De martyrio per pestem ad martyrium improprium, & proprium vulgare comparato, disquisitio theologica, Theophili Raynaudi ... Qua monstratur, eos qui proximis peste contactis, ex christiana charitate subleuandis, immoriuntur, esse non late duntaxat, s

발행: 1630년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

211쪽

tiunt ir, ut regni coeleliis mereantur este partici- pes. Isti autem non ita. breuisissima propter Chri- itum persecutione ingluente , iugulati pariter &- corollati sunt. Absque ulla perpetuone malorum, quorum mundus est plenus , a matrum uberibus in aeternitates transiere perpetuas. Beata plane paruu-- lorum horum conceptionis hora , qui pro christim occasione,sine voluntatis consensu pati valuerunt.J . Autor LatinΜs homiliae a. Chrysostomo timblitae in varia Matthaei loca , disertissime idem tra-- dit sic scribens. Dum innocentes pro Christo m is riuntur , primi Christi martyres extitarunt. De quibus & Dauid significare monstratur, cum dicit:.. Ex ore infinitum & lactentium persecisti laudem . propter inimicos tuos, ut destruas inimicum & vu . torem. In hac enim persecutione iusantes adhuc. paruuli atque lactentes, pro Christo occiduntur, G de persectae laudis martyrium consequuntur. Rex .. iniquus Herodes destruitur , qui aduersus Re-- gem coelorum, regnum sibi defendere usurpabat.

- Vnde non immeritb inbiates illi beati per omnia extiterrant, qui primi mori pro Christo meruere runt. J Ibidem homil. 3. f O beata lactentium gi ria , quibus pro Christo contigit dedicare marty-

ria. Expugnant tempore uno natiuitatem & mor' tem, ingressiam & exitum , principium & occa- sum, ut ipsis posset tempore uno contingere,&nascendo ingredi mundum , & dedicare martyrio coelam. Probat nouos exercitus Christus , riades milites delignat, legiones lactentes victoria per petrata coronat. Fiunt pro Christo victores , qui aetate suerunt coaequales': Fiunt inquam infantes

212쪽

De Passo infante.

sne certamJne fortes, sine pugna victores. Norunt vincere qui pugnare non norant, exiliunt vietoriae . compotes , qui filerant aetate uix belles: merentur Mycena martyrium, gloriam sanguine comparant, aeternam vitam temporali morte commutant. Nec timuit artas illa mortem,nec horruit.Timere enim non potuit, timere non noli it. Transuittit in- Diates infans Christus ad coelum , noua xenia Pa-

tri, primitias fructuum exhibet genitori. Oste1idit futuram foecundissimam messem , dum in semine tantam exhibet ubertatem. Derisit se, derisit hostilis immanitas, quae putauit turbare posse consilium Dei, gloriam Christi, salutem necestariam mundi: Sed contulit infantibus multis martyrium, dum infantem quaerit occidere Christum. Praestat hostis, dum nocet beneficium. Vitam tribuit cum occidit. Inuideret enim eorum gloriae si . amaret. Sed aliae sunt terrestres pugnae, aliae coelestes vi- ctoriae. In pCaelio Christi, moriendo vivitur , ca- aendo surgitur, victoria per interitum comitaratur. J Idem sensus stili S.Leoni serm. i. de Epiph. Us os Rex in pius eximit mundo, Christus inse- Urit coelo, & quibus nondum sanguinis sui impendit' redemptionem, iam martyrij liibuit dignitatem. J '

Idem de quibusvis infantibus pro Chrisis

caesis, concluditur. 3. Haec testimonia aperte serunt sanct os Innocentes vere & proprie sitisse martyres,&verect Eaddit Martinus de Magistris' l. I. de martyrio con-Clus. G. corollas. 2. male tamen contrarium assin

213쪽

3 4 I

ria martyrii donatos diuinitus sitisse , ut aliqui ne gantes eorum verum martyrium concedebant, sed etiam verum ma tyrium subiisse, quod plane sonant prolata Patrum loca, habetque perspicue sensus Ecclesiae. Hilur Vese quid sequatur pro vero quorumvis infantium in fidei odium iugulatorum martyrio , nemo non videt. Est enim omnium plane infantium, quoad rem Israesentem, par ratio. inquam non defuerunt qui friuola quaedam discrimina excogitarent, ut admisse vero Ian centum ab Herode caesorum martyrio, quod videbant per Ecclesiam & Patrum traditionem stabituri, aliorum tamen infantium necem, etiam si in fidei odium illatam , veris martyriis non annum

rarent.

