Tractatus de diuino, et ecclesiastico officio, seu de horis canonicis, in quo omnia, quae ad publicam chori, et priuatam diuini officij recitationem pertinent, explicantur. ... Auctore R.P. Petro Anello Persico Neapolitano Societatis Iesu ..

발행: 1643년

분량: 588페이지

출처: archive.org

분류: 축제 & 제례

391쪽

Allorius par. I.lib. Io .cap.8.quaest. o. ubi ait, tificium diuinum captum, iusta de causa interruptum, vomes repetendum. Ara . gonius, P.Lessius locis supra num. Io.citatis, dicunt numquam esse repetendum,quomodocunque sit interruptum,etia per longum tempus.

I Quaeres an ille qui diuinu ossicium interrumpie per risum,

iocos,& sermonem inhonestum, vel per alias malas actiones, teneatur illud repetere , si fuit per paruum tempus interruptum Respondeo negati ue,ratio est, quia interpositio,ex eo solo, quod fit ma a neminem obligat ad repetendum ab initio, quod antea rite erat recitatum&ratio a priori est, quia parum temporis,vel alterius actionis,etiam impertinentis,&non necessaria interpositum alicui actui, non reddit illum moraliter non continuum,quia in moralibus parum pro nihilo reputatur, ita expresse docet Nauarrus cap. Io de oratione num. 3.quem sequitur P. Amrius par lib. o. cap. g.

quaest. 6 denique in omnibus interruptionibus diuini officii haec generalis regula statuenda est, siue bona, siue mala sieactio,quae interponi tui parum referre ad hoc,ut possit, sine speecato continuari, vel non continuari diuinum officium. Interi uptum,quia continuatio pendet ex mora temporis maiori, vel minori, nam potest aliquando aliquod peccatum interponi,etiam si sit mortale,& grauissimum, & tamen si per breue tempus interrumperet diuinum officium, posset sini peccato continuari, impleri praeceptum illud recitandi, quia illa est malitia diuersae rationis, aliquando vero potest

Perlongum tempus interponi opus bonum, tamen,iuxta Primam sententiam, non potest continuari, quia moraliter, quod per longum tempus est interruptum, non censetur interna imam, sed finitum, ac proinde, non censetur continuari, ut docent Medina Codice de oratione quaest. I 6.prope finem, Nauarr. cap. I 6.de orati6ne num. D& P. AZorius par. I lib. IOAEap.8.quaest. .fin .haec regula colligitur ex doctrina P. Su ri tom. a. de religione lib. . de horis canonicis cap. 2 .

num. II.

I Quaeres,an ille, qui diuinum ossicium interrumpit animo,& voluntate non continuandi reliquum, quod superest , sed repetenes,quod antea recitauerat, satisfaciat suae obligati ni,si postea continuet,& no repetat reci lata Respondeo,cir ca hoc dubium tres esse sententias. Prima affirmat praedicta

392쪽

non satisfacere,ratio est,quia actus, ultra intentionem agentis non se extendit,sed praedicitus habuit intentionem repete-di recitata,ergo, si ea non repetit,non satistacit: ita Nauarr. cap. I 6.de oratione num. 3. 274. Medina Codice de oratio. ne quaest. I 6.versde tertiO,P.ComituIus lib. I .respoi Linorat.

I Secunda sententia, docet praedictum satisfacere uia potest voluntatem mutare, ratum habere id, quod recitauit animo,& voluntate repetendi, ac proinde posse caeptam horam prosequi,& ratio est,quia utraque pars dicta eli, cum intentione tussicienti adimplendi praeceptum,4 on est necessaria continuatio,ergo iussicienter adimpletur, hanc sententia sequitur P.Leonardus Lestius lib. 2. de rustitia cap. 37 dubit. o num. o. i Ihomas Sanchectom. a. consiliorum morat. lib.

