De martyrio per pestem ad martyrium improprium, & proprium vulgare comparato, disquisitio theologica, Theophili Raynaudi ... Qua monstratur, eos qui proximis peste contactis, ex christiana charitate subleuandis, immoriuntur, esse non late duntaxat, s

발행: 1630년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

531쪽

sοι Pars IH Cap. II.

firmissima , qua praegustant rependendam labortibus in coelo quietem 3 Inde is existit delibutae gaudio voluntatis suauissimus sensus, prae quo bona quaecunque sensibilia, & quae in eis primas facile serunt, sanitas, ac vita ipsa, quibus nihil carnalium hominum palato dulcius sapit , non desipiunt

modb , sed etiam amarescunt : nec tantum absque dolore , verum etiam cum gaudio conculcantur. Mentior si non homines noui ac charos habui, quidum sanctum hoc ministerium ambirent , vere eandidati aeternitatis, cuius stipendiis tandem per hanc militiam ditati sunt, dilatam sibi certas ob causas occasionem, vitae pro Christo & proxim rum bono, expendendae discrimini, ferebant aegem rime, & quantum per virtutem, & rectE compostam voluntatem licebat, impatientissime: Nullum enim sibi bonum occurrere profitebantur, dignius in quod inuolarent uniuerso voluntatis impetu , quam quod cum diuinae gloriae tanto fructu,& cum aeternorum bonorum certa consecutione, nexum complicatumque statuebant. Hoc erectissumae in illis spei argumentum locuples, vel indicasse, celebrasse est.

Mitas in Deum, qua succensa in- rientibus pro Me.

4. Iam de charitate SS.Martyrum, cruore suo consessionem fidei obsignantium, tam multa Vbique apud Patres prostant, ut sere superflua videri possit eius expressio.Itaque delibabo duntaxat nonnulla , magno adhibito delectu ; & quo affectu in Deum , quo in proximum fuerint, bi enim du

rami,

532쪽

Spes o charitas utrarumque maryrum. pyrami, ex uno charitatis veluti trunco progemu- nant,) breuiter cdocebo. S. Gregorius in c. 8. Cantic. ad illud , dcc. locum illunx aptans ad SS. Martyrum charitatem, ita scribit: Charitate martyres iancti vivaciter ardebant, quia in Dei α& proximi dilectione mirabiliter flagrabatit. Hanc in

charitatem, aquae multae extinguere non poterant, is

quia quantaecunqtie tribulationes eis fierent, ad in odium eos itansmutare non valebant. Hoc nimiarum seret charitatem extinguere, si in tribulationi- αbus quas inferebant,ad Dei aut proximi odium eos μhumiliare potui:sent.Sed cum aquae dictae sint,quid rursum per flumina, nisi aquarum ipsarum incrementa , dc vivacitas intelligitur λ flumina quippe,

vivas aquas solere dici cognoscimus.Flumina ergo, maximas tribulationes accipimus: quae dum pcrες totum orbem super martyres ebullierunt, ad extinguendum charitatis ignem, grandi impetu con-

fluxerunt. Sed quia inter sumina, aded charitatis vigor vixit , ut potius flumina consumeret, quam mse ab illis extingui permitteret, ided multi etiam η persecutorum, ad eandem charitatem se conuerte- bant, ita ut dimitterent quicquid in mundo posita debant,& seipsis morti darent, quam prius pa- tientibus crudeliter inserebant. J En fruAum , in-sraelae ad tantam horrendorum malorum molem,SS. martyrum charitatis.

Ex eodem capite, superati timoris cruciatuum, de ingruentium tribulationum , charitatem SS. martyrum petit S. Ambrosius serm. 9. in psal. I IS. in praeludio ad illum Oistonarium, expendens

sticum sensum litterae Teth , eidem praefixae. Nam praefatus , Teth Latine dici exclusionem , subdita . Κk Genera

533쪽

1ος Pars IV. Cap. II.

Generaliter quidem charitas excludit timorem. Ut miles qui Imperatorem diligit, bella pro Imperatore suscepta non metuit. Vt seruus amans Dominum , quamuis per dubia,& praerupta mit-- latur , tamen omnia pericula Domini amore con-- temnit; ac si quis Dominum petat, seipsuin osse re non trepidat: Vt qui trans mare politos filios vias dere desiderat , non metuit naufragia , liberorum. charitate: ingreditur maris fluctus, lubit incerta nauigij: sed metum discriminis leuant desideria filiorum. in pulchre etiam de martyribus dici- tur, qui vere militant Christo, qui persecutiones, ungulas, gladios, incendia non timentes , insestis se Regibus obtulerunt Z Timorem etenim quem poterant habere poenarum , excluserunt amore

