De martyrio per pestem ad martyrium improprium, & proprium vulgare comparato, disquisitio theologica, Theophili Raynaudi ... Qua monstratur, eos qui proximis peste contactis, ex christiana charitate subleuandis, immoriuntur, esse non late duntaxat, s

발행: 1630년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

pars 1. op. IV

res;specie equitum rufforum,designati intelliguntiat martyres, qui su sanguine testimonium Deo prae-itant. quod ad eorum alacritatem in mortis generosa aditione refert S. Hieron. circa illud Zachar. io. posuit eos quasi equum gloria suae in bedo. Specie verbequitum variorum,rubeis quibusdam veluti maculis intermicantium, ij notati sunt qui variis exerciti aerumnis in numinis obsequio, Euangelicae veritati per patientiam attestantur.Specie denique equitum albatorum, expressi sunt qui nitentes ac puri obseruatam pudicitiam , continuum cum seipsis bellum gerentes , lasciuiam carnis trucidant. Tametsi enim specie externa prorsus albent tamen hic albor

pro rubore & cruore habendus est . quod in iis qui castitati student,gladius generosi propositi, adactus intra spiritus viscera,& carnis lasciuientis consessio, spiritus diuini virtute perfecta,colorem illum concilienta

onfosso hominis per Mitatem.

8. Hanc adactionem gladij spititus, de vitalem

hominis confossionem per castitatem, confirmare licet ex historia Iephte, cuius filiam Doctores non ignobiles censuerunt eatenus tantum in Dei honorem a Patre confossam, quatenus perpetuae Virginitati mancipata eo lethi genere obii uncata est, quo caro represta, lasciuiae ac petulantiae moritur,mysticeque machatur. Eam quippe exposit; onem tametsi non omnibus probatam,non tamen prorsus esse as pernandam, ex eo liquet, quod a non paucis nec plane obscuris scriptoribus sit tradita. Deinde

quod iis difficultatibus likem sit in quas ivduunt sese

112쪽

uartyrium Gaitatis. sese qui Actum Iephthe de reali trucidationestiae

interpretantui: luem in eo fusto naturae iura reuul serum , & immaniter peccaturum fitille, dubitare non licet, cum tamen apud Apostolum ab insigni fide, lique viva& per charitatem formata,anima ataque, o celebretur. Postrenab S. Ain rosius in extiortat. ad virgines cum descripsisset machationem filia: Iephthe t, inquit sine conmmnta. Utvtverb se habuerit ea filiae Iephthemactatio, carnis per spiritus machaeram traias fi xio, ver inue vitalis mors exterioris hominis inde consequens, sexcenties etique amplius , celebratur in scripturis, quibus monemur mortificare membra nostra quae sunt super terram , & exhibere nos hostiam vitiam. Denunciantur ' erb maledicti, qui abstinent manus suas a sangit ine , id est a sui ipsorum mythica trucidatione ut his verbis praeclarc cxposuit Abbas lusivilius apud Cassianum collat. χοις. 8. describens varios modos abstergendi peccatorum reliquias seque nitentem ac purum praestandi. Qiria sicut scriptum est, sine sanguiriis est alione non fit remissio: Nec immeritb: Caro enim m& sanguis regnum Dei postidere non possunt. Ideb qtiisquis ab huius sanguinis edusione gladium ' spiritus quod est verbum Dei voluerit inhibere, absquedi bio illa Ieremiae Prophetae maledictione plectetur. Maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine. Hic namque est gladius, qui illum no

xturri sanguinem quo animatur materia peissat i rum , salubriter landens , qui dquid repererit'in

membris nostris carnale, terrenumve concierum,

resecat & abscinstit.J Pertitaei ad hanc rem illudo uasi estatum antiqui illius patris quod celebrat

113쪽

Pars I. Cap. IV.

