De martyrio per pestem ad martyrium improprium, & proprium vulgare comparato, disquisitio theologica, Theophili Raynaudi ... Qua monstratur, eos qui proximis peste contactis, ex christiana charitate subleuandis, immoriuntur, esse non late duntaxat, s

발행: 1630년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

301쪽

281 Pars II. Cap. V. tire:aut etiam deliberate dolere de posita per ipsum

mortis causa, quam declinare sorte potuerat. Nihilominus enim dummodo malit vita excedere,quam ob imminentem caedem a veritatis Christianae testificatione resilire,martyr est habendus; luand quidem vere perdit animam suam propter Christum : nec proprie murmurare dicendus est, quia simpliciter loquendo, mortem patienter acceptat, tam umque ita affectus est , ut si integrum foret non praebere mollis causam quam praebuit, noncstet eam praebiturus Hoc tamen rerum statu,libere mauult irrogatam mortem excipere,quam Deo &fidei terga vertere. are longe disseiret ab eo qui excussa plane patientia mortem exciperet, eamques pollet peremptis autoribus ulcisceretui, tantumque inultus cadit, quia facultas deest. Ac etiam ab eo,qui reipsa expromit quantum potest virium , ut dolorem de inoi te imminente, damno prout vires, ferent, caede aut truncatione liostium leniat. Hic vere contranitituri murmurat, estque ineptus ad martyrium,quia i lud non acceptat. Non ita Christus Rex martyrum gloriosus, cui

omnes vere martyres tanquam archetypo sunt conformandi. Cum enim pateretur, non comminabatur : tr. adcb.u autem iudicanti se iniuste. Omnes

item Dei pugiles qhai Christo succeturiati, & ei tr ditae fidei si percertantes, sortitudinem suam & vegetam fidem fortiter moriendo probarunt, cruci tus ac necem patienti siline exceperunt, non obsistentes.Tellatur id de arui sit martyribus S.Cyprianus,sortem eorum cum satana congreίsum sic des

V cribens episto. 17. Intellexit milites Christi vigi- lare iam sobrios ; & armatos ad praelium stare,Vinci

302쪽

De alus adulti ad martyriam dissest. Σ

nqn posse, mori poste ;& hoc ipse inuictos esse,

quia inori non timent. Nec repugnare contra im- pugnantes,cum occidere innocentibus nec nocen-

tem liceat; sed prompte M animas, & sanguinem tradere : ut cum tanta in seculo malitia dc sevi- retia grailetur, a malis de saeuis velocius recedatur.J 3. Haeae causa SS. martyres Zach. '. oκes dici, obseruat Tertullianus i. q. contra Marcio. c. 3 9. Ait enim oves dictos, quia nemq oues appellat eos qui in bello armati dc ipsi ex eade seritate certantes cadunt, sed qui in sua proprietate atque patientia,dedentes potius semeptipibs , quam vindicantes trucidantur.J Similiterque ea ipsa ex causa SS. martyres apud Psaltem diaterprete Apostolo , dicuntur oues cisionis, quia coram tondente, imo deglubente se,non aperiebant os suum, memores diuinillac in parte consilij quod aperio verbia S. Augustini

22. contra Faustum c. 76. Martyres appellantur qui latine testes interpretantur: quorum numerus istantus effloruit, ut si eos Christus, qui de coelo . Saulum vocavit, dc factum ouem ex lupo , in m ια dium luporum misit, congregatos vellet armare, atque adiutiare pugnantes, sicut Haebraeos patres παadiuuit,quae gentes resisterent quae regna non ce- ας derent 3 sed ut praeclarissimum testimonium veri tati perhiberetur, qua iam docendum erat, non propter temporalem in hac vita,sed propter aeter-

nam, post hanc vitam, se citatem Deo este serui- endunt, ea quae vulgo inscelicitas dicitur, pro illa mfoelicitate subeunda fuerat & ferenda.Itaque in plenitudine temporum filius Dei fustus ex muliere, factus sub lege,ut eos qui sub lege erat redimeret, factus ex semine David secundum carnem: mittit

discipu

303쪽

discipulos velut oves in medium luporum, & m o net ne timeant eos qui corpus occidunt , animam autem non possunt occidere. J Vides Sanct orum in excipienda propter Christum nece ouinam placiditatem.

