De martyrio per pestem ad martyrium improprium, & proprium vulgare comparato, disquisitio theologica, Theophili Raynaudi ... Qua monstratur, eos qui proximis peste contactis, ex christiana charitate subleuandis, immoriuntur, esse non late duntaxat, s

발행: 1630년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

321쪽

3or, Pars II. CV. V.

tum, qui cum per atram noctem minime vider

tur, se Iudaeis inaniselia iit. J Et mox post descri- tam eius intrepiditatem coram Praeside. f Tantum

abest, ut intentas horreret poenas , ut eas ultro in se prouocaret , stipplicii lite moras vehementer

increparet. Quid,inquit, tardatis 3 Quid statisΘcor- tipite corpus membra frustatim caedantur; deni- que quodcunque de me supplicium volueritis , sti mite. Nolite mihi beatam spem inuidere. Qiranto enim mihi plus tormentorum accesterit, tantb plus reseram praemiorum. Ji . Apud Eusebium 8. histor. c. I9. tres SS.athletae, Antonius Presbyter, Zebinas Eleutherop litanus, & Germanus , excitata dira persecutione per Maximinum , quam ipsi etiam Gentiles nimiae crudelitatis & inhumanitatis damnabant, alacres prodierunt in arenam , hostem fidei prouocantes. vi Sic enim ait Eusebius. Diuina seruatoris nostri vi αα tus, his athletis tantam denuo animi iniecit fidei retiam , & quasi coelitus inspirauit, ut cum nemo il- los vi impelleret, raperetque ad fidei suae conses. sionem , vltrΛ offerrent sese , & omnes eiusmodi

terrores ac minas, strenue protererent , & tan-

quam pedibus conculcarent. Idcirco tres ex fideliam bus simul, uno animorum consensu ; contra prauim dem immolantem insiliunt,& alta voce, tali errore atque amentia desistere hortantur. Nam non alium esse Deum, praeter eum qui omnium rerum este chor,& architectus est,a merui. Rogati ergo,quinam essent, Christianos se audacter confitentur. Qua de causa Firmilianus acrius & vehementius concita-

tus , absque ullo alio supplicij genere, capite mul- ctandos tradidit.JS. Abibus Diaconus Edessienus, ut

322쪽

De adiis adulti ad martyriwn dis fit. . 3o 3

est in eius Actis quae exhibet Metaphra ites is Nouembris, mota per licinium persecutione , alacer aduolauit;& volenti eum dimittere tribuno Themterone,negauit se abscessuruna, sed obfirmate voluit praesidem adire, de apud eum fidei consessionem e promere , eamque maxime ob causam dirissime tortus est , Praeside e. im generositatem contemptum legum & publicae potestatis interpretato. S. Paphnutius Monachus, non ille cuius apud Caia sanum frequens cum laude mentio, sed alius sub Diocletiano martyr, cuius acha ex Metaphraste cxhibuit Surius 18. Aprilis , vltib se iudici stitit, non quaestus. Apud Eusebium 6. histor. c. 34. S. Besas non dissimiliter Christianam fidUm nemine urgente professius , suppliciorum atrocitatem in caput suum deuocauit. Martyres Cordubenses qui ultro

ad prouocandos Mahumetanos accurrerant , summis laudibus ei eri S. Eulogius i. s. nν. mor. Sanctor.& alios praeterea prost ri cap. I 6. vi S. Sebastianum,

S. Babylam , S. Eulaliam. Quid igitur his aliisque permultis faciendum , si procuratione hostium fidei interdicitur , indeque martyr ij gloria non obscuratur naodb , sed etiam extinguitur λ

ra prorsus es sancta, demon bantur.

3 s. Hanc dissicultatem ut eliderem, non damnaui absolute ac simpliciter prouocationem , sed tantum si dest grauis & proportionata causa. Posse enim per eam honestari coniectionem vitae in diocrimen ex prouocatione , dubitare non licet. Eius modi causa est iuxta S. Eulogium l. I. niemor. Sari ctor. n. 1 o. periclitans ex silentio fides , clusi

