De martyrio per pestem ad martyrium improprium, & proprium vulgare comparato, disquisitio theologica, Theophili Raynaudi ... Qua monstratur, eos qui proximis peste contactis, ex christiana charitate subleuandis, immoriuntur, esse non late duntaxat, s

발행: 1630년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

381쪽

pars II. Cap. VI.noei possumus: quia in paruulis mensura illa quae .

Vt plurimum ubique aequalis est, quamuis sit stata, . soli tamen Deo est comperta. In adultis autem tanta est dispositionum inaequalitas, ut necesse omniano sit quantitatem fructuum martyrij, respectu eo- rum, multo nobis esse incertiorem. Quare in prae- .sentia satis est , si illud fixum habeatur, ex martyrio insignem fructum gratiae percipi, distinctum ab eo qui bonae dispositioni actitati rependitur tanquam praemium eius, prout actio quaedam est prininio & laude digna. Conferane martyrium gratiam ex opere opera

to ; lis de nomine.

23. An vero modus hic gratiam aduocandi, quem liquet non esse ex opere operantis, dicendus sit ex opere operato, lis est de vocibus. Assinis certe est ei modo gratiam conserendi, quem in Sacramentis vocamus ex opere operato: id est ex vi ipsus actionis sacramentalis a Deo institutae, & per ministrum operatae siue exercitae: ita ut eo ipso

quod achio illa operatur, c passive, ut apud Ap

stoluiri, ides qua per dilectionem operatur, id est exem cetur, Graece :) eo ipso inquam quod talis operatio elicitur , fiat per eam gratia: etiam si ea actio spectetur ratione sui tantum, neglecto op rantis vel recipientis statu proportionato, iustam proportionem habente inam effectu qui procreatur; non tamen exclusis dispositionibus subiecti rationeVtentis, quae interueniunt ut remotiones obicis,&passi aptationes. Similiter ergo martyrium, meriaxo videri posset ex opere operato conserre gratiam,

382쪽

quia quamuis non sit Sacramentiam, ut contra Maiorem id insinuantem in A. d. 4. q. sib finem, late probat Soto in .d. q. unica art. II. concl. . tamen infert aliquam gratiae quantitatem, ultra Diensuram actui ad illud disponenti rependendam,Rc plerunque etiam nullatenus debitam. In eo tamen discrepat martyrium a Sacramento in hac vi

gratiam causindi citra opus subiecti , qubd sacramentum actio sanita est, Christi meritis veluti foeta, & ad gratiae significationem diuinitus deputata. At martyrium est aliquid abominandum, cum grauissimam iniustitiam in proximum,& tetram n minis violationem contineat. Vt idcirco AEgidius quodl. a. q. I S. ex Hugone contendat Ecclesiam in qua martyr caesus est,elle reconciliandam tanquam pollutam. Imo quod iidem negant , locus quoque caedis immediatus . expiandus est. Non enim propter aspersionem sanguinis innoxij & sancti quae Ecclesiam polluere admittitur, locus ipse qui atrocitatem iniuriae in sanctum admissae excepit, negamdus est inquinari: quamuis verissimum sit,eidem loco venerationem peculiarem esse exhibendam,non ratione actionis in illo patratae , quae expiationem deposcit, sed ratione virtutum heroicarum, quas martyr ibidem elicuit patiendo, & ratione contactus, ac inspersonis sacri sanguinis. An ergo propter materialem illam & concomitantem discrepantiam, sacramenti & martyrij, in eodem modo causandi gratiam, utrunque dicendum non sit causare gratiam ex opere operato, lis est de vocibus, circa quas tricati non libet. rianis.

383쪽

364 Pars IL Cap. VI. Mando conferatur martyri gratia , o reatus 4bsterso, aliorum placita.

24. Iam quoad tempus collatae martyri gratiae,& abstersionis reatus forte praeiacentis , de quo

agendum consequenter receperam; reiiciendus inprimis est Salas I .2.tract.2.d. a. n. I . assirmans ese

fectus illos conserri martyri, tantum post obitum. At hoc quoad gratiam, eit plane alienum a statu comprehenseris. Nam ex quo arbor cecidit, ibi stat ubi cadens inuenitur. Id est, nulla in hominis sanctitate mutatio efficitur post mortem, sed eam selum gratiam retinet, quam hinc exportat: Sc idcirco semper in eodem itatu permanet, nisi si o

