De martyrio per pestem ad martyrium improprium, & proprium vulgare comparato, disquisitio theologica, Theophili Raynaudi ... Qua monstratur, eos qui proximis peste contactis, ex christiana charitate subleuandis, immoriuntur, esse non late duntaxat, s

발행: 1630년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

401쪽

lis , cum Prophetis, coclestis regni possessione I

vi tari Z Has cogitationes quae periecutio potest vi m cere , qtiae possiunt toria lenta superare Z Durat se

vi tis & stabilis religiosis meditationibus fundatam mens ,& aduersus omnes Diaboli terrores &mum nas mundi, animus immobilis perstat, quem su-- turorum fides certa & solida corroborat. Claudun-m tur oculi in persecutionibus terrae,sed patet coelum: Minatur Antichristus, sed Christus tuetur: mors insertur, sed immortalitas sequitur: occiso mun- dus eripitur sed restituto paradisus exhibetur: vi- ta temporalis extinguitur, sed aeterna reparatur. anta est dignitas , & quanta securitas , exire hinc laetum, exire inter prelluras &angustias glo- riosum, claudere in momento oculos , quibus h mines videbantur & mundus, & aperire eo tem statim, ut Deus videatur & Christus 3 Tam selici- ter migrandi , quanta velocitas Terris repentEm iubtraheris, ut in regnis rosestibus reponaris.Jss. Hoc item incentivo SS. Martyres in tot aerumnis & eruciatibus , seipsos ad constantiam degenerosam mortem animabant. Res est ubiuis

obuia. Sed insigne est exemplum S Gordii, quem Basilius ostentatis a Praeside horrendis suppliciis niis a fide deficeret, inducit sic respondentem. fCorri-- pite corpus, membra fiustratim caedantur. Deniquem quodcunque de me supplicium volueritis, sumite. M Nolite mihi beatam spem inuidere. Quanto enim mihi plus tormentorum arcetierit, tanto plus rese- ram praemiorum. Res enim in hac vita adverse. nobis apud Deum perpetuam pariunt voluptaterii. Si vulnera mille ac cicatrices patimur, in resurre- chione splendido induemur amictu. Pro contum Ital

402쪽

De Martyris Vatia o gloria. 3 33

illa , atque ignominia, palmas atque coronas asse-

quemur. Pro vinculis & carcere, per ampla paradis spatia laeti vagabimuo Pro accusatione demum, at- que iniqua codemnatione, gloriam ex Deo & An- - gelis referemus. Minae vestrae,semina mihi sunt di- uina,vnde immortalitate,perpetuaque gaudia metam. J Illustre item praeter corteros est, exemplusu SS Confestarum & martyrum designatorum, quo, Hunerici crudelitas in Africa immaniter vexavit. Quatuor millia,insiperque nongenti sexaginta sexic clero Asticano, pr ter laici,s,captiui tenebantur fidei causa. Sanctus hic exercitus, quata in rii captiuia late pateretur, & quo munimine pectus roboraret, ex his paucis verbis Victoris Uticensis testis ocii lati rel. a. pcrsecut. Uandal. audire licet. f Grauiter affi- αguntur, iactantur Consellores Christi superintai recem angustia coarctante unus saper alium vi agmi- esita loc illarum , &vt proprie dicatur , ut grana pre- tiosissima fiumentorum. In qua coia stipatione, se- cedendi ad naturale ossicium , nulla ratio sinebat seci , sed stercora& urinam urgente necessitate ibi sqdem ficiebant , ut ille tunc cxtor & laorror , uni-' uersa purnarum genera superaret. Ad quos ali- quando dantes ingentia munera Mauris. dormien- tibus Vandalis,vix clam admissi sumus intrare.Qui introeuntes veluti in gurgite luti, usque ad gpnita coepit nus mergi, illud tutac Hieremiae videntes Dis se coinple tum qui nulliti fiant in chi ceis,amplexati sui stercora sua. jd muli a Zpraecepti sunt undique perstrepentibus M iuris . ad iter ubi de stinati sunt praeparari.Exeuntes itaque die Dominica lituta ha- bentes stercoribus vestitiaenta, sici es simul & capi- Mauris tamen crudelitier minabantur, hym-

