De martyrio per pestem ad martyrium improprium, & proprium vulgare comparato, disquisitio theologica, Theophili Raynaudi ... Qua monstratur, eos qui proximis peste contactis, ex christiana charitate subleuandis, immoriuntur, esse non late duntaxat, s

발행: 1630년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

Pars I. Cap. II L

quorum corrupta studia sunt, cedunt atque obse- quuntur pexduelli, rebus ipsis Deum esse negan- tes , secundum sancti Dauidis sententiam , dixitis insipiens in corde suo non est Deus. J Excurrit in eorum casum, qui sicut urgentibus Ecclesiam Tyrannorum persecutionibus imbecilles eneruesque nonnulli , ita & ipsi asceticis asperitatibus fracti,amartyrio religiose resiliebant , quorum tristis mam sectem deplorat. Tum conuersa ad perstantes

Oratione , hortatur ut omnis consummationis fi- nem . Videant , nec ante martyrio religiosae vitae,

quam vita ipsa defungantur. Eius haec est ad fratres, allocutio , omnis pietatis sapore condita, quem utinam nimia interpretis de sermonis apparatione s .. licitudo, non obtudistet. f Uerlim nos fratres , ceuia Christi martyres adhuc praeclaro martyrio funga- . .. mur, adhuc illustrem consessionem obeamus. Ga es deamus cum omnibus Sanctis, quia meriti proia Christo martyrium sumus, genu Baali non infleta xo, quae carnis libido est, ac reliquae vitae volu- ptates. Ne credamus spectra suggerenti unde obmis dientiam detrectamus. Quin quotidie vestit in st, . is dio contra luctemur, ichi , neque praefracti; ankee mosi , non percussi. Iam verδ quod martyrii com- ex pendium Z Scitis ut martyrio in quoquam secuimis dum vitam persenisti, socii sint eorum gaudii, re- rumque pro quibus martyrio sunt assecti conser- αι tes ostendantur. Ergo huic consectarium est, &αι Clitisti martyres ut eum in cunctis martyrio testa- tos, pro veroque testimonio poenas intolerabileso perpesses, in tituro iaculo haeredes cum eo declam rando. Nam Apostoli haec sententia est,cum Christus apparuerit, vita vestra , tunc & vos apparebitis

82쪽

Religisse sitae Martyrium.

set eum ipse in gloria: cum quibus & nos, peracto mi ostio martvrio , longum est autem per Onnnem vitam)bonis fiui sempiternis, in aevumque cum Christo triumphare mereamur. J FHino crux quotidiana. i . En religiosum martyrium, longum & diti tu num est, ipsique u tae commensium , iudice Theodoro: maitylium verῖ, qtiod singuinis profisio-iae subitur , martyrii est compendium. Quod S. Hieronymus episto. 17. Eustochium sanctissimae

parentis Paulae lion degenerem prolem consolans, de eadem Paula in nionasterio , communi more 'spoliata , ik quiete fato functa, antea pronuncia- rat, sic locutus. f Securaesto Eustochium, magna is haereditate ditata es. Pars tua Dominus , & qtiore magis gaudeas, mater tua lotago martyrio corona- retaeis. Non solum enim effusio sanguitiis iii inri- fessione reputatur, sed deuotae quoque mentis ser- . vittis immaculata Q v OTIDIANVM MART Y R V Is est. illa corona de rosis & violis ple- ochitur, ista de liliis : Unde At in Cantico scribit it

Canticorum , statuetis meus candidus δc rubicun- dus: & in pace & in bello eadem praemia vincen- tibus tribuens. J Alludit apertc Hieronymus ad CP prianum episto. 9. cuius illa est exclamatio. fo bea- tam Ecclesiam nostram , quam sic honor diuinae dignatiotiis illuminat', quam temporibus nostris gloriosus martyrum sanguis illustrat. Erat ante ira operibus fratrum candida, ininc facta cst in mar- tyrum cruore purpurea: floribus eius nec tilia , nec

osae desunt. Celtent nunc singuli ad utriusque bo-

83쪽

notis amplissimam dignitatem , ut accipiant coro vi nas vel de opere candidas, vel de passione purpu- reas. In coelestibus castris & pax & acies habent - flores suos, quibus miles Christi ob gloriam coro-o netur. J Ad illud item allusit Hieronymus , quod a S. Athanasio in vita B. Antonii c. 23. scriptum est: nimirum S. Antoniu profundendi pro Christo sanguinis & martyrij cruenti cupidissimum, cum alia quandiu ea ex causa haesisset Alexandriae, ubi tunc temporis Maximiani rabies in Christianos expromesbatur , ad extremum reddita Ecclesiae pace, regressium esse ad suum monasterium . ut spe cruenti martyrij irrita facta , OTIDIANUM verba sunt S. Athanasii. FIDEI AC CoN-

fCIENTIAE MARTYRIUM mereretur;

acrioribus se ieiuniis vigilusque conficiens; vesti- mento cilicino intrinsecus, desuper pelliceo utens, ' nunquam corpus lauans , nunquam pedibus sor- des abluens. JOmne denique reliquum monasticae vitae martyrium , alacriter constanterque consummans.

