De martyrio per pestem ad martyrium improprium, & proprium vulgare comparato, disquisitio theologica, Theophili Raynaudi ... Qua monstratur, eos qui proximis peste contactis, ex christiana charitate subleuandis, immoriuntur, esse non late duntaxat, s

발행: 1630년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

311쪽

consessione graui im peccatorum ante mortem praemittenda, cum facultas suppetit. Ea igitur lex accedente bona fide, poterit non esse Laudi violata , dummodb nullum medium ad salutem abs lute necessarrum desideretur, cuiusmodi esse reia pectu peccatoris aliquem dolorem , inta monstrabo.

Item quam fit prouocatione sessum ab nem

dum extra grauem causam. 8. Praeterea ex doctrina proposita insertur, prouocationem infidelis ad mortem inserendam , seclusa idonea & graui causa , continete graue pecca tum , ac proinde vero martyrio obstare. Sanchea lib. 2. in decalog. c. 3 .num. I s. a firmat , culpam huiusmodi prouocatoris , esse tentationem Dei: nempe interpretativam , quae praeter alios modos tunc accidere censetur . cum quis absque necessitate in apertum vitae discrimen se coniicit. Plerique sane Pati es, prouocationem de qua agimus, tent

tionem Dei appellant, ut mox videbimus prolatis eorum locis. Et quanquam in aliis plet isque materiis aegre ostendatur, quomodo modus ille Deum

interpretatiue tantum , tenta ndi, aduersetur religioni : Tamen in praesenti negotio, non est obscurum qua ratione qui sic se exponunt caedis periculo , peccent in religionem Blasphematur c nim per eos nomen Dei inter infideles: & religio, cum ab iis qui mortem irrogant, tum ab astantibus , aliis que ad quos fama mauat, laceratur atque proicindit tir. Insuper verb ea sui inconsulta coniectio indiscrimen, & Ethnici prouocatio ad mortem inserendam,

312쪽

De Hiu adulti ad mare rium disso t. 293

rendam , non una alia labe sordet. Nam & malitiam temeritatis continet contra fortitudinem, Amalitiam iniustitiae ad quam prouocator inducitur. . suggerendo illi causam qua iustitiam violet.Quainuis enim ipse homo non possit sibi esse vere iniurius,&cum directe alium hortatur ad crimen ex quo videt inserendam iuri suo plagam, censeatur ex parte sua iuri illi nuucium remittere: Tamen quia uniuersa Respublica iniuriam patitur in caede iniusta hominis annuentis, quam amoliri interest communitatis humanae; idcirco illi ad caedem pro- I riam piovocationi, labes iniustitiae inexpurgabi-

iter admiscetur. Sicut cum maritus uxori tuae len cinatur , quamuis in eum non admittatur iniuria,

ut haec persona est, ob interpositam iuris sui ces sionem per lenocinium , tamen qui eam faedat, in statum coniugalem iniurius est, vereque adulter. Denique perspicua etiam est in ea piovocatione labes contra charitatem propriam, & legitimum illum amorem quo quisque carnem suam nutrire &fouere debet. Tot igitur maculis Sc turpitudinibqs sordentem, temerariam prouocationem , mirum non est veri martyrij decora praecludere. Et idcirco a gratii dimis Patribus improbatur, quorum aliquos iuuerit audire. Clemens Romanus s. Constitui. c. item F. grauiter admonet, ne prompti simus ad obiiciendum nos periculis, eo quod iussi simus orare ne ii

tremus in tentationem. Si tamen tentatio inciderit, perstandum esse animose atque constanter. 9. Clemens Alexandrinus ψ. strom. c. 2.eXpet

dens sophismata haereticorum , sputo Marcionit sum, P contra martIrii honestatem,sic seribit. Di-

. T a cimus

313쪽

es cimus nos quoque, eos qui de industria mortemta quaerunt sunt enim quidam non nostri, sed tantum vi nominis participes , qui quidem seipsos magnota studio contendunt tradere, propter odium in cre ee torem miseri, mortem cupientes:) cos , inquam,

es dicimus seipsos producere absque ullo martyrio acre testificatione, etsi publice puniantur. Fidelis enimes testimoni j non seruant characterem, qui eum, qui

vere Deus eli, non cognouere. Vanae autem mortivi scipsos tradunt, sicut se temere in ignem coniiciunt - Indorum Gymnosophistae. J Et infra cap. F. tractanso Christi de capessenda fuga oraculum. Non suadet