S. Doroth. doctr. I ociasanguinem id est certa, mortificare , carnem doma; er habebis stiritum. 9. Ex his perspicue aprret , quae si ratio iquamobrem pudicitia sertiata martyrium situm habere dicatur. Continet enim quandam interni hominis veluti trucidationem , quae pro eo amore quo unusquisque carnem suam seuet, non potest absque horrore aliquo & ardua colluctatione patrari. Designabatque huiusmodi occisonem P trus Damiani l. 6. epist. 12. laudans illud nepotis sui sancto in seipsum & carnem suam odio acti caro me conatur occidere , sed ego eam potius occidam, non materiali ferro , & agente rabie, sed cultro spiritus infixo & ordinata in seipsum charitate stimulante. Vnde existit funus illud humanae substantiae , qhod in vertice titulorum castitatis collo- cat autor libri de singularit. Clericorum , siue is sit Origenes siue Russinus ; Non est abs re, insignem tot castitatis decorum aceruationem, veluti serti fragrantissimi odorem lectori hic inhalare, quod supremam inter tot illustria ornamenta sedem, . oceu pet illud quod dixi, funers humanae substantiae, atque aded incruenti martyrij, in quo illu- .. strando laboramus. fCastitas sinquit) munimen ii vi uictum est sanctimoniae, & expugnatio fortis in- ας famiae , fortitudinis firmitas , & lasciuiae petulan- tis infirmitas, probitatis praesidium, & improbita tis excidium ; animae victoria, & corporis praeda; ubertas gloriarum, & sterilitas criminum; pronu- ba sanctitatis , & repudium turpirudinis; sincerita- tis indicium , & abolitio scandalorum; exercitium continentiae, dc euacuatio tota luxuriae; pax secura vittutum, & debellatio inquieta bellorum; puritatis

114쪽

tatis culmen , & libidinis carcer ; honestatis Por- tus, & ignominiae naufragabilis locus; virginitatis iamater , hostis immunditiae , lorica pii lotis , & α spolium probrositatis; corruptionis exitium, mu- rus rigoris,& destruistio vulgaritatis; seueritatis Egladius triumphator; dedissolutionis occisor; ar- is matura virium ,& exarmatura fluxorum , integri- retatis dignitas ; & fornicationis addictio; claritatis re fastigium ., & dedecoris praecipitium : voluntas rebonorum operum , & afflictio vitiorum; refrige- rium pudicitiae , poena petulantia' ; acquisitio triumphorum, & facinorum detrimentum; per- ditionis exilium; vita spiritus , & carnis interitus; status qualitatis angelicae, funus humanae sub-

rio cruento. Io. Haec sunt quae castitatem martyrij genus elle , astruere videmur, & confirmare non secunda aut proxima a martyrio sede, vi cx S. Cypriano initio capitis referebam, sed aliquatenus cademelle statuendam : siue utriusque dignitiitem de gradum in Dei Ecclusa spectes, siue rependUndam in intura vita gloriam, vitae huius decoribus rite coimititutis ad mensam. Verum Beda lib. 2. de tabernac. c.ψ. non contentus castitatem martyrio adiunxisse, ulterius etiam prouehit. In mystica namque operi mentorum Mosiici tabernaculi tractatione , quod iubebatur Moses de pellibus arietum rubricatis tabernaculum regere accommodans ad cruentam

115쪽

Pars L C p. III.

ac omnem Vartutem fuerunt: pelles iacinthynas ex quibus iussus est Moses alterum operimentum priori superducendum conficere, interpretatur eos qui coelestis conuersationis amore , pellem suam

re carnem, castitatis cultro mortificant, eximuntque a carnis concretione. Qiuis supra pelles rubria catas martyrum , statui in diuino tabernaculo tradit, eo quod summorum de dissicillimorum certaminum , par sit summum esse decus in Dei E clesia. At dissicillima esse castitatis certamina, nemini est incompertum,& S. Augustinus serm. a s o. de tempore his verbis prodidit. Inter omnia Chri- cistianorum certamina, sola duriora sunt praeliaca-- stitatis, ubi quotidiana est pugna, & rara victoria. M Gravem castitas sortita est inimicum qui quotidie vincitur &timetur. JS.item Chrysostomus l. de vi sinit. c. 27. potentissimh de more ac illustrissime... Novi virginitatis vim: noui huius certaminis com

G tentionem.Quantum hoc habeat praelium difficul- Gratis, intelligo. Vehementi quodam & sorti animo .. opus est, & qui nullum habeat sensum voluptatis:

M .andoquidem per candentes carbones, Ut nono aduraris 3 per mucrones gladiorum , ut non saucie -- iis, est incedendiam. Ea est enim libidinis vis, vim cum igni & ferro conseratur. Q d nisi sic anima comparata suetit, ut ne illius quidem doloribus moueatur , se ipsam facile perdat. Quamobrem

adamantina quadam rationis vi, oculis nunqua i miro conniventibus , summa tolerantia, muris etiam firmis muris inquam nobis opus est, atque repagulis quibus extrinsecus muniamur i, vigilan-

tibus praeterea sertibusque custodibus , inprimis V vero diuinae gratiae egemus adiumento.J Ex tanta

