De martyrio per pestem ad martyrium improprium, & proprium vulgare comparato, disquisitio theologica, Theophili Raynaudi ... Qua monstratur, eos qui proximis peste contactis, ex christiana charitate subleuandis, immoriuntur, esse non late duntaxat, s

발행: 1630년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

571쪽

tus steterunt immobiles poenisque suis sortiores ut S. Cyprianus egregie dixit initio libri de laude martyrij , usurpauitque ex eo Lucifer Calarit. l. quod moriendum sit pro Dei filio. Qua illud item

ex Cypriano usurpatum, inserius audacter enuimo ciat. f Torquentibus stamus fortiores , inanima- mur, Ut tuam ungulam artus nostri pulsati ac la-

niati superent. Quomodo etenim inexpugnabilem fidem luperare poterit saeuiens diu plaga repetita, cum ompis miles Christi, seiat ipsum pro quo patitur, secum esse Iraesentem , gaudentemque de suorum tolerantia seruorumὶ Stamus utique Amu- li Christi , eius maiestate firmati , voce libera,

mente incorrupta.JFirmari sanctos martyres, Dei maiestate assi mat,quia altare Deum agonibus martyrum,eoque' veluti spectaculo tantae virtutis, quodammodo I

creari & oblectari, suosque pugiles firmare, & exscripturis, 3c ex Patrum frequenti testificatione, compertum est.Minutij verba sunt nu.67. fQuamra pulchrum spectaculum Deo , cum Christianus

m cum dolore congreditur: cum aduersus minas, de supplicia,& tormenta componitur: cum strepitum mortis, & horrorem carnificis irridens inculcat: cum libertatem suam aduersus Reges, & Princi- pes erigit; soli Deo cuius est, cedit: cum trium-

phator & victor, ipsi qui aduersum se sententiam dixit, insultat. Vicit enim , qui quod contendit, obtinuit. Quis non miles sub oculis Imperatoris, audacius periculum prouocet Z J Expreuit apertε Senecam lib.de prouid. Sed profanum hominem, a sacro hoe spectaculo arcens, advoco Cyprianum epist. 16. fAd agonem sinquit,) secularem, exercentur

572쪽

Splendor fortitudinis in utrisque mari s 3 s

centur homines, de parantur, dc magnam gloriam

computant honoris tui, si illis spectante populo,&

Imperatore praesente, contigerit coronari. Ecce agon subliinis magnus coronae coelestis prae-

mio gloriosus, ut spectet nos certantes Deus, & super eos quos filios facere dignatus est, oculos suos pandens , certaminis nostri spectaculo per- fluitur. Praeliantes nos & fidei congressione pu- gnantes, spectat Deus, spectant Angeli eius, spe- ' bat Jc Christus. Quanta est gloriae dignitas, quan- ta kelicitas , praesente Deo congredi, & Christo iudice coronari 3 J S.item Augustinus de hoc spe- ctaculo egregie diiIerit serm. 6 s. de diueis c. I .docens prouidisse Deum suis,ne oblectationibus conuenientibus fraudarentur , spectacula varia ; ipsuin inprimis Christum, quem in spectaculum este propositum monstrat ex nonnullis scripturis. Deinde sanctos martyres quos & Deo Ic Angelis & hominibus spectaculum factos exhibet; ipsosque spectatotes bonos producit mirantes fidei integritatem. Nam ut ait, sinagnum spectaculum praebet oculis cordis integer animus , corpore dirupato.J Haec spectucilla, piis Christianis futile loco profanorum, quorum aliqui erant tunc appetentissimi, docet ibidem Augustinus, & idem attingunt Terrullianus ac Cyprianus, uterque in calce operis despectaculis, & Valerianus Cemetiensis homil. ro. Non esIe autem. haec & hominum , & Dei ipsius spectacula , respectu Dei contuitionem nudam, sed cum coelestium sippetiarum subministratione, obseruat frequenter D. Augustinus , dc nominatim in Psalm. 3 9. de serm. io . de temp.