16 Tertia sententia, distinguendo conelliat utramque sentemtiam, nam si phaedictus, cum ab initio coepit Olficium recitare, habuit propolitium,in voluntatem totum repetendi, tenebitur illud repetere,ut docet prima sententia, si vero initio non habuit propositum,& voluntatem totum iterandi, sed reliquum continuandi,sed postea voluntatem mutauiti quia statuit repetere.quod iam antea rite recitauerat, non tenebitur repetere sed licite poterit continuare, ut docet secunda sententia,quia licet ei ab ea voluntate ree edere, pristinam reuocare,ita docet Marcellus Francolinus tract de tempore

horarum canonicarum cap. 27. num. l. la'P,Ioannes AEO-

rius par. I.lib. IO.cap.8.quaest. T. P. Reginaldus lib. 8. cap.12. seci 4. num. I 63.documento a Mihi secunda sententia videtur prctabilior, tuta in praxi, vera. Tertia etiam probabilis. I Quaeres,an idem dicendum sit de interruptione quae sitiria,

alijs orationibus vocalibus' Respondeo assirmatine, undeta, qui ratione voti, vel poenitentiae , Consessario iniunctar,vel Rc gulae Monasticae aut indulgentiae Iucrandae,tenentur dicere coronam,Ros rium,septem psalmos,vel aliquot Pater no-ser,& similia possunt iustis de causis,sine ullo peccato illa interrumpere . Quare, qui tenetur quotidie recitare septem psalmos,posset illosa mane usque ad vesperam septem vicitius recitate, sic etiam Coronam Beatae Virginis sex vicibus,

393쪽

vieibus unam deeadem,continentem, unum Pater noster Uedecem Αue Maria,quia unaquaeque decas di itincta eli ab alia decade, sicut una hora canonica ab alia,& si hoc modo recitetur Corona commodius,& deuotius recitabitur ' eaden , ratione,qui tenetur quinque eeclesias, vel altaria visitare ad lucrandas indulgentias, poterit quinque vicibus interruptis visitare hanc lententia docet,& bene probat Nauarrus cap. o. de Oratione anum 33 usque ad 43. quem sequuntur P.

De integritate, necessario requisita in priuata diuiηλομῆ

An omnes, qui teneηtur diuinum oscium retitare, teneantur

illud ex praecepto integre 1rsoluere t 'o spondeo affirmative, ratio est, quia hoc praeceptums L obligat ad reeitandum totam integram illam precationem, sicut praeceptum audiendi istam , qui enim tenen tur Missam audire,tenentur integra ini; lam audire habemus hoc praeceptum expressum ex Concilio Agathmi , quod refertur in cap. .de celebratione Missariim,ubi dicitur. Prin yter mane matutinali mi expleto,peus in seruitutis sua, vide licet primam,rerIiam,seatam, nonam, speram rue erso Dat in Sie capitis dicitur Matutini,primeuertia, sex te,nona, e spers, completoris tempore, nostrae seruitutis offici a persoluamus, innouen:iustis.in Concilio Lateranensi, uetertur. cap.dolentes eodem tit.ait, Diaeiae, recipientes in υι tute obedientiae,ut diuinum offitium uo Ismura pariter, diurnum, quantum eis Deus dederuolauio1 celebrent parire , o deuo c. idem

394쪽

idem etiam praecepit Clemens V. in Concilio Viennenfi, vehabetur in Clementina prima eodem tit.ubi ait, debite cel ἔν etu diuinum diurnam, nocturnum officium, ex quibus iuribus manifeste apparet,praeceptum esse datum de toto,& integro ossicio diuino, tam diurno, quam nocturns,& in hoc

omnes doctores coneniunt.

Quaeres, an ille, qui priuatim recitat diuinum officium,teneatur suo ore totum illud proferre, an vero censeatur illud integre recitare, satisfacere obligationi,si illud, cum socio recitet partim dicendo,partim audiendo Respondeo, liherum esse unicuique utroque modo officium recitare, Mideo siue solus, silue cum socio illud recitet,semper obligationi satisfacere, ratio eu quia cum ecclesia introduxerit usum alteris natim recitandi in choro, oratio priuata lit subrogata, lo. co publicae,pro his,qui publicae non intersunt,videtur idem recitandi modus concessus in oratione priuata, cita habet consuetudo, praxis i niuersalis ecclesiae . Vnde Concilium Basiliense sessa I. f. q. tit quomodo horae canonicae dicendaestit extra chorum,dicit,saesolisue associati diurnum,noctvrnumque officium Ueuerenter, verbisque distinctis peragant. Neque is,qui hoc modo recitat dicetur omittere partem, quam socius recitat, sed moraliter censetur totum recitare,dummo do partem illam audiat, quia communione socij pars illius fit sua,ita docent Paludanus in . dist.ψs quaest.a. art. 2.conclusione a Maior lib. I 2 quali. 6. Henricus quodlibet 29.