s. Eodem respexisse dixerim alios, quibus relugiosam vitam , quotidiarium martyrium nominare, selemne est. Sic enim S. Hilarius Arelatensis eo S. Honorati decetaris sui panegyrico in quem omnes dicendi veneres congessisse videtur, S. illum Ant, stitem qui primus Lerini annos aliquot monachum egerat, posteaque Arelatis cum splendore insul rum , probatissimi ascetae vitam nexuerat , quotidiano martyrio in pace persunctum agnoscit. f H bet inquit & pax martyres suos. Christi enim tu quandiu in corpore moratus es, testis fuisti. Illud enim stupendum quondam adolescentiae tuae ro bura

84쪽

a ligiose vita Monassenum.

bur, perpetuo abstinentiae rigore tenuatum, de in xcillam quam vidimus, aspectus licet decore seruato,) exilitatem redactum, C R V x utique O- T I D I A N A consumpsit. J Nec ita multo post, sancti viri somnia de .fundendo propter Christum sanguine describens , sic eum affatur. f Tuis in tantum medullis Christus insederat , ut interdum s quod expertus loquor,) membris tuis placido sopore deuinctis , illum etiam in somnis

officio solito tua lingua resonaret. Saepe dor- miens sanissimae exhortationis , saepe orationis

affectu ossiciosissimo verba stadisti. δgebatur qquippe in lectulo corporis quies, mentis in Chri- ς

sto. Et quidem haec prout .quique affuimus , exper- ti sumus: Tu verb unica semper omnium requies, quam alacer, quam saepe referebas somnia non 'aliquid praesagientia , neque aliqua in futurum . anxietate sollicita, sed inquietis animae desideriis excitata ; martyrium scilicet, quod semper meditatione gestabas, scredo interdum alludente, &

prouocante cupiditatem tuam Domino. ) tan- quam excitata ii; fidem tuam persecutione perage- 'bas. Et vere puto . neminem disteri, tibi ad ma tyrium , tempus non animum defuisse. J Vtique 'martyrij cruenti, quod exoptabat. Nam incruento hoc & quotidiano de quo agimus , perfunctum S. Honoratum diserte dixerat. Apud Bernardum quoque serm. I. in octaua Paschae, huius quotidiani

martyrij mentio est verbis illis. Quaa baptismum te

aqua , martyrium diximus sanguine designari; rememento & unicum & quotidianum esse Baptis regum, similiter & martyrium. Est enim & marty-

xij genus, & quaedam effusio sanguinis in quoti- E diana

85쪽

ς6 . . Pars I. O . III. . diana corporis amictione. Est & Baptismus aliquiso in compunctione cordis, & lacrymarum assiduit

m te. Sic quippe infirmis,& putillis corde necesse est , ut quem semel pro Christo ponere non suff-- cium, saltem mitiori quodam , sed diuturniori martyrio sanguinem fundant. JDenique scriptor rei asceticae peritissimus , &pietate cum antiquis conferendus , Thomas Κem- pensis serio. I r. ad Nouillos, quotidianum hoc religiosae vitae martyrium egregie celebrat his praeter ex caetera. Fuerunt multi nobiles ac diuites viri, qui ex longo tempore in abstinentia carnium, in carentia se frumenti, vini, & olei, & aliorum delectabilium o ciborum, duxerunt vitam valde religiosam & du- ram, crucifigentes cum vitiis & concupiscentiis

o suis , carnem fragilem ; non propter laudem hu- manaim , sed ut Deo satisfacerent pro peccatis per

seruentem poenitentiam. Hi contra tentationes'

G Dii boli , & mundi honores, certantes usque ad mortem, foetici tandem fine , cursum vitae suae compi erunt. QDmuis igitur isti Tyrannorum ς' gladium , aut ignem urentem, aut morsum bestia- riim , seu alia laeuissima tormenta non pertulerunt in corpore ; maximum tamen bellum , & quoti- dianum martyrium persecerunt in mente, vitam m castam , humilem , abiectam , internam , deuom tam , benignam , patientem, sobriam, modestam, pauperem , dc absconditam , prae cunctis mundi opibus amplexantes ; ideoque digne coronas me- ruerunt habere perpetuas. J6. Cur porro religiosa vita, martyrium quotidianum , & crux quotidiana vocetur, non est obscurum. Iugis enim mortificatio, & quotidiana in terni

