장음표시 사용
561쪽
proximis prodesse moriendo,& eatenus charitatem in alios expromere exemplis prouocando ad bonu, non revoco in dubium. verui quis non videt, haec quam indirecta si iuuandorum proximorum ratio, quamque non semper martyrio pro fide excepto adiungatur; cum plurimorum Sanctorum martyrum,non nomina duntaxat, ted& caedes ipsa lateatnaortalesὶqui proinde per eos, ne exemplo quidemitiuari queunt , selo Deo compertis illorum facinoribus. At martyres misericordiae, directissime, nec exemplo tantum,sed impensa quoque opera, imo
vita , adiuuant proximos. Vt proinde nulla possit subelle dubitatio, quin charitate in proximos ma tyribus pro fide occumbentibus antecellant: sitque proinde eorum martyrium ex hoc capite longe illustrius, & apud Deum hominesque commendabilius. id quod confirmare licet luculento Dyonisii Alexandrini testimonio, quod ex eius epistola ad Nouatum descripsit Euseb. 6. histor. c. 37. Opor-
tuerat linquit, omnia incommoda potius sebiisse,. quam Ecclesiae Dei discidisse concordiam : atque illud martyrium,quod quis perpetitur,ne dirimatur Ecclesis consensio,non minus certe,sed multd plus, meo quidem iudicio,habet commendationis, quam illud quod suscipitur , ne idolis omnino immole- tur. Nam in hoc pro una quisque anima suffert mar- tyrium,in illo autem pro tota Ecclesia. J Martyrem in causa fidei .pro una anima pati ait, idest ut suam ipsius animam a peecato infidelitatis praestet indemnem. Eum verb qui ad auertendam conscissionem tunicae Christi, & fraternae charitatis abruptionem , moriatur. ait pati pro Ecclefia uniuertar
quod multo praecellentius est,quam pro se uno,siue
562쪽
Spes o chantra virorumque martyrum. 12 ssibi uni proficiendo,animam ponere.Similiter ergo qui ministerio charitatis in proximum Dei causa immoritur, quia non tibi uni moriens proficit, sed aliis quibus vitam impetulit suam, meritb a glori siore martyrio commendandus venit, estque charitas eius celebranda tanquam persecta,cum in Deu, tum in proximum : iuxta illud ex Augustino prolatum a Thoma Anglico. I. Ioan. f si quis tantam et habuerit charitatem , ut paratus sit pro fratribus remori,persecta est in illo charitas. Vnde quod apud MD.Thomam qiaod lib. .artic. '. quaeritur, possitne quis absque persecta charitate subire martyrium, quamuis in martyrio pro causa fidei vocetur in controuersiam, tamen in re praesenti, videtur dissicut tale vacare , si pro alio morientis charitas, eo ipso persecta est. Q am bene verb haec perfecta charitas.quae Tertulliano l.de patien.c. I a .summum fidei sacramentum,cst Chriystiani nominis thesaurus,dicitur, in nostris pugilibus cum patientia nectatur,eiusque disciplina erudiatur,ut idem Tertullianus loquitur, de ea connexione plenius agens; perspieuum erit exili s quae proxime liubiiciam de fortitudine, cuius piaecipua functio,est patientia.
