De martyrio per pestem ad martyrium improprium, & proprium vulgare comparato, disquisitio theologica, Theophili Raynaudi ... Qua monstratur, eos qui proximis peste contactis, ex christiana charitate subleuandis, immoriuntur, esse non late duntaxat, s

발행: 1630년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

361쪽

disetth profitetur, martyrem e mundo recedentem, statim Deo copulari. Explicatissime episto. 1 2.quae est ad Antonianum num. 1 9. f Aliud est ad veniam. stare,aliud ad gloriam peruenire, Aliud missum in carcerem,non exire inde,donec seluat nouissimum quadrantem ; aliud statim fidei & virtutis accipere mercedem Z Aliud pro peccatis longo dolore cru- ciatum emundari,& purgari diu igneri aliud peccata omnia passione purgasse: Aliud denique penderem in die iudicii ad sententiam Domini, aliud statim a Domino coronari. J Omnino eam martyris expurgationem plenam,sc subitam gloriam, serunt illa S.

Basilij in pali ii 1.ad illud, pretiosa in constectu Do- nunc flapilli quidam, floridis interspers, & sublu-

centes coloribus , nominari solent pretiosi ab istis - diuitiarum helluonibus; Re autem vera, pretiosa est mors sanctorum eius, cum videlicet anima per vitae istius eurriculum expuigata ab omni eluvie de ' inquinamento carnis, emancipata & libertati res dita, nullam in se retinens maculam aut rugam, duris pro pietate agonibus iam exanitatis probata, insignita corona iustitiae, perque haec omnia admi- rabili decore virtutis interlucens, Domino, suo at-

que omnium iudici se praesentarit,lapide omni pre- tiose longe rutilantior, Dei munere eam indepta ' claritatem. J At ea ad iudicem praesentatio priuata,

fit in ipso mortis puncto. colligitur, ex eo quod nulti peccata

martyri noceant. II. Non nocere martyri, quod tertio loco ad alabam, anteriora .ecunque peccata, tradit Antoninus

362쪽

De Martyris gratia se gloria. 3 43

toninus Episcopus in protreptr. ad Arcadium pro fide exulemanniae. Habetur l. s.Bibl.Colon.p. 3 ὶ Praeiverat Tertullianus locis ex eo paulo ante notatis,quibus martyrio donari omnia delicta, omnem- quae per illud veniam expediri dixit,esseque martyrium , intinctionem secundam. At baptizati peccata omnia, ita merguntur, ut ei ultra nocere nequeant quod repetens t. de patient.c. I 3. Vocat insuper

martyrium,qyum diuina sedis Uen n. a illico. a martyrio, Deus aditur. Ad eundem sensum, a commodandum est egregium martyris elogium, quod ei pangunt idem Tertullianus in scorpiaco c. s. & qui ex Tertulliano aperte profecit Luci-ser Calarit.l. quod moriendum sit pro Dei filio.Inde enim martyrium celebrant hi Patres, quod sit velut quaedam Dei medicina, qua Deus hominem suis ulceribus ac motbis persebe eximit, sed adhibito passionis cauterio , gladio , potionibus am rissimis.Itaque cum Gnosticus martyrij oser,Deum crudelitatis in sitos insimularet, quos martyriis demeti sineret. Est plane quasi saeuitia, inquit Ter- retullianus, medicina de scalpello, deque cauterio rede siliapis incendio: non tamen secari, inuri, &extendi, morderique idcirco malum , quia dolores re utiles adsert. Nec quia tantum modδ contristat,re- tecusabitur , sid quia necessarid contristat, adhibebi- tur. Horrorem operis , fructus excusat. Ululans de- α nique ille, & gemens & mugiens inter manus me- es

dici, postmodum easdem mercede cumulabit, & martifices optimas praedicabit, & saeuas iam negabit. Et si martylia deueuiunt, sed in salutem. Licebit &Deo in vitam aeternam per ignes & gladios & acer- ba quaeque curate. Sed mωκ.m quoque mirabe-