573쪽

136 IV. Cap. III. iza rum querundam ruina, nihilsertium robori derogat.

s. Non inscior aliquos interdum Christianos, tormentis fraehos, emollita animi firmitate, aeter- , no Dei consilio& iusto iudicio sibi permissos, ces sile immanitati cruciatuum diuturniorum vivos fuisse abserptos, ut ait D. Augustinus in Ps.6 3. Argumςntum id potius fuit humanae humanae se gilitatis , & pertinacis insecutorum sevitiae, quarrisecatae initio sortitudinis, ut S Cyprianus egregiE docuit lib. delapsis num . so. verbis illis. Queri V de tormentis potest, qui per tormenta superatus v est : excusationem doloris obtendere , qui victias est in dolore. Potest rogare talis & dicere: certare quidem sortiter volui, & sacramenti mei memor, deuotionis ac fidei arma suseepi: sed me in con- gressione pugnantem, cruciamenta varia & suin plicia longa vicerunt. Stetit mens stabilis, & fides fortis, & cum torquentibus poenis, immobilis diu ' anima luctata est. Sed cum durissimi iudices recru- descente saeuitia, iam satigatum 1, iam lassum cose ' pus ; nunc flagella scinderent, nunc contunderent

fustes , nunc equuleus extenderet , nunc Vngula Ρ etaderet, nunc flamma torreret; caro me in col-

luchatione deseruit , infirmitas viscerum cessit; ' nec animus, sed corpus in dolore desecit. Potest ' cito proficere ad veniam , causa talis: potest eius- modi excusatio , esse miserabilis. JHaec mihi de lapsis illis Cypriani doctrina m . F S arridet, quam quae babetur apud S Basilium nom. a 9. quae est de poenitentia, ubi de martyribus

designa

574쪽

Sphndo ortiturinis in utririque mari. 33 7

designatis retro aspicientibus, ita philosophatur, ut aliqlios dicat, lingua tantum deficere, Sideo

postmodum redire ad cor, Deo tormenta ex partς iam excepta, obseruante & remuneranter alios autem qui in peccato suo moriuntur, non lingua tantum , sed de animo abiectile fidem. Et in bello iii-

quit) victor quoque vulneratur, nec ob id non cin ' ronatur, quod vulneratus est: sed vulneratus est 'plurimum, duin operi bellico incumberet. Vnum- ne malum reputat Deus, multa ver, bona non reputat i Quot martyres primum quidem Christum abneggrunt, post vero ad pugnam redierunt, sed '

qui liiTua tanti ina , non animo abnegarant. Caro enim infirm est. aut negat,excidit,qui rursus con- stetiit,pugnam repetit No enim ita Deus quae ma- Ula sunt obseruat, ut quae bona sunt reprobet. Et fit plerum 4; ut in tortura costitutus aliquis,non feren- do cedat,non animi proposito,sed dolore superatus is ubi demistiis ab equuleo ac respirationem nactias ' fuerit,ad pugnam redit. 1 odicum ne dictum obser- uabitur a Deo, tormenta verb non recensebunturὶ Verum Deus iudicabit, non hominum audacia,

Audes Deo leges praescribere, qui & infirmitatem humanam nouit,& auxilium L ppeditat victo- riam largietur3 Haec Baslii doctrina, neque uniuer- saliter vera videtur quoad redeuntes ad cor, neque quoad cadentes absque spe. Quare magis arridet, quod de. lapsis praedictis ex Cypriano reserebam: humanam scilicet stagilitatem , & tormentorum atrocitatem,non satis cohaesiisse,& idcirco a cognos cenΠbus figmentum nostrum, commiserationem

exigere.

6. Nec aliter de iis statuendum , quos cum se M in mido

575쪽

F3 Pars IV cap. III.

midolosa carnificum pompa non terruisset: nee dia uisi lateris sulcus infregisset, nec ardentes laminae atriumphalis sortitudinis rigore abducere potuissent diaboli tamen issecebrae. 6r via ad T eum ferintv --

pedimenta, ut loquitur Naziamenus Orat. I 8. num. a 2.emolliverunt: os inquam vis amoris in suos,

inqςxit,3c molli quadam ac conciliatricula uxoriae sedulitatis asseehione traduxit; vel tenerat sobolis gratia,ut dulci ad amorem ita ficili ad lapsum,au cauit a recto. Dedi sere S. Ambrosij verba se .i s. in Pal. ii 8. ad v. i. mollitiem illam deplorantis: Cui arieti pietatis declinando S. Hilarius in Psal. II 8 .ad literam Samech, annotat indictum a Domum no odium parentum & sanguine iunctorum. Sciem enim sinquit) esse Dominus plures tam inconsultim amo: is, ut si persistere in martyrij gloria filios

