R.P. Matthiae Borrull Valentini e Societ. Iesu, ... Tractatus duo de essentia, & attributis, & visione Dei, cum proemialibus theologiae

발행: 1664년

분량: 702페이지

출처: archive.org

분류: 철학

161쪽

eellum infinitum sub. sistentiarum ante deus.

13 8 Trach.I. De E flentia s Attributis Dei.

denti stabilitum. Minor probatur. Nam ut omnes Personae sint unus, dc idem Deus, satis est, unam , dc eandem Deitatem esse in omnibus, quamuis non iit Una, bc eadem subsistentia, sed diuersa : ergo Antecedens probatur. Nam concretum Dein principalius importat Deitatem, quam subsistentiam , sicut concretum Personae principalius importat Personalitatem,quam naturam : ergo sicut homo,& Dcus, quam tumuis naturis distinctis constituti, sunt in Christo una, eademque Persona, ab unica personalitate verbi, quam concretum Persona principalius importat, ita omnes diuinae Personae, quantumuis distinctis subsistentiis constitutae, erunt unus, idemque Deus, ab unica, cademque Deitate, quam concretum Deus principalius importat: ergo ad id subsistentia absoluta superflua Crit.

31 Respondeo ex dictis se ist. praecedenti subsistentiam

absolutam necessariam non e sic, ut omnes perionae sint unus, dc idem Deus ab unica Deitate absoluta, sed ut tales sint ab unica Deitate concreta, sue a concreto De- , secundum totam suam latitudinem omnibus personis communi. Nam omnes ita Esse unum,eundemque Duum stabilitum est ex S.Thoma 13. Objicies ultimo , Recentior dochus. Si daretur sub sistentia absoluta , procedendum esset in infinitas subsistentias absolutas virtualiter distinctas, quarum una esset alterius subsistentia , dc altera istius, &c. id sine dubio absurdum est : ergo non datur. Ad sequelae probationem ponit, subsistentiam , quae in eius sententia est ultimus

terminus praestipponens naturam , esse reflexivam in naturam , seu attingere illam,non utcumque, sed ut praesum positam ad subsistentiam. Qito posito, ita probat seque lam. Subsistentia absoluta reddit realiter sormaliter naturam subsistentem: ergo natura sumpta realiter formaliter redditur subsistens per subsistentiam absolutam.Patet

consequentia , nam si ob aliquam rationem , natura eo

modo sumpta non redderetur subsistens per subsistentiam absolutam, maximE, quia alicui, quod est realiter forma-

162쪽

lioer natura , non conueniret reddi subsistens per subsistentiam absolutam: id autem dici non potest: ergo. Minorem probat, quia omne praedicatum absolutum, quod

conuenit naturae , ea ratione , qua ipsi conuenit , conuenit

etiam realiter formaliter cuilibet praedicato , tam absoluto , quam relativo , sic quia natura diuina est intclligcias, Paternitas realiter formaliter est intelligens: ergo quia virtualitatem naturae reddi subsistentem per sub si stentiam absolutam, totum est quid absolutum , debet realiter se maliter conuenire cuilibet praedicato Dei : Ergo natura

diuina sumpta realiter sormaliter redditur subsistens per- sub si stentiam absolutam; atqui non potest subsistentia absoluta ita reddere naturam subsistentem , quin aliquo modo , saltem virtualiter, tanquam ultimus terminus reflectat, seu attingat naturam sumptam realiter formaliter:

ergo cum ex parte naturae sic sumptae detur subsistentia absoluta , debet sub si stentia attingens naturam sumptam realiter, attingere etiam subsistentiam absolutam : orgom subsistentia absoluta debet dari aliquod praedicatum. quod per modum unius virtualitatis reflectat supra subsistentiam absolutam : ergo cum i sta reflexio sit per modum ultimi termini, subsistentia crit: ergo concedCnda esset Una virtualitas, quae esset subsistentia alterius s ut, si stentiae, dc sic in infinitum , cum de qualibet idem procedat argu

