Principia systematis chirurgiae hodiernae in usum publicum et privatum adornata

발행: 1788년

분량: 744페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

441쪽

uinisse.

bracheria elassica iisdem premuntur dissicultatibus, quibus non e lassica . Si bracherium haud elasticu in applicatum fuerit, semper loro minori, rite obducto, siniti I opus est, quod in parte laterali posteriori adfixum, inter crura in latere adfecto traducitur, et in parte anteriore puluinaris tali modo firmatur, ut pro necessitate magis minusue adstringi queat.

DCXLV. Bracherio elasgi a rite adaptata et confecta omnino, quoad securitatem, simplicibus palmam praeripiunt, cum ad varium motum abdominalem cedant, dissicilius punctum comprimendum relinquant, neque sub usu bracherii elastici ut

plurimum' loro inter crura ducendo opus sit. Constat vero ex elatere semicirculari, cuius anteriori extremo pila annulum eompressura adfigitur, posterius vero in regione opposita ossi sacro innititur, cui nectitur Ioram reliquam abdominis partem circumdans, ad anteriorem puluinaris partem adfigendum. Ferrum pro elatere cum elasticitate aliquantum flexilest, inde ex chalybis et ferri aequalibus partibus' fri. gide fabricatum. Quo fortior autem compressio requiritur, uti in herniis maioribus inueteratis, aut in iis, qui fortiores corporis exercitationes effugere haud possunt, eo latius crassius quo sit ferrum elasticum. Maximum vero negotium in eo vorsatur, ut

elater in omnibus punctis corpori aequaliter indum-bat, in quo magna certe et artificis et chirurgi attentione opus est, praecipue cum nonnulli arctioribus et complanatis , alii latioribus et eminentioribus

442쪽

Merulae.coxis sint praediti. Filum metallicum, crassum, si exile, corpori exacte adcommodatum, artifici figuram et mensura in Elateris praebere potest, qui deinde pro necessitate manibus chirurgi aliquantulum inflem poterit. Elater ad ileon oppositi lateris progrediens nullam utilitatis speciem nobis habere videtur. Aliqua vero instexio elateris ad inseriora prope pilum comprimentem utilis esse videtur, in bracherio, quod in hernia inguinali usurpatur, ut cingulum eo exarctius ileon circumdare postit, et quidem aliqua de trochantere distantia, ne huius motus cinguli situm mutet. Elater deinde involucro laneo vel crinibus et aluta denique molliorii ducitur. Frequentiorem huius tegminis renouationem mundities et securitas iubet, ne elater sudore et ferrugine corrodatur, nec cutiS ex coriatio inducatur. Pellis tamen leporina bracherio obducta, crinibus extrorsum versis, ad longum tempus haec incommoda auertit.

DCXLUI. Si in stroque laterethernia laboret aeger, retineri satis commode poterunt hern Ae singulo bracherio duobus puluin Mibus praedito, quae, ad exactam annulorum distantiam, lamina ferrea, convexitatem omphysiis ostium pubis excipiente, ad se inuicem connectutitur. Elatere tamen sortiori sub hoc statu opus est, quam si unica hernia adfuerit. . AE

DCXLVII

443쪽

Herniae.

usum sequentia porro sunt notanda a) Numquam adplicetur bracherium, nisi in situ horigon tali, si omnes partes in hernia con

tentas certe repositas esse adpareat. Remanens vero saccus herniosus usum brache

rii minime excludit. h) Primae bracherii adplicationes ab ipso chirurgo fiant. Hic certiorem faciat aegrotum de medendi ratione per brachoria, modo adplicationis et cautelis obseruandis. Saepius sub initio usus bracherii inspbiat aegrotum, an situs vinculi sit immutatus et an illud fortius constringere aut paullo rela

xare conueniat

c) Aegrotus ad minimum duobus bracheriis sit instructus, quae quouis mane in lecto commutare conuenit. Ad parcendum bracherio, praecipue in obesis et largo sudore saepius perfusis, conuenit linteamina molliora puluinari subiicere. d) Sentus regionis annuli ingratus, qui semper suspicionem mouet prolapsae alicuius partis intestinatis vel omentalis, solutionis bracherii. cautae explorationis et reductionis partis elapsae necessitatem inducit.

444쪽

i GH Excoriata a bracherio cutis, adsperso pul-Vei e certi ae, vel lauata aqua satu inina, et linteo subducto sanatur. D Si ob hi acherii pressionem ad si Ciones et tumores sunt culi spermatici vel tecticuli ac-i i cedant, a Ut lorum inter crura ductum laxetur, aut prominentia inferioris partis pulvinaris minuatur.

