Tractatus de diuino, et ecclesiastico officio, seu de horis canonicis, in quo omnia, quae ad publicam chori, et priuatam diuini officij recitationem pertinent, explicantur. ... Auctore R.P. Petro Anello Persico Neapolitano Societatis Iesu ..

발행: 1643년

분량: 588페이지

출처: archive.org

분류: 축제 & 제례

201쪽

Praelatorum regularium', 37.art. 8.conclus. I.fin P. Suatius

tom. 2 de religione lib. 4 de horis canonicis cap. I .num. I 2. P. Filliu cius tom. 2. tradi. Σ3i cap. 6. num. I T. P. Valentia to. . disp. 6. q. 2.puncto Io.f.qu tempore fin dicit, esse peccatum

mortal quando esset admodum frequens , nimia perturbatio ordinis. Secunda sententia docet,non esse peccatum mortale, recita, re publice in choro horas canonicas non debitis horis, etiain ecclesijs Cathedralibus,regularibus,4 collegialibus, licet quandoque negligentia magna interueniat, dummodo communiter seruetur consuetudo,& debitum tempus, ratio est, quia cum hae circumstantia non spectent ad substantialiaci

materia praeceptae, in ipsis non incurritur peccatum mortale, nisi ex contemptu . Secundo tale praeceptum imponitur ad vitantium scandalum; sed circa hoc una, vel altera vice deficere, non causat graue scandalum , ergo non committitur peccatum mortale, ita docet Caietanus in summa verbo horari. 4 Armilla ibi num. I7.Na tr.cap. I. de oratione num. 38.dictoris.&ium.43.3 3.ω62.P.Valentia tom. .disp.6'. apuncto Q. f. quo tempore recitandum sit fin. hanc sententiam putat probabiliorem,P. Sanchectom a consiliorum moralium lib.7.cap. a.dubim a. conclus. I.P.Layman rom. lib. .

traei. I .cap. .num.o.Ver atque haec.Gauantus in commento

in Rubrieas Missalis tom. 2.sect. I tiro .num. 9 Bonacina stom. I.trata.de Officio disp. I.q. 3. punct 3 num. T. Diana par. I. irata. Id. de horis canon.resolutione i . Aragonia loco cita dici,tuno,aut altero die tempus mutare, non esse peccatum i-

Tertia sententia docet,peccare mortaliter Praelatos,& P - fictos ecclesiarum Cathedralium Regulatium,& Collegialisi, ex quorum negligentia no recitatur horae canonicae publice in choro,horis debitis, sic etiam subditos Praelatorum regularium, & praebendatos in dictis Ecclesiis Cathedralibus Collegiatis, sit in hoc transgrediantur praeceptum Praelatoruriatio es tui in Clementina . de celebratione Missarum praedictis Pra Iatis id praecipitur,quod graue esse praeceptum, constat ex verbo, Sancimaes, ibi posito,ita docet Angelus veta hora num. 22. Sylvest. ibi'.o.dicto 5. Tabiena dicto as.num r

202쪽

earte prima summae cap. 4aaonclusione 4 Margarita Con listbrum fol. I 6 I. Pro solutione dubii, dico I. acere murationem temporis

publica recitatione horarum canonicarum in choro, sine rationabili causa, probabilius esse peccatu mortale etiam si id his, aut semel fieret, propter scandalum, tui matutinum diceretur in choro postmeridiem , vel prima in occasu soIis,

nec ratio Caietani satisfacit, nam,ut bene docet Prauar. m. a.de religione Iib ..de horis canon. eap. s. num. Io si circu- stantia temporis praecipiatur, ut re vera hic praecipitur, multum pertinere potest ad substantiam praecepti, etiam si non pertineat ad substantiam actionis praeceptae, ut sacrificare mane, non vespere talis circumstantia est, ut sit de substatitia illius praecepti, & tanta potest esse illius circumstantiae violatio, ut sit peccatum mortale etiam si substantia actionis sacrificandi integre impleatur in hoc verissima est prima sententia . Ex dictis patet responsio ad secundam rationem secunda sententiae,quia etiam semel, aut bis facere mutatio. nem temporis in publica chori recitatione , sine rationabili

causa, generat graue scandalum. Dico secundo, peccare mortaliter Praelatos non procuram

tes recitari canonicas horas publice in suis ecclesjs,horis debitis Ratio est,quia Concilium Viennense, inclementiri is prima de celebratione Missarum, non solum praecipit horas