3 . Haec obiectio, sui authoris verbis proposita, licet

speciosa , non tamen videtur esticax. In primis basis illius,& fundamentum, scilicet subsistentiam esse ultimum terminum naturam praesupponentem , negatur a nobis, quo totam argumenti machinam corruere , quis ambiget λΤota enim subsistentiarum distinctio in ea praesuppositione rei subsistentis a subsistentia nittebatur. In nostra autem sententia, subsistentia absoluta non aliter reflectit, seu attingit naturam, quam in sententia objicientis intellectio necessaria attingit, & reflectit in se ipsam. Sicut ergo ex reflexione intellectionis in se ipsam, non sequitur processus infinitus intellectionum in tua sententia, ita S x nrque

sumtamentumlieetion 1 diutum

163쪽

r o Tract. I. De E sentia of Attributu Dei. ..

neque subsistentiarum in nostra ex reflexione subsistentiae

in natUram.

s. Deinde, ea basi, & fundamento donatis, assumptumcisa ἡ is i quelae non probari, videtur clarum. Nam vel subsistenta

dolis rixas tia relativa reddit realiter formaliter naturam diuinam

his. tas, subsistentem, Vel non : Si non ita reddit, cur subsistentia tui. absoluta ita dc nominare d beta Si reddit realiter forma liter naturam diuinam subsistentem λ Rogo , an ex hoc tuo antecedenti bona sit haec consequentia : crgo natura sumpta rea iter tormaliter redditur subsistens per stibii stentiam relativam Si dicas bonam non esse, unde haec cadem consequciatia tua in subsistentia absoluta cx eo an te cedenti bona probabitur. Si dicas, quod neccsse est bonam esse, stat tuum argumentum contra te in subsistentia relativa. Nam ideo absoluta reflectere debct in se ip- sana, quia per modum ultimi termini reddit subsistentem naturam diuinam realiter formaliter sumptam, qua ratione est ipsa lubsistentia absoluta, sed natura diuina realiter formaliter sumpta est ipsa subsistentia relativa : ergo cumi sta denominet subsistentem naturam diuinam rcalltcnformaliter sumptam, reflectere debet in se ipsam per modum ultimi termini, non minus quam absoluta: Crgo. n. utraque , vel in nulla, dari dcbet subsistcntia in infinitum.16. Confirmo,nam supposito argumentantis fundamen ro, quod scilicet siti, sistentia debeat pr sipponere naturam , t ubsistentia absoluta, si daretur, es et virtualitas L

natura distincta , non minus quam relativa: ergo non sequeretur professus infinitus, atque adco ex hoc incon

uenienti non bene probatur impossibilis subsistentia absoluta. Conssequentia probatur , ideo in subsistentia

relativa non probatur per te processus infinitus , quia licet denominet naturam subsistentem , non tameta denominat illam realiter formaliter sumptam , sed solam denominat subsistentem virtualitatem naturae , idem autem praestaret subsistentia absoluta , si esset ue cunae non minus csset virtualitas a natura diuina distincta, qua relativa: ergo non sequeretur processus infinitus; atque - ad co

164쪽

adeo ex hoc in conuenienti sequendo, non probatur imis possibilis subsistentia absoluta , cum tale in conueniens non sequatur in mea sententia negante subsistentiam debere praesupponere naturam , nec in tua id affirmanter ergo in nulla. 17. Ad argumentum respondeo, subsistentiam absolu- stili eo inritam denominare virtualitatem naturae realiter formaliter