am tamen nolim ita accipi,ut cum cuique commilla vitae suae custodia pugnet. Non enim si aggrediatur me Turca, aut Haereticus, cui non sim viribus impar, & mortem intentet nisi fidem eiurem, debeo nullo modo obsistere , & collum lanij illiuscuiro subijcere.Hanc quis non videt sore indebitam vitae prodigalitatem, pugnantem cum ea moderata vitae cura,cuius unicuique, iure natu ae obligatio iniecta est 3 Plane itaque in eiusmodi euentu obsistendum esset secluso icandat' & aliis, quae per accidens possent obsistentia illa interdicere. Obsistendum inquam ex obligatione esset:Tametsi non omnibus modis licitis , V. G. importunum illum fidei interpellatorem , vitae nostrae imminem xem , obtruncando , vel mutilando ; sed alio leniore modo ad nostram tutelam sussiciente, aduersario illaeso. Nec placet quod Victor. reieci . de homiC.n. 24. & Aragon 22. q. Fq. arti C. F. ad 3. tanquam certum, & a nemine negandum statuant,

Christianum a Pagano , in solitudine inuasum, quamuis licite & sine scand do fidei, posset se tu

ri , posse tamen mortem excipere nullatenus eam declinando, idque ei ad martyrium satis esse. Hoc ego non video , Momodo cum necessaria cuiuis, itae tutela cohaereat , nullo nouo assulgente fru-

304쪽

De altu adulti ad martyrium dis fit. a 8 s

chii vitae sic prodigendae. are in eo euentu , ex, stiloarem, per se loquendo,& peculiari inspiratione secluia,eam sui abiectionem a vero martyrioabetae,& declinandam esse mortem, obsistendo leni illo modo quem proponebam. Tunc igitur negatur obsistendum este hosti, ut verum sit martyrium , cum moriendi necessitas certa est, nec licet vitam retinere , nisi vel rade violata, quae est iniquitas maxima, & negatio contra Deum altissimum, vel vi per vim repulsa, & hoste vel mutili. to, vel caeso; ita ut quamuis certa oppressio non dubitetur consecutura, tamen vitio aliqua praecedat , quae imminentem cladem nonnullo hostis damno ac violatione leniat. Hic est patientia de fides Sanctorum. Hic inquam tolerantia dc non obsistentia opus est,exemplo SS.Martyru Thebaeorum,

qui quamuis ob multitudinem & bellicam peritiam

potuisIent non inulti perire, nee damno modico assicere eos a quibus trucidabantur, tamen ut martyres occumberent , arma abiecerunt,& veluti agni lanienam non obsistentes exceperunt. Nec ita

multo post anno Christi sol. S. Andreas in bello

Persico ducem agens, cum multis sitorum, non resistens , nec contra pugnans caesus est pro Christo, ut habent eius Acta, & tabulae Ecclesiasticae i9.

Augusti. . Senjus Ecclesiae , de necessaria martyri. non obsistentia. . Nolo morti in iusto praelio sortiter pugnando obitae , quicquam decedere de ea gloria quam alibi in huiusinodi actu celebro. Multo minus derogatum

305쪽

Pars It cap. V. rogatum velim honori eorum ac meritis, qui in pugna contra fidei hostes occumbunt , & mortem nostrorum ac estusonem Christiani surguinis , caro vendunt holtibus fidei. Horum ego decora pro sus non minuta volo. Aio tamen, martyrium Christianum eam mali repensionem excludere. Et idcirco non placet quod S. Antoninus 3 p. summartit. o. cap 8. g. I. in ne, cruce signatos qui in bellum sacrum dederunt nomina, acceduntque adue sus hostes pugnaturi, si in huiusmodi expeditionibus moriantur , annumerat martyribus. Quod item apud S. Bernardum serm. ad milites templi c. i. iidem in bello pro fide caesi , martyres nominantur, in rigore loquendo probari non debet, quamuis possit de martyrio late dicto accipi. Sane iam olim Polyeuctus Constantinopolitanus Patriarcha, aliique Graeci Antistites , Nicephoro Im- Ieratori Constantinopolitano sunt obluctati , qui egem tulerat ut milites in bello caesi, martyres haberentur , ut scribit Zonaras l. 3. Curopalates, Glycas,&alij apud Baronium anno Christi 964. Qiu idem a Phoca Mauriiij successiore tentatum scribit anno 61 o. allegato Balsamone in Canonem 1 t. epistola S. Basilij ad Amphilochium. Verum Balsamon tantum ait tentanti Phocae martyrum honores militibus impertiri, obluctatos esse Graecos Antistites autoritate canonis illius S. Basilii. Qui,d facile accipitur de Nicephoro qui Phocas cognominatus est, & secticior plerumque quam iustior,ad caetera infamiae capita quibus apud historicos flagrat, hoc quoque adiecit, ut sacros honores profanatos vellet; aemulatus non antiquum in

Christiana Ecclesia viam, sed priscos Ethnicos.