canonicas recitari, sed etiam addit modum eas recitandi, scilicet horis debitis, praecipit Praelatis, ut id summa,cum adiligentia curent , sic enim ait Sancimus , ut illi ad quos id pertinet,omni negligentia, et incuria relegata, ut in Calbed alibus, Regularibus, et Collegiatis ecclesiis horis debitis deuoldi psallatur, 1δllieitam curent diligentiam adhibere. In hac conclusione conueniunt omnes Doctores tertia sertentiae, subditos vero,qui a Praelatis iubentur, ut horis debitis recitent, tuc peccare mortaliter,quando ab alijs, tempore debito non recitarentnr,lic limitat Sylvest. ver hora quae o dicto 6. Nau.

cap. 3. de oratione num. O . P. Sanche tom. 2 consiliorum

moralium lib. 7. cap. a.dubio 42.conclus. a. ubi addit secunda limitationem, quando communiter deficerent in hoc, secus, quando semel, vel iterum

6 Quaeres,an possint Episcopi, Praelati Religionum ex aliqua rationabili causa dispensare in hac cmporis circum Y tia.

203쪽

tia, ut scilicet hora canonica alijs temporibus, quam consti. tutis recitentur Respondeo semel, vel iterum licite id posse ex rationabili causa,visi eum dum esset ad processionem is, vel habenda esset concio, vel similia; non vero posse imperpetuum,etiam causa iusta interueniente ratio est, quia hoc est ,

praeceptum concilij generalis , sed in huiusmodi praeceptis, non potest Episcopus in perpetuum dispensare, sed ex causa

solum ad emptis,ita Tabiena verbo hora dicto io Armilla ibi num. I 3. Nauarr. cap. I. de oratione num.7r ubi addit se

per requiri, ut concurrat opus aliquod publicuim qu0d eam horam sibi vendicet, puta Concio, Supplicationes, receptio bullarum, Principis, vel quid imittaquia honum publicum praeferendum est priuato, inagis publicum an inus publico;

Idem docet P. Suar. loco citato num L . P. Reginaldus lib. I g. cap. LI. stet. vlti II ia num. I7O.propositione . P. Sanche tona. Σ.consiliorum moralium b. 7 cd p. a. dubio a z. conclus. 3.P.

Quaeres, an sit peccatum mortale in uertere ordinem horarum in choro, v. g prius recitare tertiam, vel sextam,6 postea primamr Respondeo, circa hoc dubium duas esse sententias. priina docet,secluso scandalo,& aliis circumstant ijs, nullum esse peccatum, ratio est quia ordo non est de substantiam rarum, ita docet Gauantus in commento in rubricas Missalis,

disp. L. q.3.. puncto . num. 3. Diana parte 2.trac'. I a.de horis ea non resolutione 6.fin.

Secunda sententia docet, si id voluntarie fiat, sine causa urgente non fieri sine aliqua culpa, quia hoc est contra debitum ordinem, qui maxime in choro,& publice seruandus est, ita Solus lib. io .de iust. quaest 4 conclus. a. ubi dicit,esse mortale quando fit publice Petrus de Aragoni 2.2.q. 3.art. I 2. dubio 3 ver .de tempore dicto a. ubi ait,si id in conspectu Populi non fiat, non esse niortale, ergo significat esse mortale si

findy.Vasque 2 opusculo de beneficiis cap. q. f. Iart. 2.dubio num. 66. ubi dicit, ii rationabili causa id fiat, nullum ess peccatum,si sine rationabili causa bis,aut ter,non esse peccatum mortale, sed sit saepistine, aut ex mora quis id faceret, peccaret mortaliter, quia nimium ordini derogati: consuetudini