casione reatus alicuius abstergendi, necessaria sit breuis remora in ignibus emendatoriis. Quoad abstersionem verb reatus, quamuis possiet martyri

post obitum concedi ; Tamen aequum suit illam simul cum gratia tribui: quandoquidem & gratia,&Condonatio reatus, rependuntur generosae illi mortis contemptioni, quam martyr superstes prodit. Ea igitur opinione abiecta , viam est non paucis , praedictos e fictus tunc conserri martyri, cum primum deuenit ad statum in quo vi eorum quae passus est, indeclinabiliter morti subiacet. Ita ve-ga lib.6. in Trident. c. 37.& l. 9 c. 3.Suar t. 3. 3. p.d. χ 9.s finem, & Legius l. 3. de virtvt. n. 3 9. Sed neque hoc placet. Sic enim stequenter, esse-chus propositi longE ante mortem conserrentur. Nam vulnera lethalia, aut propinatio veneni lethiseri & immedicabilis, multis plerunque mensibus morti praecurrunt: quo tempore interlabente,

sicile

384쪽

Acile posset contingere, ut martyr gratia excid ret , ac proinde damnaretur. Multos enim pro

Christo grauissima pasibs, postea scedissime lapsos

S.Cyprianus epist. 7. admodum flebiliter deploiat. Et Cappadocem illum Apollarum , cui carcerarius Sebastinus suffectus est, post lethalia vulnera defecisse a fide , mox consecutus infuistus obitus monstrauit. At hominem vere ac plene martyrio perfunctum, ebque titulo gratia martyrii iam potientem , tot Christi promissiones securum faciunt beatitudinis, ut dixerit Maior in d. 9.q. 24. a placito dubitante de talis hominis aeterna salute, aeque

recedendum esse, ac reced in repense, inopinata

pede prementes colubrum. Deinde tempus illud censeri debet maxime idoneum ad collationemefectuum praedictorum, quM quam maxime a cedit ad vitae finem: Nam tempus consequens exincessum martyris e vita, iam exclusum est tanquanadisIentaneum a diuinis legibus circa gratiae conces sonem. Initium veris martyrij , qiramuis morte certδ secutura, non est accommodatum expromptioni diuinae huius largitatis, ne merces tribuatur per silutionem nimium anticipatam quo tem pore ob superstitem libertatis v sum , adhuc potest resilire,&impendentem mortem auersari. Quaerendum ergo est tempus aut momentum aliquod, quo homo & adhuc sit viator, ideoque nouae gratiae lcapax, & minimum absit a morte , quae ultimδmartyrium consiimmat: ita ut ad eam videri possit detistum,eo quod homo ita sit assectus, ut nequcat ultra resilire, & martyrium voluntate defugere. At nihil horum cadit in tempus quo lethale vulnus

homini infligitur, sed plerunque multd posterius. auid

385쪽

- II. Cap. VI. 'probasium videatur.

1 f. Longε itaque commodius videtur, tempus illud adscribere collationi praedictorum mari rij enectuum, quo vi vulnerum illatorum eo deuenitur, ut excisa temperie quae ad usum sensuum internorum necessaria est, usuque libertatis iam interclusi , homo obstiras plane iaceat, videaturque praemortuus: quod contingit per tempus MLquod ante mortem, saltem breuissimum & imperceptibile. Sicut enim anima rationalis quoad omnes gradus suos simul inducta, expromit primum functiones gradui impersectiori respondentes, sicque pro meliori in dies aptatione materiae , progreditur ad gradus altioris operationis, quod ex nutritione quae partialis quaedam genera tio est, videtur perspicuum: Ita in recessu animae

rationalis a corpore, ob contrariam causam proportionalem , contrarium accidit. Hoc est quam-

iris anima rationalis quoad omnes gradus suos substantialiter spectatos, simul ac semel ab una aliqua corporis parte abiungatur, tamen priusquam functiones vitae omnes, in ea parte cesset elicere,in pta primum euadit ad operationes sublimiores, nempe rationales,) ibi sermandas; tum ad despicatiores siue sensitivas, tandemque ad vegetatiuas, atque adeo ad omnes. Tametsi aliquando perexiguum vixque perceptibile interuallum decurrit,inter abiectionem aptitudinis ad altiores stinctiones,& aptitudinis ad viliores , ut deprehenditur in iis qui disserentes sublid exanimantur, aut quisus ceruix praepropero ictu demetitur.Hoc igitur tempusa

