De martyrio per pestem ad martyrium improprium, & proprium vulgare comparato, disquisitio theologica, Theophili Raynaudi ... Qua monstratur, eos qui proximis peste contactis, ex christiana charitate subleuandis, immoriuntur, esse non late duntaxat, s

발행: 1630년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

2 Pars I. Cap. III. . ligatae,& pedes in equuleo suspens. Cogitare ergo .e debet bonus obediens frater, quia proprij corporis e non habet potestatem, sed praelatus; cui propteris Deum se resignauit libere,ut eat,& faciat,quod illere iusserit pro animae suae salute. Sic enim obtinebit

- cum martyribus patientiae palmam, & aeternae uti

tae coronam. J

9. Quid vero si non mitius modo aut aequale,sed durius etiam &- acerbius, cruento martyrio esse quotidianum hoc martyrium quis astirmet i Paphnutius sane insignis martyr ex monacho , cuius res gestas scriptis a Metaphraste consignatas exhibet Surius a8. Aprilis, Ariano AEgypti praeside uniue sum exprimendae in ipsem crudelitatis apparatum, equuleos,sartagines, secures,scorpiones, aliaque se-xalia instrumenta ostentante, ut sanisti viri animum emolliret, & ad impura sacrificia adduceret, intre-- pide respondit in haec verba Putasne tua haec toria menta adeo mihi horribilia videri, ut proptereata Deum Verum negandum putem 3 Quinimo hoc .. scito,nostras monasticas constitutiones,multo pluraia in se tormenta continere, quoniam in multis exer- . citationibus assidue tentamur. Sed saluator 1 steria ita nos corroborat, ut omnia perferre, & superare .. possimus.Quare idem etiam nunc corroborabit ad

.. tuam hanc s,uitiam superandam. J Videtur Paph- .nutius iisdem gratiae suppetiis contentus, ad omne carnificis ingenium in tormentis lallandum, ac etiafrustrandum, quibus in monastico instituto ad tot cum eo implicitas aerumnas patienter serendas, roboratus fuerat. Imo cum multo plura es. religiose vitae tormenta asserat, quam quae ab impio Praeside ostentabantur, ne tauta quidem coelestia subsidia

sibi

92쪽

Religiose et ira Martyrium. 73

sibi ad sanguinis pro fide profusionem necessaria,

quanta ad religiosum martyrium, videtur agnosce- ,re. Et di serie quod unum hic contendimus,) prodit ibonasticae vitae tormentorum multitudinem & cerbitatem, prae qua ad obiectum immanium illorum instrumentorum, horrere non deberet.

Plenior, Religio martys instratio,

expensione paupertatis.1 o. Sed ut liquidius deprehendi possit, quam

apte & ad veritatem consentanea,religiosς vita n mine martyrij quotidiani insgniatur, operae protium est sigillatim dispicere ea quibus religiosi st tus veluti substantia continetur; vota inquam tria vulgaria, quibus veluti cultris homo a se externo-norum quorumcunque,ac sui etiam ipsus, immodicum amorem rescindit: Paupertate quid desiderium opum quibus veluti semetis alitur in homine ignis superbi ,male altipetae,ut S.Paulinus scitὸ n minauit. Castitate vero, corporis immodicum studium: denique obedientiae interuentu, quod in an ma eminet,liberam statuendi de se ipse facultatem atque iudicium.Resecantur haec omnia,quae iure dixeris sanctimoniae attingendae aheneos obices, trium illorum quae recensui votorum interpositione. Et idcirco homo eorum emissione non qu dem persectus ut egregie disputat S.Thomas opusc. 17. c. sed ad persectionem proxime aptus, siue mediis ad eam consequendam quam accommoda

tissimis instructus, & ad diuinum cultum optimEcompositus denominatur, qhod ipsum est, dici ac elle religiosum; nec alia quaerenda est religiosi sta-