S. Quanto autem maiores sunt turbines atte-ctuum, uec ductus per halc flabra concitati in anima incomposita, tanto potentior & sortior proditur vis charitatis eos comprimentis: ut prae tanta ast citium serocia in eo genere, ob aestum quo quisque naturaliter in vitae sitae custodiam de prorogationem sertur;ausit dicere Clemens Alexand. .sirom. cap. a. hanc esse charitatis consummationem. Sic

enim scribit de martyre. Propter suam in Domi-- num dilectionem, lubentissime ab hac vita libe- ' rabitur, habens sortasse gratiam, & ei qui causam praebuit ut hinc exiret, ex ei qui molitus est insi- dias: honesta accepta 'occasione , quam ipse non

' praebitit, seipsum ostendendi quisnam sit, illi qui

'' dem per tolerantiam Domino verb,per charitatem per quam ostendebatur Domino, qui etiam ante-Ρ quam nascatur , nquit institutum de liberam ani-

534쪽

ini voluntatem eius qui tulit testimonium. Bono se itaque animo venit ad amicum Dominum , pro tquo & corpus, atque etiam animam, ut iudices M expectabant,tradidit:& a seruatore nostro, 5 fiater redilecte , s ut dicam poetice, compellatur. Iam

consummationem vocamus martyrium, non quod

vitae. finem homo acceperit, ut reliqui, sed quod speifectum opus omnderit charitatis. 7- QDd Clemens. charitatis consummati nem , hoc Tertullianus c. 5. Scorpiaci, plenitudinem charitatis ex totis animae viribus prosusae, nominasse videtur, cum dixit. Proprie martyribus, α

nihil iam reputari potest, quibus in lauacro ipsa re

vita deponitur. Sic dilectio operit multitudinem is delictorum , quae Deum scilicet diligens ex totis te viribus suis quibus in martyrio decertat, ex totam anima sua quam pro Deo ponit, hominem marty- rem excudit. J Totam animam ex totis suis viribus oconniti in dilectionem, martyrium vel uti formantem asserit: Indeque plenam illam & summam nitelam martyris cruento baptismo abluti existere docet. Et quanquam nitelae illius originem, superius ex vero sente suo repetiuerimus, tamen plena& consummata dilectio, qua Tertullianus hominem martyrem excudi dicit, indubitata videtur. Nam etiam S. Bernardus tract. de dilig. Deo, deseribens eminentisitimum it Ium diuini amoris gradiam, quo asserit hominem ,& voluntatis motu de ecatissimo in eundem cum Deo affectum transire, fui quomodδ Deus omnia esse vo-re luit propter semetipsum, sic nos quoque, nec nos e

ipsos,nec aliud aliquid Dille vel este velimus nisi inaeque propter ipsum, ob selam videlicet ipsus v eo

535쪽

Glumatem, non nostram voluptatem. J Hunc inquam sublimissimum amoris gradum describens

Bernardus, ita eum mortalibus abiudicat , quamdiu peregrinantur a Domino , ut tamen SS. mar-

tyres sin illis adhuc victoriosis corpotibus consti- tutos, eam gratiam vel ex parte assecutos J non dubitet. Magna enim ut ait in vis prorsus amoris,

illas animas introrsum rapuerat , quae ita sua cor- pora foris exponere , & tormenta contemne-

re valuerunt. Idem , vel quisquis alius apud eum autor tractatus de passione Domini ex Christi cum vite analogia, cap- s. sancti cuiusdam stuporis,quo martyres non ad minas tantum, sed & ad cruciatus& horrorem immanium tormentorum, sine sensit visi perstare,resert in amorem , quo intus mortui a corde,& a seipsis abalienati, soli Christo vivebant. Esse edim charitatis proprium, spiritualem huiuia

modi mortem conferre, tradit eleganter S.Paulinus episto. - . 8. Idem fons despectionis cruciatuum quantumlibet immanium , ipsiusque mortis per martyrium flocci fustae, assignatur a S. Ephrem orat in SS. O. ei Martyres Sic enim disserit. Martyres toto se corde ac animo tradiderunt Deo, ut deinceps & ipsam mortem , & cunctas inimicas Tyrannesum in Go dias contemnerent: parati ad perserenda verbera, & tormentorum necessitates , diuersi sque totius V corporis cruciatus. Terga in locorum dederunt siectiones , & in varias fibrarum, atque medulla rum concisiones, Ideoque imi ij Tyrannorum mu

nisti quδd sanguinarij & parricidae essent,arreptos sancias flagris diuellebant, unguibus autem latera μ' acriter dilacerabant. Postea plumbatis dorsa ips,