) Insantibus silictior bracherii usus omnino

nocivia S esse potest, cum varia ossium Curvaturae ac distorinitates inde induci posiint..iv Herniae inueteratae maiores dissicillime bracherio retinentur, nec maximus puluinarisi et tabambitu S retentionem faciliorem reddit; etsi hoc succedat 'tamen aut symptomatae compressionis a coarctato cauo abdominali inducuntur,i aut in alio latere breui alia

hernia sequitur. DCXLVIII. Quicunque bracherio utitur, semper eo diu noctuque attentissime utatur, ne hernia, data qua ui S occasione, iterum: descendat. Si sub bracherii usu seni et iterum prorumpat hernia, aut facile in carceratio a ceruice sacci coarctato accedit, aut saltem mensium vel annorum spatio spes sanationis perfectae eodem momento evanescit. Experientia enim certa constat, sacci hemio si collum atque annulum Attento, Continuo atque non interrupto bracherii usu, ac strenua partium elapsarum retentione, lento

coarctari,

445쪽

Hernicte.

I coarctari, tandem plane occludi et sanationem herniae radicalem sequi posse; id quod in iunioribus

satis frequenter, in adultis rarius, in senibuS vix umquam accidit. Diu vero continuandus est bracherii usus; neque nisi post multa atque cauta tentamina seponat braechelium aeger, primum nocturno tempore, postea diurno. Quo diuturnior atque attentior

bracherii usus, eo certior spes sanationis pe ectae adfulget. DCXLIX. Iam accedimus ad ther viam hernia-rtim immobilium, quae maximam certe chirurgi sagacitatem requirit in eligendis auxiliis morbi indoli aptis. Ante omnia sedulo inquirendum est, an ab incarceratione (DCXXIL), an a cohaesione praeternaturali partis elapsae (DCXXI.), an a coarctatione denique abdominali insurgat immobilitas. De cuiusuis status chirurgia sigillatim dicendum erit. DCL. Si incarceratio herniae adsit, studiosissime examinandum erit ad regulas (DCXXXIII. seq. expospas, an inflammatoria, an spasmodica, an a retentis in hernia corporibus sirictura adsuerit, an denique status mixtus adsit. Generalis therapia herniae incarceratae sequentes indicationes includit: a) in animationis prophylaxin aut mLdelam semper enim in omni graui in carceratione inflammatio vel iam adest vel saltem timenda est; CALLIS. CAIR. T. II. D d O Das-

446쪽

Dasim, siue stricturae hemio e causa siue essectus fuerit, therapiam e) solutionis asiti, et denique d) repostionis hernine varia tentamina.

Haud raro mixtus incarcerationis genius variae in

dolis auxilia simul adhibenda poscit. Saepissime

praepondium singulorurn binptomatum, ab attento chirurgo obseruatum, rei dubiae lucem adfundere, et therapiam idoneam dirigere poterit. DCLI. In uniuersum notandum, remedia in- carcerationi opitulantia, cito ac strenue adhibenda esse, cum natura hic parum Eut nihil faeciaet et omnis aegroti salus ab artis auxiliis petenda sit. Omnis mora, omnisque negligentior aut tardior remediorum usus semper damnosus, saepissime exitialis, erit. DCLII. Incarcerationi vere insanimatoriae mox sub sirictus ae initia occtirritar auxiliis antiphlogisti, cis, quae nec negligantur in spasmodica; in lenta vero nisi distincta instammationis signa accedant, minus indicata videntur. Ab internis tamen medicamentis antiphlogisticis in statu incarcerationis inflammatorio eo minus sperandum este patet, quuin adsumta mox vomitu reiiciantur, plurimaque irritationem tubi intestinatis augeant. PraecipuuS vero cardo vertitur in sanghinis detractione, quae non solum inflammationi obstat, et inde eo magis necessaria

447쪽

Herniae.

Isiuria est, quo distinctiora phlogoseos symptomata adsunt, sed quoque ob citam, quam inducit, de bili

tmem reductioni fauet. Sanguinis ex amplo Venae vulnere subita et copiosa missio, ad rationem constitutionis aegroti, ad animi deliquium usque protrahi poterit, in quo statu reductio herniae facilius succedere solet. Unica et larga sanguinis missio pluribus parcioribus omnino praeserenda erit. Neque adparens prostratio virium, pulsus paruu S, extremorum frigus , faciei pallor sub incarcerationis initio venae sectionem excludit, cum omnia haec debilitatis signa ipso sanguinis fluxu minui soleant. Sanguine detracto, mox. tentetur reductio, quae antea impossibilis, tunc haud raro succedit. Neque minus insignis utilitas est localis sanguinis eductionis ex regione annuli, scarificatione et hirudinum ope institutae.