93쪽

, tus velἡti sibstantia. Nam ritus omnes, & externae corporis species, peculiarisve amictus & victus ratio ac forma, quamuis apud rudes aestimatores suta stantiae locum interdum teneant; re ipsa tamen non nisi ascititia sunt ornamenta, quibus ut conciliaristatui de quo agimus decus aliquod ac fructum non eam inlicias longe tamen absunt a primaria illa& fundamentaria eiusdem status ratione, quam contineri votis diximus.Vt proinde cum haec. sola, sint religiosae vitae adeo intima,ut statuatur his constitutis, sublatis verb evanescat, nihil sit praeterea penes quod uniuersaliter de status religio ii asperitatibus pronunciare liceat.Quare videamus quae sit paupertatis, quae obedientiae, quae castimoniae voto firmatar,'dissicultas & asperitas, ut status iis constitutus, recte cum quotidiano niartyrio collatus appareat.Neque verb spectari ista velim prout ab homine manant uberi.diuinae gratiae rore delibuto. Plerumque enim tam copiosa affluit homini de coelo benedictionum dulcedinis largitas, ut computrescat iugum a facie olei, de medium fornacis statuat dominus quasi ventum roris fiantem: Sed spectanda sunt in homine s non quidem gratiae exserte. quid. n. boni germinis ex tam arente ac exsuccoselo existere possit,cuius stuctus aetetnae vitae ac glo riae, commodet,quae est religiosi status meta λὶ Non igitur in homine per nuda naturae praesidia operante spectanda sunt, sed in eo qui communibus duntaxat

gratiae subsidiis fulciatur. Aut sit hcee alicubi abui dant ) in quem diuina largitas parcius stillet,siue ita

ferente hominis rem issione anterioris beneficentiae prodiga, nec eam satis aestimante : siue pro diuini consilij beneplacito, ad hominis probationem, 2 - sontis

94쪽

Religiosae GM Ma rium.

fontis unde gratia defluit,nianifestationem. ii. In huiusmodi ergo homine, paupertas V luntaria voto firmata, & exacte fideliterque seria ta, quantam putamus cruciatuum dolorisque moteriam subministrat, quantam angorum & aerumnarum, ad martyri una incruentum plusquam iussicientium Z Considerandum enim est , sicut opes

omnium corporis commodorum instrumenta sunt,

quod Teles de comparat. diuitia. & virtutis diffuso

monstrat, & Theodoretus serm. 6. de prouid. ait, sitque Philo libro de temul. vocans externa bona, corporis satellites etiam cum diuitiarum exclusione per paupertatem, omnium incommodorum, atque aded etiam aerumnarum, inscelix carni quidem ac sensui, in coniugium existere , quod ad martyrium, nec mite aut leue sussciat. Nec enim c pediis tantum, aut superfluis rebus, sed etiam necessariis carendum est. Quo ex capite optime S. Dorotheus doctr. 7. num. 9. religiosae paupertati, tribuit rationem martyrij. Eum enim qui re neces saria carere cogitur, ita secum dicere iubet. Nouit '

Christus melius quEm ego , quid mihi sit opus, cuiuine rei sim indigus,& ipse fiet mihi, huius rei, vel huius cibi loco. J Et mox. Si quisquaui Uouum appetat, & olus accipiat, dicat cogitationi-

bus suis: si utile mihi ouum omnino fuisset, habe- rem utique illud: Nam bonitas Dei mihi prouidis- Uset, misissetque prorsiis. Verum potens est & ole- Ura in ovum conuertere, credatque Deo, & cedet 'illi hoc in martyrium. J Eadem fuit S. Francisci

mens. Sic enim apud eum lego collatione 3. f Si 'propter inopiam & paupertatem frater corpus ne cessitates suas in sinitate de infirmitata habere non potcst

95쪽

76 Pars I. Cap. III. .. potest , dum honeste petierit & humiliter a praela.

to suo amore Dei, & sibi non datur,sustineat amo m re Domini patienter , qui etiam sustinuit quaerens. qui eum cololaretur & non inuenit. Et haec neces

is sitas sibi a Domino imputatur pro martyri J Non abhorret a Spiritus sancti sensu, haec de paupertate sentiendi & loquendi serma. Sane scriptura,

paupertatis caminum in quo excoquantur homines , agnoscit Isaiae 48. nec dubitauit S Chrysostomus homil. 18. in i .ad Cor. pauperes cum pueris in Babylonicam fornacem coniectis conferre, non modb quia ut illi, Deum luteum colere renuerunt, se & isti numini auaritiae plerosque dementantis accidere detrectant ; sed etiam quia fornacem &flamma tolerant utrique; & pauperes quidem multo ardentiorem, in qua si non concremantur qui eam voluntarie ad numinis cultum excipiunt, diuinae potentiae opus est , quale circa Babylonios pueros est proditum, ut D,Chrysostomus philosephatur ; non autem humanae virtutis, vel retusie aut restrinistae flammarum acrimoniae argumem tum. Quare rectissime cum S. Bernardo licet concludere , in calce sermonis primi in sesto omnium SS. paupertatem religiosam , inter martyrii incruenti species, iure optimo numerari. Trachans 'enim octauam beatitudinem qua sanctis martyribus reposita scelicitas proponitur , recurrens ad primam qua constitutum est praemium pauperi

bus. f id sibi vult sinquit) quod eadem promis sio facta est pauperibus , & martyribus, nisi quia