363쪽

ris ctiam in illo , quod ferme pares adhibet quali-

tates medelarum, aduersus qualitates querelarum, quum quasi de peruerso auxiliatur, per ea subue- niens per quae laboratur. Nam & calores caloribus amplius onerando compescit, & ardores illi potius macerando restinguit, & sellis excessus amaris qui- a

busque potionibus colligit, & sanguinis fluxus de- filsa insuper venula reuocat. Deum vero dc quidem telotem ) culpandum existimabis, si voluit certasse l

cum causa, & iniuriae aemulando prodesse , mo tem morte distatuere,occisionem occisione disper- sere, tormentis tormenta di scutere, supplicia sit' ' pliciis evaporare. Vitam auferendo conferre , car- nem Ledendo iuuare, animam eripiendo seruare.' Peruersitas quam putas, ratio est ; quod neuitiam si' existimas , gratia est. J Vides persectam vulnerum

spiritualium martyris obduehionem , per excepti nem mortis pro Christo. Qirare martyrium , tanquam nouacula , ut Augustinus quoque est interpretatus, in psalm. si . term. 6. de verb. dona. sola aperflua capillorum , vel putredines ulcerum tollit:&persectae sit; itatis beneficio impenso, ne ultra nocere queant, essicit. 12. Hanc ob causam Clemens Alexandrinus .strom. c. s. reprehendit Heracleonem Valentini,

num, qui dixille videbatur consessionem vocis a martyre coram iudicibus, fidei hostibus editam, inanem esse , nisi consessis, per vitae consessionem Christiano dignam, antecestillet. Negat Clemens,

eum satis perpextile, id falsitatis redargui ex pleris que antea impiis, & sabitδ per martyrium Deo ac- l ceptis. f Qimd etsi non actione aliqua de vita con- sessi sunt Christum coram hominibus, eo tamen quod

364쪽

De marum gratia o gloria. 3 4

quod voce confiteantur in iudiciis , & usque ad mortem cruciati non negent, ex assectione credi- disse cernuntur. Confitens autem affectio, & ma- xime quae ne morte quidem mutatur , omnia vitia, quae gignebantur per cupiditatem corporis, omni-

no rescindit. Eit enim, ut semel dicam, repente accumulata per actionem poenitentia, & vera in ' Christum confessio , voce testificante. J Nec sanE Megari potest, plerunque martyrij gratiam, hominibus illuc usque oblaesu , nec adeb exquisitae virtutis sitis te concessam, quales aliquos sibi notos fuisse , testatur S. Epiphan. haeresi o. Imo auctor libri de singularit. clerico. apud Cyprianum num. ii . plerosque multis flagitiis coopertos, per martytium coronatos , & subitb honestatos satetur. α

s , & omnium scelerum rei, reperta pugnae Occa sione conuersi, meruerunt ad martyrij veniam per- uenire. Ideb enim martyrium, appellatur tam corona , quam baptisma ; quia baptilat patiter & coronat. J S. item Hieronymus epistol. 6 s. agens de Pamphylo martyre, origenis laudatore , ait id ab eo factit ira, s si vere factum, in priusquam martyr eo set Et quomodb inquies, martyrio dignus fuit3 4

Scilicet ut martyrio deleret errorem, ut unam cul-

pani sanguinis sui estissione purgaret. anti in to-

to orbe martyres , antequam caederentur , variis

subiacuere peccatis Z J Uerum inquit S. Eulogius in Apolog. Ss. Ma tyrum Cordubensium , f etsi culpis obnoxij mo mneant,& ex qualibet serde vitiorum insecti ad mar- α tyrium veniant, nihil impedit, cum omnibus maru risi trophaeo deletis , ad Christum coronandi ac-

365쪽

- cedant. J Pulchre in documentis ad Ss. Virgines m carcere conclusas. i sectando iustitiam,pro iu-- stitia mori eligit , celerem instantibus bellis dos V ctum imponit , aeternumque indubius ad regnum ascendit. Sit qualis vult & ex quibuslibet vitiorum laqueis seu peccatorum serdibus venerit , etiam si

illotus baptismate ad martyrium conuolauerit, nis hilominus coronatur.JInfertur non essepro martyre orandum, aut

rificandum.

a 3. Ex hactenus constitutis, perspicue sequitur, non esse pro martyre orandum, ut recte tradidit S. Augustinus serm. i7. de verb. Apost. verbis illis. - Perfectio in hac vita nonnulla est, ad quam sancti martyres peruenerunt. Ideoque habet Ecclesiastica disciplina quod fideles nouerunt, chm martyres Co loco recitantur ad altare Dei, ubi non pro ipsis ore.

tur, pro caeteris autem commemoratis defunctis oretur. Iniuria est enim martyris, pro martyre Ora- re, cuius nos debemus orationibus commendari: certauit enim contra peccatum usque ad sanguinem. J Idem serui. io 7. de diuer. c. a. f Vnde martyres magni, unde excelli, unde caeteris hominibus multo florentius coronati λ Unde quod norunt fideles , distincti a defunctis loco suo martyres recitantur , nec pro eis oratur, sed eorum orationibus Ecclesia commendatur λ Vnde hoc nisi quia mors quam pro Dominica consessione elegerunt uscipere, quam Christum negare, utique amara estὶ JVsurpauit hoe de martyre sessi agiorum incapace, Innocentius 3. cap. cum Icartha de celebr. Missa.