116쪽

eertainanis arduitate, de coronae praecellentia, an rect E incruentum castitatis martyrium aliquate. nus cum cruento committatur, proiiunctandutii est, salua tamen semper cruento , praerogatiua

dignitatis simpliciter dicta, quam in Ecesesi esse iexploratam S. Augustinus affiniat l. de sancta vir

- rr. Exoluit dirct me haec aliqualis illustratis is

martyrij cistitatis, labore excurrendi in aliud itent a incruentum martyrii genus, qtria memorat P erus Blesensis serm 33. carnis scilicet macerati nem. Suffragaterque S Bernardus serm. 3o. in Cantiqui genus martyrii statuit , spiritu ficta e inisnaortificare : Et illud Christi apud Matthaiunt

c. i6. Liui vel reris animi suam aiac facere , per det eam, quod est Euangelicum veluti diploina, praerogatiuarum veri martyri j , ad hanc quoque earnis afflictioiiem , vult pertinere. Sed & seim. 1. 'ita octaua Paschae hoc esse ait quotidianum. man rium & quandam sari uinis effusionem. Hucque accommodans illud i. Ioathinessem qici testimonium dant is terra , latim, aqua,.singuis, carnis mori ficatione, restimonium sanguinis contineri interpretatur. Labore igitur excurrendi in hoc martyrium , exsollitum me video, illustratione martyri, castitatis , ad quam velut ad findira, corporis castigatio refertur: ut proinde nihil sit ne ceste , seorsimia fine, de hoc eius messio, non nisi fiais radiis collucente, pluia addere. Quanquam' i si apud

117쪽

apud S Brigitam lib. .reuelat. c. i7. martyrii splendor non in ea tantum mortificatione agnoscitur quae refertur ad castitatem, sed in alia quacunque.

Locus est pulcherrimus quem appono huic opitiis clausulam. Si aliquis est in honore & deliciis, de .. cogitat sic: Ecce ego abundo in omnibus & pauper, deficit, & tamen unus Deus est omnium. ideo promerui ego, dc quid demeruit ille t Quid verΑ- est caro nili cibus vermium 3 Quid veth tot deli-- ciae hi si nauseae & occasio infirmitatis, perditio .e temporis x peccati inductiuum 3 ided reste boee carnem meam ne in ea vermes lasciuiant , ne gra-- uius iudicium subeam , ne tempus poenitentiae. .inanit expendam. Et si sortE caro male .educata

is non poterit faciliter flecti ad grossiora, ut pauperis subtraham tamen ei paulatim delicatiora aliqv λ ne quibu3 bene potest subsistere , ut necessitatem habeat non superfluitatem. Quicunque ergb sie cogitat, Et faciendo conatur quantum potest , hic & co isellior& martyr vocari potest, quia martyrij genus est, debeias habere, & deliciis non uti. In bonore esse, de honorem contemnere: Magnum

esse apud homines, & minima sentire de seipso.J CAPUT V. . '

inartyrium condetintia. I. E hoc martyrio ita scribit Petrus Blesensis L se . 38. Tria sunt genera mamir . Insa

Pisis effusione, in camis niscerationes, in proxiam compassione. At apud Bhrnardum in sententiis . e triplici item martyrio, unum statuitur largisM in

118쪽

inarurium cindolentia. , ,

paupertate, quod Tobiae & viduae adscribitur. Q ii non omnis compassio & condolentia martyrium sit appellandi, sed duntaxat quae enicax est, & se uentionem adiunctam habet, praesertim cum alia quo condolentis incommodo exertam. Nec enim dubium esse potest, quin veluti praerogatiua quadam , martyri j nomen prae illa alia condolentia, Gue sterili, sue cum nullo condolentis incommodo coniuncta, serat haec quae non de superfluo, sed de necessariis impenditur: quod Tobias& vidua prinstiterunt. Quja tamen omnis condolentia eiusdem est rationis , &quae vere nomen illud praesert,cum suppetit facultas, non sistit intra inertem opit landi voluntatem , sterilamque de aliena mal. moerorem, sed manum Dpeii admouet, absilute in condolentia rationem alicuius martyrij agnoseo, ut a Blesensi Rehum retuli: praesertim quia quod ad

subuentionem attinet, S. Gregorius 1 o. morat. α& 17. ita eam cum vera condolentia nexam

aptamque esse demonstrat, ut diuelli nequeant, eum subueniendi facultas suppetit: cum verb d est , pluris quandoque aestimanda sit, quam externus achus quem pareret, si potis esset.