306쪽

De His, adesti ad mari rium disposit. 18

ornandorum militum qui sortiter in pugna cecidis sent , studii illi mos , ut est apud Theodoretum l. 9.aduersus Graecos ; nominatimque Traianum , quiaris constitutis & decretis annuis parentalibus, celebrari sanxit omnes qui in praelio aduersus Dicebat uin occubuissent.

in contrarium non ita pridem opposita.

s .Haec cum iampridem rata sint in Ecclesia,mira- . dum est contrarium annis superioribus excidille lo- doco Dambouderio in Chri ilianis Paraenesibus,admonitione T. n. i5. Vbi late contendit, attentis tot

militum laboribus , quotquot pro fide & Ecclesia

certant, vere ac proprie martyres esIe habendos. At hoc plane futile est, eaque doctrina non una ex parte rimas agit. Nam quamuis labores militumniat longe asperrimi & eorum vita longe sit duliorqtlacunque asperitate monastica , ut late tradi urapud S. Brigit tam l. reuelat. c. 17. tamen hoc ad martyrium presse dictum non sussicit: Non enim cel lare , & pati labores, sed morte defungi martyrem facit. Nec mortem bellando oppetere , sed patienter excipere necesse est, eum qui martyr renunciatur. Argumentum subdit idem autor plane enerite. Ait enim martyrium esse aistum fidei ut finis, chalitatis ut imperantis ; sortitudinis ut principaliter elicientis , patientiae denique ut elicientis consequenter. Haec autem et licere in militum pro fide pugnantium militia atque laboribus. EsIe igitur vere martyres. sed consecutio nulla est, &antecedens multipliciter nutat. Male enuia fides

statuitur finis mar Irij; male sortitudo a patientia

307쪽

183 Pars II. Cap. M.

seiungitur; nee bene imperium martyrij, assignatur soli charitati. Itaque omnis ea argumentatio labat, negandiimque est, militem siue pro fide bellantem , siue etiam bellando morientem , esse vere martyrem. Nulla certe iustior sui siet martyrii occasio quam ea qua in summis Ecclesiae temporibus

aduersus Turcam Europae uniuersie, nominatamque Italiae imminentem , pugna a Pio II. denunciata est Christianis omnibus , ea verborum & r tionum vi , ut quantumuis durum lectorem, plane emolliat, & tamen nusquam mentio fit in ea Bulla , subeundi sic pugnando martyrij , quod maxime

fuisset urgendum.

Guartyrium non exsiluit obligatione multorum praceptorum.

c. Alius martyrij obex excludendus a martyre adulto, est violatio praecepti cuiusuis tunc vigentis

cum subeundum est martyrium. Sive enim marty- Iium , ut plerunque accidit, sit opus duntaxat supererogationis,sue subeatur ex morali necessitate,

quod aliquando usu venit , non est unde homo se exsolutum putet obseruatione praecepti quod tunes quoque perstare & vigere supponatur. Itaque eius violatio charitatem dc gratiam extruderet: sermo enim est de graui praecepto, cuius violatio lethali noxa hominem contaminet. At sine charitate habituali, quae gratiae satellitium est,eique insociabiliter adhaeret, etiam si tradiderit quis corpus suum ita ut ardeat, nihil ei prodest ut sert Ap stolicum oraculum. S. Chrysestomus hom. 36. in Matth.hanc necessitatem obseruandi praecepta in marty

308쪽

De alis, adulti ad mar rium disposit. 18s

martyribus quoque locum habere, probat ex illis Christi verbis. Tolli crocem fam, Gr sequatur me:

Ait enim hoc esse sequi Cliri tum , quod suista

crucis sublationem & passionem a martyre exposicitur,) omnes virtutis numeros perfecte adimple- .re ; nec duntaxat adhibere sortitudinem, sed omne virtutis genus omnisque iustae legis obses uationem complecti. Id enim est recte Dominum sequi, ut re& propter ipsum cuncti susteras, & aliquas virtu- retes non negligas. J Late idem confirmat autor libri ede lingularit.Clericorum apud Cyprianum, nominatimque num. I 24. ait. Credamus saper illos remartyrium iam laroqiae pendere ; interim priusquam martyres fiant, legibus subiacent. J Indubi- tatus item Cypri. anus epist. a s. Moysem & Maximum Presbyteros , caeterosque Consus res , c

lebrat quod de Christianae disciplinae tenore solliciti , datis literis hortati ellent collegas , fut Euam regelis sancta praecepta, & tradita nobis semel man- is data vitalia, forti & stabili obseruatione tenerent. ει Id quod S. Cyprianus optime factum confirmat, cum ex c. 18. Matthaei ubi Apostoli iubentur docere baptizatos ut seruent mandata ', Tum ex I. Ioan.