tona. a.de religione lib. . de horis canon. cap. 23. num. I. P. Lessius lib. a.de iustitia cap. 37.dubitat. 9. num. 2. P. Sanche Z

Quaeres, an licita sit praedicta alternatio dicentis,&audien-

tis in recitatione aliarum precum dicendarum ex obligatio. ne, V.g. psalmorum poenitent latium,ex voto, vel ex impositione contessariydicendorum, aut ossici defunctorum ex libera promission civel ex ordinatione defuncti,& Iimuit Zin ano

395쪽

eodem modo recitari possit, cum socio eorona,aut RosariuBeatae Virginis, ex voto,vel mandato consessarij, vel superioris Respondeo amrmativriratio est, quia sicut ecclefia utile

iudicauit horas canonicas alternatim recita quia hoc modo, ut plurimum attentius,& deuotius dicu tur, ita possumus interpretari,idem velle, ut fiat in alijs precibus,nam praedicta ratio, tam militat in recitatione horarum canonicarum,qua in alijs precibus,quare praedictus modus,alternatim recitandi, licite adhiberi potest in omnibus,in quibus, vel plurimi

sunt versiculi,vel eadem saepissime repetuntur, etiamsi ex vo . to,vel ex poenitentia consessari,sint recitandae, nisi aliud expresse sit iniunctum is hoc locum etiam habet, cum plures

lunt, quorum singuli tenentur ad integram recitationem , ita docet Paludanus in ψ.dist. ψ,.quaest. .art. 2. Onctus 2.NDuarrus cap. Io.de oratione num. I9. sequentibus, .Emanuel Sa erbo horae nu.I3.in libris correctis num. I 2 P. AZo rius par. I lib. lo. cap.7.quaest. χ. P. Suariusio m. a.de religione lib. 3.de Oratione cap. O num. Iq. P.Leuius lib. 1.de iustitia cap. 37.dubitas. num. 2. ver hic tamen, P.SancheZiom. 2.cOsiliorum moralium lib. . cap. 2.dub. I 3.num. I. P. Reginaldus lib. 3. cap. I 2.seet 3 num. IS9.dubio A. 3.P. Paulus Laymant m. 2.Theolog.morat.lib.6.tract. I.cap. 3. nn m. 8.Sacide 3. Naidus in summa verbo,ossicium diuinum,nu. o. Bonacina tom. 3.tract. de officio disp. I. quaest. 3. puncto . latina. T.

Quaeres,an si quis recitet diuinum ossicium, cum socio,qui non tenetur illud recitate satisfaciat obligationi suae3 Respo-

deo assirmative, ratio est,tum quia sic habet consuetudo,tum etiam,quia id potest fieri in choro,iuxta cap. I de celebrationem illanum, ubi a scholaribus permittitur recitari,& ratio a prior est, quia,ut quis satisfaciat luae obligationi parum s resertian socius ex obligatione recitet; dummodo bene pronunciet, I pollit ipsum audire,nam cum ipso recitans,perinde ac cuni alio obligato,potest recitare partim dicendo,partim audiendo omnia. Neque locius tenetur attendere his, quae recitatiqui neque ipse se obligat quasi ex voto ad oradum,neque ab ecclesia talis ei obligatio imponitur neque ex natura rei sequitur, propter cooperationem cum alio,qui obligatur;nam alius satisfaciti partim dicendo,partim audie-do; quare socius, qui liber est ab obligatione, non tenetur at

tendere ad ea,quae ipse dicit,neque audire, quae dicit alius;

