장음표시 사용
151쪽
1 o C. I. CAESARIS COMME NT. tabant: pubdicanis , uti in sorte secerant, insequentis anni vectigal promutuum. Praeterea Ephesi a fano Dianae depositas antiquitus pecunias Scipio tolli jubebat ,
XXXIII. Cum in fanum ventum esset, adhibitis compluribus Senatorii odidinis , quos advocaverat Scipio, litterae ei redduntur a Ρompeio, mare tTansisse cum legionibus Caesarem p properaret ad se cum exercitu venite , omniaque posthaberet. His litteris acceptis , quos adVOCAVerat, dimittit: ipse iter in Macedoniam parare incipit; paucisque post diebus est prosectus. Haec res Ephesiae pecuniae salutem attulit. XXXIV. Caesar , Antonii exercitu conjuncto , deducta Orico legione, quam
tuendae orae maritimae causa posuerat, ten
tandas sibi provincias, longiusque procedendum existimabat: et, cum ad eum I gati venissent ex Thessalia AEtoliaque , qui praesidio misso pollicerentur earum gentium civitates imperata facturas ; L. Cassium Longinum cum legione Tironum , quae appellabatur Vigesima septima, atque equitibus cC, in Thessaliam; C. Calvisium Sabinum cum cohortibus V, paucisque equitibus, in AEtoliam misit e maxim que eos, quod erant Propinquae regiones,
152쪽
de re frumentaria ut providerent hor rtatus est. Cn. Domitium Calvinum cum legionibus duabus, x I et XLI , et equi
tibus D , in Μacedoniam proficisci jussit; Cujus provinciae ab ea parte , quae Libera
appellabatur , Menedemus, princeps earum regionum, missus legatus, omnium suorum excellens stuclium profitebatur.
XXXV. Ex his Calvisius, primo ad'
Ventu summa omnium AEtolorum recep
tus Voluntate; praesidiis adversariorum Calydone et Naupacto dejectis, omni Et lia potitus est. Cassius in Thessaliam cum legione pervenit. Hic cum essent factiones duae , varia voluntate civitatum utebatur. Egesaretus, veteris homo potentiae , Pompeianis rebus studebat. Ρetreius, summae nobilitatis adolescens, suis ac suo rum opibus Caesarem enixe iuvabat. XXXVI. Eodemque tempore Domitius in Macedoniam venit: et, cum ad eum seequentes civitatum venire coepissent , nunci Scipionem cum legionibus , magna et opinione et fama omnium: nam plegum que in novitate fama antecedit. Hic, nullo in loco Macedoniae moratus, magno impetu contendit ad Domitium; et, cum ab eo millia passuum X X abfuisset, subito,
se ad Cassium Longinum in Thessaliam
153쪽
convertit. Hoc adeo celeriter fecit, ut s,mul adesse et venire nunciaretur e et squo iter expeditius faceret, M. Favonium ad flumen Haliacmonem , quod Macedoniam a Thessalia dividit , cum cohortibus II x praesidio impedimentis legionum reliquit , castellumque ibi muniri jussit.
Eodem tempore equitatus regis .Cotys ad castra Cassii advolavit, qui circum Thcssaliam esse consueverat. Tum timore perterritus Cassius , cognito Scipionis ad- Ventu , Visisque equitibus , quos Scipio nis esse arbitrabatur, ad montes se convertit, qui Thessaliam cingunt; atque ex his locis Ambraciam versus iter facere Coepit. At Scipionem properantem sequi, litterae sunt consecutae a M. Favonio: Do mitium cum legionibus adesse ; nec se praesidium , ubi constitutus esset, sine auxilio Scipionis tenere posse. Quibus litteris acceptis, consilium Scipio iterque commutat ; Cassium sequi desistit ; Favonio auxilium ferre contondit. Itaque die ac
nocte continuato itinere, ad eum pervenit tam opportuno tempore , ut simul
Domitiani exercitus pulvis cerneretur , et primi antecursores Scipionis viderentur. Ita Cassio industria Domitii, Favonio Scipionis celeritas salutem attulit.