86쪽

. Religios vita Martyrium

terni ac externi hominis propter Deum mactatio, quam exercitationes asceticae adiunctim habent, pro morte in singulos dies irrogata computatur. idque Apol tolus c. 8. ad Rom. aperte confirmat,

adducto loco Psalmi 3.quo Psaltes sacer , aut potius ex eius ore pij quique, profitentur se propter

Deum mortificari tota die, aestimarique sicut oves occisionis,& quamdiu corpore concluduntur,quotidie mori. Religio st, vere aureum Chrysostomi commentarium eius loci missum facere. f andoquidem fieri minime poterat ut qui homines ellent reij infinitas mortes tolerarent , ostendit , ne hac μquidem ratione praemia elle imminuta. nam Vt na- tura sortiti id simus, semel tantum ut moriamur: tamen voluntate id quotidie perpeti, si id in ani- α natim induxerimus, dedit Deus: Vnde liquet fore, mut cum tot hinc coronis decedamus, quot dies hic vixerimus,lmo verb multd pluribus:Licet enim die μ

ad ipsum comparatus fuerit, is semper mercedem

absolutam recipit. Hoc igitur & Propheta signifi- cans, dixit: Tota die. Qiuapropter & illum Apo- stolus introduxit. J Nec dissimilia ab eodem Chry-

sostomo traduntur hom. 73. ad pop. ii. in Genesin expensione illorum Pauli verborum quotidie morior. Hanc iugem mortem, & plusquam quotidianum martyrium , belle admodum verbis illis expressit Leo magnus homil. de Machab. Non .. quia cellauit persecutor & tortor, quia iam Deo iamilitant potestates, desunt Christianis quas supe- iarent passiones. Fili sinquit) accedens ad seruitutem MDei, sta in iustitia dc timore,& praepara animam estuam ad tentationem. Et Apostolus dicit. Quicun- ω

87쪽

68 Pars I. Cap. III.

que in Christo pie volunt 'iuere, persecutionem patiuntur. QSi ergo putas quieuisse persecutio-o nem,& nullum tibi cum hostibus esse conflictum, intimum cordis tui scrutare secretum, dc omnes recursus animae tuae diligens explorator ingredere, de vide si nulla te impugnat aduersitas, si nullus

tyrannus vult in mentis tuae arce dominati. Noli cum auaritia pacem firmare, & iniquorum quar- stuum incrementa contemne. Superbiae concor-

diam nega, & magis time in gloriam suscipi, quam

in humilitate calcari. Dissectare ab ira, nec dolo- rem inflammet inuidiae, cupido vindictie. Renun- cia voluptati, auertere ab immunditia, pelle luxu- riam , fuge iniquitatem , omitte salsitatem, de cum videtis te multiplicem habere pugnam, tu' quoque imitator martyrum, numerosam quaere ' victoriam. Toties enim peccatis morimur, quoties in nobis peccata moriuntur, &ipretiosa in conspectu Domini, etia ista mors Sanctorum eius,ubi ho- mo occiditur mundo , non terminatione sensuum, sed fine vitiorum.J Haec mors tam multiplex , per' affectuum quorumvis mactationem & sedularn depulsionem peccatorum, mundi conculcationem, ac virtutum sasperam licet & arduam, in exercitationem , religioso qui nomen illud digne praeserat, non quotidiana tantum, sed perpetua ac cotinua est. 7. Est igitur religiosa vita, mors quotidiana, &iuge martyrium; ita ut quamuis corpore nemo nostrum mori possit nisi semel, nec liceat saepius subire cruentum martyrium; tamen martyrij huius incruenti in dies sigulos copia fiat. od probe intellexit S. Bernardus, religiosie vitae &adiunct Mina ei aerumnariam apprime sciens. Latronem

enim

Diuiti reo by

88쪽

Religisse vis cmany num

enim qui ad supplicium abducebatur, permitti sibi

cum postulasset , contestante Theobaldo Campaniae Comite sancti viri obseruantissimo, hominem esse omnibus coopertum flagitiis , & multiplici morte dignissimum , reposuit, & idcirco a se deposci,ut quod una morte sufficienter expiare non posset, pluribus ac per dies singulos inserendis, e olueret, in religioso statu. Q d & perfectum a latrone proditur , tricenario religiose poenitentiae martyrio constanter Zc alacriter exacto in Ciste ciensi similia, quotidie perdendo vitam dc animam suam propter Christum : iuxta Christi verba de

martyribus, quae probatis ascetis aeque communia esse , idem Bernardias ser. 3 o. in Cant. optime ex pressit tractans verba illa Pauli , contestantis intentatis suppliciis nihil horum vereor, nec facio animam meam pretiosiorem quam me. Hanc per Paulum, anumae siue vitae corporalis contemptionem, imitatione exprimi per Monachos suos, auebat Bernardus;& potuisse exprimi, imb verb religiose vivendo expressam esse , docet sie disserens. f Animae por-