M fugere,tanquam malum sit pati persecutionem. nec 't morte extimescetes, iubet nos eam fuga declina- re. Vuli autem nos nulli elle attinoi es,neque . alicuius mali causis adiutores, nec nobis ipsis,nec ei qui per- sequitur,nec ei qui interimit. Denunciat enim qu dammodb ut caueat. i autem non obedit , est audax, & temerarius, Sc inconsulte se in mani k- sta pericula coniiciens.Si autem qui hominem Dei interimit, in Deum peccat, isse quoque eius caedis reus tenetur , qui se ofert iudicio. Is autem fuerit qui non vitat persecutionem , se capiendum piae-

bens per audaciam. Is est, qui quantum in se est, adiuuat improbitatem eius qui persequitur. Quod si ipse etiam causam pLebens, feram plane irritet, similiter etiam si praebeat aliquam pugnae causam, vel damni, vel iudicij, vel inimicitiarum, is occa-' sionem peperit persecutionis. Et ideo iussi sumus ' nihil retinere ex iis quae ad hanc vitam pertinent: ' sed ei qui tollit pallium , pr. eterea etiam dare tuni- cam : non sbi dira vi permaneamus obnoxij nullis ' animi pertilibationibus, sed ne ea vendicantes,Cos

314쪽

De aliis adulti ad martyrism distosit rys

qui in iudicio contendunt , in nos reddata us effera-tos , & per nos eos conrinoueamus , ut nota, en uaa-

ledictis appetant. J ςς

io. Creber ac diligens in hanc rem est, Clementis olim auditor Origenes. Sed perpulchre tomo 3 i. in Ioan. ad illud i E S S ergo iam non palam ambutabat apud ludaeos. Eius enim secellionis eausam reddens, sic scribit I Iaec & his limitia iciis ta

fuisse centeo , volente Iesu nos aduertere ne ira- iacundius ac inconsideratius infitiamus in certamen iamortis, pro veritate testimonium praeb turi. Ete- nim honestum quidem est, si inciderit certamen tapro confitendo Iesum, conLsIsionem non differre, neque tardare mortem pro Veritate L ppetere. At is non minus quam linc honestum est, tau tantaeqtie talentationi occalionem non dare, sed omnimodo vi- tatare eam : non solum quia tantae rei exitus incertus tast nobis , verum etiam ne nos occasio simus , ut is

magis pcccato es , magisque impii evadant illi,qui tanondum languinem nostrum reipsse estud ille , rei resunt facti, si quae in nobis sunt facientes , declina- uerimus eos , qui insidias nobis vel ad mortem via μque moliuntur 1, sed puniendi alioqui maiori, gra- uiorique poena nostri causa, si nostri amantes rebus re illorum post habitis , exposuerimus nos ipsos inter- .iendos, nulla nos necest tale urgente. Nam si etiam qui alicui occasio peccati factus fuerit, is pcd- nas dabit ob ea quae sui causa peccauerint alui ui homines , quomod5 non etiam poenas daturus est, .qui cum declinandi facultatem habeat, ne prodi- tor ille Christiani sit hominis , & insidiator cultus diuini erga Iesum , non declii uiuerit , imo potius concitauerit i Etiamsi quod ad promptitudinem at-

315쪽

296 II. V.

M tinet , sortitudineinque, hac in re honore ac lau- ω de sit dignus , apud Deum , quem pie colit, apus m que letuatorem quem conseilus fuerit. JDe Gregorio Neocaesatiensi, Origenis quondam

discipulo, sic scribit S. Gregorius Nysienus in eius

vita , post descriptam horrendam persecutionem . in Christianos. Tunc magnus ille vir, consider c. ta imbecillitate ac fragilitate humatue naturae , Vt pote quod multi non possent usque ad mortem prom pietate decertare, consuluit Ecclesiae ut parumperre horribilem illum impetum, atque irruptionem de- clinaret, satius esse ducens per fugam animas ipso- tum seruari , quam in acie certaminum stantes, G dei fieri desertores. Et ut maxime hominibus per-- suaderetur, nullum animae periculum afferre si velo fuga fidem seruarent , suo exemplo auctor ipsis se- cedendi fit, ipse ante alios secedendo , periculi im- petum deuitans. J Tantum ergo abest, ut S. Gr gorius prouocationem hostium fidei approbaret, ut potius fugae auctor & magister efficeretur, veriatus suorum imbec: llitatem, & quia satis agnoscebat secessionem suam non sere Ecclesiae inutilem, imo maxime commodaturam si se ad meliora tempora seruatum vellet : id quod euentum postea comprobas Ie, obseruat Nyllenus. II. Mensurius Carthaginensis Episcopus, g

uissime idem tradidit, ut est apud S. Augustinum in

breuic.collat. diei tertiae cap. I 3. Resert enim D.A

gustinus, in prέ tis per Donatistas Mensuri j literis lectum suisse,s eos qui se osterrent persecutionibus,

non comprehens; rc vltri, dicerent se habere scrip- turas quas non traderent a quibus hoc nemo qua

serat, displicuisse Meniatio, & ab eis honorandis,

316쪽

De alio adultῖ ad martyrium disso P. et '

