De martyrio per pestem ad martyrium improprium, & proprium vulgare comparato, disquisitio theologica, Theophili Raynaudi ... Qua monstratur, eos qui proximis peste contactis, ex christiana charitate subleuandis, immoriuntur, esse non late duntaxat, s

발행: 1630년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

291쪽

2 1 pars IL cap. IV. existimo, magisque admiror, quia potuit immis

se in cor eius ut traderet Dominum, quam ut seipsum suspenderet. Nihil ergo simile habent , coimstantia martyrum, & pertinacia horum, quia mortis contemptum in illis pietas , in istis cordis duritia operatur. Et ided Propheta martyris Misitan v ce dicebat: coagulatum est sicut lac corraeum,ego verb legem tuam meditatus sum: pro eo videlicet quδd etsi poena eadem videretur , longe diuersa eslet intentio; illo utique durante cor contra D minum , isto in lege Domini meditante. JQuod de gaudio & exultatione erronum illorum in misera morte scribit Bemardus, posteriora quoque plerά-que exempla comprobant. Inter alia verb Satanae mancipia in ignibus exultantia, saltem in speciem; Adamitae ut scribit AEneas Sylvius in histor. Bohe-

m .c. I. cantantes ac alacreS cum uxoribus rogum

subibant. Spurcus item haereticus Hieronymus de Praga, qua frontis serenitate δέ constantiae larua, horrendam ex viuicomburio mortem , palinodiae tot errorum praeelegerit, late suspicit qui aderat,dcremtotali, descripsit Pogius. Est as. inter Phsecundi epistolas. Scatent similibus narrationibus pseudomartyrologia Nouatorum. Vnde discimus, quid de hau eticorum, pro materiali verae fidei articulo morientium, patientia statuere liceat, cum quaeritur an fuerit ex gratiae auxilio.

martyris, quantum vera fidei

aergumentum.

s. Potest verδ hinc praeterea diiudicari, quod a Michaele Medina tractatum video l. F. para n. c.

292쪽

Dessurio mari rio extra Ecclesiam. 273

an patiens perpessio tormentorum pro veritate quapiam , sit certum eius a Deo traditae argumentum. Hoc mei tib negat Medina , de perspiculina est ex proxime dictis: cum monstratum sit, posse haereticos, & pro vero articulo,& pro suis falsitatibus

grauistima tormenta patienter excipere; nec tamen

inde possit idoneum argumentum peti, vel pro veritate falsorum dogmatum , vel pro credibilitate vetitatis fidei materialis, per haereticum confirmatae. Qiwnetiam patiens Catholici perpessio pro v ritatibus fidei, non est adeδ ineluctabile argumentum quod eae veritates sint a Deo Teusatae, quin adhuc posset effugium patere ; cum ea perpessio quantumcunq se exterius patientissima, pollet ad contumaciam & obfirmationem in propolito semel inito reuocari: vel certe ad gloriae ex ea perpessione captationem: quo pacto non estet ex gratiae munere, nec suppeditaret argumentum vglidum traditae diuinitus veritatis. Vnde cum exploratum usquequaque non sit, quo fine quis patiatur, suis ingitur vis argumenti pro fide Catholica ducti ex alicuius perpessione ad fidei eonfirmationem. Praeclare huc facit quod a S. Augustino scriptum est in Psal. 43. ad illud. ipse enim nouit abbcondita cordis, vel ut ipse legit, occulta. Sic autem scribit. Quid est nouit occulta 3 Quae occulta 3 Quoniam eς

propter te mortificamur tota die, deputati sumus mvelut oves occisiolus. Potes enim videre mortifica-

ri hominem, quare mortificetur nescis. Deus hoc nouit, res in occulto est. Sed dicit mihi aliquis .Ec- ce pro nomine Christi detinetur , nomen Christi confitetur. Quare haeretici nomen Christi consi- stentur, & non tamen iam propter ipsum moriun- S tui:

293쪽

Pars II. cap. IV.

itur 3 Prorsus in ipsa Ecclesia dicam Catholica,puta- . tis Catholicos defutile , aut deesse polle qui causam humanae gloriae paterentur. Si non essent huiusta di homines non diceret Apostolus.Si tradideroco

pus meum ut ardeam , charitatem autem non ha-

beam, nihil mihi prodest. Sciebat ergo esse posse quosdam, qui hoc iactatione facerent , non dile- ctione. ldeb obscurum est. Deus hoc solus videt, nos non pol sumus. Ipse solus potest iudicare , qui

nouit occulta cordis.J Non nego tamen, quin argumentum pro fide Catholica , ex tot martyrum constantia ductum, sit

admodum potens , si pensentur tam multi cuiusuis sexus & aetatis tam variis locis & temporibus , tam aequanimiter ac iucunde nullo alio quantum humanae diligentiae liquere potuit,) proposito fine, passa, iquam non recedendi a tradita diuinitus veritate. Hoc enim argumentum , adiunctis praesertim aliis verae fidei motiuis extrinsecis quae Catholica martyria allectabantur , filii te semper habitum asmodum efficax , discimus ex Tertulliano in Apolog. & l. ad Scapulam , utrobique in ipsa meta; ubi docet, constantiam martyrum sutile Ethnicis illecebram sectae nostrae. Idem de seipso profitetur S.