386쪽

De LMartyris gratia se gloria. 36

pus, quo homo vi inflici orum vulnerum,& abactae temperiei necessariae ad rationis ac libertatis usum, humanae vitae quasi praemoritur ; aio esse tempus illud , quo homo breui ante mortem, iam sui impos, non vltra de mutatione periclitatur, ob libe tatis vertiginem intercluso rationis usu prohibiatam. In illius inquam temporis primo momento, quo verum est: hominem tunc primum incipere

esse sui impotem ; vel si datur instans ultimum quo est siti compos, siuxta varias philosephicas sententias quas illa non moror,) immediaes post

illud momentum, atque aded extrinsece in eo nam mento , incipit gratiae trifusio dc reatus abstersio. Id quod locum etiam habiturum existimo circa eum, qui ad praedictum iam deductus statum , extimeretur a morte per miraculum, quicquid E contra statuat Maior in A.d.49. q. 2 . Neque enim V risimile duco , diuinam largitatem, propter temporalem benignitatem, & aliquorum dierum ulteriorem usuram,quam supra narurae ordinem vult Concedere, parcam esse velle meliorum charismatum , quibus pugilem suum exornatura fuit Iet, si cursem naturae fuisset sibi , nec miraculo inlit-bendam vulnerum ericientiam decreuislet. Prob bilissimum item censeo,benignam Dei manum an futuram,iae qui iam Coelum prope preh&ens, inde diuinitus reductus est,ab ea spe auertatur:& curaturam ut dilata Delicitate tandem aliquando potiatur.

Catharini argumentum pro certitudine gratia, eae dinis disicitur.

26. Porrδ ex constitutis de tempore quo gratia

confertur

387쪽

consertur martyri, euertirur longa & frequens apud Catharinum argumentatio pio certitudine gratiae iustorum, ex eo ducta, quod martyres ce tb agnoscant se gratia Dei sanctificante potiri: v de idem de coeteris iustis colligi videtur, cum i ea quae aduersus gratiae certitudinem in commi nibus iustis vrgentur sui uniuersalia , ac proinde aeque circa martyres valitura , si reuera valerent circa alios. Ita habet Catharinus disceptatione I. contra Sotum, & late in assertione I 1. articuli de

certitudine gratiae, Sed recte Catharino obstitit S tus , cum aliis locis quae Catharinus disceptatione illa I. annotauit, tum l. 3. de nat.& gratia, in ipsa meta libri. Obstitit item Uega lib. s. in Trident. C. 43. Praeter communia verb argumenta quibus omnium viatorum laceria sors & gratia stabilitur, illud occurrit in hac materia peculiare dc Pr prium , quod peti dicebam ex tempore quo gratia martyri confertur. Hanc enim gratiam, Catharinus martyri certam & indubitatam esse contendit,quod ex diuina promissione infallibili debeatur morientipto causa fidei. Atqui tempus quo gratia ex ea I romissione martyri rependitur, tale est, ut per il-ud maris rationis 'su non potiatur, & ut ita dicam , non nisi vitae socces hauriat: hoc est idoneus tantum perstet, despicatissimis vitalibus stinctionubus exercendis:quin istinctiones autem intellectiis ac voluntatis, perinde se habeat ac truncus aut st, pes. Tunc ergo martyr, non potest de gratia vi martyrij accepta certum iudicium efformare. In tempore aute anteriore , cum martyr adhuc est sui compos, nondum adest gratia martyrio repesa,nec

quod rependenda sit, potest cerib statui: quia ser-

lassis

Duil

388쪽

tassiis deerit perseuerantia , quae in quibusdam mollito animi robore deficit post lethalia vulnera , ut in illo Cappadoce qui cum Sanctis undequadraginta martyribus suillet annumeratus , & cum eis pallus dirilina, in portu naufragauit. Itaque con- cidit uniuersa illa Catharini substructio, ad firmat dam gratiar certitudinem in communibus iustis, ex ea certitudine gratiae qua potiri martyres contendebat.Quanquam si sermo esset de fora morali ce titudine , actualem sermidinem , praesertimque anxietatem excludente , ut sene serunt nonnulla quae Catharinus disceptatione illa I. pag. 22. ex Vega refert & approbat, non restagarer. Nihil quippe est quod obstet , quominus martyr ante moraliter consummatum martyrium, & acceptam ex opere quasi operato gratiam , certitudine morali, de sua gratia ac etiam de salute aeterna, persuadeatur. Idque unam confirmant quareunque a Catharino proferuntur; ac praesertim illa tanta alacritas, & sancta in tormentis expetendis & calcanda morte generositas.