veri martyrij genus , paupertas voluntaria est Beatus vir , ait Propheta , qui post aurum non

abiit, nec .erauit in thesauris pecuniae : quis est

96쪽

Religiose vitae Martynum pr

hic, & laudabimus eum Z Fecit enim mirabilia in vita sua. Quid mirabilius, aut quod martyrium

grauius est, quam inter epulas esarire , inter ve- stes multas & pretiosas algere, paupertate premi inter diuitias, quas offert mundus, quas ostentat malignus, quas desiderat noster iste appetitus 3 An non merito coronabitur, qui sic certauerit, mun- dum abiiciens promittentem , irridens inimicum

tentantem, & quod gloriosius est , de semetipse

triumphans, & crucifigens concupiscentiam pru- rientem ZDenique propterea pauperibus pariter & martyribus regnum coelorum promittitur, quia Upaupertate quidem emitur , sed in passione pro UChristo absque omni dilatione percipitur. J Non 'dissimiliter S.Chrysestomus homil. t i. in ad Hebr.

post enumerata sacrificiorum mysticorum varia genera abrogatis quasi agni immaculati immola- tione pecuinis quibusvis sacrificiis demandata, subdit. f Sunt & aliae oblationes quae vere sunt l, locautomata, martyrum corpora: Ibi & anima & corpus offeruntur. Illa sacrificia odorem suauitatis habent maximum. Potes & tu si volueris, tale sa- crificium offerre. Qujd enim si non igne combu- ratur corpus3 Sed alio igni potest : ut puta pauper- tatis voluntariae, & tribulationis. Cum enim li- ceat deliciose & optime degere, si eligatur labo- Uriosa vita & anima mortificansque corpus, nonne holocautoma est λ mortifica ergo corpus tuum , &crucifige,& accipe huius martyrij coronam. Q d 'enim illic gladius operatur,hoc hic animi alacritas U

97쪽

pura I. Cap. III. Itemque expensione obedientia.

i 2. Iam verb obedientiae votum , quo impositi homines super capita nostra ferendi sunt, ut asperrimum ex se atque durissimum , ita iure optimo martyrij cuiusdam nomen sibi ac decus vendicat,

iudice Thoma Kempensi lib. de fideli dispensat.

C. 3. f. a. Tractans enim illud Cant. D manus meadi ligaue t mrrham, ct digiti mei pleni irrha probatissima, & hanc myrrham interpretatus integram ac plenam voluntatis propriae mortem per obedientiam, illud cupit esse quam commendatista simum. antequam huius myrrhae speciem quisee a noscat, ut in multis tape grauitatibus seipsum

αι experiatur, quam facile caro remurmurat , qtio-

εα ties trepidat, quoties subruit. In quo conflictu intelligit, quantus sit labor non facere quod con-- cupiscit; quam durum frangere ad omnem nutum η alterius, suos conceptus animi. Si ergo haec & hiso similia, latius excogitata pertransierit, tanquam verae mortificationis probamenta , squae omniam sortes Christi amatores ardentissimo affectu subire sestinant,) inueniet proculdubio quam veracitero dictum sit: & digiti mei pleni myrrha probatissi-

ma. Probantur enim a minimo usque ad maxi- mum eorum digiti,&a summo vertice , usque ad

plantam pedis, sine tentatione nihil vacat in ipsis. Nam modo iubentur exteriora ; modd compellun- tur ad sui custodiam introire; nunc huc illucque discurrere,nunc etiam quieti consistere;modo pau- lo plus vigilare , & paulo post vigilias nequaquam' protrahere, nunc quodlibet protinus abiicere; nunc

98쪽

Religisse vis Martyrium. 79

nunc etiam quod horrent sine mora perficere. Si oest aliquod genus supplicii , quod martyres facit;

tunc maxime illi martyres hunt, qui toties verbo Dei, tanquam gladio sebmissi plectuntur; quoties sibi ipsis per obedientiam moriuntur.