204쪽

tudini communi; P.Filllucius tom. a. tra 2I .cap.6.q. a.num. Is 3.dicit,talem ordinem esse praeceptum, suppo fita grauitate materiae, obligare ad mortales, Macignus tract.de horis canonicis cap.4 .num. 3. Pro solutione dico, secundam sententiam esse probabiliore, Ratio est,quia praedieta mutatio ordinis in publica chori recitatione ex se est ostensiua Populi, quando voluntarie,&sine causa fit videtur ecclesia institutio contemni, & tacito inde scandalum oritur, quia quodammodo eIudutur mysteria,quae per horarum canonicarum ordinem significantur; nam propter orationem publicam sunt institutae, deniquo grauis ecclesiastici praecepti contemptus existimatur. io Quaeres,an idem dicendum sit si ordo partium, inter se mutetur,ut si hymnus,qui dicendus est in principi dicatur in fine, capitulum, quod dicendum est in fine,dicatur in principio,vel psalmi recitentur ordine praepostero Respondeo, hoc publice in choro facere esse ex genere suo graue peccatum mortale nisi ex leuitate materiae, ut si unus versus tantu-psaluat postponatur, vel ex aliqua inaduertetia excusetur, Ratio est quia in his artificialibus unitas, de essentia rei consurgit ex ordine qui potest dici de substantia rei, oc talis est ordo vniuscuiuique hora canonicae, ergo in uertere ordinem,est illa destruere, Malium ritum introducere, ita docet P.Suar. tom. a.de religione lib. .de horis canonicis cap. II. num. . P:Filllucius tom. 2.traue. 23.cap. 6.q. a.dicto 2. num. Is 7.& a. 7.q. .dici .num. 23 3.

De Obligatiove, O praecepto diuinum ossicium, seu horas ca

nonicas reeitanes.

Cum communis Doctorum sententia assirmet, tria homi-nnm genera ad diuinum officium, seu horas canonicas recitandas ex praecepto teneri; nimirum, omnes clericos sacris ordinibus initiatos. Secundo omnes beneficium ecclesiasticum possidentes Tertio omnes religiolos pro te istos,&ad chorum destinatos,in'u' genere includuntur,etiam Omnes Moniales professa ,4 ad chorum deputatae, Cratio est, quia omnes praedicti sunt specialiter ad diuinum cultum, a depu-

205쪽

deputati lueo in hoc capite de omnibus praedictis singillatim agemus & ostendemus,quonam luteio luit omela eccle fiastico ad id teneantur.

Uninam clerici ad horas Canoni eas Meuandas rea Nary T Espondeo,& dico primo, tria esse ericorum genera. o Primum es illorum, qui sacris ordinibus sunt initiati. decundum, illorum, ni minores tantum ordines habent, Tertium, illorum, qui beneficium ecclesiasticum possident,&de omnibus his generibus agemus.' quaeremus, an ex praecepto teneantur quotidie horas canonicas recitare. Sed in hoc primo dubio,solum de primogenere; de reliquis vero insequentibus dubi js. IDico secundo, Clericos sacris ordinibus initiatos,etiam si beneficium eccletiastictim nullum habeant, neque ex ossicio. aut peculiari obligatione chori assistere teneantur, ex viso dius ordinationis ipsorum,ex praecepto teneri ad horas canonicas, saltem priuatina quotidie recitandas sub obligationOlpeccati mortalis. Haec conclusio satis constat ex communi suin consensu totius ecclesiae catholicae, & ratio praedictae obligationis est, quia huiusmodi clerici per ordines sacros diuino cultui sunt dediuati,ac proinde peculiari obligatione tenentur quotidie ad diuinas laudes celebrandas,modo ipsis ab ecclesii praescripto, sed ecclesii lege sanciuit ut hoc fiat per recitationem horarum canonicarum, urgo ad illas quoetidie recitandas ex praecepto Obligantur Haec est commu-inis doctorum sententia, eam expresse docet Sanctus Thomas

quodlibeto 6.q. s.art.8. Paludanus . d. Is.q. 6.art. .conclus3. Sanctus Antoninus p. 2.tit. . cap. I 2. S. I.& parte .lit. 3.c. 4. f. I. Anget .ver. hora num. I. Sylvabi'. a. nu . Tabiena dicto tertio num . . Caietanus cap. r. Armillanum. Nicolaus de Ploue in tractatu sacramentali tit diatoris canonicis quaest. c., Otus lib. io.cle iustitia quaest. .art.3. concluca Na- uarrus cap. 7.de oratione num. I dicto a. ex in manuali cap. 23:num. 97.verstrigefimo peccat. Petrus de Aragoni 2.2.q. 8 3.art. a.dub.3.conclusi.Viguerius cap. q. s. vers.q. IacobuS

206쪽

driquer par. I .summ .eap. 4I .conclus. l. num. 2. Ludovicus Miranda tom. i. Manualis Praelatorum Regularium,quae a. 7 arti conclus. I. Cardinalis Bellarminus tom. controuerclib. i. de bonis operibus in particulari cap.i9.Cardinalis Toletus in summa lib. 2.cap. 2.num a P.Gregorius de Ualentia tom. 3. disp.6.quaest.2.punc'. IO.f. .P. Ioannes AZOriusto. I.lib. Io capci.quaest-I. P.Suarius tom. 3. de religione lib. de horis canonicis cap. I 6.num. 2.P. Vasquea opulc.de beneficiis cap.4.F. I .art. I.dub. l. num. 3. P.Lessius lib. a. de iustitia carp. 3 7.dubic.9.num. T. P. Reginaldus lib. I s.cap. II sect I nuna.