eum prohibuisse Christianos. J Id est vetulisse, ne es

martyrem albo adscriberentur, quod pro potestate summi in uniuersa Africa sub Romano Pontifice Primatis,prohibere facile poterat. S. Petrus Alexandrinu in Canonibus de restitutione lapsorum, cum ad eos deuenit qui martyriose obtruserant, sic sanxit f Ii quoque qui tanquam is

ex somno, ad certamen , quod est consideratione iaparturiendum,& maturo consilio differendum,pr. insiliunt , pugnaeque maritimae & multae fluxuum in- ..tindationis tentationem attrahunt,vel potius fratri tabus peccatorum carbones accendunt; ipsis quoque is commuhicarulum est, ut qui in nomine Christi ad Ee id veniant: Et si verba eius non animaduertebant, mqui docet, non eile ingrediendum in tentationem,& eum rursus in oratione Patri dicere : & ne nos in inducas in tentationem, sed libera nos a malo. For- tasse autem etiam ignorant nostrum patremfami-lias,& Dominum nostrum,saepe abiis, qui illi ini mdiari volebant,fecessisse:Et quandoque etiam libere apud eos non incedebat: Et qubd etiam, quando passionis tempus appropinquauit non seipsiim tra- didit, sed expectauit donec ad eum venissent gla- diis& siistibus. Dicit ergo eis: Tanquam ad latro- nem existis cum gladiis & sit stibus comprehendere me. Qui etiam tradiderunt ipsum Pilato. Ad eius quoque similitudinem iis accidit, qui eius scopum

sibi proponentes incedunt,nec diuinorum eius ver borum recordati,per quae nos confirmans , de per- secutoribus dicit: videte autem vos metipses : tra-

dent enim vos in conciliis, & in synagogis vapula- bitis. Iradent enim,dixit; non vos ipsis tradetis:)

si ad principes re Reges ducemini propter nomen ''

T 3 meum

317쪽

198 II. Cap. V.

vi meum; non vos ipsos ducetis.) Nam nos quoquere vult a loco in locum.trantire , dum sunt qui nos persequinatur propter nomen eius: Sicut euin ruin sum dicentem audiuimus: clim vos persecuti sile- rint in una ciuitate, fugite in aliam,Non enim vult m ad Diaboli stipatores fatellitesque confugere, ne Sipsis queque multi fisae mortis causa limus, ut qui ipsos & asperiores esse cogamus, & Opera morti fera peragere; sed expedi .ire& nobis cauere, vigil reque & orare ne intremus in tentationem. Ji a .Ex S. Athanalio eiusdem cum Petro, Alexam. drinae sedis Antuli te, plurima suppeterent, si res ferret,cum iusta extet apud eum de hoc argumento tractatio,qua secessum tuum excusat. & tultitiae ac aequitatis plenil simam, prudentem figam scaten-- tem autem multiplici sorde,liostium fidei prouoc

tionem,aperit eadem opera. Breuiter itaque Via uirim aut alterum Apologiae illius locum delibo. Nonis formidine mortis me in fugam dedi, ne quis me ibre miditatis accuset, sed lut baluatoris praecepto ob-

temperarem,cuius mandatum eis, ut contra petie -- cutores fuga,contra indagatores latebris utamur,nem si nos in apertum periculum offeramus,acriuS plo uocemus persequentium se rorem. Si quidem in aequilibrio est,& seipsum occidere,& se inimicis ad occidendum propinare. i autem fugit ut Domi- nus praecepit,is temporum articulos nouit, & ver. suis persecutoribus cauet ne usque ad sanguinem findendum evecti, rei fiant eius praecepti quod ho- micidium vetat: J Et inferius sub Apologiae finem. In uniuersum omnibus,ea lex proposita est, ut su- giant dum in persecutionibus appetuntur,& occul- tent sese dum quaeruntur:neque praecipites temera-

318쪽

r e altu adulti ad martyriunt dispost 199

riique sint in tentando Domino , sed expectentis

donec definitum moriendi tempus aduenerit, aut

iudex ille aliquid ex iis quod sibi rectuna videaturis

constituerit Sed tamen nos semper paratos elle voluit, ut vel vocante tempore , vel apprchensi pro mEcclesia,usque ad mortem dimicemus.Hau: di beati martyres temporibus peisecutionum, Obseruaue- runt, iidemque quadiu in latebris erant , sese occul- tabant.Vbi autem imienti etIent,martyriiam obibat. v

d si quidam ex iisse perscutoribus dedidere,no temeritate eb rapiebantur . sed passim apud omnes prolitebantur a Spiritu sancto hac promptitudinem suique oblationem, prosectam elle. J Tande sere in re fine Apologiae. Neque David in spelunca exhibuit rese Sauli,neque filij prophetaru ingesserunt se Acha-