a. ubi dicitur sin hoc intelligimus quia cognouiam mus cum , si praecepta eius custodiamus. Quj dicit

quoniam cognouit eum , & mandata eius non se

uat, mendax est, & veritas in illo non est. Haec GPraecepta cum custodienda suggeritis , diuina & mcalestia mandata seruatis. Hoc est esse confessorem Domini; hoc est este martyrem Christi , ser- uare vocis suae imitolatam circa omnia & solidam mfirmitatem ; nec propter Dominum martyrem fie- ri, & praecepta Domini, destrum e conari ; uti ad- 'T uersus

309쪽

19o Pars I I. cap. V.

e. uersus illum dignatione, quam tibi dederit; armis e. ab illo acceptis , rebellem quodammodo fieri H Chri itum confiteri velle , 5 Euangelium Christire negare.J Eandem ob causam cpist. 2 I. martyres

α designatos grauissime admonet , ut i a quibus tam o deuote & fortiter seruatur fides Domino, ab ilia 6 dem lex quoque de disciplina Domini reseruetur.

Nam cum omnes milites Christi custodire opor- teat praecepta Imperatoris sui, tum vos magis prae- ceptis eius obtemperare plus conuenit, qui exem- plum caeteris saeti ellis,& virtutis , & timoris Def.J Aperte eandem obseruantiae praeceptorum necessitatem, martyri iniicit , scribens ad Cornelium epist. 3 4.n. i 6. tametsi eius ibi mentem Scholiastes alio detorquet. V t autem quod alios mota bat hoc ipse praestaret, probaretque se non este ex eorum numero qui dicunt & non faciunt, quo ex capite laudatur ab Augustino serm ii 6. de diuersc. 6. cum est et in proci iustu ad martyrium, sategit omnia ad que ex Episcopi munere tenebatur omnibus numeris implere , & omnibus legibus quibus tunc urgebatur, exolui: ut testatur S. Augum stinus serm. ia. in append. Paris. Sic enim sinquit - Augustinus in se meminerat fore martyrem , ut se este non obliuisceretur Episcopum. J Similiter ergo Chi istiano cuicunque, mortem pro caula Christi

subituro memoria repetendum est , sic mox se re martyrem , ut nunc meminerit se este Christi inum: ac proinde statuat necelle est, omni sbi Christiano munere rite elle doniagendum. Idque pervidentes SS. Martyres Nicomedienses , Maximiani edicto intra templum comburendi a F. Decemb. tametsi baptismus cruentus instabat, quidem

310쪽

De alio adulti ad mari riam dispessc r si

dem pei sectiis mus, tamen non idcii co baptismi actitae suscipiendi lege exsolutos qui aderant catechumenos censuerunt. Itaque confistim eos lustr runt expiatricibus aquis, ut eorum acta quae Baronius i. a. exhibet, testatum faciunt.

Colligitur necessitas Confessonis Sacramentatas, res ecta I cccatoris ante martyrium.

7. Haec generatim de necessiaria martyri obse tratione prirceptorum tutac vigentiunt. Ut autem in pariticulari, adhibito uno aut altero exemplo doctrinam propolitam illustrem , ex ea aperte concluditur , Pecc.atorem: cui sit conses Iaris copia , si peccata confiteri renuat, non esse verum martyrem , qua nauis mortem pro Christo excipiat:

quia Deus non habet acceptum tastimonium pedicatoris , consultδ violantis legem diuinam de grauium peccatorum consessione , quam supponitur obire polle in eo articulo. Postet tamen bona fides peccatori sustragari. Nam si iiiiiincibiliter exstimaret se confessionis lege exsoluttim , pos et nihilominus martyrij filichibus gaudere : quia ratione bonae fidei qua duceretur, existimans se non teneri lege , Don iolaret legem. itaque dummodo vel contritione perfecta , vel qualicunque dolore , adiuncto passioni pro Chritto , ad gratiar si sceptionem disponeretur, posset mors illius,cum eo saltem , alias diminutae dispositionis rudimento coniuncta. ad martyrium sitis elle, ut infra dicam, re exemplo Sacramentorum bona fide susceptorum confirmabo. Nunc cnim duntaxat attendo exsolutionem a praecepto ex lege; qu. alis est lex de T a Con

SEARCH

MENU NAVIGATION