Quaeres, quo iure praedicta teneantur ad horas canonicas quotidie recitandas Respondeo circa hoc dubium duas esse sententiasmrima ammaticlericos acris ordinibus initiatos, iure diuino teneri ad laudes diuinas aliquo modo quotidie ce Iebrandas, modum vero, 4brmalem D eum laudandi, ipsumque precandi, esse iuris canonici;quia hora canonicae, fuerunt ab ecclesia institutae, Ratio est, quia unum ex praecipuis officijsu finistri spiritualis est, Deum laudare, ipsumque

orare pro populo, cum ad hoc sit peculiari ratione a Deo,&ab ecclesia constitutus,iuxta idustiae ψy,ver.7.Omnem,qui in- Mocat nomen meum a gloriam meam creavi eum vel ut alii legum in Laadem meam; sed eo ipso,quo quis sacris ordinibus initiatur,peculiari Dei cultui mancipatur, e in statu Ministri spiritualis ecclesia collocatur;ergo eo ipso,quo iure diuino, naturali tenetur suu in Osticium exequi,tenetur etiam aliquo modo Deum laudare , ipsumque orare pro populor sed ecclesia modum,& formulam diuinarum laudum,ac precum lege sanciuit,& praecepit, ut a suis Miniit is per quotidianam horarum canonicarum recita; ionem ei soluantur; ergo eo ipso,quo quis per sacrorum ordinum iniceptioneta , in spiritualium Ministrorum ordinem asti iri itur,talis est vinculo obligatus. Hanc sententiam videtur expreue docer SThomas quodlibeto 6.quaest. 1.art.8.ver ubi ait Cisruns ex hoc, quod est elarietis,et praecipue insueris ordinibos cevsti arari tenetur dicere horas caηomcas uidentaremm Iales Decia liter

207쪽

1 DE HORIS CANONI cIs

liter sis assumpti ad laudem diuinam Eum sequitur Solus lib.

IO. de illa titiaq. S. art. R. conclusi.& ad .eamdem sententiam

licet diuerso fundamento, docet Panormitanus in cap. I. Notabili ultimo num 3.de celebratione Missarum Philippus Decius cap. Vtice in ecclesiarum mim. 63. de constitutionibus Angelus verbo hora num. 6. Rosella num. II. Tabiena dicto IS. num. I 6 Armillanum. O. Turre cremata cap.Eleuterius 9ι .dist.quaest. S. refert hanc sententiam, Mnon rei scit auar- rus cap :7. de oratione num. a. dicto I. Steianus Duranius i. i. 3. de ritibus eccle cap. a I. num . . Iacobus a Grati ij parte I. decision. lib. 2. cap. So. num . . . . Cardinalis Bellarminus to. . cantro uertiarum lib. I.de bonis operibus in particulari ca. I9.verca priorem,ait Iure diuino teneri Clericos, Mouachos ad Dacandum precibus,et laudibus Dei,magis , quam cate ros, tamen formam illam precum,et laudum, quae iuηc est in Asa, non a iure diuino, sed ab ecclesiae determinatione pendere.

Secunda sententia docet, obligationem recitandi diuinum o tricium, seu horas canonicas esse solius iuris ecclesii astici. Ratio est , quia nullum astignari potet ius diuinum immediate obligans praedictos clericos ad aliquod ollicium diuinum recitandummam si tale ius daretur, vel esset potitiuum, vel naturale non primum, quia, neque in sacris litteris scriptum inuenitur , neque per traditionem Sanctorum Apostolorum habetur, non secundum, quia nullo discurIueuidenti, nullaque ratione efficaci potest talis obligatio colligi ex solo charactere clericali: nam etiam ordines minores, cum imprimant charaeterem, inducerent aliquam obligationem neque talis obligatio sequi potest ex vi sacri ordinis, natunc, quo sacratior esset ordo, eo maior obligatio ex eo sequeretur, quare ad maiorem orationem esi et obligatus Presbyter, quam Diaconus, Episcopus , quam Presbyteri hoc autem falsum est,ergo, S antecedens Denique institutio canonicarum horarum est ecclesiastica, ut omnes fatentur, ergo etiam praeceptum de ipsis recitandis, erit ecclesiasticum macsententiam docuerunt Ioannes de Lignano o Laurentius Rodulphus, in Clementina et de celebratione Missarum, ut refert Panormitanus loco supra citato; Cardinalis clement,na I. eodem tit.Sylvest. ver. horae q. s. num . . in hanc sententiam videtur magis inclinari Armilla ver. horae, num. I. Hac sententiam sequuntur P. Agorius Om. I lib. I O cap. I quaest.7.