bo. Id enim erat facere contra Dei praeceptum,cum in scripturis habeatur non tentabis Dominu Deum is

tuum. J Non est omittenda praxis ipsus Christi

quam urget paulo ante, & nonnulla disparitas inter eum & sanctos alios hac in parte. Ionstrat enim diligenter Christum priusquam aduenisset hora eius, occultasse sese & .subduxisse multoties. Tempore autem praefinito, ad . eniente, vitib se obtulisIe. Qusd iancti seclusa diuina peculiari inspiratione, nuraquam faciunt, quia nunquam sciunt adueniste horam suam. Comprehensi tamen , generose perstant in fide,nec vel cruciatibus, vel promissis caducis ab ea se abduci patiuntur. . Uno aut altero NazianZeni loco prolato, receptui cano. Orat. Io. quae est Caesarij statris laudatios Malis temporibus cedit, CUPrim) in eόque legi

nostrae obtemperat,quae hoc sancit, ut Vrgente qui- ''dem tempore, pro veritate periculum adeamus,'

319쪽

3oo rara II. Cap. V.

nec pietatem per ignauiam prodamus: Quandiu. autem licet,pericula ipsa ne prouocemus : hue ani-- marum noli rarum metu,sive ut iis consulatur, qui periculum nobis inserunt. J Metum animarum nostrarum , vocat timorem pereundi in periculo ad malo. Et orat. χo.qua S.Basilium celebrat,num. iis agens de secessione maiorum. S. Basilij. Illi qui- ω dem animo ita constituti & comparati erant, ut eari omnia facila perpessuri, ob quae Christus eos, quiis ipsius certamen nostra causa susceptum imitantur, ει corona donat. Verum quoniam certamen quoque is legitimum ipsis elle oportebat, lex autem marty-m rii haec est, ut nes nos ultrδ ad certamen acceda-- mus,hac nimirum ratione tum persecutoribus,tum imbecillioribus athletis consulentes:nec,cum prae-m sentes se mus,certamen detrectemus; Illud quippe temerarii ac praecipitis est animi, hoc timidi de ignaui: in hac quoque re legislatorem honore assi- cientes J &c. Pergit eorum secessionem describere , quam astritens, simul ut vidisti prouocati nem damnat,& veri martyrii legibus aduersantem statuit , quod in Concilio quod. im Cordubensi constitutum esse, refert S. Eulogius lib. 2. mem rialis SS.cap. I S. Facta quaeda Sanctorum in contrariam. I 3. Videbimur, nonnullos, imo nationem fili rum Dei reprobasse, prouocationem persecut rum damnantes. Innumeri enim SS. Martyres, hostes fidei lacessiverunt, & sopitorum ut ita dicam,

canum auriculas vellentes, non extimuerunt ma

tyrij gloria excidere. Paucos qui nunc Occurrunt arm

320쪽

De aliis adesti ad martyrimm dis VP. 3 or

noto. Apud Tertullianum l. ad Scapulam c. s. omnes cuiusdam Asianae ciuitatis Christiani Arrio Amtonino praesidi se obtulerunt, morituri pro Christo, & aliqui facti sunt voti compotes. S. Gordium celebrat S. Basilius luculenta de eo oratione , sed praesertim ex summa sortitudine qua ii prodidie descendens vltrd in arenam,1c e solitudine in quam secesserat fugiens urbanos tumultus , & ea pietatis interturbamenta, quae magna & multa urbes tanquam magnae naues alligatas puppibus cymbas per aequora trahunt; prosiliens in stadium, fidem ibi suam prosellus prouocauit in se hostem. Nam in stadio, tunc temporis, turba confertissima Ethia, corum , ipseque cum toto satellitio praeses equestri spectaculo pascebatur. Plenum erat stadium, sin- quit S. Basilius θ& omnis iam turba consederat,

equestre certamen videre intenta. Tunc magnanimus ac fortis heros per montis clivum in theatrum properang, non populum horruit, non quam hostilibus se manibus traderet, rentitauit, sed corde intrepido & animo excelso quali quaedam continua saxa, aut arbores multas , eos qui circa stadium msedebant praetercurrens, in med o constitit fladio, complens dictum illud, iustus ut leo confidenter agit Qvid plura λ Adeo intrepido excelsoque ani- mo fuit, ut cum in eminentiore theatri parte staret, ingenti voce, quam qui audierunt extant adhuc aliqui, exclamauerit, &clare illud Apos soli ad Romanos dixerit. Ecce inuentus seni ab iis qui me non quaerunt: his qui me non interrogabant, palam apparui. Quibus sane verbis se in eum venisse in locum significauit, minime coactum , sed ultrὁ se mad certamen exhibuiste, seruatoris exemplum secta

tumi

SEARCH

MENU NAVIGATION