De martyrio per pestem ad martyrium improprium, & proprium vulgare comparato, disquisitio theologica, Theophili Raynaudi ... Qua monstratur, eos qui proximis peste contactis, ex christiana charitate subleuandis, immoriuntur, esse non late duntaxat, s

발행: 1630년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

411쪽

3 Pars III. Cap. I.

rante; dummodb prudenter daret se itineri

retrandati executio temeritate vacans & prudens esset, deberet inter martyres numerari, si contingiret in ea obedientiae executione mortem occumbere. At hoc pacto innumeri statuendi essent mari res, praeter eos quos hactenus Ecclesiae sensus martyris dignitate exornatos agnouit. Idem ellet de aliis plerisque exemplis passim obuiis statuendum. VG. de eo qui conspicatus hominem intra aquas periclitari de vita , ac fortassis etiam de animae salute si inexpiatus excederet, sciens demittit se in aquas, ut certo suo periculo eximat hominem, corpore ali qui & animo periturum. Qui enim in eo charitatis opere vitam poneret absorptus aquis, iuxta principia sententiae in quam inquirimus, habendus es

sit martyr , contra quam serat communis omnium existimatio, atque recepta doctrina.

6. Non debeo mi ssum facere exemptu in hac ipsa materia peste contactorum , quod rem sub oculos ponit quam apertissime. Bene multi lucellum albquod captantes, in proximorum peste laborantium subsidium locare operam solent, pretio constituto. Hos Ioannes Briaert quodlib. 3. ci ca ultimam paserem secundae p/'opositionis, maximae stultitiae, & grauis peccati damnat, allegato Hieronymo cap. videi. q. I. eo quod vitam, rem utique omnium humanarum pretiosissimam,pro pecuniola prodigant. Tamen certum est , citra noxam imo cum laude &mento, posse aliquem in illam aegrorum subuentionem locare operam, Ac sevi cupere pretio constituto, in quod principalius non intendat , sed dim- taxat tanqualia in iustum periculosi operis stipendium. Non enim propterea vitam postponit pecu-

412쪽

Status contrauersiae ct in ea parsergam. '3

nta , sed subuentioni proximi, iusto illo stipendio

compensatae:ItAnqtie vitam suam lautius postm dum & commodius exigenda,praeponit vitae,quam nunc per rei familiaris angustias misere tenuitErquet ducit. In qua vitae propriae ,& charitatis proximo impensae; vel eiusdem vitae, miserae primum, tum laute ac commode exigendae contentione,nihil est praeposterum,qu5dque itultitiae, vel grauia peccati damnatum oportuerit per se loquendo. Hieri . nymus autem inepte allegatur, cum tantum dam, net eos qui ad captandam gloriam inanem, & pinpuli rumusculos,mocre oppetunt:quos negat, elatii in bona alioqui causa sic morte oppetant, esse vectmartyres,quod quid ad rem praeientem3 Cum diatur haec aegrorum subuentio, ex locata ad id opera,

possit sancte & prudenter suscipi , admittendum

consequenterestet, quoquot huiusnaodi ministerio immoriuntur,este stricte ac proprie martyres Quod quis non videt ridiculum elleiade ue ab Ecclesiae sensu abhorrens, ut ne impugnari quidem debeat 7. Saltem verb iuxta principia sententiae quam examinamus, non erit neganda martyrij laurea,tis qui ne se polluerent. mori maluerunt. ibusdam enim morbis opportunum esse usum Veneris, nonnulli Medici tradiderunt apud S. Ambrosium epist.

66. quibus recentiores nonnulli adhaeserunt ut Cagnatus. I. Variar. cap. I. & Septatius sect. 4.

Irobi. q. 37. Et qiiamuis id recte explodat Sca-iger exercit. 26 9. dc alii quos profero in tractati

ne de Temperantia, num. ITO tamen certum est,

norinullis visum esse quod dixi: imo censuisse, ex obfirmata Veneris auersatione , polle aliquando mortem ingruere. QSa in sententia manifeste fie-B b 1 sunt

413쪽

runt qui valetudinem curabant Thomae Archiepis copi Eboracensis in Anglia,aequalis S.Anselmi. R sert enim Rogerius in Annalibus Anglicanis,mediis cos de eius morbo consultos negaste nisi usu Veneris curari poste. Q deuotae Dei castitatis excisis diu execratus Praesul. respondit Vae aegritudini cui .. talis competit medicina. J Notum & illud Politiani de Michaele Uerino iuuene Hispano. Sola Venus potati lenio sicci mere morbo, Nes possverei, ni duit ide mori.