Honestus supernaturalis fortitudinis pM montem pro 'de irrogatam, maxime illuctrem
i. Ecundum virtutes Theologicas , de quarum in v roque pressε dicto martyrio compara-
563쪽
tione hactenus actum , proferenda inprimisset religio, quae caeterarum virtutum infusarum, hoc est moralium , primas tibi sine controuersia vendicat , eiusque est aistus sacrifici j, quem martyribus mox arrogabimus. Sed quod fortitudo, i metsi gradu excellentiae inferior religione, illustris. sime omnino in martyrio splendeat , placet ab ea arispicari, & ubinam liquidius ac uberius fulgeat, considerare. De aliis vero moralibus virtutibus, nihil necesse erit addere, ad ea quae nunc de sortit ditie trademus: quod posita alicubi una virtute m rati in gradu perfecto, reliquae cum ea connectat tur, & facile ex una fortitudine, apud aequum aesti- maiorem possit de reliquis liquere. Martyribus ait Theodoretus l. 8. contra Graecos,) res actae in vita, non silum fortitudinis, sed iustitiae, temperantiar, ac prudentiae fidem conciliant Z Quid enim esse il- lis temperantius possit, qui noluerunt ab incoeptis illis dogmatisque discedere, quae olim bona esse crediderint 3 Quid vero sit illis etiam iustius, qui diuina munera sibi execto iugulo comparariit, se - que ipsi corpora pro eo tormentis omnibus obiectarunt, qui cruci corpus suum pro nobis tradidit Quid vero prudoiatius, quid sapientius dici queat, V iis qui hoc consili j captauerunt, ut quaecunque sunt' in hoc terrarum orbe contemnerent, velut ea quae
nihil habent stabile ac manstrum; illa autem toto pectore adamarent , quae sermone ullo exprimis' non possunt. J QRare de fortitudine agamus, & in viro martyrio praecellat, disquiramus. Fortitudo martyrum ei, quanta. a. Martyrum in causa fidei morientium, sorti-titudinem s
564쪽
Splendorfortitudinis in vino e mari. 327
tudinem, Nazianzenus Iambico a 8. num. 79. docet, superiorem sine controuersia fuisse sertitudine quorumvis apud Ethnicos illustrium sertitudinis nomine. Anaxarchi inquam , qui utrem statim tundi iubebat: Epicteti , cui crus ante fractum est, quam doloris vi in verbum aliquod abson una eruperet. Clembroti,qui magno captus mortis amore, ex perlecto Platonis Phaedone, praecipitio vitam finiuit. Menaecaei, qui ut salutem Thebanae urbi conciliaret, non pigro pede abiit ad mortem. Filiarum Leω, quae morte sira , ut oraculi responsumtulerat, cecropiae gentis mala redemerunt. Tandent
Socratis, qui lethiserum poculum imp:grε exhaust,& per insolitam philotetiam , Critiae propinauit. His omnibus,de si qui fuere alij, quos prosana gentilitas sortitudinis laude celebrauit, Theologus , Christianos martyres longe anteponit:quod illi vel
in malis quae declinare non poterant constantes eia sepi; vel temere 3c cum scelere, ementitam illam sertirudinem expromerent , sui ipsorum carnifices.
Christiani veth pugiles , non sic: sed oblata licet
impunitare, ac temporaria salute , effusam in se alio bum crudelitatem patienter exceperunt ἔ Aquantillibet excitatis decumanis , immoti stabilesque durarunt. Itaque ex eorum Fe rsona, iactat rem fortitudinis Ethnicae , sic repellit. cum livor in nos plurimos Hostes furentes persequentes: idem , Trecibίsique similes besiuis commolierit, Non turbulento tempori inop - cessimus.
Quin pax habebat languidi si quidpiam ,
ut siquis alias moribus 'a P erat, Hic cuneti ad O mpectus obfirmauim- ,
565쪽
silidati flammeo et elo, h0immis . Tulimus furorem , stlendide or viriti sumus.
Nemosalutem narra capit lubentius , Pericla , quam nos, vera lam quibin comes.. Quis igne, ct enses, barathra, quis crucem amem, . Saeua ue , luxus instar, excepit ferad, . To menta,'artim sedibus ιι ossiis, Oculosiue ruptos, membra laniata undique , Frigoiaque, tenebra corpora in praeceps uata, Lonsque variam, quo nihil gnaris loquor,
EI Z grauius animo , temporis tragoediam.
Idem orat. 3. Christianorum martyrum sertitudianelia , praedictis, & aliis quibusdam anteponit, - quia cum igni, & serro, & belluis , & tyrannis, & praesentibus malis, & denunciatis, alacri animo velut in alienis corporibus imo quasi coi porum ex- pertes dimicarunt , ne pietatem vel verbo tenus proderent. J Et mirabile sane diuinae virtutis specimen fuit, vasa testea , opus manuum figuli in tam potenti collisione non fuisse confracha.Horrendum enim vel leou est, quae & quam dira sancti martyres , molliter plerunque enutriti, imo puellae ii terdum ac virgunculae, sustinuerint, ne fidei puri