366쪽

De Martyris gratia Hr gloria. 347

Sed quod hoc quasi eiratum, iniuriamfacit mari ri' qui orat pro martyre , ex Scriptura petitum dicit; non est accipiendum de illorum verborum cortice: Nullibi enim in Scriptura comparent voaes illae: sed accipiendum est de sensu quo voces illis graui- dantur, qui verὸ continetur iis scripturis quibus martyrij priuilegia astruuntur. Qia' sere modo plerique , allegatum ex scripturis interpretantur illud Christi Ioan.7.Sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eim fluent. Quorum verborum cortex in nulla Scriptura reperitur.

Prior no ex Patrum ticu in contrarium.

I . Hoc tamen consectarium, non unius autoritatis machina , & firmae rationis impetu quati videtur. Nam imprimis erit qui censeat S. Cypri num, laudum martyrij caeteroqui prodigum , or tionem pro martyribus iam caesis approbasse, cum scribat epistol. 34. num. ii. veri & spirituales MDei milites; dum Diabolum Christi confessione mprosternunt, palmas a Domino & coronas illustri

passione meruerunt. Sacrificia pro eis semper, ut μmeministis, offerimus , quoties martyrum passi nes, & dies anniuersaria commemoratione cele-

bramus. J S. item Chrysistomus hom. ai. in Acta, sacrificium Missae pro martyribus offerri, in hunc modum docet. Qid dicis 3 In manibus est hostia, μ& omnia proposita, sunt bene ordinata; ad sunt angeli , adsunt archangeli , adest filius Dei, cum tanto horrore astant omnes , astant illi clamantes omnibus flentibus, & putas temere haec fieri Ui- tur & si tomere, de quae pro Ecclesi ,-quae '' pro

367쪽

M pro sacerdotibus offeruntur, M quae pro plenitudia vi ne ac uniuersalitatei Absit.Sed omnia cum fide sunt... Quid tibi videtur, quod pro martyribus offerturΘTandem Clemens Romanus G. constit. cap.Vltimore DConuenite in coemeteriis ad legendum. sacros li-- bros, & canendum Psalmos pro mortuis martyriam bus , & Sanctis omnibus, qui sunt a seculo denimo chi ; ac pro fratribus vestris, qui in Domino mor-- tui sunt; δe Eucharistiam Deo acceptam antity - pon, id cit, Sacramentum regalis Corpuris Chri-m sti, offerte in Ecclesiis vestris in coemeteriis, atque etiam cum excedunt e vita prosequimini

cantu Psalmorum, si fuerint fideles 3, pretiosa enim in conspectu Domini mors Sanctorum eius.JExplicantur. Is . Caeterum longe alia praedictis Patribus mens fuit. Quω enim ex S.Cypriani epistola 37.

aperte habetur , haec apud eum oblatio sacrificiorum pro martyribus , aliud non fuit quam martyrum commemoratio super sacrificium ; ut pluribus cum Rhenano expendit Panaetius ad librum Tertulliani ad martyr. n. 22. Id ipsum duntaxat voluit S. Chrysestomus loco allegato , ubi egregie tradit quam sit M. artyribus honorifici ii , nominari super sacrificium , de satis innuit sc aecipiendum esse quod dixit de oblatione pro martyribus. Ait enim. f Licet martyres sint, etiam pro martyribul offertur. Magnus honor nominari Domi io praeses te dum mors illa celebratur, horrendum sacrifi- cium , & ineffabilia sacramenta. Sicut enim seden- te rege quaecunque quis voluerit Ferficit ; ubi autem

368쪽

De Mamuris gratia o goria. 349

tem surrexerit, quaecunque dicit , frustra dicit: ita re& tunc quandiu proposita fuerint mysteria, omni- bus honor maximus inomemoria haberi. Viadere enim annunciatur tunc sacramentum horrendum, quod pro mundo dedit seipium Deus, Cum illo mi- raculo tempestinc memor est ille eorum qui pec- α carunt.Sicut enim quando regum trophaea statuun- tur, tunc celebrantur quident & quicunque victo-

riae isecij suerunt 1, dimittuntur autem qui sunt in vinculis per illud tempus; ubi autem transierit hoc tempus,qui nihil assecutus est,nihil obtinet,ita sane m&hic.J Subdit alteram causam illius, martyrum memoriae in sacrificij oblatione. Nempe ut contestemur Christum vivere, deuicta & per eius mortem mortua morte , quae causa longe alia est a fluctu martyribus quaesito per sacrificium , aut preces nostras. Quod aeque dicendum est de alia eiusdem

