C. Julii Cæsaris Quæ exstant opera; cum A. Hirtii sive Oppii commentariis de bellis Gall. Alexand. Afric. et Hispaniensi. Accesserunt ejusdem Cæsaris fragmenta, nec non et nomina populorum, oppidorum et fluviorum, quæ apud Cæserem reperiuntur. ... To

발행: 1755년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

161쪽

r s o C. J. CAE SARIS COMMENT. perductas ex castellis in proxima castella ἔne quo loco erumperent Pompeiani , et

nostros post tergum adorirentur , timebant r ita illi interiore spatio perpetuas munitiones efficiebant; ne quo loco nostri intrare , atque ipsos a tergo circumvenire possent. Sed illi operibus vincebant; quod et numero militum praestabant, et interiore spatio minorem circuitum habebant. Quae cum erant loca Caesari capie

da , etsi prohibere Pompeius totis copiis,

et dimicare non constituerat ; tamen suis locis sagittarios funditoresque mittebat ,

quorum magnum habebat numerum: multique ex nostris vulnerabantur; magnus que incesserat timor sagittarum e atque omnes fere milites, aut ex coactis , aut eX centonibus , aut ex coriis tunicas aut tegmenta fecerant, quibus tela vitarent.

- X L y. In occupandis praesidiis magnavi uterque utebatur: Caesar, ut quam Brigustissime Pompeium contineret Pompeius , ut quam plurimos colles quam maximo circuitu occuparet e Crebraque ob eam Causam proelia fiebant. In his, cum legio Caesaris I x praesidium quoddam occupavisset , et munire coepisset; huic loco Propinquum et Contrarium collem Pompeius occupavit, nostrosque opere prohibere coepit e et cum una ex parte Prope

162쪽

ng BELLO Crura. t LIB. III. rueraequum aditum haberet ; primum sagittariis landitoribusque circumjectis , postea

levis armaturae magna multitudine missa , tormentisque prolatis , munitiones impe diebat r neque erat facile nostris uno tempore propugnare , et munire. Caesar, cum suos eX omnibus partibus vulnerari videret ἰ recipere se statuit, et loco eXcedere.

Erat per declive receptust illi autem hoc acrius instatiant , neque regredi nostros patiebantur ; quod timore adducti locum relinquere videbantur. Dicitur eo tempore glorians apud suos Pompeius dixisse ; Non recusare se , quin niuillius usus Imperator existimaretur, si sine maximo detrimento legiones Caesaris sese recepissent inde ,

quo temere essent progreSsce. XLVI. Caesar, receptui suorum timens crates ad extremum tumulum contra hostem proferri, et adversas locari; intra has mediocri latitudine sessam , tectis militibus, obduci jussit ; locumque in omnes partes quam maxime impediri. Ipse idoneis locis landitores instruxit, ut praesidio nos tris se recipientibus essent. His rebus completis , legiones reduci iussit. Pompeiani

noc insolentius atque audacius nostros premere, et instare coeperunti; cratesque pro munitione objectas propulerunt , utilassas transcenderent. Quod cum anima

163쪽

i s r C. I. CAESARIS COMMENT.

vertisset Caesar, Veritus, ne non reducti, sed rejecti viderentur , majusque detri mentum caperetur; a medio fere spatio suos per Antonium , qui ei legioni prae rat , cohortatus, tuba signum dari, atque

in hostes impetum fieri, jussit. Milites legionis I x subito constipati, pila conjecerunt ; et ex inferiore loco adversus clivum incitati cursu , praecipites Pompeianos egerunt , et terga Vertere coegerunt e quibus ad recipiendum, crates directae, longuri, que objecti, et institutae fossae, magno impedimento fuerunt. Nostri vero , qui satis habebant sine detrimento discedere , Com pluribus intersectis , V omnino suorum amissis, quietissime se receperunt; paul que citra eum locum, aliis comprehensis collibus, munitiones perfecerunt.

XLVII. Erat nova et inusitata belli

ratio, cum tot castellorum numero, tantoque spatio , et tantis munitionibus, et toto obsidionis genere; tum etiam reliquis rebus. Nam , quicumque alterum Obsidere conati sunt, perculsos atque infirmos hostes adorti, aut proelio superatos, aut aliqua offensione permoros, continuerunt ; cum ipsi numero militum .equitumque praestarent e causa autem obsidionis haec fere esse consuevit, ut frumento hostes prohibeantur. At contra integras atque

164쪽

DE B E L L o CI VIL I LIB. III. incolumes copias Caesar inferiore militum

numero continebat; cum illi omnium re rum copia abundarent: quotidie enim magnus undique navium numerus conveniebat, quae Commeatum supportarent ἔ ne que ullus flare ventus poterat, quin aliquaeX parte secundum cursum haberent. Ipse autem , Consumptis omnibus longe lateque frumentis , summis erat in angustiis.