Iustinus, paulo ante finem primae Apologiae, & de plerisque Ethnicis Philosophis S. Effarem subm' nem cricomis S . Martyrum 1, Vrgent optime illud pro veritate Christiatiis fidei argumentum , S. Hieronymus q. it. ad Hed biam ,& Lactantius i. 3 .instit. C. t 4. & 2 3. cum quo praesertim peti sari velim, auctam semper & amplificatam , peniti usque infixam per suorum ruinas Eccletiam Catholicam;cum e contra quod optime & frequenter expendit s.

. Chris.

294쪽

De spuris martyrio extra Ecclesiam. 27

Chrysostomus,& nominatim orat .de S. Eustachio& t. 6. serna. in illud,sidicit idigratia mea, haereses& false qua uis sectae, vel applaudentibus & stabilire eas tentantibiis omnibus humanis viribus,quia Dei opera non sunt, breui distbluantur. Expendit quoque S. Cyprianus infractam martyruna vim aduersus arietem pietatis in suos. Idque se de Ethnicis stupentibus comperisse profitetur l. de laude martyrij n. Ao. verbis illis. i Sensi equidem, nec me veritas sallit , cum cruό incumbentium manus,

membra diti Alerent , artusque laniatos tortor saeuiens exararet, nec tamen v inceret ; circunstantium

verbis, magnum istud eit dici prosectb, non dolo- ribus subigi , non poenis angentibus stangi. Sed erant aliae diceritium voces, dc puto liberos habet. Nam est illi socia in penatibus coniux, ac tamen ' nec vinculo pignorum cedit, nec obsequio pieta- tis abductus, a proposito sito deficit. Noscenda res est,& virtus penitus scrutanda visceribus.Nec enim ' leuis est ista quaecunque consessio propter quam homo patitur, & mori potest. Etenim charissimi fiatres, virtus est tanta martyrii, ut per illam cre- dere etiam ille cogatur, qui te voluit occidere. Sic Uigitur pensatis variis adiunctis constantiae martyrum, una liae aliis fidei motiuis extrinsecis quae in eis splendebant, strid perspectis , admitto argumentum inde petitum pro veritate fidei quam sanguine suo obsignarunt, esse sortissimum : quamuis

argumentum ex unius aut alternis passione petitum, praesertim nude spectando patientem exterius Perpessionem , non sit indeclinabile , aut ineluch. ibile. od de aliis quoque plerisque motiuis fidei extrinsecis, solitarie acceptis, non grauate concCd S a tur,

295쪽

Pars II. Cap. IV.

tur , in tractatione de fidei credibilitate , & matru- ductionibus ad allensum firmum , Dei reuelantis

autoritati commensum.

Schisematici martyrium, vanum.

o. Haeresi assine est schisma. Imo inueteratum quodvis schisma, in haeresim degenerat, ut autor, cisS. Hieronymus in e. s. ad Titum, & S. Augusti

in Graecia & Anglia , experimento firmatum. It que quamuis absolute loquendo , haereus a schii-mate differat, ut notat S. Augustinus l. de fide &0 mbo. cap. I o. atque aded quamuis an puri lchilisnaatici, seu schismate adnata haeie si nondum corrupto, laborantes , possint verum martyrium subire , pendeat ex illis quae infra dicemus de plena obseruatione mandatorum curanda martyri: quia tomen raro schisinaticus in hoc haereseos prUudio listit, nihilque procliuius ea, quam ut ab ea inclin tione parietis, & maceriae depulsione , prostratio omnimoda consequatur, commode hoc loco post haereticos de schismaticis pronunciabimus. Passim ergo SS. Patres, e martyrum serie e cludunt schismaticos, quantumuis mortem a fidei hostibus in fidei odium dicantur perpessi. Egregie&crebib hoc tradit Optatus l. 3. contra Parmen. Ait enim, in pace cum fratribus, esse prima sumdamenta martyrii,& sine pace quam schisma disia cindit, nec e in , nec nominari posse martyrium. Q d probat ex Apostolo i. Cor. ι inde se sannat Donatistas qui sua in schismate martyria iactabant. Consentit S. Augustinus l. i. de stim.dom.