XXXVII. Scipio:in castris stativis bi-
154쪽
duum moratus ad flumen, quod inter eum et Domitii castra fluebat, Haliacmonem, tertio die, prima luce, exercitum vado transducit; et, castris positis , postero die mane Copias ante frontem castrorum instruit. Domitius tum quoque sibi dubitandum non putavit, quin productis legionibus proelio decertaret: sed, cum esset inter bi nn castra Campus circiter millium passuum VI, castris Scipionis aciem suam subjecit. Ille a vallo non discedere perseveravit. Attamen, aegre retentis Domitianis militibus , est factum, ne proelio contendere tur; et maxime , quod rivus difficilibus ripis castris Scipionis subjectus , progressus nostrorum impediebat. Quorum studium alacritatemque pugnandi Cum cognovimret Scipio, suspicatus fore , ut postero die
vut invitus dimic)re cogeretur , aud ma gna cum infamia castris se continere, qui magna cum eXspectatione venisset; tmere progressus turpem habuit eXitume et no tu , ne conclamatis quidem vasis, flumen transit; atque in eamdem partem, eX qua
venerat, rediit e ibique prope flumen, edito natura loco, castra posuit. Paueis diebus interpositis , nocm insidias equitum co locavit; quo in loco superioribus fere di bus nostri pabulari consueverant: et, cum quotidiana consuetudine Q. Varus triae
155쪽
sectus equitum Domitii venisset , subito illi ex insidiis consurrexerunt et sed nostri sortiter eorum impetum tulerunt, Celerseterque ad suos quisque ordines rediit, adique ultro universi in hostes impetum s cerunt. Ex his circiter LXx X intersectis, reliquis in fugam conjectis , nostri, duo
bus amissis, in castra se receperunt.
XXXVIII. His rebus gestis, Domi lius sperans Scipionem ad pugnam elici
posse , simulavit sese angustiis rei frumentariae adductum Castra movere ; VR sisque militari more conclamatis , pro gressus millia passuum III, loco idoneo et occulto omnem exercitum equitatum
que collocavit. Scipio , ad sequendum Paratus , equitatum magnamque partem levis armaturae ad eXplorandum iter Domitii et cognoscendum praemisit e qui cum essent progressi, primaeque turmae insidias intravissent, ex Demitu equorum illata suspicione , ad suos se recipere Coeperunt ἔquique hos sequebantur , Celerem eorum receptum conspicati restiterunt. Nostri , cognitis insidiis , ne Bustra reliquos eXspectarent , duas nacti hostium tummas exceperunt. In his suit M. Opimius
praefectus equitum. Reliquos omnes earum turmarum aut intersecerunt, aut captos ad Domitium dedoerunt. . ,
156쪽
DE BELLO CIVILI LIB. III. I sXXXIX. Deductis orae maritimam
Caesar praesidiis , ut supra demonstratum est, I II cohortes Orici, oppidi tuendi causa, reliquit; iisque custodiam navium longarum transdidit, quas eX Italia transduxerat. Huic officio oppidoque pMerat Acilius legatus. Is naves nostras in interiorem partem post oppidum reduXit, et ad terram deligavit, faucibusque portus navem onerariam Submersam objecit; et huic alteram conjunxit ἔ Super qua tumrim effectam ad ipsum introitum portus opposuit, et militibus complevit, tue
damque ad omnes repentinos casus trans-didit. XL. Quibus cognitis rebus, Cn. Pompeius filius, qui classi AEgyptiae praeerat,
ad Oricum venit; submersamque navim remulco, multisque contendens funibus. adduxit: atque alteram naVem , quae erat
ad custodiam ab Acilio posita, pluribus aggressus navibus , in quibus ad libram
fecerat turres , et eX Superiori pugnans Ioco , integrosque semper defatigatis summittens, et reliquis partibus simul ex temra scalis et Classe moenia oppidi tentans, ut adversariorum manus diduceret , labore , et multitudine telorum, nostros vircit: dejectisque defensoribus, qui omnes scaphis excepti refugerant , etiam navem
157쪽
r 6 C. J. C EsARIs COM MENT.eXpugnaVit; eodemque tempore ex altera parte molem tenuit naturalem objectam , quae pene insulam contra oppidum est cerat: I V biremes, subjectis scutulis, impulsas vectibus in interiorem partem trandiduXit. Ita eX utraque parte naves longas aggressus, quae erant deligatae ad terram , atque inanes, I v ex his abduxit, rei quas incendit. Hoc confecto negotio, D. Laelium ab Asiatica classe abductum reliquit , qui commeatus Bullide atque Amantia importari in oppidum prohibebat; ipse Lissum prosectus, nRves oner rias XXX a M. Antonio relictas intra Portum aggressus , omnes incendit. Lissum eXpugnare conatus, defendentibus civibus Romanis qui ejus erant conventus , militibusque quos praesidii causa miserat Caesar , triduum moratus , paucis in oppugnatione amissis, re insecta, inde dis