208쪽

P. Suarius tona. a.de religione lib. 4. de horis cap. 6. num. .

Bonaci nato m. I. tractat. de Orricio disputat. I. quaest .a .pun

Pro solutione huius dubii, mihi videtur dicendum, si prima

sententia intelligatur, ut eam explicata. Thomas, Mardi iralis Bellum inusio ciscitatis, verissimam este, obligationem colligi ex iure naturali &diuino,exul ordinis sacri, ut aperte ostendit ratio pro illa allata, , ut bene addit Nauarrus in

cap. 7. de oratione 'num a. dicto 3.Cleucus initiatus sacris iurenat rati obligatur ad referendum Deo maiores gratias, stiam laici,sed tantumae texaliter, o in determinate, non definiendo,

quae, quantae debeant esse illae, sed consuetudo immemorabilis

est,eas faciendas per pronuntiationem horarum canonicarum. Si vero intelligatur, ut eam explicat Panormitanus, Decius,

Angelus, alii praesertim Solus tib Io.de iustitia quaest. 3.art. 3. ad 3. ubi ait Ob. igation m hanc partim esse de iure diuinoma

in genere, quod omnω aerici sacris initiati ad aliquod Oscium diu intim rem autur, ius diuinum es , super no Papa dispensare νion potest quod autem horiast illud dicatur, ins es positiuum ecclesiasteum , super quo Papa ratione id legitima exigente,di- Θnsura potest. Eodem fere modo eam explicat Iacobus a Graitiis loco citato, si inquam sic intelligatur non videtur probabilis, tum quia nulla probabili ratione dici potest praedictos clericos teneri ad orandum septies in dies, nam licet David, id se fecisse, dixerit,iaon tamen nobis naturale,aut di uinum ius expIicauit; sed tantum consuetudinem suam narrauit tum etiam quia licet praedicti clerici spe talius ad lauda-dum Deum, ratione sui status obligentur; non tamen ex illa speciali obligatione euidenti racione deduci potest ex vi iuris diuini eos ad aliquod diuinum ossicium quotidie recita- dii in teneri, nam possent naturali obligationi satisfacere,recitando coronam, vel rosarium Beatae Virginis, quare falsume it,quod ex hac sententia inserunt Panormitanus, Malij, ω- tum posse Papam dispensare, ut predicti non dicant hoc,vel illud officium, non vero, ut nullum dicant, nam cum diuinuorficium,tam quo ad subisantiam, quam quo ad modum pς-deat ex ecclesiastico praecepto, potest Papa super utroqu dispensare,ut docent comunitet D D. quos infra citabo,cu de

causis,quae excubia recitasione diuini ossici,agemus.

209쪽

Quaeres, an praeceptum ecclesiasticum , quo Ieriet saetis Ordinibus inmati tenentur quotidie recitare diuinum ossi eium, sit expressum in iure Respondent a stirmative omnes, sere Canonici iuris interpretes, communi consensu asseruica Presbyter dist. oi .e cap. l. de celebratione Missarum , in quibus iisdem verbis dicitur. Presb3ter mane matutinalio miο expleto,persum seruitutis Da eanendo primam, teνtiam, sextam,nonamque persoluat. Ita Glossa A cap.si quis presbyter o a.d. in cap. I.de celebratione Missarum, verbo septenarius. Panormitanus ibi num. . August . ver horaq. I. Sylu. ibi quaest.2.num. 3.dicto . Talaiena quaest. I.num.1.4 I. i.nu. . Armilla num. I.Sotus lib. Io de iustitia quaest. .art. 3.conclusione . Nauarrus cap. 7.de Oratione num. dicto 3.Petrus de Aragonia .r.quaest. S .aria ita dubio 3 conclusione I.&alij. . Dices in pra dictis Canonibus , solum est sermo de presbytero, non vero de diacono, subdiacono, ergo de his dub-bus non est expressum praeceptum in iure. Respondet Panormitanus loco citatri,quem omnes alij sequuntur,in praedictis canonibus nomine presbyteri, comprehendi diaconum,&subdiaconum,nam ho nomen ita solet interdum accipi in iure, ut in cap. a.de cohabitatione clericorum, mulierum ubi dicitur, Si quisquam sacerdotum,idest presbyter, diaconus, xe subdiaconus,ubi aperte nomen sacerdotis extenditur, etiaad diaconum,& subdiaconum tamen illa est lex poenalis, quae deberet potius restringi, sed prinlicet responsio non ostendit hoc praeceptum, quoad Diaconos, iubdiaconos, .esse in iure expressum,neque posth in eo fundari,nam in dicto cap. 2.non ponitur nomen presbyteri, sed sacerdotis,quod secundum etymologiam amoliorem habet significationem, dicitur enim sacerdos,qua sit sacra dans,vel faciens,quod eum aliqua proportione conuenit etiam diacono, subdiacono,&quamuis nomen presbyteri ab aetate sumptum sit, sitam e