396쪽

sed solum ita distincte, lene legere, ut alius possit audiri, ideo, si nolit orare,sed tantum illud legere, neque peccabie

venialiter, non attendendo, ita docet P. Ioannes AZorius par. I.lib. Io. cap.7.quaeli.6. P.Suarius tom. a. de religione lib. . de horis canonicis cap. 7. nutri. Sina P. I Zinum. 6.& cap. 2 .uum. 2.P. Reginaldus lib. I 8.cap. a. sect. 3. nu. Is 8.dubio I. P.Layman tom. 2.lib. . tract. .cap. num.8. P. Fili luctus tom. Σ. tractat. 23.cap.7.quaeli S. num. 1 l. Bonaci natOm. I. tract.deollieio disp. I.quaest. I. puncto 2. num .6. Quaeres,an si quis priuatim recitet, cum socio, qui non tenetur recitare Oflictum, lati staciat sua obligationi, si partem suam, ita submisse proferar, ut non pollit audiri a socio, ipse tamen attente audiat partem illius Respondeo astirmative. ratio est,qui praedictus vere dicit partem suam, & partem alterius audit, quod vero socius non audiaticontra nullum Praeceptum est,cum supponamus illum non teneri ad recita- dum orticium, ita P Suarius tom. a.de religione lib. q. de horis canon cap. 7. num . . cap.r2.num. 6.argumento 3 ubi

hoc etiam probat quia viriiij,& timorati saepe ita recitant, vel ut minus fatigentur, vel quia, ita magis ad deuotionem prouocantur; uec est contra hoc id,quod dicis P. Regina idus Itb.ls.cap. t 2.sect.6.dubio .propossitioni . ubi dicit, Recitantem,cum focis debere ab eo audiri milia loquitur de socio obligato ad recitandum olficium 6 Quaere an peccent mortaliter,qui ita cum sociis festinanter reeitant diuinum ossicium, ut non dum expletis,etsi bus a Be ijs, incipiant recitare versus sequentes Respondeo a firmati ucili id fiat in omnibus versibus, vel in notabili quan . titate, ratio est, quia nec ipsi sociorum partem integram orti cisaudire possunt, nec socii partem ipsorum , ita Nauarrus

cap. 13.de oratione num. 37.fin. ubi alti magnum recitantium abusum esse,& cap. i6.num. 23.diciti grauiter peccare, ritu, Manuali cap. as. num.o8.dicit esse. graue peccatum. Cardinalis Toletus in summa lib. a.cap. 3.num. 6.vers prima attentio,vbi ait non implere praeceptum monacina tom. I. tract. de ollicio disp. i. quaeli. .puncto . num. I. dicit, non satiSfacere obligationi. 7 Quaeres,an illi,qui cum praedictis recitant, peccent mortaliter,& an famuli,& domettici, qui tenentur diuinum olliciurecitare,li illud recitent, cum suis dominis, vel Praelatis,qui saepe

397쪽

saepe syneopant,vel non bene pronunciant verba,vel incipi uevertum,non dum priori absoluto,si sit notabilis confusio3Respondeo peccare mortaliter, si non habeant propositum illud repetendi,si autem repetant, non peccare, ratio est, quia praeoceptum ecclesiasticum est non solum de recitando onteio, sed etiam de modo illud recitandi in cap.dolentes.de celebratim ne itarum.districte praeeipitur in virtute obedientia it diuiuum inciam nocturnum , pariter , ct diurnam, quantum Deus dederit,fludi e celebrent, pariter,et dekote, ubi illa adverbia. Radiose,et deuote,modum declarant, ut ibi bene notat Glossa nam studiose pertinet ad ossicium oris, quo debent horae canonicae pronunciari,ita docet Paludanus in .dist. I s.quaest.