G sitos videant, ut tempori cedant,rogent visente . tiam mutent, precentur;& pietatis impiae erga eos utantiar at isti incum anus mater,& pater senex miam serabiles canos filiis in ipso martyrij certamine cum inuidia praedurae voluntatis eorum,ostendant Hinc M & uxor adsis, filiorum ambitiosa comitatu , Oret vim potius sibi illisque vivat: Hinc fratres & rores M blandis nominum seorum familiaritatibus depre- centur. Ipsa quoque anima , illecebris iampridem V capta uiuendi,tacitis quibusdam consiliis, ad conni- uentiam deflectendae voluntatis irrepat. Hoc igitur in tempore odisse nos patrem, matrem ,Vxorem, m lios .fratres,Grores,& ipsam quoque animam Do- minus praecepit.Nam hunc eundem sermonemata ' claust, post odium uniuerserum dicens; & si quis ' non portat crucem suam,& venit post me, non po- terit meus discipulus esse. Ergo tunc odio habendi sints

576쪽

θειῶν fortitudinis in utri que mari. σ3 '

sunt,cum portare nos martyrij crucem nolint; cum sequi Deum,exemplo passionis dehortentur.Hon stum hoc odium & utile est, eos qui ab amore μ' Christi abducere conantur, odisse. J Qui autem amore suorum emolliri se sineret, damnati mentbsunt ignauiae & elumbis mollitiei:quam nego assertae hactenus martyrum consummatorum sortitudini, quicquam derogare: cum potius in eorum decus cedat , eorumque extollat robur, quos nulla inimica vis dimouere, nullus contrarius impetus extrudere a recto valuit, siue validus 6 ferox hostium , siue mollis & blandus domesticorum atque

charorum.

Potest verbad utrumque caput reuocari,illud in quo exerendam uniuersam martyrum Altitudinem censuit S. Cyprianus l. de laude martyrii, nempe insultus verborum. Nam & verba quaedam sunt perpessu aspera,vi sannae, & maledicta, ac contumeliae;& quaedam super oleum mollita,quamuis &ipsa sint iacula:& in utrisque retundendis, non paruemicuit Christiana sortitudo. S.Cypriani sententia est lib.illo de laude martyrij num. i o. f Tunc omne msidet rubur expanditui, tunc credulitas comproba- tur,cum in sermones vulgi atque in opprobrium . Veneris : cumque te contra illas populares insanias religiosa mente firmaueris , conuincens scilicet ac mrepugnans,quidquid super persena tua in iniuriam Christi profanus sermo iactauerit: ut cum aduerse mmari moles opposita reluctatur,feriant licet fluctus, & reuolutum aequor idemtidem pulset ; tamen hae- ret immobilis virtus,nec undis circumspumantibus '' adoperta succumbit, donec per scopulos vis digesta se supprimat,& superiacens saxis, in aperta littoris '

M in 1 spatia

577쪽

s o Cap. III.

spatia victum aequor euadat. Quid enim est in illis' aliud quam sermo vacuus,& inane colloquium , M' inanium voluptas praua verborum/JExcitatio ignauia mollium Christianorum, ex tanta martyrum fortitudine.

. De martyrum fidei, summa sortitudine,ape te liquet. Eam sane D. Augustinus cum alibi tum pulcherrime serm. 16 8. de tempore obiicit delicatis Christianis,ut eos scite nominat Tertullianus c. 2 8. de spei hac. iis inquam qui voluptates captant, Ii eas a SS.martyribus tam generose abiectas audiant; qui ob inane conuicium, aut miseri cuiuspiam o, loquium , a chalitate Dei separantur, ciam tamention ignorent SS. Martyres nec atrocissimis to mentis potuisse a charitate Dei , atque adeδ etiam proximi diuelli ; contestante Apostolo inter martyres eminentissimo ac in omnium marrytum, quippe eodem spiritu actorum,pers a Quis nos separabit a charitate DeiὶI: negante ullam id posse creaturam.Expressisse alitem. B Pauli in iis verbis spi- ritum,omnes martyres,S.Ephrem autor est in calce prioris en comij SS. Martyrum.Qui etiam in posteriore eorundem laudatione, proposita martyrum heroica sortitudine, egregie & sortissime castigat segnitiem mollium Chi istianorum. Eandem martyrum fidei summam sortitudinem ad discutiem dum Christianorum torporem, & roborandam imbecillitatem,ab Ecclesia perpetuo ingeri, tanquam ad id accommodatissimam , optime obseruauit Laurentius Iustin.l. de casto connubio verbi & anu

mae c. 8.verbis illis. f Quid est aliud sanctorum vita

578쪽

quim infirmorum exhortatio, eu Pagnantiunn vi- gor t In theatro quippe Christianae militiae, omnes constituti sunt. Singuli sua quaeque proponunt sor- tia gesta.In ipso pueri,puellae,iuuenes, irgines,viri, senes, & decrepiti. Omoes fidei oculo, inspiciendi