323쪽

rielsio consecutura, ni veritatis testes ultro accia

cant ,& fidei suae proscitionem , hostibiis vel nolentibus ingerant. in quo euentu necetiarium este vltro procedere , & hostes generosa consessaone prouocare , confirmat S. Eulogius eo loco ; cum prolatis variis Sanctorum exemplis , tum etiam

nonnullis scripturis adductis : cuiusmodi est locus ille de Christo apud S. Lucam c. 9. obfrmauit sciemstam ut iret in Hierusalem: quod de exemplo sponte properandi ad martyrium interpretatur allegato B.Hieronymo: ex quo etiam illa in hanc rem illustria verba profert, quae in praedicto euentu i is cum habent. Non est delicata in Deum & securiis consessio; qui in me credit,debet suum sanguinemia findere.J Qu si diceret,ut Eulogius interpretatur, non es te semper umbratili & iecura fidei consessione utendum ; sed aliquando , etiam si sanguis fundendus sit, intrepide ac generose lacessendam esse perfidiam , vltro aditis propter Deum discriminibus mortis di ut factum est ab Apostolo , quem consequenter allegat S. Eulogius; Nam praenunciante Agabo, vincula & tribulationes , & precantibus enixe fidelibus,ne ascenderet Hierosolymam, seque Iudaeorum rabiei exponeret, digna Paulo voce respondit: fgo non tantum Ggari , sed er m ri in Hiemsalem paratus sem, propter nomzu Domini IESU. Tandem prolatis variis SS. exempl's qui ultrδ prodiderant in certamen , concludit S. . Eulogius. Multi alii sponte se obtulerunt ,& co-G ronati sunt Et idcircδ, ut quidam sapientium me- minit,inter primas dignjtates regnoi iam coelestium . sunt ponendi, qui ad passionem Venerunt non quaesiti: & excellentis voti est , inter tormenta

Prosili

324쪽

De alio adulti ad mari rium dis sit. Io s

prosilire, ubi no est criminis latuisse.Sed in veritate .e crimen elle fatendum est,iatitare,si virtus excelletis remeriti est,ultrδ procedere;quando fidei nostrae con- fessio pr dicatione exigit,& testimonium postulat.J mi 6. En quam ille duxerit causam idoneam,imo μ& necessariam , prouocandi aduersirios, nec tam excipiendi patienter illatum , quam ex se ruendi animose in martyrium ultrδ quaesitum. Quod cum praestitissent l, S.Martyres Cordubenses, Emeterius & Celedonius, quia per Mahumetanam inibi potentiam ob lescere Christianitatem videbant,noceos elogio exornat ibi sanctus Eulogius n. I . prae ter serta perpetuarum laudationum in alios similia ausos, toto operi intermistarum. Cum trade- eere pro Domino animas anhelarent, tali sese ad is passionem astantes hortatu impellunt: Feriat ubi- ieque hostem missilibus suis vibrata confessio, & la- retentem fidei inimicum , ubicumque fuerit, inqui-eeramus. O incorpparabilis magnan mitas,& sorti- cetudo admiranda , laudanda , atque imitanda Sanctorum. Qiha etiam si torpeat inimicus, ac perse- qui Ecclesiam Dei desinat, irrumpere tamen late- bram eius , & incitare ipsim ad bellum iubemur, ut hostem frigidum it remnas agonotheta accendat,

proferat latentem , erigatque ad conserenda cella- mina desidem. Et quanquam effuso crtiore consternatis membris siccumbat, fieret tamen ad sedem patris captum ex hoste triumphum , spiritus belli- mger victoriae laurea potiturus : quia in eo vires mi- litis comprobantur egregiae, quod non requisitus, ultro se obtulcrit pati strae martyrii, sancta scriptura testante: qui propria voluntate obtulistis vos

discrimini, benedicite Dominum. Si ergo qui zelo

325쪽

3os Pars IL Cap. V.

- charitatis nostrae aduersariis nostris fidelis expiIn

tor, Occurreret , arma sumeret , ensibus desaeui- ret, animam ponere contenderet , nequaquam eum immunem condignis pateremur donariis,

' eliisque liberalitatem largo munificandam benefi- cio censeremus. Quanto potioris gloriae honore ' serendi sunt, qui obtenta capessendi gratiam Re- ' gis aeterni,vigore aucti iustitiae, ad obitum quoque resistentes insensis , crudeli morte perempti suntZJ

iae in laudem Marci Episcopi Arethusj athista ut vocat voluntari', scripta sunt a Nazianet no orat. s. dignissima sunt quae hic attexantur. ML

rifice quippe ad gem faciunt. f Cum populum,m aduersum se incitatum , nec moderati quicquam re vel cogitantem vel comminantem cerneret; pri- η mum consciscendae fugae consilium init: non tantim ignauia fractus,quam praecepto illo permotus, quom e ciuitate sugere, & persecutoribus cedere iube- mur. Neque enim Christianos quantumuis fortes ac singulari tolerantia praeditos , sui tantum ratio-πι nem habere oportet , ted persecutoribus quoque consillere , ut ne quantum in ipsis est , ad hostile periculum ex seipsis aliquid conferant. At post- quam multos sua causa duci atque abstrahi, multos ' etiam ob persequentium crudelitatem in animae periculo versari intellexit, tum verb alios ob cau- tionem suam periclitantes , negligere minime sib stinuit. Ac proinde praestantissimum, maximeque philosephicum consilium capit.Ex fuga enim redit,' seseque ultrδ plebis arbitrio tradit, atque aduersus temporis dissicultatem,velut aciem instruit.JSubiicit quam is reditus Arethusios exacerbarit, interpretantes regressum illum non fortitudinis esse sed

