De martyrio per pestem ad martyrium improprium, & proprium vulgare comparato, disquisitio theologica, Theophili Raynaudi ... Qua monstratur, eos qui proximis peste contactis, ex christiana charitate subleuandis, immoriuntur, esse non late duntaxat, s

발행: 1630년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

iptione, lieet coniectare. Graphice eam calamita , rem exhibet S. Chrysostomus epist. 4. Ego t'ntaetragoediae sensum aliquem , decerptis nonnullis ex uno aut altero loco eiusdem Christianae facundiae primicerij, excita e satagam i, quod inde , hoc in hancto viro ex suorum obitu patientiae martyrium, sit apertum suturum. Nam ut ipse meis verbis ad hoc aggrediar, adduci non possum: non tam quod panaceam hac parte I. exhibiturum receperim, quam quod ipse optimus dicendi magister S.Chrysostomus, aliquid argumento dignum despondeat. Quare & instituto congruenter, & ad declinati nem ruboris quo suffundenda esset calamitati impar oratio, illum adducam ex calce homiliae i. dein patientia Iob. f Qu modo talem tantimque tra- goedi m , explicauero, non satis noui; & quidemo quorumcunque praeconiorum laudumque magni tudinem in lingua ferens. Qui enim secundum

M carnem' parentes sunt, cum natum ultimo spiritu , laborantem habuerint, circumsedent. vltimaquem eius audiunt verba, manus circumpalpant, adhor-- tationes, fomentaque alia de industria adhibent,m os deosculantur vltimo parentum osculo. Exinde cum reddideritpuer animam , quemadmodum de- siderant, iubent parentes officia adhibere. Manus componunt, oculos claudunt, caput directδ sta- tuunt, pedes reducunt, lauant, sepulchroque com

digno dignis funeralibus condunt, atque propriam ' calamitatem silantur. Sed quid simile generose huic pugili 3 Abiit ad domum iunestam ; quae ipsis una & eadem hora, domus, & sepulchrum; conuiuium , & tumulus; festum, & fletus fusta est.' circumsedit, & quaesiuit liberorum membM, invenitque

72쪽

an . in modo, aut morte charorum. 13

uenitque vinum sanguinem, panem , & ma' initum, dc puluerem, dc excepit quandoque quidem mmanum, quandoquepedem,quandoque caput cum mpulverulenta materia, quam abstrahebat cum lapi- dibus, cum lignis: Et qu ndoque quidem ventris , quandoque intestinorum partem, Viscera cum ma- certe confusa. Sedit autem coelo celsior ille luctator, . dispersa liberorum membra legens: Sedit compo- nens membra , ad membra ; manus ad brachium maptanst,caput ad humerosi genu ad femur. Neque una erat illius casus calamitas, sed diabolica opera- tione, & tyrannide , omnem sermonem excedens subuerso. Sedit it que verus Drtisque adamas,bea- ' tus Iob, disternens liberorum suornm membra, ca- uEnsque ne fortὸ in masculinis membris neminea coniungat.O beatam,profect6que generosam, scelucemqueanimam, celebrem Angelorum famam su-

perantem l Quare Z Qv ia in omnibus quae superue- 'nerunt et , non peccauit Iob in conspectu Domini, Used pro his omnibus persectam gratiarum actionem ' sacrificij loco obtulit, dicens: Sit nomen Domini U

benedictum. J

Io. Iure itaquo, spectata tam immensa mole cruciatuum , S. Chrysostomus , Iobum plusquam

martyrem pronunciauit. Iure ex hoc maxime capiteὸ Isidorus Pelus. 3.epist. io 6. Beatum Iob uniuersam

Diaboli potentiam concidisse , ipsim sagittas con sim isse,pharetramque reddidisse inanem,pronunciat. Additque Tertullianus l. de patient. seretrum in eo

diuinitus extructum diabolo. Cuius enim constantiam non labefactet animumque non frangat tanta liberorum calamitas, quam tamen vir sinctissimus

inconcultis adimi robore excepit, patientiae se in

73쪽

uietum pugilem, dc supra martyrem approbans QRare meritissim0 S Chrysostoinus homil. 1. de patientia Iob parentibus orbitatem suam non sustinentibus, re liberorum immaturum obitum immedicabiliter lamentantibus,certissimum ac sorti simum leuamen, ex Iobi tanta patientia in suorum obitu petit, & corouas ex ea tolerantia apud Deum . comparatas, considerandas obijcit. L Cogita inquis huius iusti tormenta & videbis, atque illicb exure ge , parvipendesque propriam calamitatem. Si es autem vis bellum a natura,vehementia multa, mul- taque violentia generoso huic illatum audire, ades ea quae dico, aduerte: Decem amisit liberos, decem ire repente, decem ipso in aetatis flore, decem multaee fultos virtute non communi lege naturae, sed neceee violenta ac miseranda.Qujseam poterit talem calam initatem explicare ξ Qujs vel ferreus homo ξ Quis adamas tot mala pertulerit 3 Est nemo : Nam si 're horum quodlibet intolerabile per se est,cogita cum

re simul uniuersa coluerunt, qualem excitauerunt tu .