De Iacobo Rossa Cardinali & Archiepiscopo Vlys sponesi e regio sanguine Lutitano, scribit Alphoi

sus Ciaconus in opere de gestis Pontificum , eum anno I I9. Florentiae mortuum, quod spondentibus tautem Medicis si coitu uteretur, auscultare contra Deum, renutilet. Denique Guido Montis sortis,ut est apud Fagellum in Sicula histor dec. p ster.l. 9. ne in captiuitate, adulterio commacular tur,morbo extingui maluit, quem Veneris usu leuandum,aiebant Medici. Eius ergo sententiae quis qua , Sacerdotio aut religiosa prosessione illigatus, vel castitatis illibatae Christi praeconiis celebratae, amore flagrans,si necessarium ad mortem deuitat iam remedium aspernetur,indeque gliscat morbus& mors consequatur, martyribus erit annumerandus. Mortem quippe oppetit, ob virtutem cuius splendor aeque reuelatus est , ac charitatis in proximum. Nemo tamen non videt , alium suille hactenus Doctorum sensum ,& Ecclesiae persuasionem. 8. Alia ratio aduersus sententiam propositam, ex eo ducenda est,quod conisapugnatio,gloriam martyrij non obscuret mod6,sed etiam prorsus euertat.

Atqui quotquot subuentionem proximorum cum

414쪽

suis controuersiae se in ea pars negans. s

vitae periculo arripiunt charitate ducti, de reipia contra nituntur,& niti obstringuntur. V. G. qui lue contactos iuuant , tenentur quibus possunt sex pharmacis & antidotis se a lue indemnes praest xe , & mortem a se, quanto studio licet, auertere. Non sunt igitur veri martyres, quos velut agnos coram tondente se stare, de mortem patientissimEexcipere,exclusa contrapugnatione ac renisa necesse est,ut parte a .monstrauimus. id quod vel ipse Vocis cortex,excindere nouitium hoc placitum v, detur λ Martyr enim a testificando dicitur. At qui inter Christianos & in alta Ecclesiae pace , mortem in charitatis exercitatione oppetit, nulli per Chriss tum reuelatae veritati testimonium praebet. Vel ex ipso igitur nomine liquere potest, martyrem non esse,quem attestari Christo debere, vocis cortex, α

extima notio docet.

Denique sensus communis videtur plane serre non esse martyres , qui in ministerio hoc charitatis animam ponunt.Constat enim, stragia precum de sacrificiorum , aliis Catholice obeuntibus impendi solita,his quoque exhiberi ; non vulgo tintum, aut apud rudes duntaxat, sed etiam apud peritos; quos tamen non potest latere, illud pronunciatum , ex Augustino supra tra latum,& ab Innocentio adductum,tanquam erutum e Scripturis; nempe quoad sensum, tametsi non quoad verborum corticem; Iniuriam facit martyri qui orat pro martyre. J li- quere igitur videtur eos non agnosci martyres proprie & presso;quales este oportet eos qui suffragiorum nostrorum exhibitione, non sunt per superstites adiuuandi quia illico a morte pro Deo oppetita,puri plane ac nitentes,inseruntur coso, ignibus

cmenda

415쪽

Pars III. Cap. II.

emelviatoriis nequaquam aditis , cum omnis in eis peccati rubigo,exceptione mortis exacte sit deteria.

Contraria er vera sinuntia quae aditionem -- luntariam periculi ad proximi saluum curandam, morte consecuta, presse dicti martyri, decore exorna Patrum

autoritate communitur. r. T N contrariam sententia, quae opus de quo agi I natis vcri martyrii titulo honestat,lubens eo. Ut autem solide ac dii lino E confirmetur, ordiendumeti a Patrum sufflagi aevi probationi,sensum Ecclesiae , quae colun ina est ac firmamentum veritatis, subirectum: aliamqire insuper probationem, quae ex mutis sanctorum vocibus , hoc est ex eorum in hoc genere illustribus factis, & generosa discrimitatam aditione ducitur. Non enim minus avide ac strenue in hanc arenam descenderunt, nec minus certi diuinae mercedis, huic veritatis reuelatae testimonio rependendae , quam si in causa fidei sanguinem profusuri, in Tyranni alicuius conspectum v ni itent. Tandem rationes ex Scripturae locis depromptas proponam, ex quibus facili negotio enodabo,quae in contrarium sunt adducta.