. contem

326쪽

De aliis adulti ad martyrium dis sit. 3 or

contemptus. Itaque conceptam pridem in eum rabiem Chrstianorum Imperatorum autoritate v luti stoenatam , ruptis per Iuliani desectioneni obicibus, omnem in eum exprompserunt, sancto athleta, incredibili hilaritate ac robore, ad imm nissimos cruciatus durante , quamuis aetatis iaces hauriret. Qivem voluntarium in arenam descet Ium , ex cautis propositis susceptum, silmmoperε celebrat Nazianzenus. IT. Digne plane exornandi similiter sunt,quo, quot tantae virtutis decora aemulati, simili causa idonea postulante, non extimescentes hostium fidei immanitatem , vltro apparuerunt iis qui illos non interrogabant; & iisdem generosi fidei profes sione prouocatis, corporum sibi exitium accersiti runt. Et quamuis plerumque ingens ille prouentus diuinae gloriae, spicula mortalium lumina & hebetes obtutus essugiat, tamen cum constat de Spit, tu sancto ad hiliusmodi facinora impellente , non est quod de ea aliave quapiam idonea causa prouocationem honestante, ambigatur. Atque ita quia Ecclesia , omnes quos recensitimus hostium fidei prouocatores , agnoscit pro Sanctis , ac proinde Spiritu sancto actos in certamine extremo promtetur, dubitandum non est , quin legitima prouo candi causa interuenerit: cuius defectu , prouoc tio in ruinam persecutoris & Dei ostensam cedens, omnis boni sterilis & malorum seracissima, pr fanum martyrium non verum & Deo gratum ii fert, ut loquuntur aliqui apud S. Eulogium lib.iLIo I. num. 9. improbantes martyrium eorum

squos nul la violentia praesidalis fidem suam nega- se compulit , nec a cultu Linctae pisque religionis mV a amoui.

327쪽

3os Pars II. Cap. V.

- amouit . sed propria se voluntate d scrimini se os. ferentes, ob superbiam suam ) , ita dicebant,)- suarum parricida: estecti erant animarum. J Hoc tamen illos male intortilse in SS.illos martyres de qu bus eo opere disputatur, recte in consequetibus demonitiat S. Eulogius, quod impellente Spiritu Sacto, & ob eam quam ex ipso retulimus idoneam causam , Mahumeti p robra coram Saracenis protulistent , δc compositam Mahumetismo , Christianae fidei cinctitatem stendentibus Dei hostibus pii fessi essent. Id enim multis terrenam duntaxat pacem in diebus suis pro more quaerentibus displicuisse , non dissimulat Sanctus Pontifex,

illa se quoque exprobratione tactum reserens, quod sanctos hosce prouocatores approbaret, tan quam christiane, & digne Deo, ac fide nostra operatos : Uiueat Domin ι or iudicet, quoniam fortere fecistis nomen nostrum coram hoc tyranno, or seruis eius , ct eis gladii m ut occiderent nos.

Quod sic it interpellante Mose exarserat Pharaonis in Dei populum furor . ita ex quo sancti illi fidem suam ultro proseisi , & Mahumetem abominati essent, grandis procella super uniuersum Christianum nomen increuisset. am sopitam volens Rex ipse Cordubensis, Saracenus, & pei sectitor Christianorum Habdarrahgman, conuocatis Cordubam Christianis regni sui Praesulibus , edici curauit , idicitum esse ad pala iram professionis discumrere. In quae Verba eonceptum sitisse ab Episcopis

decretum , Qbseruat S. En logius l. 2. c. I S. Vt Ty- ' ranno utcunque satisfieret, nec veritas laederetur.

Revera enim, in bono se nsu , id est seclusa cissa

idonea peculiari impulsu Spiritus sancti, illici

328쪽

De ali adulti ad mare rium disposit. 3os

tum est hostes fidei sic prouocare , & vitam frustra prodigere. Profanorum Templorum, ararum,Holorum deie

ctio,aut destructio fere improbata.