re multum. Cum filium amiseris, filiamve, refiige ad re iustum illum , selatiumque tibi prorsus summum

inuenies. Memento eius in miseranda illa liberorum m calamitate, ,eiborumque mille coronis, angustiarm sanctum id caput ornauerunt. Cogita calamitatis magnitudinem novumque id naus agium, extr. - neamque illam inopinatam traga diam. Tu quidem fortasse unum amittes, vel secundum , vel tertium: Ille verδ tot natos, natasque: & qui multis abun-

dabat liberis, repente liberis orbatus est, neque sibi sensim viscera carpseriint,sed omnis repente frinctus arreptus est: Neque assistenti , assidentiue quo vel vltima audiens vecta, ullum haberet funeris tam

acerbi

74쪽

t wartyris morbo, aut morte charorum. I siserbi solatium , sed repente praeter spem Omnena, ialiorum alterum lugubre, alterum horribile supera- uit. Non enim mois importuna solum, sed &inia

aetatis vigore,omnes consistere,'oninnes virtute prae- stare, amabiles omnes sinatil, omnesque sex ias viri- usque e sic , non communi lege naturae, post talem iatantamque aliorum bonorum iacturam : qudd nul ialius mali nec sibi nec illis erat conscius, quo eius . .. modi pateretur. Horum quodque potuerat & a se- iametipso turbare. Cum Veio una concurrere appa- Mruerunt , cogita fluctuum altitudo quanta fuerit; is quanta hyemis procellae illius exuberrima fluctua- tio. Miranda quidem haec,vel auditu solum accepta. MSi autem solerti eadem diligentique indagine pers escrutatus fueris, tunc maius admodum ei te prospim e cies. Cogita enim quod non quidem diabolus rur- .eripuit dimidiumque reliquit, sed prorsus atque m- .. nino frui tum omnem legit, arboremque non de- ea iecit: omne superinduxit mare cum fluctibus,cym- mbamque no dem epiit: omnem euacuavit virtutem, turremque vel quatere nequiuit. sed stabat assidue Michus minimeque nutans. Multitudo telorum sere- α

batur,ueque territus erat magis autem mittebantur m quidem,non autem vulnerabant. Excogita quantum mest tot liberis orbari. Quid enimicatisne fuit lachry 'minis uti Z Nonne in ipso aetatis flore, nonne multa34 Virtute praeliantes, atque modo ultionis tam acerbb v finiuere vitam Z Nonne post tot plagas nouissim haec illata est λ Num pietatis amo te se ruebat, qui genuerat Nonne abeuntes tot, optabilesiCum enim mmalos quis amittit liberos , passione quidem mos detur,sed acerbitate, vehementiaque minoti : nam decedentium malitia,acetbiorem non sinit esse do sq

75쪽

16 Pars I. Cap. II.

lorem: m autem virtute praestiterint, permanens vulnus fit,non modo a natura, sed a virtutis honesto,

desiderium faciente. Caeletam cum partim surripia untur, eadem passio aliquod solutiam facit:Nahi de reliqui qui sunt, abeuntium tristitiam obumbrant. Cum verb landitus obierit uniuersus chorus, ad' quemnam respicere poterit, qui in multis filiis, re- pente filiis orbatusὶSi enim tribus aut quinque die- bus quibusdam decedentibus, mulieres & proximi' quique id maxime plorant, quM cito repenteque ab illorum moriens raptus 'est oculis; multd magis' hic doluerit, cui non diebus duobus, tribusue, aue uno, sed hora γna sic omnes surripiuntur. Cogita' tum: namque tempore , malum non iam valde ' fuerit intolerabile, expectatione id leue sertasse de ficili sectenteaeontra vero spem quid contingere,ac ' repente fieri, intolerabile, omnemque sermonem' superat.Non ipsos enim lectulo expirantes,animam' reddentes vidit, sed domo coNumulatos omnes.' Cogita igitur quis erat ille maceriam effodiens , M' nunc quidem lapidem, nunc filij membrum retr