Oragium Clementu lexandrinia. In prima acie quae Patres comple stitur , agmen ducet Clemens Alexandrinus , scriptor omninium

416쪽

Patres pro vera sinuntia.

um conseiasu ut aiatiquissiariis, ita & doctissimus. Is libro stroma. quem prope totum martyrio impendit,cum de grauitate sceleris quo in 'es abneg tur,& generos, confessionis nobilitate,verique pro

fide martyrii gloria disputastet, subdit. t Fidelis

dictus est , & seruus , & amicus. are si quis se mipsum diligit, diligit dominum , & confitetur salu-

tem .ut suam seruet animam. Atqui si vel pro proxi- mo moriaris, propter charitatem, existimes serua- torem nostrtim elle propinquum. Deus enim appro-

pinquans dictus est, is qui seruat , & qui seruatur, mortem eligens propter vitam,& propter te ipsum potius quam propter illum patiens. Et nunquid propterea dictus est stater,qui passus propter suam vin Deum dilectionem , passus propter propriam sa- lutem, & qui rursus moritur propter propriam sa- lutem,sustinet propter dilectionem dominiὶEtenim Vipse cum ellet vita propter nos pati voluit, ut eius Upassione viveremus.J Aperte Clemens, martyrum vnumero accenset eum,qui propter charitatem pro ximo impensam, mortem obit, quem Seruatoris Christi imaginem quandam elle vult: quod quanquam seruatus est,utique a Christo, utcunque t. men proportionale beneficium ei impendit . cuius per charitatem fit seruator tanto Lo lucro,& diuinae remunerationis immensitate, ut propter seipsum potius , quam propter proximum passus dici posse videatur. Quod est de hac ipse re intra naturalis amicitiae fines spectata,iudicium t hilosophi '.' Etliac.c. 8. Addit Clemens, hunc propterea fratrem communi illius temporis Christianorum appellatione nominandum, quod Christi frater vere sit, cuius profusam in nos charitatem, mors ex chari-

417쪽

tate pro nobis oppetita facit testatam. Sed hane Christi,& huiusmiai seruatorum analogiam, instain utriusque presse dicti martyrij contentione,dilia gentius ac distinctius prosequar. Nunc quod Clemens tradit,hoc arripio,eadem nimirum sorte cum

martyribus pro fide caesis censeri ab eo illos qui ex

proximi charitate mortem oppetunt.

Item S. D nisi, i lexandrini , atque Ru Z

3. Fuit in eadem sententia S. Dionysius Alexandrinus in epistola Paschali,cuius fragmentum extat apud Eusebium l.7. c. I T. alias ΣΟ.Descripta enim immani lue quae orbem Romanum depasta est, ita Christiani sanguinis immaniter effusi ultionem, extollit flagrantissimam multorum cuius iis orditinis fidelium in aegris inuandis charitatem , quam plurimum ab omnibus collaudatam testatur: fadeo

ut sinquit) istud mortis genus quod propter incre- dibilem pietatem & robustam fidem suscipiebatur, nihil a martyrii splendore abesse videretur.J Ita habet Christophorseni interpretatio, Graecum Eusebij contextum fideliter reddens in quo sic habetur.

μωρτυρίου Nihil plane distare visa est , promis illis Ecclesiae temporibus haec mors, a splendore vulgaris martyrij quod in causa fidei subitur. Qui tunc communis in Ecclesia, Dyonisj quoque viri doctissimi & sanctissimi sensus fuit, quando illum non refert modὁ , sed etiam in confirmationem praeconij quod ibi sanctis illis pugilibus pangit adductum voluit. Possum

418쪽

Patres pro vera sententia. 3 9st

Possum Ruffinum quoque huic sententiae astia putatum dicere. Nam in historiae Eusebij interpretatione , longe aliter Dyonisium expressit, par phrastem de more , & interpolatorem agens, non interpretem. Quanquam ad praesens institutum, non minus commode habet quod est apud Rustianum. Sic enim refert adductam Dyonisi sententiam. Constantissima & ardentidima fide , tan- quam si martyri j tempus instaret, miserando infirώ mos , semetipsos huiusmodi mortibus inserebant, ηαmisericordiae ex hoc martyrium capere praesumen-

tes. J Haec ut vides , non Eusebii, vel Dyonisj ab Eusebio adducti, interpretatio,HRuilini sei