403쪽

384 Pars III. Cap. Lnum cum exultatione Domino decantantes, hae est gloria omnibus sanctis eius. od erat dicere, se libenter paedorem illum ac putorem, vel potita mephitim teterrima, sustinere quod probε nossentillae iri ad astra, illhac incessisse anteriores omnes martyres,& Christum ipsum. Euni callem per hoc leue ac momentaneum tribulationis nostrae, ad aeterna & immensa gloriae pondera sedilicissime obtinenda deducere. Itaque procul este oportere ino rorem omnem, ab iis quos post tantulam turbationem, tanta apud Deum gloria maneat , Quibusqnod de S. Stephano Arator Diaconus iam olim. cecinit, loria poena ea, Et cadere ea ortus, iugia que parentibus, auum Nascitur, Gema complectem munera vita. J

ntne aliquodpraeterea martyrium presie dictum Siue viri ex duobus martyriis hactenus expositis, late inquam an pres dicto, accensenis fit mors, in aditione discriminis Ἀd proximum ex charitate Fubleuandum oppetita,con- claditurque esse presse dicto adiungendam.

V c spectauit omnis ante rior de martyrio tractat io, ut in argumento proposui. Ex principiis enim quae in duabus partibus prioribus sui iacta,eruen

Diuitiam

404쪽

mtus centrauersia in ea pars negans. 3 dum erit , quid in praesenti controue sia stat tendum , si prius ipsum controuersiae statum ,& qui, ac quorsum in diuersa abierint, cXposuero.

Status controuersia de martyrio in causa proposista. Statuitur esse saltem late dirum. Non

esse presse acceptμm, quae sarire

sideantur.

ΡExceptis illis quae hactenus de duplici martyrio sunt tradita, liquidb constabit, non poste hoe loco elle dubium de martyrio late accepto. Multo enim potiore iure,ambitu illius coerceda est aditio haec voluntaria suimidiscriminis,& mortis in eo oppetitio,quam pleraque alia, minoris ut ita dicam impensae longόque leuiora,ac etiam infructu siora 'pera,quibus martyrii laxius sumpti nomen a, grauissimis Patribus adscriptum vidimus parte I. Itaque hoc ratum & fixum esto. Sed dissicultas est de martyrio presse accepto, quod proximὸ partea. in vulgari & indubitato exemplo descripsimus:& vidimus consummari voluntaria& honesta mortis perpessione, ad veritatis reuelatae testificati nem firmandam: unde gratiae sanctificantis infusio, supra mensuram operi opetantis rependendam exbstiti itemque specialis gloriae essentialis, gratiae sanctificanti speciali, respondentis, ac aureolae communicatio. Hinc enim martyrii presse accepti iam tionem, non cadere in opus de quo agimus, multa sunt quae caincere videntur.

405쪽

ex proximi charite oppetitam, non esse martyrium,argumenta as auctoritate.

2. In primis ut iuxta D. Augustini sententiam rationi aperiat auctoritas ianuam, nemo Theol sus Scholasticus ante hoc tempus, inter tam multos qui de martyrio disseruerunt ; siue exponentes supernaturalem virtutem sortitudinis, sue bapti irium, eamque analogiam cum martyrio ex qua ducta fuit appellatio baptismi sanguinis;nemo item morabum Theologorum, siue summistarum,quorum de martylio 1ententiae prostant ;SS. denique Patrum nemo , aliud vere ac proprie dictum ma tyrium agnouit, quim quod proxime exposuimus parte a. nempe quod ab alio irrogatur in sidet odium:siue fidem spectemus ut cognoscentem,quae est eius stinctio primaria. siue ut operantem: A qua martyiij notione , & ratione, mois quae ex aditione voluntaria propositi giscriminis incurritur , a est quam longissime. Hoc porrδ argumentandi genus, tametsi quia a silentio duntaxat Scriptorum dicitur, non sit plerunque magnae essicacitatis e, tamen in materia invi multorum tantorumque studiis ac seriptis protrita, non poterit non mouere prudentem aestimatorem ; qui exploratam h Duerit , Scriptorum, praesertim recentiorum diligentiam. Haec enim, cum modos omnes quibus subiri ab aliquo potest martyrium , tam accuratEdigesserit, nusquam tamen istius meminit: haud dubie quia nec agnouit. Fortius etiam ac validius sententiam propostam quatit, quod diserte aliqui, opus de quo controuersia

406쪽

Stuus controuersiae in ea pars negans. 337

uersia mouetur attingCntes , tametsi a charitate plurimum commendant, ab hoc tamen martyrii decore non laudant, quod tamen minime omniviri

dimittendum fuisset , aliis eius praerogatiuis tam studiose digestis: ut videre eit apud Ioannem Bria-ert quodlib. -& apud Gabrielem Biel in q. de stiga per pestis tempus , conclus 9. habetur inter Gabrielis sermones, post sermonem Domin. a . post Pentec. in itemque apud Claudium Espen-Caeum l. 3. digressionum cap. i 9. Apertiri Gabriel