ria martyris in coelo multiplex.

27. Gratiam finalem, & plenam reatus poenae abstersionem , pretiosissimos stiustus martyrij in via de quibus hactenus, excipit consestim gloria quae duplex in martyre distinguenda est; nempe essentialis , & accidentalis. Accidentalem hic intelligo, stabile adiunctum gloriae primariae , quod

non raptim dissiuat , quaedam transitoria gaudia i ter modum accidentis communis adu

nientia, quale Christus ex peccatoris conuersione . A a concipi

389쪽

37o , NIL CV. VLeoncipi in eoelo testatur; sed perenne peisset,ae ex sublimis alicuius actionis vel passionis pretrogatiua debeatur, & in quibusdam subicistis velut proprietas beatitudinem primariam assectetur. Hanc beatitudinis primariae accessionem, tribus hominum gen 'ribus vendicant , pro numero operum hero corum & victoriarum ab eis ruportatarum de hostibus inaspectabilibus & eorulidem partiariis cum quibus est nobis hic co luci .itio. Nempe Martyr,bus, virginibus, Doctoribus, quorum primi de fidei hostibus , alteri de carne , postremi de errore& ignorantia triumpharunt. Passim aureola vocatur , denominatione ducta a coronula ex auro quae erat stipremus arcae limbus, superstabatque alteri coronae item ex auro quae quod grandior esset,simpliciter dicebatur corona aurea, ut habetur Exodias Inde enim quod Ribera obseruatiit l. 2.de tem-pIO c. s. n. s. veteres scholastici, gloriam essenti, Jem simpliciter aixere '; eam verδ accessi

nem de qua agimus,Vocarunt aureolam. Vtramque circa martyrem attingo.

Essentiadu aliqua, gratia per merita parra restondet.

a g. nomine, uniuersa gloria essentialisss. martyrum intelligitur: nempe & quae meritis. rependenda est, & quae speciali titulo supra seriem meritis de tym tribuetur. Prior est extra controuersiam Nec dubium est quin sit futura eximi pro tot iamque luculentis martyrum meritis. Est de hac

gloria locus illustris apud Augustinum in psal. 6 . ad illud Trincipes Iuda dcc. Ptolata enim priore ib

390쪽

llus versiculi expositione ab hoc loco aliena, secundam in haec verba subiicit. Plus me delectat quod

ex istorum nominum interpretatione clarescit. He-

braea quippe sunt nominar quorum Iuda consesso interpretari dicitur: Zabulon habitaculum sortitu- dinis : Nephtatim dilatatio mea. Qine omnia veris simos nobis insinuant principes Ecclesiarum , di- gnos ducatu, dignos imitatione , dignos honori- bus. Martyres namque in Ecclesiis locum summum ' tenent, atque apice sanctae dignitatis excellunt.Iam

vese in martyrio, primd consessio est, & pro illa ' quicquid acciderit tolerandi sequens assumitur titudo: Deinde post omnia tolerata , finitis angu- ' stiis, latitudo consequitur in praemio. J 'Eodem retulerim illud Prudentij hymno 1. peristeph. IVA Juu boniu negauit Christus unquam testibus ;

Dinbin quos nec catena, Dira nec mors terruit. .

Unicum Deum fateri, Samguinis diibendis. Sanguinis sed tale damnum

Lux rependit longior. Hocgenm mortis decorum est ;HOe probis dignum viris. γε Men a morbis exedenda

Texta venis languidis. . IIia donare ferro , . Vorrectho Iem vincere.

Fulchra res istam sub ense Persecutoris pati. 'i ''Nobilis per vulnus amplum A a a Torta

SEARCH

MENU NAVIGATION