tatem quoquo modo temerarent. Qme poenarum V genera non nouimus , ait S. Gregorius 3 morat. c. I 3.)quce non iam vires martyrum exercuisse
gaudemus 3 Alios namque improvise ictu imme ius iugulo gladius strauit ; alios crucis patibulum M affixit: in quo & mors prouocata repellitur, & repulsa prouocatur, alios hirsutis serra dentibus a triuit, alios armato ferro insulcans ungula carpsit. alios belluina rabies morsibus detruncando commi- nuit;alios ab intimis viseerum per cutem pretia Vis verberum
566쪽
Splendor fortitudinis in viri De mari. y 2'
verberum rupiti, alios effossa terra viventes operuit, is alios in altum demersos , in mortem praecipitium infregit; alios in se proiectos, aqua replendo absor- bu t alios edax flamma usque ad cineres depasta in consumpsit. J Subiectis exemplis , omnem illam . multiplicis mortis varietatem, expressam distincte
sigillatim habes apud Ludouieum de la Cerda
aduersar. sacro. e. I 28. longissimo.Diligenter item de uniuerso illo expromptae in martyres crudelitatis apparatu , tum quoad instrumenta, tum quoad supplicia, Card. Baronius in notat. ad Rom. Martyrologium spartim , ex quo Gallonius opus de eo
3. Ad tantae autem carnificinae, non ostentati nem modb, sed etiam irrogationem, steteis in m gna constantia sancti martyres: ex quo capite, iure eorum sortitudinem praecellentem , celebrat in hunc modum S. Ephrem in secunda SS. martyrum laudatione. f Stabant in magna constantia tempore mcertaminis , validissimi pugiles Dei, poenas quas- mcunque ingenti alacritate animi, pro nomine via- geniti fili, Dei, ac Saluatoris nostri Iesu Christi,perferentes. Qiram autem in pugna strenui, quant -
que laude sortitudinis praediti illi fuerint, vel hine
constare unicuique potest, quM subiecta oculis mexpauescenda tormenta aduersum se parata , non tum nihil reformidarunt, sed & maiori constantia decertantes, omnia perserendo , sortiter supe- rarunt. Aspiciebant ardentem rogum, ignitas sar- eagines. & ollas effervescentes. ardore atque seruore nimio guttas picis & adipis longius a se ei labantur. Intuebatur quoque ferratas 3c aculeatas sotaa inter ignium globos,nuiua velocitate versari,
567쪽
.. ac circumuolui. Cernebant ungulas ferreas,& laniti e nas candetes, ultes,vectes,aculeos,terebra, vincula, o compedes , atque catenas , omnemque plane ar--tem ac machinam, quam veritatis inimicus contra
.. Martyres & Consesseres Domini Saluatoris, adin-- uenire Potuit. Omnia quippe tormentorum genem ra , mactyribus in conspecium callidus ac impr re bus hostis adduxit , ut terrorem eis incuteret , M. in sermidinem Sanctos verteret, aspectuque ipse, suppliciorum perterrefacti: one , lingua eorum V non amplius confiteri Dominum Iesum , meta praepedita tentaret, atque praesumeret. Quid por-
rb fidelissimi illi, promptissimique athleta Christit, inter eiusmodi ante oculos proposita , horribi- lia , inauditaque tormentorum genera i Fortiores atque alacriores effecti maiore fiducia atque con- stantia animi, citra ullam haesitationem intrepidE coram iudicum ac praesectorum tribunalibus,Chri- stum Dominum , Saluatorem confitebantur. Non' enim rogus ardens , non stridens flamma , non ' ignitae sartagines, non ollae feruentes atque ebullientes , non expauescendae aculeatarum rotarum' vertigines, non candentes laminae, non serratarum' ungularum dentes , non reliqua supplicia , non Vincula, non compedes , non immensa catena' rum pondera, non Tyrannorum minae .lnon Pri ' cipum fremitus, non omnia machinamenta Di ' boli , ministrorumque eius, deterruerunt animo' sissimos ae sertissimos Christi milites ; non piet
' tem abnegare impulerunt, neque a charitate Deidc Saluatoris nostri eos abduxerunt: At contra; hi V clypeo fidei muniti, uniuersas inimici machinas euerterunt ,& proculcauerunt, nihilque omnino
568쪽
θ dorsortitudinis in utririque mari s 3I
ipsos a sancto firmoque proposito deterrere,atque auestere potuit. Perspexisti bonorum & fidelium is seruorum sertitudinem)Perspexisti pugilum Christi constantiam ac gloriam 3 4 Haec eo admirabilio- ra videri debent , quo plerunque descendunt in hunc agonem infirmiores personae, ut infantes Mmulieres. Quo ex capite praeter Chro sestomum homil.de Machab. micantem in Christiani martyrii
fortitudine, vim coelestem,celebrat Petrus Dami