a r distaritas, ex praecoque in Bethleemnticis rationis et .

s. Nonnulli ergo reserente Dahoma 2 2.q. I 2 .art. I. M. i. assirmarunt 8aruulos ab Herode caesos idcirco agnosci ab Eccleua martyres, quia per a celeratum diuinitus rationis viam , acceptarunt

mortem pro Christo illatam , passique sunt tanquam adulti. Quod videri possent serre illa Aucto. ris libri de oper. Christi Cardin. serm. de stella M. Magis sub finem. Paruuli subitb fiunt martyres,ci o dum vice Christi, & pro Christo, auulsi a matrum uberibus detruncantur , testimonium quod non- dum poterane sermone,perhibent passione ; de sus ficit causa testimonio, licet nondum eloquio di- stiliguatur. Illicospii s insantilis vasculi recepta' culum deserens, uni non tenelli corporis , aetatis que

214쪽

De infante. I9 ς

que nouitiae tempore tenetur: sed ab illis insentili- Dus coagulis anima expedita, adepta rationis & lim tellectus plenitudinciri, in occursum Christi sesti- nat , a quo militiae suae quaerens stipendium, ad lu- cis & picis aeternae praemittitur gaudia. 'Quid aper- cius , pro pleno intellectus, & rationis su . in sanctis hisce intrantibus Z Non improbat eam praecinquam in SS. Innocentibus rationis usuram a qui busdam tra litam, eamque ad exponendum verum eorum martyrium , non inutilem vises est censuis-1e Antonius Bitontinus q. t . in Ecclesiasticas anni totius epistolas. Idem insinuare visus est S. Chryse stomus, verbis illis hom: liae de Innocentibus est tertia ex variis in Matthaeum locis, )quae in .hunc lentum retulit Mattinus de Magistris q. I. de ma

tyrio, in argumento contra. I. corollarium.fFiunt

pueri sine Magistro diserti, doctu sine Doctore, pe- riti sine eruditore. Agnoscunt Christum , piae&- cant D inum , non quem persuasio humana d cuerat, sed quem diuinitas inspirabat.J Cum itur quoad alios paruulos ante rationis usum hi stili gla- dio in odium fidei occumbentes, nihil suppetat ad hunc rationis plenae praecoquum usim illis conc dendum ; sed id de solis Bethleemiticis paruulis ab Herode caesis, fateri cogamur , ob Ecclesiae de P.

trum auctoritatem, qua verum eorum martyrium

ratum habetur ; satque adeo etiam libera mortis acceptatio,quam censent esse de ratione veri cultis. cunque martyrii;) concludebant autores praedicti, fatuo vero S S. Innocentum Bethleemiticomam

martyrio , alios infantes , si qui pro Christo forthcaedantur, veris martyribus adscribendos nequaquam tale.

215쪽

Reiicitur. Sed hoc effugium dissicile praeclusu non est. is

enim non videt gratis omnino fingi anticipationem illam usus rationis in paruulis ab Herode caesis, tantum ut perstetur in tententia , & quod de quorumvis infantium similiter caesorum vero martyrio inserendum vident, labefactetur λ At quidni fingore similiter liceat, rationem ocrus inlam aetas serat, aliis quoque paruulis illucescere, si eos in Chri sti odium obtruncari contingat ὶ Qua ratione perinde constabit verum eorum martyrium, ac Innc

centium Bethleemiticorum. Q od si id in aliis paruulis dicatur esse commentitium, ut sane est, aeque censendum est gratis confictum quoad Bethleemiticos paruulos. Locus porro Atidioris libri deoper. Christi Cardin. alio plane spectat. Nempe ad

. euigilationem rationis , ranchis Innocentibus col- datam, illico a morte. Quae auctoris mens cum ex aliis anterioribus aperte colligitur, tum manifeste,

ex vorbis quae immediate subiunguntur iis quae p ia strenab reserebantur. Sic enim habet Auctor. Eui-... Plauerunt sensus quos sopor infantiae opprimebat, displosisque palpebris intuiti lucem , in momento. allecuti sunt, quae pacificis & mundo corde debe- lic tur, beatitudinem : & ascen dentes per omnium re virtutum gradus sine do strinae humanae exercitio, m cumulatam inuenere mensuram: ita ut in ordinem sanctorum protomartyres primum habeant lo-m cum ;& secretorum conscii diuinorum , propin-im quitate familiarissima, clementiam Dei pro nostris