Va'ties 3. p. d. is s. p. s. conceptis verbis docet f si quis ex charitate se offerat morti, ut liberet .a morte aliquem , vel ab aegrituditae, non erit mar- tyr, quamuis ex charitate moriatur, sed debet pati mpropter Christum a Tyranno. J 3. Quid quod S. Cyprianus l.de mortalit.quo pouenchos , lue in omnes aeque gratiante , fidelium quorundam eneruium molles animos firmat ; cum inter alia quibus nonnulli meticulositati suae in eo discrimine abblandiebantur, illud esset, quod ma tyrij spem praeripi sibi ea morte viderent ; S Antistes non eo recurrit quod sui set expeditissimum, maximam martyrii segetem per tempus pestis praeberi , opitulando ex charitate, iis qui subuentione egerent, ut semper egent in huiusmodi calamitati- bus quam plurimi: sed respondet , martyrij decus quod homini Deo decernente obtingit, aeternae prouidentiae scitis permittendum esse, quodcunque illa tulerint,patienter & aequanimiter esse excipiendum. Fortage inquit)aliquis opponet & dicat, hoc me ergo in praesenti mortalitate contristat, quod quod qui paratus ad confessionem fueram , & ad mtolerantiam passionis toto me corde & plena vir- B b a. tute

407쪽

388 Pars III. Cap. I.

tute deuoueram, martyrio meo privor, dum mor- te praeuenior. JHoc segnitiei , & iusto auctioris erga vitam amoris munimentum , ita disiicit S. Cyprianus. Primo loco , non est in tua potestate , sed in Dei dignatione martyrium : nec potes te dicere perdi- diste, quod nescis an merearis accipere.Tunc deii de Deus scrutator renis & cordis, & occultoriam' contemplator & cognitor , videt te, & laudat, & comprobat :& qui perspicit apud te paratam fuisse

' virtutem , reddet pro virtute mercedem. Nunquid Cain, cum Deo munus otarret,iam peremerat sta- trem Z Et tamen parricidium mente conceptum, ' Deus prouidus ante damnauit Vt illic cogitatio ma

la , & perniciosa conceptio, Deo prouidente pro- specta est ; ita & in Dei seruis, apud quos consessio

cogitatur ,& martyrium mente concipitur,animus

' ad bonum deditus Deo iudice coronatur. Aliud est ' enim martyrio animum deesse, aliud a limo defuit- se martyriu. J Et post nonnulla quibus hoc illustrat,

M stram, sed Dei facere debere ; secundum quod nos Dominus quotidie iussit orare.Qusd monitum diffuse ac potenter urget. At liquet, responsionem hanc uniuersam, ad dissicultatem motam , tametsi idonea sit ; tamen prae illa alia quae duci potest ex sententia quam excutimus, vix quadrare. Ideoque hac praetermissa, proserendam omnino a S. Cypriano fuisse illam aliam, si eam niti veritate existimallet. . idem S. Cyprianus grassantis perstilentiae co- modum ingens ad meticulosoriim gustum, prosertimmunitatem a martyriis , quibus infirmi plerique concutie

408쪽

Staim controuersiae se in ea pars negor. 3 8

concutiebantur. Itaque eos qui diuinam in suos bo- nignitate concellis illo molliore excellus genere no iaagnoscebant,acriter his verbis castigat. Improuidi ia& ingrati sumus, fratres dilectissimi , ad diuina be-

neficia,nec quid nobis conferatur agnoscimus. EG iacedunt ecce in pace tuta, cum gloria sua virgines, is venientis Antichristi minas, & corruptelas, & lupanaria non timentes Pueli periculum lubricae aeta- ..tis evadunt , ad continentiae atque innocentiae prae- iam tum, feliciter perueniunt. Tormenta iam non tiamet delicata matrona, metum persecutionis & ma- ianus , cruciatusque carnificis, moriendi celeritate