DCLIII. Auxilia annoni nodica non solum conducunt in strictura herniae spasmodica (DCXXXV. ,

sed quoque in inflammatoria, in qua e flectus auctae irritabilitatis vix umquam desunt. Praecipua sunt semicupia, quae in spastica, uti quoque in inflammatoria, strictura eximii usus sunt, in lenta minus indicata videntur; sub incessu tentamen repositionis hemiae interdum facilius succedit: intinctis frequens abdominis et regionis annuli oleo blando: cataplasmata emollientia anodyna abdomini saepius Admotae ebsmata emollientia anodyna: Isecoctia rha ad dimidiam grani partem qua uis dimidia hora porrecta, D d a quae

448쪽

quae mirum certe ad soluendum spasmum stricturae herniosae essectum praestitit; alii similem essectum de aliis emeticis refracta dosii propinatis obseruarunt; denique vium, quod remedium, uti in aliis adfectibus spasmodicis, intrepide maiori dosi porrigi et

etiam cataplasmati et inunctionibus admisceri potexit. Neque symptomatum induciae in strictura spas- modica fallacissimae chirurgum a strenuo horum remediorum admi nistratione reuocare debent, quum aucta vehementia iterum insurgere soleant. DCLIU. D medio laxantia in incarceratione in-

flammatoria merito suspecta halientur, porrecta quoque mox vomitu eiiciuntur; neque in strictura spas- modica indicata videntur, nec utilitatis speciem habent, si omentum, aut vesica aut aliae partes incarceratae fuerint. In strictura vero ab excrementis accumulatis, vel a vermibus, vel a defectu motus peristallici intestinatis profecta, optimo cum successu adhibentur. Neque in hoc casu drastica fortiora secure usurpantur. Sal anglicanum, in octu pla parte aquae solutum, cochleatim quouis quadrante horae sumendum, multiplici experientia comprobatum essectum praestat. Si complicatio spastica adfuerit, vel vomitu eiiciatur medicina, oleum ricini americani, vel oleum lini et nonnulla grana opii cum succo citri utiliter admiscentur. Ipsum decoctum herbae nicotianae, cuius duae drachmae ad colaturam octo unciarum Coqialantor, quantum Cochleare capiat, omni

hora porrectum, in aluo ducendo mirandum inter- dum

449쪽

dum effectum praestitit; lac sulphuris quoque utili

ter adhibetur. DCLV Inter remedia , aluum ducentia, principem in hernia incarcerata locum tenent chismata simulautia (I. CCXCIII.), quibus motus tubi m- testinatis peristallicus incitatur, strictura hermosa Interdum soluitur, ec excrementorum transituS promovetur. Praecipue laudem merentur clysmata e tumotabacino (I. CCXCV.) infliminentis idoneis hunc ad scopum inuentis tib adplicanda; si haec deficiunt, solita fistula tabacina scopum attingere potest sagacitas chirurgi. Eligatur vero pro enemate labacino Nicotiana fortis, et diu continuetur fumi Instatio; nam post integrae horae instationem et combussis duabus unciis istaci, solutionem alui demum secutam esse constat. Ob neglectas has cautelas, essicacissimum remedium , haud satis diu protractum, multis non profuit. In flatu tamen vere inflammatorio clysmata tabacina haud indicata videntur. Aequalem ac interdum maiorem vim edunt clysmata ex aceto et aqua frigidissima parata minus certam

ac securam salina, squillitica, drastica. DCLVI. Remedia externa, herniae admouenda, sunt a) vel emollientia casiD,

b) vel adpringentia frigida. Dd a Priora,

450쪽

Priora, ad ipsamih Erniam adplicata, in uniuersu invita noxae suspicionem effugiunt, abdomini vero et

regioni annuli imposita ( DCLIII ) sub stlictura her

mae spasmodica mirum saepe effectum edunt. Inter posteriora laudantur aqua frigidissima, glacies, nix, aqua saturnina, aceturn s le ammoniaco nuptum, spirituosa varia; horum tamen remediorum vires adsti ingentes vix per varia inuolucra ad partes in herma contentas . extendi posse videntur; e contrario horum remedioxum ess cacia, certa experientia comprobata, soli frigori et pressioni debetur. DCLVII. Frigiis inter omnia remedia externa, electricitate forsan excepta, maxime et citissime penetrans condensat liquida in vasis, aerem in intestino prolapso contentum, constringit partes se idas, minuit voluimen herniae et inde reductioni sauet.

Duplici vero modo a Psicari potest frigus a) vel subita superium isone aquae frigidissimae

in abdomen et herniam; quo facto ob citam constrictionem partium interdum eodem momento recedit hernia. Quae tamen medendi ratio ob subitarn musculorum abdominalium constrictionem vix noxae suspicionem effugit;

B vel impositione lintea menti pluries duplicati, aqua frigidissima imbuti, vel niue aut glacie repleti, supra herniam; quod saepius

commutatur, ut frigori S maior atque aequalis gradus in hernia sustineatur. Per

SEARCH

MENU NAVIGATION