sunt, & quanta virtute certauerint considerandi. Prae caeteris tamen,agones m. artyrum multum fide-

les quosque aedificant ad certandum.Viide ipsa Dei sapientia, ut eorundem gloriosissim una exercitum proferret in exemplum pusillis, voluit: in ecclesia passiones illorum iugiter recitari, inter quos ex- titere nonnulli utriusque sexus, qui ultra hominis naturam pugnauerunt acerrime. Quis etenim non confundetur tepore dormitans Z Aut quem non ac- cendet pugnantem pro Christo& tribulationibus laborantem ad tolerantiam, si audieiit, qualitet' beata Agatha laetissime & glorianter ibat ad carce- tum,& quasi ad epulas inuitata,suum agonem pre- cibus Domino commendabat,ipsaque quam sortis in mam miliarum tortura in mortis perpessione e titeritὶCaeciliam quoque quum carnem cilicio do- nauisse, quum organis cantantibus, ipsi in corde UDomino; ut corpus lipsius fieret immaculatum de cantalle, quum plurima tormentorum genera supe- rasse cognitum fuerit, nonne & ipsa suo multum prouocabit exemplo Z Cuncta beatissimorum .mar-

tyrum vulnera,Vincula, carceres,aculeorum cruci, Utus .lampadu in adustiones, membroruiri sectiones, excoriationes , pciscutiones, verbera, opprobria, 'exquisita & auditu horrenda tormentatuis vocivus ' elatriant,ut sortiicidiimicetur. J

579쪽

Pars IV Cap. II Lfortitudinis, pugilum chaniatiao dei.

8. Saluis omnino , & nullatenus imminutis tantae sortitudinis iuris us,in fidei martyribus,pergo ad declarandam insignem sortitudinem, quam in alta Ecclesiae pace, produnt charitatis martyres. Qu'dut perspiciatur, opera pretium est, atrocitati to mentorum di cruciamentorum circa quae martyrum fidei strenuitas proditur , aliam nihilo mitio rem , plerunque etiam horribiliorem carnificinam componere.Eorum inquam symptomatum,& pessimorum corporis affectuum, quorum lues ferax est. Expatiatus in eo argumento est Lucretius extremo libro 6. quem ex parte expressit Maro 3.

8o.& apud Tragicum chorus I .Oedipi,qui presIum funere funus, longumque ad manes ordinem agminis moesti, cum descripsisIet,exclamat. I O dira nouifacies lethi, Grauior Ieihol Piger ignavos a viligat artus languor, aegro Robor in vultu,maculaque caput Sparsere laues.rim vapor ipsam Corporis arcem flammeus urit, e multisve genas,sanguine tingit, O sique rigent, sacer ignis

Pascitur artus resinant aures, Stiliatque niger naris adunca Cruor, di venas rumpit hiantes. intima creber vi cera, Past

580쪽

Splendor fortitudinis in utririque mari.

Frigida pheso saxa fatigam.

A uos liberior domus elato

Custodesinit letitis fontes, Aliturque silis latice ingeso.

Prostrata iacet tmrba per κυσι Oiaique mori J9. Velum quam misere ac diuersimode , per pistem assciatur corpus contactum , dc quomedo prout virulentia morbi grauior, & aptius ad sei tum est corporis temperamentum, acerbior ex ea existat dolor, non tam ex Poeticis descriptionibus, vel leditione librorum de lue, qui plurimi extant a Medicis conscripti , quam experimento contactoriam nuper didicimus: quorum aliqui vi morbi plone acti in rabiem, ut nisi validissime constricti fuissent , edituri stragem non modicam viderentur:

Alii emota mente per senestras acti praecipites solo allisi egerunt animas:QEda quod ille olim cecinit, Aruebant, ipsk3Mesuos iam mones b aegra Di' meliora piis , erroremqae hoEibus icium,) Discissos nudis laniabant dentibus artus Nuper hic pistor prae luis virulentia in surorem

actus, uxorem buxo oblongo ac tereti quo massa farinaria subigitur, cum aliquandiu contudisset, dc pene exanimasset per vespillones , constrictus in contactorum diuersbrium cum abduceretur , flammas queis ardebat temperaturus desiluit in flumen quod praeteruehendus erat, & mersus est. Quae sors aliis quamplurimis sui item prae interno ardore impotentibus fuit communis. Faber ferrarius firmi stimo M ptaeualido corporis habitu, fui item factus impos, uxorem strangulare diu connisus, cum illa

SEARCH

MENU NAVIGATION