI.) vix differt: lentius tamen proserpit ad que corrupti s parationem peruepit necrosis, quid i quod post integros menses et annos ParSemortua corpori adhaeret, linea instaminata suppurans, morbum haud amplius proserpere et separationem futuram indicat. Quae a compressione originem trahit, prae reliquis medicationem admittit; febribus mali moris superueniens saepissime metastasin haud infaustam promittit, mutata morbi facie ab illa, quae simpliciter symptomatica est, facile dignoscenda . Vti gangraena in necrosin abire potest, ita quoque necrosas mala inprimis arte vexata in gan- Sraenam, pessimo certe omine, transmutari poterit DXXXVI. Neeroseos curatio generosis ea S dem indicationes et auxilia praecipit, quas sub gangraenae therapia (DXXII. indicauimus: probe tamen cauendum est ab audaci emollientium Vsu, atque negotiosa scarificatione et emortui ablatione, siquidem sphacelus humidus exinde nasci, citioremque destructionem diffundere potest. Neque scalpello vel medicamentis imprudenter tractanda est necrostri meisiastas eos beneficia promittens. Quae circa amputationem partis gangraenosae (DXXX-XXXI. diximus , ea etiam de necrotica Valent

DXXXVII. Nere is fenilis, meta hia es necroseos, de macula nigricante in digito pedis cuiusdam incipiens, qua macula disquamata ipsa cutis pro-

Y a funde

372쪽

funde rubra adparet; sensim deinde de uno ad alteium digitum et ipsum pedem, nunc lentissime nunc citius; saepissime sub atrocissimo dolore proserpit malum, senibus voracibus, potatoribus, Veneri nimis indulgentibus maxime familiare, rarissime so e- binas infestat, interdum morbus in sphacetum humidum abit. Malum in eo a reliquis sphaceli speciebus egregie dissert, ut nec cortex peruuianus nec

alia remedia (DXXV.) dicta, aliquid ad sedanduin

atrocem morbum valeant. Semper letale est malum, i ab arteriae maioris ossificatione vel vasorum rigiditate, vel inertia absque graui dolore ortum duxerit. Atrocissimo Vero dolore iunctam hanc necrosin, strenuo opii usu, de tribus ad sex grana intra nycthemeron porrecti, sedatam fuisse certa ac repetita expetientia constat, parte necrotica interea remediis oleo, sis blandis demulcentibus humectata. Separatione facta reliqua tractatio conditionem viceris sequitur DXXXVIII. Dcr in is Actibim auertit situs hori Zontalis, ne corporis pondus singulis punctis inuitatur, frequens mutatio situs aegroti, munditiei cura scrupulosissima, puluinaria minora crinibu S equinis elasticis firmiter impleta, variis corporis partibus subducta, lauatio frequens partis suspectae, cum aqua frigida, thedeniana, saturnina, aceto, succo citri, decocto foliorum vel corticis salicis albae si arida, sicca suerit cutis, pingui blando parce illinito; haud neglecta morbi primarii therapia, cum non infrequenter metastatica vel critica sit haec necrosis. Separata

373쪽

Corri stoliis. 8 SSeparata eschara necrotica ulcera gangraenosa sequi solent ad rationem antea expolitam traetanda.Gangraena sistum. DXXXIX. Gangraena ossis est ille cari et humidae gradus (I. DCCC Ll in quo corruptio ossis in minore ut plurimum quidem uniuersalis , in maiore partialis, sub effluxu materiae ichorosae, foetidae, lardaceae, caseosae adest, conseruationem partis adfectae haud amplius admittens. Cuius morbi principitini est virium vitalium intimae compagis osseae exstinctio, vel a praegressa iniuria externa vel ab ipsius oler medullaris acrimonia, vel ab humoris stagnantis venerea, scorbutica, rhachi sica, sciophulo sa, Variolosa, carcinomatos a labe, qua textus osseus vita priuatur, corroditur, in putrilaginem conuertitur, interstitia fibrarum ac lamellarum ossearum excrescentiis fungosis opplentur, saepe quoque pars adfecta in monstrosam molem et figuram expanditur

DXL. Sedes morbi est

a ) aut superjicialis , rationem cari ei I. DCCCLV. ) expositam in omnibus

sequenS,

b) aut profunda in interiori ossis fabrica resi

dens. Incipere tunc solet morbus dolore profundo osteo copo ad motum non vero ad tactum ducto; accedit deinde tumor, V s oe dema-

374쪽

g 6 Corri tiones. oede maloium vel statu lentum aemulans, et dolor ad attactum auctus; rumpuntur denique instegumenta, effunditur ichor foetidus rancidus specifici odoris et os spongiosum, corro um, corruptum adparet.