296쪽

Des uno martyrio extra Ecclesiam. 277

an monte c. 9. ubi cum allicinastet, haereticos occidi posse , martyres esse non pol Ie, iisdem adiungens schismaticos,addit; l Neque schismatici aliquid s- bi ex ista mercede promittant, quia similiter ubi is charitas non est, non potest esse iustitia. Dilectiore enim proximi, malum non operatur: quam si ha- .eberent, nolin dilaniarent corpus Christi, quod est inscclesia. J e. Sed nemo de cassis schismaticorum martyriis luculentilis Cypriano , qui magnus ubique unitatis buccinator, & schismatis insectator videri voluit. Libro igitur de unit. Ecclesiae, impugnans schisma Nouatiani tunc enatum ρῆ f An sinquit) secum elle is Christum cum collecti fuerint, opinantur ; qui e tra Ecclesiam Christi colliguntur Tales , etiamsi is occisi in consessione nominis fuerint; macula ista ianec sanguine abluitur. Inexpiabilis Sc grauis culpa ..discordiae, nec passione purgatur. Esse martyr non is potest, qui in Ecclesia non. est : ad regnum perue- eonire non poterit, qui eam, quae regnatura est, de- e. relinquit. Pacem nobis Christus dedit: concordes eo atque unanimes este praecepit: dilectionis & chari- .etatis foedera , incorrupta atque inuiolata mandauit reseruati: Exhibere se non potest martyrem , qui sta- ceternam non tenuit charitatem. Docet hoc 3c con- retestatur Paulus Apostolus dicens : & si habuero fi- redem ita ut montes transferam , charitatem autem non habeam , nihil sem. Et si in cibos pauperum distribuero omnia mea , & si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam,

nihil proficio. J Et paulo post. Γ Cum Deo manere

non possunt, quia elle in Ecclesia Dei unanimes mnoluerunt; ardeant licet flammis, dc ignibus tradi-

297쪽

ex ti, vel obiecti bestiis, animas suas ponant, non eritis illa fidei corona, sed poena perfidia: ; nec religiosae 're virtutis exitus gloriosus , sed desperationis interi- tus. Occidi talis potest, coronari non potest. Sic re se Christianum este profitetur, quomodo & Chri- .. stulti Diabolus sepe mentitur, ipso Domino praemonente & dicente: multi venient in nomine meo dicentes; ego sum Cliristus, & multos fallent. Sicut ille Chri itus non est, quamuis fallat in nomineo illius; ita nec Christianus videri potest, qui non permanet in Evangelii eius fidei veritate. J Ii. Priorem locum ex Cypriano prolatum , allegauit & egregie pro more amplificavit S. Cht ysithomus homil. 1 i. in ad Epties in morali parte, . his praeter caetera. f Niliis ita Deum irritat, sicutia Ecclesiae diuiso , & si innumera bona operati su

is rimus, non minores tamen poenas dabimus, quam

ei qui corpus ipsius prosciderunt, si plenitudinem &es integritatem Ecclesiasticain discerpserimus. Illud . enim incro quidem fustum est totius orbis, tamet- .e si non eo animo, si reprobos illos respexeris: istudes verb, nihil uspiam commodi habet, Ied plurimum e. nocumenti. Ista mihi non ad Ecclesiae primoresee duntaxat dicuntur , sed & ad subditos. Vir quidamo Sanctus quidpi. im dixit, qriod audaciam sapere vi- α detur, attamen dixit. Qiid est autem istud Z Pecca- α tum videlicet istud, ne martyrij quidem sanguine deleri. Dic enim quaeso , quam ob causam mare rium subis ξ An non propter Christi gloriam' Quo itaque pacto , qui animam pro Christo exponis, o Ecclesiam oppugnas, pro qua animam suam tradio dit Christus 3 4 Subdit, schismaticorum plagam iii Ecclesa, hari est damnosiorem, δί Catholicis multo