536쪽

ium atroci animo crudeliter contundebant:pecto. . iis vero iuncturam, acutis verunculis, infrementes ceatque rugientes truculentarum ferarum instar, dif- findebant,& eorum axillis globos ignitos admouen- tes, magna eas crudelitate adurebant: crura ac se- eae mora , cum neruis, ensibus praecidebant: venarum

autem sibilas, cultris discindebant ; & membrum revel unum sine tormento atque supplicio non relin- quebant,Qujn & ossa ipsorum immaniter con in Ggebant.Atque ideo virtutem a Deo accipiebant, ut cunctas sortiter passiones sustinerent; & quasi sen- siis doloris expertes sese ad quascunque insidias ge- ς rebant ; σύ tanquam in alienis corporibus pateren- tur : imo& principibus ipsis atque iudicibus auda-

cter insultabant, dc ad maiorem eos iram excita- bant,dicentes; si grauiora habetis tormenta , adira uete nobis: haec enim nullius momenti sunt. Quare

etiam illi magis ilicent itaque effervescentes,velut immanissimae ferar aduersus ipsos rugiebant; vocatisque lictoribus, vellementius cincta fortium pugilum corpora caedenda, dilacerandaque curabant. Illi vero vicissim ad praefectos, ac iudices; ubi sitnt inquiebant) suppliciorum vestrorum minae λ Nam ignis vester frigidus apparet,ac tormenta ineffica- cia , percusseres imbecilles , & gladi j vestri, ligna 'marcida. Nihil quod nostrae relpondeat prompti- ' tudini atque alacritatidiabetis: Ad plura & maiora toleranda,parati consistimus. Addit postmodum S. Ephrem, luculentam frigoris nostri, imo rigoris,

castigationem , prae tanto sanctorum martyrum aestu atque ardore , ab igne charitatis quo sint correpti. i. Suspicit denique eundem charitatis in mar-

. Kk 3 tyribus

537쪽

. tyribus ignem,& eundem illi ortum assiignat Lai rentius Iustinia.lib.de instit., regina praelat'. c. atractans illud Pauli, postum in eo qrii me conso lat. Qi d dictum Apostoli sic elucidat, prolato. martyrum charitate succenserum, emplo. DValet m profecto ille, in quo est chautas , sine qua non est

Deus,ignem, rium,vincula carceres, seras supera- re, & mortem. Unde quaeso sanctis martyribus tanta virtus , tantaque constantia Z Nunquid exseὶ Prorsus minime. Inhabitantem sibi habebant. Deum; profusa erat in eorum praecordiis charitas, diuinoque erant amore succensi. Propterea tam dira , tam diuturna, tamque intolerabilia humanae

fragilitati, potuerunt perferre supplicia. Desecis sent procul dubio in passionis agone, si absque Dei

amore certallent. Maxima siquidem est charitatis vis,quae in martyribus dimicando, naturam vincit. ' Fortis inquit sapiens, ut mors dilectio, dura ve infernus aemulatio , lampades eius , lampades ignis , atque flammarum: aquae multae, non tueruiit extinguere esaaritatem, nec flumilia Θbru- i ' ent illam:Fortis quippe ut mors,esse charitas, dici-' tur,quia quern perfecte absorbuerit, facit vitam di- ligetndo perpetuam , corporalem mortem nullat

' nus sormidare: Ignis atque flammarum, illius lam' pades perhibentur esse,quia ignitas, quibus insum' ditur,essicit mentes.In quo utique salutari igne decoctae,sonorae fiunt & solidae, adeo ut nullius tribti-' lationis impetu, nulliusve persequentis impulsione' stangantur. Ut si impingant homines, hominem flamma charitatis adustum, blasphemiis, irrisoni- ' bus,persecutionibus, terroribus, minis, damnis, M. morte,illius mentis habitaculum super petram charitati*-

538쪽

Spes o charitas virorumque martyrum. F ir

ritatis findatum,nequaquam euertere,neque a Dei ainore ditiellere queam.Audi strenuissimaum bella- torem virgis caesum, hapidibus perciissum, naufra- gium passum,matis prolando immersum , attenuaturi fame, frigore afflictum , nuditate dehonesta- tum, persecutionibus attritum,sed vehementissimo ς chamatis ardore accensum, quid dicat i Quis nos, inquit,separabit a chalitate Christi Z Tribulatio ὶ an angustia r an persecutio 3 an fames 3 an nuditas i an periculum i an gladius ὶ Certus sum , quia neque mors,neque Vie neque Angeli,neque principatus, neque potestates, neque virtutes , neque instantia, neque sutura,neque altitudo, neque sortitudo, ne- que profundum,neque creatura alia poterit nos se . parare a charitate Dei,quae est in Christo Iesu Domino nostro. O charitas sancta, quanta sitiat praeco- nia tua,quam praeclara tua sunt testimonia, quanta ' laus,quanta gloria,quantae diuitiae,quanta dulcedo, quanta Virtus, quantaque est potestas in ieὶJac. Sed unde haec tam succensa charitatis fornax in martyre,ignem suum a c flammas deuocet, pulcherrime exposuit Origenes in c. s. ad Rom.quam