lucrata. J Hic quis non videt plurimum momentia essurum ad S. Cypriani ratiocinationem , si adderet , huiusmodi tranquillum excessum, δc incruentum ad coelos abitum, non idcirco obselesc re apud eos oportere, quod sit etiam verum absque Tyranno martyrium, cui emercando, generosa calamitatis aditio viam sternatὶNihil huiusmodi viget S. Cyprianus : sed mollitiei infirmorum attemperans orationem . ait in lucro eos ponere debere, quod hoc diuino fiagello correpti , immunes futuri sint a cruciatibus pro fide inserendis, quorum plerosque, tantus non metus triodd,sed & horror percellebat , ut nullum satis ne motum latibulum, nubium recellum satis celerem arbitrarentur. Tandem recensens idem S. Pater, fructus, quubus diuina charitas de spinis uuas & de tribulis ficus colligens , pestilentiae immissioue kecundatum agrum Ecclesiae conuestit, multos nacignosque recenset': caeterum omnes,abmo quem excutimus

fructu alieni dimos. Adscribo hanc quoque ex scriptore ornatillimo plagulam, quod & ad institutum

409쪽

39o Pars IIL Cap. I.

maxime faciat, S videam quae nuper hie experia meto ac sensu nostro discere licuit, perbelle expresiis sa tanto ante. Pavore mortalitatis & temporis, a eccenduntur tepidi , constringuntur remissi, excia tantur ignaui: desertores compelluntur,ut tedeant: gentiles coguntur, ut credant. Verus fidelium p pulus ad quietem vocatur; as aciem recens & c M piosus exercitus robore sortiore colligatur: pugnaturus sine metu mortis , cum praelium venerit, quim ad militiam tempore mortalitatis accedit. Quid de-

inde illud satres dilectissimi, quale est, quam per tinens, quam necessarium, quod pestis ista & lues, quae horribilis & seralis videtur, explorat iustitiam

ungulorum,& mentes humani generis examinat

An infirmis serviant sani ; an propinqui cognatos

pie diligant;an misereantur seruorum languentium domini ; an deprecantes aegros non deserant media ' ci ; an seroces violentiam sitam comprimant an ra- paces, auaritiae furentis, insatiabilem semper ardo

rem , vel metu mortis extinguant ; an ceruicem fle-

istant silperbi; au audaci in leniant improbi ; an pe- reuntibus charis, vel sic aliquid diuites largiantur,& donent, sine haerede morituri. Ut nihil aliud mo talitas ista contulerit, hoe Christianis & Dei seruis plurimum praestitit, quod martyrium coepimus li-

benter appetere, dum monem discimus non time- re. Exercitia sunt nobis ista, non funera, dant ani- mo sortitudinis gloriam, contemptu mortis praepa- rant ad coronam.JExpendenda praesertim in rem

nostram haec clausilla , qua S.Cyprianus summum pestilentiae decus statuit, quδd hominem rebus te renis auulsum , & imminentis in horas singulas mortis horrorem, dedoctum, martyrio cruento ap

410쪽

Status controuersia ct in ea pars mPam. 3s I

tet: non quod etiam martyrem faciat , si tempore usus bene, calamitatem alienam in heroicae cLu statis exercitium vertat.

Eiusdem partis negantis, rationes

3 Accedunt rationum firmamenta, quae. videri iure possint ineluctabilia. Primum esto,debere ma tyrium alienae violentiet opus esse,nec cuiuscunque, sed illatae in odium fidei,aut veritatis reuelatae, ut seri constans doctrina Scholasticorum , firmata Dbunde parte 2.Et aperis S.Optatust. 3.temerarium esse ait,martyrem existimare,eum qui extra bellum Christianum ceciderit. Bellum autem Christianum interpretatur, persecutionem a Tyramao fidei h ste. At me etiam tacente, nemo non perspicit, eos qui voluntarie discrimini ad proximum ex charit te subleuandum se committunt, si pio illi operi immoriantur, aliena vi non cadere: & multo minus in veritatis alicuius reuelatae odium subire mortem. Non est igitur in morae, opus illud, sanctum caetersequi ac pium) consequente,praerogatiua martyrij. Deinde iuxta principia quibus necesse est niti sententiam quam excutimus , fatendum ei it mortem in cuiuscunque boni opeiis exercitatione obitam,

ad martyrium senicere. v.G. religiosus qui ex praefecti sui praeserino , suscipit iter aliquod bene gnarus imminentis in eo itinere periculi vitae, sue ab aestu, aliIsque incommodis tempestatis ad iter capellendum inidoneae , siue a seris, vel serpentibus, siue ab aliqua eiusmodi causa naturali, aut etiam a causa libera, puta praedone , nihil tamen nis de auferendo cum vita viatico, si quod viator habet,E

SEARCH

MENU NAVIGATION