298쪽

Destario martyrio extra Ecclesiam. 279

to magis deustandam esse: nec minus pro conseruanda Ecclesiae concordia & subiectione ad legitiamum praesulum, quam pro fide Christi pugnat duna, ac si res ferat moriendum est e. Id quod etiam grauissime conficinat Dyonisius Alexandrinus apud Euseb. 6. hiltor. c. 37. I a. Laudato denique Cypriani dicto, de inani haereticorum martyrio, S. Gregorius 18. mor. cap. 1 . subdit quoad schismaticos. Huius etiam comissationis ignis qui extra Catholicam toleratur Ec taesesiam , quam nullius omnino virtutis sit , Paulus iaApostolus insinuat dicens. Si trad: dero coi pus meu, ita ut ardeam,charitatem autem non habeam, nihil iamihi prodest. Alij quippe praua de Deo sentiunt,

alij recta de auctore tenent; sed unitatem cum fia- tribus non tenent. illi errore fidei,isti vel b schisma- .Etis perpetratione diuisi sunt. Vnde ek in ipsa prima iaparte decalogi, utrarunque partium culpae repri- eo muntur, cum diuina voce dicitur: Diliges Domi-ed

num Deum tuum ex toto corde tuo , & ex tota manima tua, & ex tota virtute tua. Atque mox

subditur: diliges proximum tuum sicut teipsum. ς Qui enim de Deo peruersa sentit, lisuet proisecto, quia Deum non diligit. Qui verb de Deo recta sen- μtiens, a sanctae Ecclesiae unitate diuisus est, conflat quia proximum non amat, quem habere socium Grecusat.Quisquis ergo ab hae unitate matris Eccle- sat, siue per haeresim , de Deo peruersa sentiendo, seu errore schismatis proximum non diligendo, di- quiditur; chalitatis huius gratia priuatur de qua hoc quod praemiisimus, Paulus dicit: Si tradidero cor-ςς

pus meum ita ut ardeam , charitatem autem non

299쪽

18o Pars II. CV. V. ret. Extra locum suis,conflationis milii ignis ci hibitus,tormento me cruciat,mundatione non purgat. JEt Vox concludit. f Quia ergo non nisi in catholica Ecclesia veri martyres fiunt, dicitur recto: Auro locus est in quo conflatur: Qvia non clarescet anima in fulgore aeternae pulchritudinis, nisi, ut ita dicam , prius hic arserit in ossicina charitatis. J Sic pulchre nominat Ecclesiam.Plene de vano schisi, ticorum martyrio,Giouanus lib.de schismate c. 9.

lia pusii adulti ad martyrium aptatis , per

impedimentorum remotionem, se defectuum gratiae dissentaneorum exclusonem. r. QEquitur agendum de illis dispositionibus ado martyrium adulti, quas initio capitis tertii, aiebam vocari posse negatiuas : quod etsi non sint semper negationes, se tamen habeant ad modum negationum , & eas aliquatenus sonent, quatenus sunt remotiones obicum gratiae martyrij, vel impedimentorum acceptationis de qua hactenus. itaque pertinet huc inprimis non repugnantia adulti cum propter Christiim occiditur. siue excVisio contrarii-tentiae & pugnat aduersus fidei hostem, mortem propter fidem quam in martyre odit, inferre paratum. Item spectat ad hunc locum , remotio violationis cuiusuis mandati tunc urgentis. reducenda est applicatio cuiustis ex necessitate medii

ad salutem adhibendi: Cuiusmodi est poenitentia aliqua

300쪽

De aliis adulti ad mari tum dis osse. 181

aliqua in peccatore , quam non modo ex praecepto plerunque non obligante ob ignorantiam inuinciabilem, sed etiam citra omne praxeptum,& ex ipsa

rei natura, interuenire necelle est, ut macula per adultum contracha obliteretur. Remotio igitur re- pugnantiae tanquam impedimenti acceptationis,&exclusio violationis mandatorum quorumcunque tunc vigentium , itemque negligentiae in admotione mediorum absolute necessariorum, conficit illum alium ordinem dispositionum nunc explicandarum,quibus adultus ad verum martyrium es aptandus.

Contra gnatio, martyris aduersatur.

a. Non esse martyri nitendum aduersiis eum a quo patitur, & abstinendum ei esse recruciatione

cruciantis,ea ratio aperte conficit,quod martyrium acceptari debeat ab eo cui infertur. Quomodo enim mortem imminentem acceptare,& patienter propter Deum excipere vellet, si conaretur repellere eum qui mortem infert, dc malum pro malo reponere 3 Itaque S. Bonaventura in Psal. ad finem, c tribus quae ad verum martyrium: deposcit, nempe fine idoneo, perseuerentia ad mortem usique, & voluntaria perpessione : hoc tertium, ait elle veluti formale in martyrio: sicque interpretatur voluntariam illam perpessionem,ut martyr nCnmodd non iecalcitret aduersus imminentem vita

suae, sed ne murmuret quidem: Ne sit mari sicut

rota carri, quis fenum gestat sed murmurando. od non obstat, quominus fas sit martyri salua inartyrij veritate, remurmurantem inseriorem partem sen-

SEARCH

MENU NAVIGATION