18. In eundem cum praedictis damnatis prouocatoribus ordinem ι relati olim in Ecclesia legum tur , idolorum deiectores aut confractores, iisque amnes templorum euersores , & ararum , si eos Obtalem causam morte mulctari contingeret.Sic enim in Concilio Eliberitato canon his verbis est editus. Non reseratur in numerum martyrum , qui inuentus frangens idola, ibi occiditur. J Quanquam autem inconsulta idolorum confractio a quocunque facta , cum turbanda inde ellet Ecclesia, &malorum seges nullo fructu aduocanda , merito damnaretur: Tamen multo magis damnanda fuit plena rabiei Circumcellionum audacia , in quam intortum fuisse Eliberitanum illum canonem demonstrat Ferdinandus Mendoeta l. 3. pro eo Concilio a c. s. Tellatur certe S. Augustinus serm 6. deverb. Apost. Circumcelliones concitat te Ethnicos in suum exitium, si angendo eorum idola, arasque

euertendo, Vt per exceptam ea occasione, nullo iure aut fructu caedem , martyres haberentur. Nec

repugnat alibi idem Augustinus cum ait de Circumcellionibus. Quando adhuc cultus fuerat ido- mlorum , ad paganorum celeberrimas solemnitates mingentia turbarum agmina veniebant, non ut ido- la stangerent, sed ut interficerentur a cultoribus

idolorum. Nam illud si accepta legitima potestate facere vellent, si quid eis accidisset, pollent habe-

329쪽

3 ro II. Cap. V.

- re qualemcunque umbram nominis marturum;sed

ad hoc sol im veniebant, ut integris idolis ipsi pe-- timerentur. J Ita Augustinus epistol. Jo. non negans venisse plerunque Circumcelliones ad coimti ingenda idola, & captandam inde mortem , ac gloriam ementiti martyrii; sed rem ex fine pensuas, illos caedis suae, non cons actionis idolorum reos egit, eo quod in idolorum confractione cladem suam quaeretent, & ad idolorum confractionem ultra progredi non niterentur, dummodo optata mala morte defungi daretur. Seposita vel b ea maniaca & rabiosa mortis propriae captatione in eo opere, tamen inconsulta illa & temeraria idolorum alienorum confractio, nullo iure subnixa, filisset improbanda. Et quilibet prudens aestimator non dimcile perspexisset , Ethnicis tunc rerum potientibus , insilire in eorum simulachra eaque conterere , nihil esse aliud quam sibi certam mortem asciscere , & uniuersae Christianae rei, periculum creare nullo fi uctu aut commodo, siue alieno sue proprio. Iure igitur tale scandalorum & malorum grauissimorum seminarium, infertile filisse bonorum martyrii, sanxit Concilium Eliberitanum , agno,uitque locis allegatis S. Augustinus.

ΔΡndo labissit expers.

I9. Verum hic quoque, temperatio aliqua est necessaria. Martyr enim reuera es Iet, qui iubente Christiano Principe , iis in locis quae imperio eius sint obnoxia, confringens idola, vel templum aut aram euertens , aliudve quidpiam prosani illius cultus instrumentum vastans, trucidaretur eo nomine

330쪽

De abis adulti ad mar rium dis GL 3 ir

mine a fidei hostibus ; quia hic iuste operans cad ret , in odium fidei caelus. Nec refragatur D. A gustinus epistol. illa 3 o. ubi qualeincunque dunt xat martyrii umbram in ea morte videtur agnosse re. Non enim ad extenuandam martyrij illius glo riam locutus est eo modo S. Augurinus: sed cum Circumcellionum furorem redargueret, ea laudis parcitate prosecutus est factum utcunque amne materialiter, sed forma ac modo longe dispar,quod tunc non intererat discutere. Item martyr quoque reuera esset, qui trucidaretur ob consactionem vel euersionem praedictam, sub Ethnicis , ex peculi ri diuina inspiratione & numinis afflatu patratam.

Sic S. Eu psychius quod sub Iuliano Apostata tanum euerti siet, martyrii gloria celcbratur in tabulis Ecclesiasticis s. Aprilis , & apud Sozomenum .hilior. c. io.&Nicephorum l. IO. c. Io. Alium si tamen alium ) sub eodem Iuliano martyrem obaram deiectam , & turbatum lacrificium, mem rat S. Ambrosius epistol. 29. alias i p. quae est ad Theodosium Imperatorem in causa succei ne I daeorum Synagogae. Et quanquam aliqui inde S. Eupsychio patrocinentur , quod ex praescripto legum Constantini magni, atque Constantij Imperatorum , templum illud euerterit, ac proinde iuxta D. Augustini doctrinam proxime propositam, legiti na poteilate fultus diruerit ossicinam impietatis ; ac idcirco caelus inter martyres sit numerandus: Tamen quod posteriores Itiliani leges ob irarent, sitius est ad diuini spiritus aestum sancto in Pectore concitatum confugere. Id quod etiam st tuendum est circa S. Valentinam virginem Caesi- .riensem, apud Eusebiuin S. hist. cap. 18. de S. Eula-

SEARCH

MENU NAVIGATION