sacrae scripturae linpositum est ad significandum aliquid maius diacono, nam,ut bene probat S. Hieronymus in epistola xl ad Euagrium,significae Episcopum,& in multis scripturae locis ostenditi eosdem esse presbyteros,quos episcopos, in fine concludit dicens , Presbνter, o Episcopus aliud aetatis. aliud dignitatis est nomen,υηde,s ad T tum, ad Timotheum de ordinatioue Episcopi,et diaconi dicitur e presbyteris omnivo

210쪽

festinetur; quia in Episcopo, O presbyter eontinetur. Praedicta Epistola refertur a Gratiano in cap. legimus dist. OI. Alij probant, praedictum praeceptum, etiam quoad diac

nos, iubdiaconos expressum este in iure , ex cap. dolentes de celebratione illarum, ubi Innocentius III in Concilio Lateranensi Generali, praecipit Prelatis ecclesiarum,& mino. ribus clericis in virtute Obedientiae , t diuinum incium Aurnum pariter, diurnum, quantum eis Deus dederit, studiose celebrent pariter, deuote ubi Gloisa cibo diuinum offici uin, ait,ad quod etiam siue Uio praecepto tenentur Oxpra eodepresbiter. Prae uictum cap. dolentes ad hoc probandum afferunt Paludanus in . dist. I s. qu t. S. art. I. conclus. I. Sanctus Antoninus 3. par. tit. I. cap. q. s. I. Angelus ver. hora num I. Sylv. ibi quaest.2. num. 3. dicto . Tabiena g. 3. num . . Iacobus Grasril Sp. I.decis lib. 2.cap. 3o. num. 6. Petrus de Aragoni 2.2 quaeli. 3.art. I a.dub. s.conclus. I. Ludovicus Mirandato. I. Manualis pr.elatorum regularium quaeli. 37.art. . conclus. I.Cardinalis Toletus in summa lib. 2. cap. I a. num. l. P. Gregorius de Valentiato 3. disp. o. quaeli. 2. puncto P. s. quina teneantur. P.Thomas Sanchectona. 2.conliliorum morat. lib. 7.cap. a.dub. I. conclus 3. num. 6. sed neque hic canon continet expressum praeceptum , tum quia in eo non exprimitur, qui sint illi minores clerici, nam cum ibi dicantur minores. respectu Praelatorum, videntur potius esse presbyteri, quam diaconi,& subdiaconi, tum etiam , quia Concilium videtur loqui de osticio publico , ad quod non ratione ordinis sacri. sed ratione benefici tenentur. Adde, quod nomine clericorum minorum, possunt etiam intelligi clerici minoribus ordinibus initiati,qtis tenus sunt inferiores praelatis, cum quihus, tamquam maioribus cibi comparantur is ideo non est censendum tale praeceptum latum futile a Concilio de recitandis horis canonicis, nam etiam clericosio in sacris obligaret, cuius contrarinna constat ex communi conluetudine,

sed tantum fuisse latum de modo recitandi Oras,& obligare illos,qui aliunde illas recitare tenebatur,ut Praelatos, alios, qui ipsis subditi sunt liue si ut sacerdotes,siue diaconi, vel sub diaconi, ratione ordinis sacri, siue sint clerici minoribus initiati ordinibus, ratione beneficiorum eccletiasticorum, ut si-gmlicauit Glossa supra citata, verbo, diuinum, flictum.

Quare alij probabilius putanta non solum diaconos,& sub diaco

SEARCH

MENU NAVIGATION