ni de SS. Virginibus Flora & Lucilla scribens historiam inhio , de optime S. August. serm. i os . de
Parum est quod constantes ac series in exeipiet dis quamlumuis immanibus tormentis praedicem tur ati martyres. Ipsum sortitudinis florem, ga dium inquam de perpessionibus, Sc earum aucupationem , considerat in martyribus S. Hilarius II o. de Trinit. cum monstrare contendit , Christum Dominum non ex ignauia, vel ex impotentia vitandi mortem,extimuisse sub eius tempus. fNam repueri quidem Babylone coniecti iv sernacem , nec αVri potuerunt, nec timere. Daniel Prophetae pran- ..dio alendus leonum lacum non timet. Apostoli re
caedi se pro Christi nomine, & pati gaudent. Paulo
libatio sua , corona iustitiae est. Desecanda colla msua percusibri birs , cum hymnis martyres tendunt, μ& aedificatos sibi congerie lignorum ignes , Cum canticis scandunt. Vsque eb sensus fidei, perempto in corporibus naturalis infidelitatis metu , corpora ipsa ad sensum non sentiendi doloris emutat, ut per animae propositum firmitas corpori inuehatur; animatumque corpus, in id se tantum sentiat, iii
quod anime studio commouetur, ut quod pati vanimus
569쪽
animus gloriae cupiditate contemnit, id te pati co pus , anima vegetante non sentiat. Haec in hominibus naturalia sunt, per animae ad gloriam ardentis calorem, ut passiones suas nesciant , & vulnera ignorent ,& mortes non intelligant. J o sensu naturale dicat este in martyribus,tormenta despu re, expositum superius est P. 1. C. s. num. 2I. . Eandem martyrum in sustinendo alacritatem, pulche rime expressit idem S. Hilarius in Psal. 6 s. his praeter coetera. Tentationum genera,&diuersas martyrum victorias coiituentes, scimus quibus modis anima ponatur in vitam , cuius contemptu desaeuientibus poenarum ingeniis , a fidei gressu & testimonio non mouentur. Alij enim in vinculis carcerum gloriantur; alis cars, in verberibus gratulantur , alij potestati irreligiosorum, desecanda colla submittunt ; plures in extructos rogos currunt, de trepidantibus poenae ministris, ignem saltu deuotae sestinationis insiliunt , alij in profundum demergendi , non in aquas necaturas, sed in res. igerium aeternae beatitudinis decidiint,toto ipso se corpore. Deo hostiam tanquam holocausta praebentes. Per currit ergo per haec passionum genera ex persena Apostolorum, Euangelistariam, Martyrum , pro pheticus sermo, dicens : Igne nos exaininasti. Induxisti nos in laqueum ; id est , in custodiarum c tenas. Posuisti tribulationes in dorsum nostrum: poenas scilicet verberum, in quibuscum Apostolis Petrus gaudet, & Paulus exultat. J Hoc elle sortia tudinis summum culmen, de perpessionibus gaudere , tradit optime Theodoretus , serm. Io. de prouid. agens de his sui vocat) pietatis turribus Scueritatis columnis, de quibus nunc Sallarius. Vnis urish
570쪽
verse autem idem statuit S.Chrysbltomus homil. i. in i ad Thel sal. id si horrificus tormentoriim apparatus,
ad terrorem incutiendum ostentatus, & multo magis atrocitas tormentorum , succutiunculam quandoque aliquam inferebat SS. Martyribus , aduersius illam tamen carnis non aeneae turbationem , firmabantur robore illo & aere triplici, quod pectoribus circundatum cortitus erat : Sanctissimae inquam Triadis ineis pugnantis ,& scuto diuinae veritatis
illos communientis, aduersus timores nocturnos. Pone martyrem sinquir S. Ain Mosius serna. 2 i. in ' Psalm. Ii 8. v. i.) pone inquam martyrem uater pe' 'ricula constitutum , cum inde immanitas bestia rum, ad incutiendum terrorem infremat, aliunde 'stridor candentium laminarum, & flamma sornacis ardentis exaestuet; ex parte alia persinent tractus grauium catenarum. Hinc carni sex ci uentus assistat. Pone , inquam , circumspectantem omnia
plena suppliciis. Deinde cogitantem mandata d, uina ; Illum ignem perpetuum, illud sine fine ii cendium persidorum, illam poenae recrudescentis 'aerumnam, trePidare corde, ne dum praesentibus cedat, perpetuis se dedat exitiis; perturbari animo, dum futuri iudicii romphaeam illam terribilem,
quadam conspectus specie contuetur. Nonne ad hanc trepidationem, fiduciae viri constantis, aequalis in eundem concurrit effectum, coi sidentia cu- pientis aeterna, & diuina trepidantis Z Itaque ex, carnis infirmitate , trepidarunt quandoque martyres , & sebito veluti horrore tantisper correpti sunt , non tamen ignaue cesserunt, sed ab ipso ferro opem animumque ducentes, firmati diuinitus