Sed tamen haec singulari patientia militesserebant e recordabantur enim, eadem superiore anno in Hispania perpessos, ta bore et patientia maximum bellum co secisse. Meminerant ad Alesiam magnam se inopiam perpessos, multo etiam majo rem ad Avaricum , maXimarum se gen tium victores discessisse. Non, illis hordeum cum daretur, non legumina recusa bant e pecus vero , cujus rei summa erat

ex Epiro copia , magno in honore habebant.

XLVIII. Est etiam genus radicis inventum ab iis, qui fuerant cum Ualerio, quod appellatur Chara; quod admistum lacte multum inopiam levabat: id ad similitudinem panis efficiebant. Ejus erat magna copiae eX hoc effectos panes , cum in colloquiis Pompeiani famem nostris objectarent , vulgo in eos jaciebant, ut

spem eorum minuerent.

165쪽

rs C. J. CAESAR Is COMMEN .X LIX. Iamque frumenta maturescere

invipiebant, atque ipsa spes inopiam sustentabat ; quod celeriter se habituros c piam confidebant : crebroque voces militum in vigiliis colloquiisque audiebantur, prius se cortice ex arboribus νicturos, quam Pompeium e manibus dimissuros. Frequenter etiam eX perfugis cognoscebant, 'equos eorum ViX tolerari , reliqua vero jumenta interisse: uti autem ipsos valetudine non bona , cum angustiis loci, et odore tetro eX multitudine cadaverum , et quotidianis laboribus , insuetos operum ; tum aquae summa inopia affectos romnia enim flumina, atque omnes rivos, qui ad mare pertinebant, Caesar aut aver terat, aut magnis operibus obstruxerat. Atque , ut erant loca montuosa , et ad specus an stiae vallium, has sublicis in terram dimissis praesepserat , terramque aggesserat, ut aquam continerent. Itaque illi necessario loca sequi demissa aC palustria , et puteos fodere cogebantur; atque hunc laborem ad quotidiana opera addebant: qui tamen sontes a quibusdam praesidiis aberant longius, et celeriter aest, bus exarescebant. At Caesaris exercitus optima valetudine, summaque aquae Copia utebatur ἔ tum Commeatus omni genere praeter frumentum abundabat: quibus quo-

166쪽

tidie melius succedere tempus, majorem que spem maturitate frumentorum proponi videbant. L. In novo genere belli novae ab utrisque bellandi rationes reperiebantur. Illi, eum animadvertissent ex ignibus, noctu cohortes nostras ad munitiones excubare Isilentio adversi universas, intra multitudinem sagittas conjiciebant, et se consertim ad suos recipiebant. Quibus rebus nostri, usu docti, haec reperiebant remedia, ut alio loco ignes facerent, alio eineubarent.

Desunt aliqua. LI. Interim certior factus P. Sulla, quem discedens castris praesecerat Caesar, auxilio cohorti venit cum legionibus II; zujus adventu facile sunt repulsi Pompeiani r neque vero conspectum aut impetum nostrorum tulerunt; primisque dejectis , reliqui se verterunt, et loco Cesserunt. Sed insequentes nostros , ne longius prosequerentur , Sulla revocavit. At plerique existimant, si acrius insequi voluisset , bellum eo die potuisse finiri. Cuius consilium reprehendendum non videtur : aliae enim sunt legati partes, atque imperatoris e alter, omnia agere ad pra scriptum ; alter, libere ad summam rerum

167쪽

C. J. Cas ARIs COMMENT. consulere debet. Sulla ι a Caesare castris relictus , liberatis suis, hoc fuit contentus : neque proelio decertare voluit, quae res fortasse aliquem reciperet casum ; )ne imperatorias sibi partes sumpsisse videretur. Pompeianis magnam res ad receptum dissicultatem asterebat e nam ex iniquo progressi loco , in summo constiterant r si per declive sese reciperent ,

nostros ex superiore insequentes loco verebantur ; neque multum ad solis occasum temporis supererat: spe enim conmciendi negotii, prope in noctem rem doduxerant. Ita necessario , atque eX tem

pore capto consilio , Pompeius tumulum quemdam occupavit; qui tantum aberat a

nostro castello , ut telum tormento misesum adigi non posset. Hoc consedit lo-CO, atque eum communiit; omnesque ibi copias continuit. LII. Eodem tempore duobus praeterea locis pugnatum est. Nam plura castella Pompeius pariter, distinendae manus causa , tentaVerat; ne ex proximis praesidiis succurri posset. Uno loco Volcatius Tublus impetum legionis sustinuit cohortibus Io, atque eam loco depulit: altero Germani munitiones nostras egressi, Compluribus intersectis , sese ad suos incolumes

receperunt.