Ex quibus, comparatis cum illis, quae antea(I. DCCCCLI.) de cari et variis speciebus monuimus, patet vix gangraenam ossis a rerie humida disserre : quid Z quod raro datur caries notabilis, quae non Letui gangraena seu enecatione aliqualis partis ossis iuncta fuerit. DXLI. Prognosas gangraenae ossis, cognito mali principio, gradui, sedi, aetati, innititur. Quae vita iam priuata est parS ossis gangraenosa, fanationem haud admittit plenariam, sed sola separatione partis adfectae curatur. Quo longius latiusque diffusa est ossis gangraena, quo dissicilior aditus ad partem adiectam, quo vicinior ad partem corporis nobiliorem, quo magis complicatus est morbus(I. DCCCLVII.), quo plura ossi simul obsesserit. tanto difficilior cura, tanto maiores vitae ac sanitati insidias struit.

DXLI. b Indicationes clinatium gangraenae ossium eaedem sunt, quas sub cariet therapia(I. DCCCLXIII. indicauimus. Includit nempe

tis internae, e X tern Ae,

375쪽

Corruptioves.

uae,

e) partis corrutae separnsionem F) ciceris denique consolidationem. Omnia quidem ad regulas antea lassius expositas. Neque ad amputationem coniugiat chirurgus, nisi, causa in ante cestum ablata , caries subsistat, partes molles tali modo adsectae fuerint, ut membrum con-

- et

seruari nequeat, et certum denique vitae periculum a resorpto pure immineat; haud neglectis monitis, quae circa amputationis necessitatem in carie i(I. DCCCLXIX.) et gangraenae partium mollium(DXXXl. chirurgia antea sunt exposita.

DXLII. Dantur tamen casus, in quibus gangraena cariosa, sponte Prognata, nulla peculiaria acrimoniae signa adsunt, seu contra quo S remedia, quae videbantur indicata, frustra adhibentur, seu ipsa specifica incassum (I DCCCLXIV. porriguntur Sub hac rerum facie, Victum tenuissimum, pauculas uncias carnis tosti et panis bis cocti haud exce- dentem, et potum copiosissimum decocti radicum fasssaparillae, vel chinae , vel graminis , qui de quod ipsos aquae frigidae purae, per unum vel plures menses continuatum, mirum saepe essectu e praestare certa experientia constat. Quae medendi ratio in aliis ulceribus maxime rebellibus, uti in variis

376쪽

, riis morbis chronicis a vitio humorum abscondito, pluries nobis successit. Plurimi quoque aegroti, de restitutione vere anxii, primis diebus praeterlapsis, longam hanc abstinentiam, qua tota humorum massae reuera mutatur, o time serunt

Nec rosis ocium. DXLIII. Necrosis ossium est ille status praeternaturalis, in quo os vel integrum vel pars eius circulo sanguinis et omni vita priuata exsiccatur, a reliquo vivo separatur, et saepissime naturae viribus iterum restituitur. Morbus pueris magis quam

adultis, his magis quam senibus familiaris, duriores et compactiores ostium partes, diaphysin tibiae maxillae inferioris, femoris, fibulae, humeri, radii, vinae maxime infestat, rarius alia osta, rarissime ossa cellulosa invadit. Nec rosis ossium nunc cariei iuncta, a ciuusis cariet generalibus (I DCCCLIJ J insurgit, nunc absque carie a causa quadam abscondita haud scrupulosissimo examine indaga, a, sub stantia ossis organica enecatur soluitur periosteum, et color ossis in album nigricantem abit, succedunt lcera, per quae ossis superficies aequalis haud mutata detegitur DXLIV. Sanasio haud nisi separatione corporis

mortui, tunc omnino alieni, lentissime succedit, solis natiuae viribus perficienda, artii tamen auxiliis ad rationem virium et constitutionis aegroti adsumtis OS mortuum vacillans, et plane solutum, vel exulcere

377쪽

Corret tion I. ulcere obuio extraehitur, vel incisis in antecessum partibus mollibus educitur, vel ope instrumentorum idoneorum in frustula minora diuisum aufertur. Ablata parte emortua interdum os plane restitutum reperitur, quod in ipso toto corpore maxillae inferioris et tibiae, quid y quod ipsius femoris ablato, absque notabili figurae et longitudinis mutatione fieri posse aliorum et propria experientia docuit. Interdum noua substantia ossea callosa, primo fibrosa, papillulis carneis in ermixta, deinde pumicosa cum vel absque carie humida, denique sparsim eburneae vel l ideae duritiei partem necroticam circumdat. Hinc obseruata de osse in osse reperto Reliqualiactatio de iis haud abludit, quae circa ulcerum

Piam notauimus. tDXLV. Variae corruptionis species (DXII.)expositae haud raro tristem necessitatem ablationis partis cuiusdam, nullo plane modo absque vitae discrimine seruandae inducunt, quae medendi ratio amputatio salutari solet, de qua chirurgia iam venit dicendum. Instituitur vero a) vel in arilibus, b) vel in aliis Fingulis fartiblis et organis torporis humani, quae existit alio saluta solet.