exorent laboribus. J Chusostomus quoque si tamen

216쪽

De Passe infante. I97

men Chrysestomus , de non potius Latinus auctor

contra mentem suam profer batur. Tantum quippe intendebat asserere, Innocentes laudaste Dominum , eirisque praeconium confestos filisIe non loquendo , sed moriendo , & sanguine non lingua locutos . ut inserim aliquoties repetit proferens exemplum sanguinis Abel. Hoc autem nihil ad rem facit. Quare saccitat incoesianum figmentum,nullo siue rationis siue auctoritatis idoneae firmamenta subnixum. Simile commentum de rationis usu in paruulis Baptismum suscipientibus accelerato , n per a Luthero recusum,& Vvitembergae incor uiuio eorum pariter potantium confimatum, derisit iam olim S. Augustinus episto. a 3.& 37. dc

impugnarunt recentiores permulti, Ruardus art. I. Soto lib. r. de nat. & grat. c. I o. Canis l. I. do S. Ioanne c. i. Bellum. l. de Bapt.c. I O.

ltera distaritas , ex praeuia infantum Beth

leemiticorum circuncisione. . Aliud quoddam discrimen infantum qui nune

serte in fidei odium caederentur, & innocentum per Herodem trucidatorum , excogitarunt alij, Vesaluo Ecclesiae sensu de vero horum martyrio, Rc beatitudine, nihil tale de aliis agnoscerent. Dixerunt ergo, Bethleemiticos infantes cum a bimatu de insta caesii prodantur , vel omnes vel fere omnes priusquam caederentur, circuncisione aut piaculari legis iraturae remedio, procuratos parentalis culpae illuuiem deposuisse. Quod si aliqui remediorum illorum exortes, caesi iunt, non hos esse quos

Ecclesia & Patres martyribus accenseat, sed illos N s duntaxae

217쪽

i93 Pars II. Cap. II.

. duntaxat quos Tyrannicus Herodis suror, remediis illis iam ablutos & gratiae radiis collucentes demes fuit. Quare nisi qui nunc caederentur insitates, supponerentur per Baptismum a paretali illuvie mundati , aeternum perirent : praesertim cum prostet Regis de lagiferi nostri edictum peremptorium de nemini pandenda via vitae in lege gratiae, nisi ren tus saerit ex aqua: & vel reipsa vel in voto, ad somtem domui Iacob patentem accesserit, inibique Ardes posuerit. Si eigo ablutio per aquam non sit

adhibita , certum exitium maneat infantum neces se est , cui rationis usu carenti, nullus actus concialiare gratiam queat tanquam vicarius,& ut loquum

tur , tanquam votum baptismi reipsa interclusi per impotentiam. Nam quod martyrium non habeat rationem voti respectu baptismi, est per se eu, dens. Cum enim quis dicitur gratia donari in voto baptismi quo per impotentiam carere cogitur, votum illud nihil esse aliud potest,quam ill et actus . vel poenitentiae persectae, vel charitatis, qui accedente baptismi reipsa suscipiendi facultate, vim habet , voluntatem iis qua perseueraret excitandi, ut . concipiat sermalem voluntatem suscipiendi Baptis mum : Et idcirco actus ille censetur formalem de actitatem volitionem suscipiendi Baptismi continere , & esse votum receptionis illius externae, ad quam dicit ordinem tanquam eius expetitio atque

volitio. Cum igitur mortis perpessio nude sumpta, cuiusmodi est quam subit paruulus , nullo tali actu Baptismum respiciente si grauida , apertesiasertur eam non elle votum Baptismi.

218쪽

Exploditur.

verum neque hoc effugium, dissicilε ptieeluditur. Et inprimis, iuxta illud , passio innocentum ellet prorsus infructuosa,& sterilis quoad gratiam ει gloriam,contra manifestam Patrum sciatentiam, qui mortem paruulis illis profuisse & gratiae ac diuinarum benedictionum feracem suille, contestantur. ut vidimus. At hoc falsum esset, si salus At selicitas puerorum, non ad passionem quam subie-Iuut, sed ad remedium emundans esset reserenda, ut in proposito respondendi modo fingitur: iuxta quem, idcirco paruuli remedio illo inexpiati,periis se dicuntur , nec pertinere ad lectum illum manipulum quem Ecclesia agnoscit beatum. Quorsum vero Ecclesia ut martyres coleret, quibus peruadeesset martyres non suille, cum non eo titulo salui dicantur, sed beneficio alterius expiationis 3 Adde quod iuxta responsum propositum, videtur punEnegandum , paruulos caelos , esIe martyres. Nam verum martyrium, ut est constans Ecclesiae doctrina inserius confirmanda, sufficit ad salutem conciliandam. Hoc autem non haberet nuda mors parum lorum , iuxta responsi illius auctores. Non igitur essent martyres, nec colendi estent co nomine ab Ecclesia, in quam tamen quomodocunque incurrere , ut S. Augustinus sapientissime dixit, insolentissimae insaniae est. Quare S S. infantes ab Herodo caesos, siue prius remedio aliquo purgatos ab originali macula , sue inexpurgatos, admitto vi past.onis & mortis in Christi odium illatae , gr tiam de gloriam esse consecutos odi in parte Ecclesiae sen-