' hens , & manum videns adhuc phialam tenentem, dexteramque alteram recumbentem cyatho, &ipsam corpore corruptam filiam, capite dissipato, naseque contrito, oculis extinctis, cerebroque dis perso , vialnerumque varietate non permittente faciei desideratae Armam nosse. Confusi estis haec a dientes,& lachrymas funditis. Cogitate igitur,quisa ille erat haec videns.Si enim post tantum temporis, o sine lacrymis nequiuimus , tragaediae istiusmodi ferre auditum; idque alienam audientes calamita-- tem; qualis ille adamas sitit,coram haee accipiens Z J' Haud dubie plusquam martyr, ut S. Chrysostomi

voces

76쪽

Religiose vitae Mart iam. νγ

voces iteretnξNon enim habeo commodiores, quia bus immanem molem doloris Iobum opprimentis. utcunque explicem. Oppressum dixi, pro usu ac more caeterorum in oneribus longe leuioribus.Nam ipse quidem illabente tanto pondere, inconcussiis stetit;nec facto, ner verbo, nec signo quopiam, i merauit patientiam. Fuit ergo,iait plane Beatus Iob patientiae martyricum ob proprij corporis vexationem grauissimam patiented exceptam; tum etiam ob constanter retentam in tam luctuosa amantisit mae sobolis obtritione,aequanimitatem, quae in aliis ad longo leuiores casus,misere allisa conteritur.

Religiosae vita Martyrium.

I.TN hoc argumento, splendidissime 'pro more versatus est sapientiuimus Pater Hieronimus Platus luculeto opere de bono status religiosi,cuius singulae paginae , tantam in legentium pectoribus fecere sementem pietatis,ut illatam postmodum in

horreum Domini messem, nulla mensura definiat. Eius operis lib. 2.c. I 2. autor qua solet sacrae eruditionis ubertate & orationis nitela,mascula & graui, religiota vitae martyrium describit;vt nisi tractationis susceptae hiatus alioqui interponendus, ad hoc denud versandum adigeret,superuacaneum, imo inconsultum videri poliet,eius vestigia relegere. I stituti tamen necessitate aliqua urgente, ausim in hoc vestibulo meam secere petitionem a Degorio Nysseno adhibitam initio orationis aduertus filia ratores, qudd argumentum Basilius magnus ante

P s versa

77쪽

38 Pars I. Cap. III.

M versarat. f Rogo omnes quicunque audituri sunt,m ut me audaciae & insipientiae nota condemnent,m quod cum vir disertus & in rebus ad diuinam philo sophiam spectantibus magni nominis, & in lomni dicendi genere admodum exercitatus in hac ipsa

materia praeclare versatus sit,ego in eandem arenam descenderim, iunctis boum aut asinorum paribus, quibus contendam,cum equis victoriae corona india mitis.Semper enim cum grandioribus visuntur non nulla humiliora. Nam onerariam nauem . quaeque

' millenis mercibus referta hinc inde impellitur, se-' quitur exigua quedam cymbula,idem iecans aequor; virisque athletico more, & ritu depugnantibus, ' eadem lege digladiantur,& pueri. Haec igitur nostra

sit petitio JReligiositu martyrium vitae totim.

1. Esse igitur religiosum statum, longum quoddam & incritentum martyrium,Vt graui illiini Patres diserte appellant,ctim uniuerse & generatim, tum singillatim, iis expensis , quae religiosi status veluti

sibilantiam constituunt,demon: trare non erit dissicile. Q od enim uniuersa complexione exercitationum,quas religiosus status infert,accurate obeunda, . multae ac aditu asperrimae propter. Deviri deuorandae sint dissicultates,& aerumnae excipiendae, merito cum asperitatum communitate, nominis quoque

participatio ad statum religiosum manavit. Agnouit hoc pulcherrime scriptor antiquissimus, & omnium consensu eruditissimus, Clemens Alexandri- nus ψ.strom.c et .verbis illis. Si quae est apud Deum. confessio, est testimonium, quaecunque anima se

78쪽

R disse vitae Martyrium. I9

pure, & syncere gessit cum Dei agnitione, & quae mpraeceptis paruit, & vita, & sermone est testis, quo- modocunque liberetur a corpore, fidem tanquam sanguinem,per totam vitam, & etiam in exitu pr fundens. Iam dicit Dominus in Evangelio , qui reli- querit patrem vel matrem,vel fratres,& quae deinceps sequuntur, propter euangelium & nomen 'meum, is est beatus, non quodvis significans testi- monium,sed quod est ex cognitione,ut qui ex regu- la euangelii vitam egerit, propter dilectionem in Udominum. Cognitionem enim significat perceptio Unominis & intelligentia euangelij, sed non nudam Uac simplicem appellationem ; relinquere quidem 'genus mundanum, relinquere autem facultates, & omnem possessionem propterea quod vivat citra vllam ad ea assectionem. Dicitur quidem certe pa- tria mater, & nutrix allegorices patres autem leges ciuiles. Qirae quidem grato animo sunt contemnenda viro iusto, qui est magni & excelsi animi, ut 'deo fiat amicus, & consequatur dexteras partes sanctificationis, iucut etiam fecerunt Apostoli. J Vides quam perspicue, Clemens, vitam Apostolicam & ad Euangelicorum consiliorum amussin exactam,testimonij siue martyrij nomine insigniat. Disertissime idem habet comment artus S. Hieronymo adscriptus in Psal. ii 1. ad illud, dirupisti domine vincula mea. Sic habet. f Catenis suorum

peccatorum unusquisque constringitur, sed in martyrio meo, dirupisti vincula peccatorum meorum,