tio est, carnalis affectio eius , & vita quam admi- nistrat corpori. Hanc ergo animam suam Paulus

spernebat pro se, paratus pro Domino non sollim malligari, sed & mori in Hierusalem , & sic perdere manimam suam, iuxta consilium Domini. Tu quoque si propriam deseras voluntatem , si corporis voluptatibus perfecte renuncies, si carnem tuam με crucifigas cum vitiis & concupiscentiis , sed & mortifices membra tua quae sunt super terram, probabis te Pauli imitatorem, qui non facis ani- mam tuam pretiosiorem teipse: Probabis & Chri-

iii discipulum, etiam illam perdendo salubriter.

89쪽

7o Pars I. Cap. II Lo Et quidem prudentius eam perdis ut custodias, quam custodis ut perdas. Nam qui voluerit aniam mam sitam saluam facere, perdet eam. J

Quanta quotidiani huius ac iugis madit ij acerbitaN.

8. Cuiusmodi vero sit quotidiani huius martyrij acerbitas prae cruento , sic postmodum eo ipso loco exponit idem Bernardus increpans delicatos quoudam, & molles Epicuri potius c ut ait in aut Hippo- cratis, quam Christi discipulos. Animae in corpore vitam, Saluator monet perdere. Quid enim tibi si aliud de Christi auditorio sonuit, cum paulo antEo clamatum est:Qui amat animam suam perdet eam.

Dixit siue ponendo ut martyr, siue essigendo ut' poenitens. nqMm genus martyrij est , spiritu

facha carnis mortificare: Illo nimirum quo membra ' caeduntur serro, horrore quidem mitius, sed diutur- nitate molestius. J Iterat haec ipsa verba idem mellitissimus ac piissimus Pater serna. Σ. in coena Domini. Utrobique agnostens,quotidianum hoc martyrium,esse sola diuturnitate molestius,horrore tamen mitius este,ac perpessu facilius. At proxime laudatus Thomas Κempensis,

quandam inter utrumque hoc martyrium aequalitatem acerbitatis statuere videtur, indistincte aequi- . parans amborum vexationes & praemia,quae constat inaequaliter vexatis inaequalia rependenda, caeteris paribus. Scite autem cum variis sorensium reorum cruciatibus,varias religiosi status aerumnas

componit,in hunc modum. Potest quilibet in ordine & in statu suo, religiose, de deuote vivendo,

palmam.

90쪽

Religiose vetae Mari iam. I

palmam martyrii obtinere, si contra vitia sua sorti- ter certat ; si pro aduersantibus, & detrahentibus iaorat', si castitatem illibatam strenue seruat , si obe- dientiam usque ad mortem exemplo Cluisti cu- stodit; si de omnibus terrenis, & nece ilariis huius iavi. a , semper minus, quam plus habere desiderat,& beneplacitum Dei in omnibus quae iit, & suum velle relinquit. Sancta quippe voluntaria pauper- iatas, pro martyrio computatur. Et ided sicut marty- iaribus, ita & pauperibus regnum coelorum a domi- ω no promissum est& donatur.Cum ergo verboso & iadillo luto silentium imponitur, ne extraneis, Vel tafratri loquatur; tunc lingua ad fabulandum prona, ecqua sit rei te ligatur,& ne noceat alteri,silentio cohi- betur. Et vere multis verbosis expedit, pro pace in conscientiae verecunde tacere, quam hinc inde his tatorias de statu seculi retexere: & clim homini prae- ωcipitur in claustro manere, aut in cella quiete resi- .edere,tunc pedes eius pia violentia, quasi in cippo Mlocantur; & sic ad viam salutis , cor instabile redire ..compellitur,iuxta illud domini verbum: exi citδ in .. vicos, & plateas diuitatis & compelle intrare. Heu quanti foris vagando perierunt: Quanti suae curio eo stati seruiendo, nil sanctitatis retulerunt. O quam ας multi per rectoris virgam reducti sunt ad conscien- retiae,& bonae vitae custodiam, dc de necessitate sece- αι runt virtutemὶ Cum curiosus oculos suos claudit,ne is seculi vanitates aspiciat, tunc mercedem cum san- sectis recipiet, quorum oculi fuerunt a tyrannis e caecati. Cum piger aliquis laborare cogitur , tunc

manibus,& pedibus ad locum martyrij trahitur, & si obedierit ud omnia sibi iniuncta, praemiabitur

cum martyribus; quorum manus vinculis suere qu

SEARCH

MENU NAVIGATION