219쪽

Ο Pars II. Cap. I Isui adhaereo, quae absolute & nulla circunciserum

vel incircuncisorum distinctione apposita , infin- . tes ab Herode caesos, pronunciat martyres. Hoc aliter statuunt Patres supra additisti , qui indiscrimitiatim infantes ab Herode caesos celebrant , nec , laborant de praeuia circuncisione quam paruulis Hebretis ante Ochiduum non adhibitam constat unitamen plerosque ante illud tempus caesos non videatur dubium S. certe Augustinus serm. 8. de sanctis aperte agnoscit, aliquos SS. martyres innocentes , cum tunc recens e maternis visceribus estutiellent, subiisse pro Chrillo necem. Nee improba

bile est, quin aliqui Gentilium filij in Bethleein

aut finibus eius nati,patuerint Herodis surori, quos liquet circuncisione noli fuiste purgatos. Rem dium autem legis naturae, siue his Ethnicorum ii sentibus,sive Hebr is ante Ochiduum fuisse tunc adhibitum, nemo niti diuinans dixerit.Iudaei enim,remedium illud extra circuncisionis adhibendet impotetiarn,SI pueri immature instantem obitu ochiduo anteriorem,non usurpabat,ideoque quoad partuitos ante o Ihiduum a natiuitate caesos, eo abstinui liciat,

cum non praesagirent calamitate qua subtili oppressi sunt. Ethnici verb, vel ob infidelitatem nullo tali remedio paruulos sios procurabant; vel si qui e rum , Bethleemi, de in omnibus fimbus eius fideles erant, non nisi stata lustrica die, ac fortassis postochiduum, aeque ac Iudaei circuncisionem , situm illud remedium adhibebant: Ac proinde etiam ipsi ab irruente ex improvise clade praeoccupati t. par uulos suos sicariorum sirore prius succisos vid runt , quam possent de illis ea cercinonia expiandis cogitationem suscipere. V lud autem dandum est

quod

220쪽

De Passe in te. 2C I

ruini assiimebatur, recteque confirmabatur,nempe

nulliitia Baptismi votum in huiusmodi paruulis agnosci posse.Sed nimirum martyrio,per se & in MPendenter a quociinque alio,in eo qui dispositionis propriae incapax est, hocis in paruulo, adiungitur ex certa Dei promissione gratiae infusio, & mortiferi peccati abstersio, cuius interuentu omnes aequo paruuli ab Herode in Christi odium trucidati, quantumcunque aliis, remediis inexpiati, tautem

consequi valuerunt.

Armatur conclusio posa, de vero quorumuis ' montium pro ChriIu caesorum

martyrio.

. Est igitur sui assirmabam,) omnium planὸ imsantum in odium fidei interfechorum , par ratio, ac Bethleemiticorum ab Herode caeserum;quos sensus Ecclesiae,& Patrum autoritas, VerE ac proprie martyres,& salutem per martyrium adeptos statuit. Et sane decus martyrij in SS.Innocentibus Bethleemiticis, non personarum , sed causae priuilegium fuit. od perspiciens Ecclesia, nonnullos ante rationis usum pro Christo trucidatos, accenset martyribus. Sic S. o tricus puer triennis, matrem Iulittam inseplacabiliter lugens ad gradus tribunalis illisus,martyribus annumeratur in Ecclesiasticis tabulis 16. Iunij. Inter illos quatuor millenos qui uno turbinqabrepti,& in horridam eremum abducti, martyres sub Hiinerico obiere recensentur a Victore Uticens t. a infantuli complures,s quorum matres, Vita ris verba sunt,gaudebant se martyres peperisse. JAd-

uitque luculentum omnino eremptum filiae Episse

SEARCH

MENU NAVIGATION