& de vinculis plicasti mihi coronam vietosae. ubi enim abundauit peccatum, superabundauit & gra- 'tia. Itaque tibi sicrificabo hostiam laudis. Post martyrium ubi sacrificat Z In regione vivorum. S crificabo

79쪽

pars I. Cap. III. α crificato inquit tibi sacrificium. Q e sacrificiund

o Numquid hircum aut vitulum Z Illa Iudaica orant. & transierunt. Sacrificato tibi hostiam laudis. Haecm est laus martyrum. Sicut enim martyres laudant Dominum pure in regione vivorum, ita & Mona-- chi qui die & nocte psallunt Domino,debent ea dem puritatem habere martyrum , siquidem ipsi martyres sunt. Quod enim faciunt Angeli in coe- llis,hoc Monachi faciunt in terris.J Expressus Laurentius Iustinianus Opust. de contemptu mundi cap.6. hoc religiosi status martyrium. ita depingit. Solitariam ducunt vitam, coenobiorum custo diunt regulas , martyriique spiritualis fatigantur ' agone. Nam etsi personalis minime persecutor apri pareat, non tamen deficiunt a Diabolo, hominia Dus , nee a sensualitate illatae molestiae. Ab his ne- mo iustus liber existit,adebui verum esse probe- tur quod ait Apostolus; omnes qui pie vivere vo lunt in Christo Iesu,pet secutiones patiuntur. Equi- dem tentationibus variis insequitur Diabolus san.

stos, ut eos auertat a Christo , & ad facinoris con- ' sensem trahat. Porrδ ab hominibus inseruntur re- .rum damna, homicidia , detractiones, atquecon. uitia. Cupiditatibus ac voluptatibus blanditur ca

ro, ut taculi sectentur illecebras, quod est dirum' persecutionis genus. Omnibus quippe his pro amore diuinitatis repugnare viriliter, martyrij per- ducit ad palmam. Mentium namque inspector

Deus , nbia solum laborem operis, verum etiam ' affectum voluntatis, in retributione compensat.

In membris igitur suis spiritualibus,sempet trium-

phat Ecclesia. J

3. Astipulatur Theodotus Studita, vitae monasticae

80쪽

sticae insigne exemplar,& Ecclesiae turbidissimis

nebulosissimisque temporibus lumen x columen. Post descriptam namque inuictam SS. martyrum constantiam, quae ipsos quoque Tyrannos lail uerit,& in rabiem verterit, qudd efficetum mali. tiae suae virus spectarent; cum posuisset causam inditae eis martyrum appellationis, ex eo duci, quod per dura quaevis & aspera, Euangelicae veritata es.sent attestati; subiungit. fEcquid ergo soli marty- α res sunt qui sanguinem profundant Minime verδὶ es quin ij quoque qui vitam obeant diuinam. Ait .. enim Apostolus, circuierunt in melotis, in pelli- bus caprinis, egentes, angustiati, amicti, quibus indignus non erat mundus, in solitudinibus errantes rein montibus, & speluncis, & in cauernis terrae. Et mpaulopbst: Tantam habentes nubem martyrum, ex deponentes omne pondus, & circunstans nos pee- α catum per patientiam decurramus propositum no- rebis certamen , aspicientes in auctorem fidei, & consummatorem Iesum. Viden' ut uniuerse mar- tyres vocavit Omnes pietatis amantes , amictam- mque vitam tolerantia trahentes Z Quare & nos sta- tres, numerati in hoc martyrio sumus. Nam qui toleranter, vitae aerumnas crucigerae amplectamur, qui virginale votum tueamur, nec morigeratione μdetrectanda, in qua inest quiddam instar certamianis, Iesum testamur & Christum esse, & Dei ει

lium, testamur iudicium, ac renumerationem turam, testamur vitae exactae rationem reddituros

ad terribile Christi tribunal, obsistentes Diabolo, Christi inimico, torquenti, & assidua cogitati

num, ac lethalium voluptatum obiectatione, ve- '

quorum

SEARCH

MENU NAVIGATION