tentia est: vi liceat proinde, Russinum tanquam ex sua mente locutum , allegare seorsim in rem n stram. Er norunt sane qui hominem norunt, quam hoc illi in alienis operibus vertendis frequens imo iuge silerit, ut non aliorum quos interpretabatur dicta proferret, sed sua conderet. Verba sunt S. Hieronymi l. 1. apologiae aduersus eum , hoc improbantis in Latina Origenis per eundem Rufintim interpretatione. Idem late quoad interpret

tionem Elisebi j historiae sectam a Russino, demonstrat Christophorsonus, praefatione ad suam eius dem historiae interpretationem. Nec dubito quin Clementis recognitionum editio auctior a Rutato secta, eiu lem sit genij: Ut taceam de opere Sixti Pytagorari, de quo saepe quaeritur S. Hieronymus. AEque igitur in propositi ex Dionysio loci interpretatione , Rustinum habemus, non tam interpretem , quam autorem ac proinde metitb seorsim

proserri potuit. Luadam

419쪽

ex Origene. . Ausim in hanc quoque sententiam laudare

Origenem trin. 9. in Ioan. a quo Clemens Romanus profertur. Et quamuis neuter directe statuat quod intendimus, facile tamen erit ex argumenta' tione quam conficit Origenes, institutum concludere. Statuerat Origerus , Christum esse illum Agnum Dei qui tollit peccatum mundi: Illum inquam agnum qui ad caedem ductus est, & coram tondente se, mutus suit; victima Lehiis omnium nostrum piacularis: quam eius pro nobis immolationem verumque martylium, coeteri quotquot consecuti sunt SS.martyres studiosὸ sunt aemulati iuxta Origenem. His ita circa literae corticem comstitutis, ut est ingenium hominis allegoricum , dccaptandis semper musticis sensibus intentum, e currit Origenes in laudationem virtutis eorum . qui Christi imitatione pro aliis purgandis iuuandisque, sibi non parcunt, quos aeque ac SS. martyres, esse ait victimas cognatas primariae illi victimae quae Christus est , & purgantes eos pro quibus osserumtur. Exemplum eorum proponit filiam Iephte, de eos qui per tempus pestis, saluti communi deum uent suam. Idque ex Gentilium etiam sensu confirmat. Ait eniam. Notum autem atque testatum ς cum sit apud Gentiles , multos caedi pro communim hominum salute seipses tradidisse,cum pestilentes morbi suasit patriam inuasissent: Et haec euenisIem admittit non sine causa seripturis credens, Cle-- mens ille fidelis, de quo hune in modum testifica- tur Paulus , dicens: Cum Clemente , de reliquis coadiuto

420쪽

Patres pro verasententia. gor

coadiutoribus meis, quorum nomina sunt in libro re vitae: Similem habent dissimilitudinem apud eum

qui velit mysteria quae multos latent, incusare, quae de martyribus traduntur, Deo magis appro- bante, ut vel asperrima supplicia suscipiamus,duiri confitemur illius diuinitatem , quam a tot rebus, quae malae existimantur , liberari ad breue tempus, sermone nostro νbique sequentes voluntatem ini- naicorum veritatis.J Tum post aliquam circa SS. martyres in fidei causa occumbentes excursionem, 'ad Christum verum agnum Dei, tollentem peccatum mundi, ita regreditur. fCceterum multum ceimmorati sumus de martyribus verba facientes, at- que enarrantes de his qui perierunt ob pestilentes mconstitutiones,ut videremus excellentiam illius qui mduehus est vel ut ouis ad caedem , quique sicut magnus coram tondente fuit mutus. Namque si ali-

qua a gentibus non falsδ historiis mandata sunt,ali- qua verδ tum de martyribus sunt dicta, qui fue- runt mundi purgamenta, tum de Apostolis , qui omnium reiectamenta ob hanc causim dicuntur, squid & quantum sentiendum est de agno illo Dei, qui ob hanc causam sacrisc. atur , ut tollat peccatum mundi, pro quo & pastus est. J Hic Origenis locus eatenus ad rem sicit, quatenus SS. Martyres antonomastice dictos , hoc est vulgares seu pro fide morientes, cognatas Christi victimas statuens , similes iisdcm facit, squamuis in dissimili materia, & ex fine dissimili , ut propterea similem hancelle dissunt litudinem dicat; eos qui apud Ethnicos tempore pestis fiebant purgamentum , aut ut S. Ainbrosius ser. 8.in Psal. i i 8.

appellat , iunnamen tim ciuitatis: Idque in diuina C e causa

SEARCH

MENU NAVIGATION