378쪽

3 Sotari reptione . Attis ut otiones. DXLVI. In uniuersum quidem amputatio eis cuiuslibet partis morbo immedicabili correptae vel vitio notatae ablatio chirurgica, usitatiore autem sensu dicitur operatio, qua pars quaedam ad extremit aetes pertinens serramentorum ope a reliquo corpore sepa- Iatur. Q ae non solum a membro immedicabili adsectione molesto, vel etiam morbi contagione periculoso liberat, verum etiam saepistime ea arte perscitur, ut membrum arte factum in locum ablati substitui queat. Vnde intelligitur, remedium, quod inquam plurimis et miserabilissimis periculos stimisque

adsectibus solum superest, neque raro cortiorem, citiorem, et minu S crudelem sanationem promittit,

quam alia ac saepe discriminis plena seruandi membri adfecti tentamina non plane ex chirurgia esie proscribendum

DXLVII. Verum enim vero tristi hocce et duro auxilio semper momentoso et periculaeo et si non licet, nisi nullae plane alia supersit vitam seruandi ratio; omnino relinquendum est, quoties vires aegroti operationi eiusque sequelis ferendis i pares sunt aut omnis causa effectu Sue morbi, quantumuis amputetur, tolli nequit. Hinc neque gangraena neque neciosis amputationem admittit, antequam morbus substiterit, atque haud aequivoca separationis et suppurationis laudabilis signa apparuerint: causa enim mali non ablata vel saltem ad maximam partem suppressa corruptio in extremo truncato renascitur. Perinde

379쪽

Corruptionss. 3 Si fide intutum est remedium, si partem, in qua amputatio instituenda esset, insta immatic, oedema, stupor, emphys ema, occupet. DXLVIII. At vero in solo hoc auxilio omnis aegrotum seruandi ses plerumques ita es,

a) quoties a vulnere contuso, siclopetario, fractura complicata, membri cuiusdam ossa, ligamenta, tendine S, Vas a sanguifera, nervi, praecipue circa articulo S, totalem comis minutionem et destructionem passa fuerint, et grauissimae inflammationis citus in gangraenam transitus, haud incisionibus congruis ci alia therapia exposita auertendus, cum certo vitae discrimine praeuia

deatur.

b) quoties, fracto osse, callus plane deficit et causa huius vitii abscondita (I. MCCXXIX.

nec scrupulosis mo examine indagari, nec huic: vitio occurri potest. quoties membrum globo maiori e machina

pyreae misso plane ablatum, o S comminutum, sartes molles laceratae fuerint, nec commotionis symptomata per reliquum corpus diffusa videantUr. Q si gangraena vel necrosis localis, vel ab iniuria externa, vel a causa interna haud sub

380쪽

Corruptiones.

membrum OCCUpat.

e) si in vicere complicato carie grauiori, articulari praecipue, seu tertio fungi articulatis stad I (ALIIl.) ichor ex parte adsecta rei orptus febrem exitialem alit.

quoties denique tanta adest trunci arteriosi

laeso, ut indomabilis haemorrhagia vitaei periculum inferat, vel clauso canale artus sanguine destituatur. Neque adeo culpandi sunt miseri, qui membrum post restitutionem utcumque demum obtentaem inutile et molestum suturum resecari malunt. DXLIX. Dictae quidem causae nocentes saepissime amputationem poscunt: non dissi tendum tamen, haud raros casus occurrere, ubi dirissimi morbi et grauissimae laesiones artis auxiliis externis, internis, rite, strenue, et patienter adhibitis sanatae sue . runt, Et membrum te luatum luit. Maxima inde et consummata chirurgi sagacitate opus est, ad n o tam nis titutionis necessitatem determinandam, ut aptentissime inquirat in laesionis gradum atque indolem, aegroti constitutionem, symplomatum accessum, morbos praegressos cet. Nunquam enim de .cet ad tristem mutilationem accedere, nisi unica spes vitae seruandae in amputatione haereat. D L.

SEARCH

MENU NAVIGATION