X LI. Caesar, postquam Pompeium ad Asparagium esse cognovit , eodem cum eXercitu pro Lectus , expugnato in itin re oppido Parthinorum, in quo Pompeius praesidium habebat, III die in Macedoniam ad Pompeium pervenit, juxta que eum castra posuit; et postridie, eduintis omnibus copiis, acie instructa, decemnendi potestatem Pompeio secit. Ubi eum
158쪽
suis locis se tenere animadvertit; reducto in castra exercitu , aliud sibi consilinmcapiendum existimavit. Itaque postero die omnibus copiis, magno circuitu , dissicili angustoque itinere , Dyrrhachium prose tus est ; sperans Pompeium aut Dyrrhachium compelli, aut ab eo intercludi pos-so ; quod omnem Commeatum, totiusque belli apparatum is eo contulisset: ut accidit. Pompeius enim primo ignorans ejus consilium , quod diverso ab ea regione itinere prosectum videbat , angustiis rei
humentariae compulsum discessisse existimabat: postea per eXploratores certior factus, postero die castra movit; breviore itinere se occurrere ei posse sperans. Quod fore suspicatus Caesar, militesque adhortatus ut aequo animo laborem serrent ;parva parte noctis itinere intermisso, mane Dyrrhachium venit, cum primum Bymen Pompeii procul cerneretur ἔ atque ibi castra poSuit. X L II. Pompeius interclusus Dyrrhachio , ubi propositum tenere non potuit , secundo usus consilio , edito loco , qui 3ppellatur Petra , aditumque habet navibus mediocrem , atque eas a quibusdam protegit ventis , castra communit. Eo palatem navium longarum Convenire, frumentum commeatumque ab Asia, atque OIn-
159쪽
r48 C. J. CAESARI s COMMENT nibus regionibus quas tenebat, comportari imperat. Caesar, longius bellum ductum iri existimans, et de Italicis comme tibus desperans, quod tanta dilagentia omnia littora Pompeianis tenebantur , Classesque ipsius, quas hieme in Sicilia, Gallia , Italia fecerat , morabantur ; in Epirum, rei frumentariae causa, L. Can letum legatum misit; quodque hae regiones aberant longius , locis certis horrea constituit I vecturasque frumenti finitimis civitatibus descripsit: item Lisso , Ρarthi nisque, et omnibus castellis , quod esset frumenti, conquiri jussit. Id erat pereXI guum, cum ipsius agri natura, quod sunt loca aspera et montuosa , ac plerumque utuntur frumento importato I tum quod Pompeius haec providerat, et superioribui diebus praedae loco Parthinos habuerat , frumentumque omne Conquisitum , spositatis effossisque eorum domibus, per equis
X LIII. Quibus rebus cognitIS , UaeSarconsilium capit ex loci natura. Erant enim circum captra Pompeii permulti editi atque asperi colles et hos primum praesidiaptenuit, castellaque ibi communiit: inde, ut loci cujusque natura serebat, cX castello
in castellum perducta munitione , CIrcum
vallare Pompeium ipstituit; haes .peςlapii
160쪽
quod angusta re frumentaria utebatur ἔquodque Pompeius multitudine equitum valebat , quo minore periculo undique
frumentum Commeatumque eXercitui supportare posset e ) simul, ut pabulatione Pompeium prohiberet; equitatumque ejus ad rem gerendam inutilem efficeret: terno, ut auctoritatem , qua ille maxime apud exteras nationes niti videbatur, minueret; eum fama per orbem terrarum percrebuisset, illum a Caesare obsideri, neque audere
proelio dimicare. XLIV. Pornpeius neque a mari Dyrrhachioque discedere volebat; quod omnem apparatiam belli, tela , arma, tormenta , ibi collocaverat; frumentumque exercitui navibus supportabat e neque m nitiones Caesaris prohibere poterat , nisi proelio decertare vellet; quod eo temporct statuerat non esse faciendum. Relinquebatur ut, eXtremam rationem belli sequens , quam plurimos colles occuparet; et quam latissimas regiones praesidiis teneret; Caesarisque copias , quammaXime posset, distineret. Idque accidit: castellis enim XXIV essectis , xv millia passuum circuitu amplexus , hoc spatio pabulabatur; multaque erant intra eum locum manu sata , quibus interim jumenta pasceret. Atque ut nos