.art. 2.conclus.1.ubi ait. oratio debet esse integra,vi nihil de ea furetar,fucopando,omistendo, nimis festinaudo unde tenetur νedicere, quinotabiliter male dixit. Idem docent Sanctus An

3In. Syiuabi quaest. Ia dicto . qui addunt; debet redicere. si vult euadere mortales, expresse Nauarrus in Manuali cap. 23. num. 3. 99. Cardinalis Toletu S lib. 2.cap. II. nu.6.vers. prima attentio. P.Sanche tom. 2.consiliorum moralium lib. 7.cap. 2.dubio 7. num. De 2. P. Reginal.lib. I 8.cap. I. sec 3.

s Quaeres,an surdus,siicitet diuinu ossiciu,cum socio satisfaciat obligationi3 Respondeo negative, ratio est, quia nequie audire partem,qum dicit socius, ac proinde non recitat integrum ossicium, ita Nauarrus cap. I p. de oratione num.SO. conclusiones. P.Sanchea tom. 2.consiliorum moralium lib.7. Cap. Σ.dub. .nim. a. si vero recitet submisse partem, quam socius recitat, satisfaceret, quia tunc integrum orticium recitaret . .

I Quae res an possit diuinum metu a tribus simul quatuor, vel pluribus recitari Respondeo assirmative, dummodo tamen duo tantum chori constituantur, ita ut semper unus ch rus dicat δε alter audiat,sive bini ex una parte,& bini ex altera, siue unus ex una parte,& bin i, vel plures ex altera , taut alternatim dicant. tunc satis erit, si unusquisque, dic suo versu ,percipere possit versum alterius chori,siue ab uno tantum, siue a pluribus imul illum audiat, si vero fierent tres chori, aut quatuor, non satisfacerent, quia tunc singuli dicerent lolum tertiam,aut quartam partem ostacii,quod est condia a tra

398쪽

36 DE HORIS CANONI cIs

tra usum ecclesia ci sed hoe blum habet locum in psalmis,&hymnis,nam in capitulis lectionibus, irationibus satis est ut uno dicente, caeteri audiant, nam ita fit in choro,&Ie habet uniuersalis consuetudo , si enim plures simul le filionem

Io Quaeres,an quando duo, vel tres simul recitant, sit necessarium,ut lectiones alternatim dicanti vel si sint plures, ut singuli suo ordine lectionem dicant an vero possit unus omnes diiscere caeteris audientibus Respondeo communem usum esse, ut singuli dicant suam lectionem,.quia hoc videtur magis vrbanum, non tamen esse necessarium, sed posse unum, omnes dicere,caeteri audientibus,ratio est,quia in choro fere omnes,audiendo omites lectiones,licet nulla dicanti satisfaciunt.

ergo ad integritatem ossicij, quod spectat ad lectiones,satis est audire imo in ipso choro posset unus solus omnes,vel plures lectiones dicere, si id magis placeret audientibus,ergo idem poterit fieri in priuata recitatione si commodius siti ita

Nauarrus cap. IO. de oratione num. I 6. P. Ioannes Azorius par. I.lib. Io.cap. quaest. S. P. Suarius tom. a. de religioni

II Quaeres,an antiphonae, quando integrae dicuntur in finoptat mi et etiam in principio,vt fit in duplicibus,debeant ab omnibus simul recatari, ut fit in choro Respondeo , Summa

Rosellam, ut refert Sylv vem horae quaest. .affirmare antiphonas ab omnibus simul dicendas esse, quia ita habet usus chori, responsoria vero satis esse audire, quia in choro solent ut plurimum cantoribus eantari, sed quamuis ita fieri possit, non est tamen necessarium, quia in priuata recitationi communior usus est,ut unus dicat totam antiphonam, al

399쪽

ter incipiat psalmum,& in fine psalmi unus repetat antiph

nam, Malter dicat aliam antiphonam, quando duplicantur,itaui antiphonae suppleant vicem versuum, Malternatim,seu succeu iue,dicantur iis hic modus, cum proportione seruatur in responsorijs,Malijs,quae alta voce recitantur, non ve ro in iis, quae secrete,ut Pater noster, Aue Maria,Credo, Sal-ue Regina, similibus,quia tunc non potest unus ab alio audire,& ideo necesse est, ut omnes dicant. Haec conclufio colligitur ex Sylu.vebo horae quaest.2. Nauarro cap. Io. de ora

tione num. I 6 QI7. P. Azori par. I. lib. IO.cap. 7. quaest. 8.P. Suariolom. a.de religione lib. 4 de horis canon.cap. 23.num. S. P. Regina id lib. I 8, cap. 2. sect . num I S. dub. 3. P. Filii uincio tom. a. trin. 23. cap.7.quaest.8.num. 24 I. Bonacina loco citato.