uis ad Apostoli literam minus apposite. iiiiis ait Apostolus) secundum tempus pro impiis mortum enis Vix enim pro iusto quis moritur ; Nam pro bono forsitan quis audeat mori. In ea verba Origenes , multa praefatus de summa Christi in nos charitate,subdit, martyres hanc tantam erga se boni mediatoris c haritatem contemplatos, pro hoc bono , pro Deo inquam in carne pallo, audere mori, ut vicem ei aliquam tanti amoris rependant: cum tamen tantas adeoqtie alte impressa cuiuis sit vitae dilectis , 't

539쪽

omnes obstringimur, dii luere quis lubens ac volens deprehendatur. Ipsum Origenem, quo4 in rem praesentem concinnissimE simul de doctissime dispu- tet,audire operae pretium est. fCum vix aliquis pro iusto moriatur, & dubitet unusquisque mortem subire,etiamsi mortis iusta sit causa,quantus est hic, & cbaritas eius erga nos quanta pensanda est,qui se cundum illud tempus quo passus est, pro impiis Miniustis mortem perpeti nota resagittIn quo utique summae illius diuinae bonitatis indicium est. Nisi enim esset hic ex illa veniens substantia , & illius ' Patris filius, de quo dictum est quia nemo bonus,

' nisi unus Deus Pater, tantam utique erga nos b nitatem non potuisset ostendere. Vnde quia ex hoc' tantae bonitatis indicio, ipse esse hic agnoscitur bo-' nus, pro hoc bono serutan quis & audeat mori.' Cum enim cognouerit unusquisque tantam erga

' se bonitatem Christi, charitatemque eius habue- rit in corde diffusam . non solum mori pro hoc bo-' no, sed & audacter mori desiderabit. Qu*d rebus' ipsis & operibus , sepe videmus impleri, cum hi' in quorum cordibus abundanter dissilia est charitas' Christi, sponte etiam & cum omni audacitate se' metipsos persecutoribus osserunt, nomen Chri- sti audiente mundo coram angelis & hominibus '' confitentur: ut non silum iniuriam pati pro nona, de ne eius, sed& mortem pro hoc bono sebire au- ὸ deant, quam vix pro iusto quis perfert: Est enim

ex amor vitae huius tantus, ut etiam cum iusta causare mortis aduenerit, vix)unusquisque mortem pa-- tienter accipiat. Iusta autem causa mortis videtuet,

ex cum naturae legi defertur. Et quamuis iustum sit conditiovi mortalitatis vix tamen amplectitur ania

540쪽

Spes se charitas utrarumque martymm.'s 3

mus naturae legibus cedere. vix ergo pro iusto quis αmoritur. Nam pro bono audet quis inori , & au in

dacter occumbit , praecipue si intellexit, quia chin αadhue secundam tempus impij essemus de infirmi, ipse prior pro nobis mortuus est. Et quom b non qui haee sibi ab illo praestita prius esse cognoscit, mortem quam ille malis impendit , huic bono in

Marsyrtum fidei , charitatem in Deum, qua

aemulentur ij quorum causam agimus.

II. Haec alia, ut vere de martyribus qui pro Christi side gloriosam mortem oppetunt, assim ri non dictitear , ita non posse quoque de martyr,bus charitatis pronunciari. constanter neto qua doquidem ministerium cui immoriuntur , non est minus Deo acceptum, quam fidei professio: atque adeo in eo propter Deum occumbere, non est tepentioris in Deum dilectionias argumentum.The doretus certe , ea illustrissima oratione de charit

te in Deum, qua religiosam suam historiam obsignauit, secure ac intrepide sanctis illis anachoretis quorum res gestas descripserat, non aliqua tanti imvulgaria scripturarum loca de diligentibus Deum accommodat, sed & insignia quaedam , ac martyrum propria : ut illud ex Rom. 8. Quis nos separabit a charitate Christi Z Tribulatio ὶ an anguntia Z an faraesὶ an imitas λ an periculum ὶ an persecutio Z am gladius ὶ Sicut scriptum est: quia propter te mortis camur ista dis , aestimati summ sicui oues occisionis. Sed in his omnibus speramus propter eum qui dilexit nos.

SEARCH

MENU NAVIGATION