Opes ,sanguis hominis. d

a. Scrutanti autem mihi, quorsiam condolentia,& rerum suarum per eam cum misero communi- Latio , martyrium dicta sit, duae siccurrunt cause: Vna ex parte opum quae in subuentionem egemitum est induntur: altera ex parte affectus, ipsiusve condolentiae. Prior ut perspiciatur, tu ridendum est,

opes non raro sanguine signari ae etiain ipso sat G a Pinis

119쪽

suinis nomine plerunque denotari. Priscias Co- ' micus apud Stobaeum ser. 91. diserte ita habet. IA ' gentum homillibus languis de anidia est: Id quis quis non habet, neque possidet se inter vivositior uus obambulat. J Sed Hesiodus carminet quod inscripsit , opera , idem proseisus est , cuni. dixit. Pecuniae anima sinu miseris hominibus JVi deri etiam possit Sophoclet eodem respexiss), cum

ab opibus conciliari homini bonum colorem,& Ω-ciei totiusque ςorporis venustatem, dixit. Ea enim venusta ex conuςnienti sanguinis affluxu & tem - .peratione ς istit. Prapterea in Plauti Curculione, Iupete effrapnium iuvenum crumenam emungentes, iguinem eorum ebibere dicuptur. Insigniter verirbin hanc rem Artomidorus l. i. onimcrit. c. 's. Sanguinem vomere , multum & boni coloris, m & non corronum , bonum est pauperi : acquisi-μ tionem enim rignificat , & abundantiam pecuniast i um Eadem enim ratio sanguinis M argenti est,uo etiam veteres prodiderunt J Concinit quod e M A chmete habetur cis J Sciendum est,quod quem'

admodum capilli vires de diuitias hominis signim' cant , sic et io & sanguis , sed & multo magis, diuitias denotat. J Hinc illa non ignobilis poetae in

pragmaticos aeruscatores intorta., hirudinis siue sanguisugae comparatio, quam metro & prosa pro-muitur in suo pegmate. hirudo cruoris, Fadentem mittit non ni si plana c'tem vis pragmatici μοι disserre Hientis

120쪽

te rens pagaudarunt desectionem ad Gothos , in eos. Qiu exactionis publicae nomen in quaesius 'p oprij emolumenta verterant,& indictiones tributa 'taxias, praedas suas esse fecerant. Qui in similitu 'dinem immanium bestiarum , non rexerant tradi- 'tos sibi sed deuorarant: hec spoliis tantum homi- num, ut plerique latrones solent, sed iAceratione Hetiam ,&SA Navi NE PAsu EB AN TvR. J Sed de Sidonius Apollinaris l. a.epist. t .agens deSE-ronati crudelissimi Arvernorum expilatoris rapacia

talibus, sic de eo ad Ecdicium scribit. f Rediit ipse ia

Catilina seculi nostri miper turribus, ut sanguinem is fortunisque miserorum, quas ille ibi ex parte pro- ..pinauerat, hic ex alle misceretii ias Nec refugit eum loquendi modum sermo diuinus. Hoc enim est , quod Abacuc veli denunciat aedificanti ciuitatem in sanguinibus, dc praeparanti urbem in iniquitate. Id est ex pauperum oppressione, quorum veluti sanguis per potentiores exsugis

tur. Ieremias item c. a .refert Deum cum Israele c

postulantem atque dicentem. Aitiin tuas docuia si vias mas, ct in alis tuis inuentiu eListnguis an gnarampamrum ct innocent time quas scilicet facultatibus suis expoliasti. Quo eodem sensu Nahum C. φ. exclai t Vob ciuitas soluinum, uniuersa me dacty dilaceratione plena , non recedet a te rapina.

Quasi diceret rapuisti, rapiens s sanguinem pau- perum suxisti, indEque succi plena de beate colorata apparuisti; alii te sugent': nee sugent modb sed

di lacerabunt atque discerpent, ita ut effluat uniuersus sanguis tuus, & ad summam pauperiem omnibus spestata redigaris. Nolo in similibus locis Congerendia haereis. Non patior tamen premi ho

SEARCH

MENU NAVIGATION