memoriae causa , adducta.a S. Cyrillo catech. . mystago.dicente usurpari eam martyrum comm morationem in Missa. Ut Dem orationibm iturum

cst deprecationib suscipiat preces noktras. Ac etiam de ea quam proponit Simeon Theslato. c. de fidelium ; nempe quod Sanisti in sacrificio mem

rentur , ut contestemur nostram cum.eis societa

tem. Itaque cum hae causae sint alienissimae ab ea quae inter obiiciendum allumitur, & tamen primo loco adhibenda fuisset si vere locum haberet, fitendum est nullum fructum martyribus parari, ex eorum memoria in incruento sacrificio, & quibusvis nostris precibus. Et diserte ita tradit Eligenius I U. in Bulla Canonigationis S. Nicolai T lentinatis initio, & iAm olim S. Augiist. tra st. 84.

in Ioan. ubi sic loquitur de martyribus. fided ad iaipsam

369쪽

es ipsam mensam , non sic eos commemoramus,

in quemadmodum alios qui in pace requiescunt , vim etiam pro eis oremus , sed magis ut orent ipsi pro α nobis , ut eorum vestigiis adhaereamus, quia im- pleuerunt ipsi charitatem, qua Dominus dixit nonis Posse esse maiorem.Ji6. Non desunt tamen aliquales tactus extri seci , quos dicere liceat SS.martyribus perorationem nostram aut aerificii oblationem praestari.Cedit eniam in aliquod eorum bonum, quod Deum rogemus ut eos honorari in dies magis , ac illustrari velit. a interpretatione Innoc 3. cap. cum Martha de celebr. Missa. molliri vult petitiones quasdam sacris collectis insertas , quibus Deum rogamus, ut velit oblationem sancto prodeste. Ap probatque hanc sententiam Bellarm. l. a. de purgat.

etiam iisdem martyribus inutile est, quod per sacrificium agamus Deo gratias propter beneficia illis concessa, & quadantenus iuvemus illos in dis. soluendis nominibus quibus Deo pro tot donis imdisAlubiliter astringuntur. Ita nodum propositum

extricant Carolus Bouius ad i. g. constit. Clemen.

c. I 8. sic Simeon ThessMon. Ide mysterio Misse C. F. ac Cabasilas in expositione lituri ae c. 8. Est etiam qui existimet orationes & sacrificia nostra posse SS. martyribus prodesse , ad accelerandam

resurrectionis gloriam. Ita Henriqum l. 2. c. 14.n'2. Nec Innocentius III. reprobat quorundam sententiam quam refert, quod accessio quaedam

ad SS.gloriam facienda fit, donec finiantur lux &tenebrae: proindeque non improbaretur qui dic ret eam gloriae Meessionem SS. martyribus perorationes

370쪽

De Mart is gratia cy gloria. 3FI

oraticines nostras & sacrificia postulari: praese timque si id acciperet de augmento illo gloriae a cidentalis quod enasci diceret ex fructu mort lium , proficientium exemplo SS. martyrum, &illustres eorum actus imitatione exprimentium. Ex tam multiplici interpretatione , quam prolatis Contra veritatem propositam testimoniis dedimus, liquet nihil ei ab autoritate incommodari. Nodus alter ex ratione , extricatur. r7. Sed neque 1 ratione , quae admoueri adue sus eandem videtur posse, ex eo quod nihil vetet martyrem e vita excedere cum affectu ad veniale peccatum I ac proinde reatum aliquem hinc exportare fidelium suffragiis obliterandum. Certe S. Ambrosius non obscure id infinuat epist. 27. agens

de Episcopo qui Iudaeorum synagogam incenderat,& a Theodosio ad excitationem tynagogae de sua

pectinia, adigebatur. Urget ergo imperatorem S. Ambrosius; videat etiam atque etiam, ne cogat

Episcopum mentiri leuiter, & sibi Alsb impingere

factum , ob quod si morte plectatur, martyr euadat. Vbi aperte supponitur ab Ambrosio . eiusmodi Episcopum posse martyrium subire , contracta, nec ante mortem expiata, leuis mendacij labe. Praeterea non videtur dubium, quin levicula aliqua culpa ex usu saltem semipleno libertatis, sufficiente ad tenuem maculam , possit obrepere ii mini dum ad martyrium abripitur,& perstare in eo ad instans usque excedentis a corpore animae : si nimirum praetermittatur quiuis bonus actus, cum

perseuerantia illius culpae incompossibilitatem habens.

SEARCH

MENU NAVIGATION