168쪽

Dr B E L L o CI VI LI L I B. III. LIII. Ita uno die VI proeliis iaptis, ID ad Dyrrhachium, Ira ad munitiones ἔcum horum omnium ratio haberetur, ad duorum millium numerum ex Pompeiamnis cecidisse reperiebamus , evocatoS cen turionesque complures. In eo fuit numero Valerius Flaccus L. filius , ejus qui

praetor Asiam obtinuerate signaque sunt sex militaria relata. Nostri non amplius XX omnibus sunt proeliis desiderati. Sed in castello nemo fuit omnino militum , quin vulneraretur; quatuorque eX una cohorte centuriones oculos amiserunt: et, cum laboris sui periculique testimonium afferre vellent, millia sagittarum circiter xxx in castellum conjecta Caesari ren meraverunt , scutoque ad eum relato Scetervae centurionis, inVenta sunt in eo foramina CCXNX. Quem Caesar, ut erat de

se meritus et de Republica , donatum millibus discentis aeris, ab octavip ordinibupad Primipilum se transducere pronunciavit ; ejus enim opera castellum conser Vatum esse magna eX parte constabat τcohortemque postea duplici stipendio , frumento , et spectariis militaribusque do-pis amplissime donavit. LIV. Pompeius, noctu magnis additis munitionibus , reliquis diebus turres eX-

itruxit ; et in altitudinem pedum XV effect

169쪽

118 C. I. CAESARIS COMMENT.tis operibus, vineis eam partem CB Strorum obtexit; et v intermissis diebus, a, teram noctem subnubilam nactus , eX- structis omnibus castrorum portis , et ad

impediendum objectis, tertia inita vigilia ,

silentio exercitum eduXit, et se in antis quas munitiones recepit.

L V. AEtolia , Acarnania , Amphilochis , per Cassium Longinum et Calvisium Sabinum , ut demonstra VimVS , r ceptis ; tentandam sibi Achaiam , ac paulo longius progrediendum , existimabat Caesar. Itaque eo Fusium Kalenum misit; et Q. Sabinum, et Cassium, cum cohortibus adjungit. Quorum cognito a ventu, Rutilius Lupus, qui Achaiam , missus a Pompeio, obtinebat, Isthmum praemunire instituit, ut Achaia Fusium prohiberet. Κalenus Delphos, Thebas, Orchomenum , voluntate ipsarum civitatum recepit et nonnullas per vim expugnavitereliquas civitates, circummissis legationibus , amicitiae Caesaris conciliare studebat. In his rebus fere erat Fusius occupatUS. L UΙ. Omnibus deinceps diebus Caesar exercitum in aciem aequum in locum produxit , si Pompeius proelio decertare vellet; ut pene castris Pompeii legiones subjiceret e tantumque a vallo ejus prima acies aberat , uti ne in eam telum tormento

170쪽

DE BELLO CIvILI LIB. III. Issadigi posset. Pompeius autem , ut famam et opinionem hominum teneret, sic pro castris exercitum Constituebat, ut tertia acies vallum Contingeret , omnisque ejus instructus exercitus telis eX vallo acὶ

jectis protegi posset. L VII. Haec cum in Achaia atque apud Dyrrhachium gererentur , Scipionemque in Macedoniam venisse Constaret , non oblitus pristini instituti Caesar , mittit ad eum Clodium, suum atque illius familia. rem; quem ab illo transditum initio et

commendatum , in suorum necessariorurn numero habere instituerat. Huic dat litteras, mandataque ad eum; quorum haec erat summa r Sese omnia de pace expertum, nihil adhuc arbitrari factum , xitio eorum, quoς esse auctores bus rei νolui ιet ; quod sua mandata perferre non opportuno tempore ad Pompeium νererentur a Scipionem ea auctoritate esse, ut non So lum libere , quae probasset, exstonere ς Sed magna etiam ex parte compellere , atque e rantem regere pOSuti praeesse autem Suo nomine exercitui ἰ ut, praeter auctorita tem , vires quoque ad coercendum habereti

quod si fecisset, quietem Italiae , pacem provinciarum , salutem imperii, uni omnes

acceptam relaturos. Haec ad eum manda.

ia Clodius reseri, Ac primis diebus, ut vim

SEARCH

MENU NAVIGATION