DUBIUM SECUNDUM.

' λuodnam peccatumst violare hoc praeeptum de integritate

diuini vici t

D spondeo,circa hoc dubium suisse errorem aliquorum 6 affirmantium omittere integrum ossicium diuinum unius diei, vel aliquam horam ex negligentia, non esse peccatum mortale, sed tunc tantum, quando ex fastidio diuini

cultus,vel ex contemptu, aut ex consuetudine fit, ita docuit Iticeardus Anglicus in quodlibeto, ut reter Angelus,verbo, hora.num. o. Sylvester ibi quaest. Ia dicto . hoc videtur Angelus ibi aliquo modo probare, quia dicit bae opinio, et humanior,sed contraria videtur tutiora sed re vera hodie praedicta opinio est praetice improbabilis,& temeraria,ut ben dicit P.Snarius loco infra citando,quia est,eotra omnes doctores,in sine ullo fundamento.Vera sententia communis docet, non solum omittere integrum olfficium ex negligentia , sed etiam quamlibet horam,aut partem notabilem, esse peccatum mortasse, quia tra reditur praeceptum ecclesiae in materia graui. Pro resolutione igitur dubii a Dico primo, voluntari omittere integrum ossicium diuinum unius diei, sive ex taedio diuini cultu glaui eontemptu,si ue ex negligentia,aut consuetudine, si sine legitima excusa

tione fiat esse ex suo genere peccatum mortale,ratio est,quia hoc

400쪽

36s DE HORIS AN ONI cIS.

hoc praeceptum obligat, sub peccato mortali, cum sit de vi

tute Religionis, respiciat diuinum cultum, totius eccie siae utilitatem, est in cap.dolentes de celebratione Missarum praecipitur hoc in virtute obedientiete. Secundo,quia materia integra unius ossicij totius diei naturalis est valde grauis,ut docent communiter doctores, quare sicut omittere in die se sto integram missam,vel frangere ieiunium praeceptum unius diei ex suo genere est peccatum mortale, iuxta communem ecclesia consensum, ita eadem ratione omissio totius officii nius diei erat peccatum mortale ita sentiunt omnes doctores. Henricus de Gandauo in quodlibet 20. quaest.3. Cardi

I 8.num. I9. SOpus lib. Io de iustitia quaest. s. art. 6.conclus. . Nauarr.cap.7.de Oratione num' S.& in Manuali cap. 23. nu. 97.Viguerius.cap. S. 6.1.veis a Metina lib. I.Instruci cap. 4. num. H. Palacios 4.dist. Is .disp.s. Aragonius 2. a. quaest.gnari. I a.dub. 6. conclusa. fin Cardinalis Toletus in summa lib. z.cap. 13.in principio, P.Emanuel Sa verbo horae. num I . P. Ioannes AZorius tom. I.lib. I cap.7.quaest. I. P. Leonardus Lellius lib. a. de iustitia cap. 37 dubii.9. num 3 2 P.Suarius tom. a.de religione lib.4.de horis canonici Scap. f. num .rta a 3.P. Reginaldus lib. I . cap. 2. secl. 3. num. 36 docume

Nicolaus de Floue in tractat.sacerdotali tit de horis canonicis quaest.6. Dico secundo,omittere voluntarie aut ex crassa, Meulpabili negligentia partem notabilem unius horae, esse peccatum mortale ratio est,quia pars notabilis est materia grauisaergo eius omissio est peccatum mortale, nam hac ratione non u3lum est peccatum mortale, omittere in die festo totam mi Giam, sed etiam partem eius notabilem, iuxta cap.missas, a.de consecrat dist. i. ha Caietanus a. 2.quaeris art. 3. . Le-desma a. .quaest. IG.art. 6.diab. .qui dicunt, eum qui voluntarie euagatur in parte notabili horae, peccare mortaliter, sicut si illam omitteret Nauarr.cap. b. de oratione num. I .&cap.

SEARCH

MENU NAVIGATION