Pari pietate, nec minus apposite ad rem praesentem, idem autor serm. I I. ad Nouitios quotidianum religiosi status martyrium exponens , hoc maxime ex capite rem conficit, sic fratres affatus. ref O dilecti fratres qui in religione sub obedientia restatis ; si fideliter impletis quod vovistis, martyres estis, aut adhuc quotidie patiendo fieri potestis. αNam toties nouas coronas , & margaritas preti sis pro certamine vestro accipietis , quoties singu-

la membra vestri corporis , quotidianis laboribus Mitro Christo exponitis. Et si proprias voluntates re- inquitis, Si sensualitati vestrae fortiter resistitis, magnam a Deo intus consolationem percipietis. omnis religiosus in obedientia vivens , paratus suam voluntatem frangere , atqne praelato suo 'humiliter nitens obedire , iste veraciter in spiritu martyr efficitur, quamuis materiali gladio in collo non feriatur. Et quicumque perfecte mortificati ni, tota die , id est per totum tempus vitae suae, se tradit , simplici ex corde obediendo , exemplum Abrahae imitatur; qui unicum dilectum filium suum Isaac, in holocaustum offerre , ligare,

Occidere non recusauit. Legimus etiam de sanctis martyribus , quod per diuersa tormentorum ge- nera transierunt ad regna coelorum : qui non elegerunt pro sua voluntate, qualem poenam aut mortem paterentur ; sed totaliter diuinae ordina- tioni se commiserunt, & corpus & animam crea-

99쪽

ritori suo ad omnia sustinenda constanter obtut . runt. Quando igitur aliquis vestrum audit, prae-- ceptum sibi contrarium a praelato imponi , & ta- meri paratus est obedire, si tunc etiam vim sibi ipsi inferre conatur, atque murmurationem inserin gentem compescit & nocat, tunc gratissimum Deo sacrificium in ara cordis immolat,& cum V martyribus, de hoste victor sui ipsius factus stre-M nue triumphat J . . 1 Sed longe Thoma mpensit antiquiorem esse hanc de religiosae obedientiae martyrio doctrianam discimus ex Antiocho homil. 3 9. qui diserte tradit , hominem per obedientiam transire in n is merum testium Christi, additque, voluntatemm propriam a te excindere,perinde est ac si pro ium. fundas sanguinem. J Idem discimus ex Cainano collat. I 8. c. 7. ubi Abbas Piamon probatos Monachos cum Sarabattis monachorum personam ementientibus componens , praeter caetera not ,

quod istos voluntatum suarum habenae quas ipsi- mei tractant, vinculis omnibus exselutos, alterius ' vinculis mancipant. Illos patientia atque distri- chio qua tam deuote in hac quam semel ari ipue- runt prosessione perdurant, ut nunquam sitas e V pleant voluntates, crucifixos huic mundo quoti-

die, vivosque martyres facit. J Respexiste videtur ad appellationem qua Isaacum Chry sestomus t. I.

orat.de Abraham, cohonestat; vocat enim vivum martyrem & non uiuum,mortuum & n mortuit,

Et fuisse Isaacum exactissimae obedientiae spiratem imaginem, testatissimum est apud Patres Ambrosium,Ephraemum,Basilium Seleuciae,Isidorum Pe lusiorem, & quotquot in destinatam eius imm latam

100쪽

Religios vira Mart Hum si

titionem , incurrunt scribendo. Itaque sicut eum Chrysostomus a summa obedientiae per*ctione, qua iuuenis patri seni nihil cunctatus iugulum cae- 'dendum praebula, vivum martyrem nominauit, ita eodem respiciens Chrysbstomi alumnus, obedientes, vivos martyres nuncupas. videri potest. an- quam usurpatum quoque alia in causa a Chrysost mo eundem titulum non me latet. Homilia. n. in SS. Iimentinum dc Maximum seb finem Christianos quosdam generosos filii cum aperto periculo

immanium tormentorum & mortis per ea inseret dae , Sanctorum pro Christo caesorum corpora rapuerant , ut ea decenter curarent, eo illustrissimo

titulo donat: Etiam ipsi Oiui mari res. Sed & S. Paulinus episto 28. quae est ad Victricium secunda, sanctum illum Antistitem cuius in tormentis r bur graphice exprimit, quod supremo funeri subductus esIet diuinitus, virum martyrem appellat.

Quo eodem nomine Naziatizenus Orat. 2 o. n. I

insignit sanctos illos qui extrema, i in Christianos, Satanae rabiem sub Maximino exceperunt , nec tamen hostili gladio sunt deessam. f Hactenus vi- delicet relicti , ut victoriae sua: superstites essent, nec cum ipfis certaminibus abscederent, sed aliis. virtutis aliptae, vitai martyr , spirantes columnae, tacitaque praeconia relinquerentur.JHoc verb non exile videri debet obedientium decus, quod gloriosissimum titulum , nec fructus vacuum, sanctis

illi, Clitisti athletis qui corporibus suis quantum ex ipsis erat,) & sanguine litarant, ab his Patribus attributum, communem habeant, ita ut pos sint ipsi quoque illud de Catholicis Arriano furore multa passis ab eodem NagianZeno Orat. 2S. n. I., F usurpa

SEARCH

MENU NAVIGATION