stibsistentem, id est vere, & formaliter subsistentem,& non per aequivalentiam tantum , quod si subsistentia absoluta indistincta virtualiter sit a natura diuina, censeo etiam denominare se ipsam realiter formaliter subsistentem,non minus, quam naturam , quidquid sit nostro modo concipiendi. Quia subsistentia intrinsece , & ex parte obiechicst ipsa natura , dc natura ipsa subsistentia. Non secus, nec allicr, ac in communi sententia in sola actuat i intcile et ione naturam diuinam constituente , intellectio actualis naturam, dc se ipsam denominat realiter formaliter intelligentem, eo quod ipsa intellectio est natura, dc ipsa na- . tura est intellectio. Nec ex eo quod subsistentia absoluta in se ipsam reflectat, inferri potest inter subsistentiam , dc in se ipsam distinctio ulla virtualis , quia ea reflexio non maiorem desiderat distinctionem , quam reflexio diuinae scientiae necessariae in s e ipsam , quae stat absque ulla distione virtuali. Idemque est de reflexione amoris necessa rij, ut ostendi tract. de voluntate Dei disp. 3. sech. I. Nana ut constat ex dictis sectione praecedenti,de ratione non est supponere naturam,sed cum illa concretum subsistentati

uum constituere.

SECTIO V. Dubia aliquot circa subsistentiam a Flutam

resoletuntur.

-8. Vbium primum, an naturae diuinae subsistentia

absoluta concedenda sit.Respondeo assirmative. stentia ,

5 3 Ratio.

165쪽

1 L Trach. I. De Essentia Attributis Dei.

Ratio est, quia cuicumque perfectioni diuinae subsisten alia abloluta concedatur, essentiae , seu naturae negari non potest, imo potissimo titulo illi concedenda , cum subsistentia sit naturae complementum. Quod si aliis persectionibus concedatur, eo quod substantiae sint: ergo cum natura diuina lubstantia sit,concedenda illi erit subsisten-

Attributis subsistentia absoluta propria ip

tia absoluta.

1 9. Dubium secundum, an attributis quatenus ab essen . tia distinctis concedenda sit subsistentia absoluta propria ipsorum. Afirmant Recentiores,nam subsistentia est complementum substantiae ; Zc attributa , quatenus ab essentia distincta propriam sibi vendicant rationem substantiae. Respondeo tamen negative. Nam subsistentia non est complementum debitum rationi subsistentiae, sed scilinaturae substantiali , unio enim hypostatica substantia est,& nulla gaudet subsistentia, aliter in Christo duplex esset,

Creata una , & increata altera , unde dixi in Metaphysica unioni inter materiam, & formam substantialem debitam non esse propriam subsistentiam, quantumuis substantialis sit, eo quod natura non sit, sed vinculum naturarum. Attributa autem quatenus ab essentia diuina distincta, natura non sunt : ergo neque debita erit subsistentia propria. 6o. Objicies, attributa , quatenus distincta ab essentia, sunt substantiae completae ergo habent complementUm, quo compleantur in ratione substantiae : hoc autem est subsistentia : ergo. Antecedens probator, quia attributa diuina non se habent tanquam rationes superiores, aut inferiores contrahibiles , aut contractae ; sed tanquam

physicae quaedam entitates inter se,& ab essentia distinctae : ergo sicut aliis physicis entitatibus secum debetur complementum substantiale , si substantiae sint,&accidentale, si accidentia; ita etiam speciale complementum substantiale debebitur attributis , quae substantiae sunt. Confirmatur, quia non minus completa est diuina volitio, v. g. in suo esse substantiali, quam volitio creata in esse accidentalis volitioni autem creatae debitum est proprium comple

166쪽

complementum accidentale , videlicet inhaerentia : ergob: volitioni liibstantiali diuinae proprium complementum substantiale , nempe subsistentia. 6 i. Respondeo attributa , diuina esse quidem substan- Attribut litias completas, non tamen complemento proprio, sed titerimi te

complemcnto naturae, quia licet in se sint sermaliter subia laesim.non stantiae , non tamen sunt formaliter natura , cuius solius πλω,9ε proprium est complementum substantiale. Ad probatio- iubsstemi Lncm, conccta antecedenti , neganda est consequentia; nam entitates creatae sunt formaliter natura, unde quid mirum si debita sit illis propria subsistentia ue attributa vero diuin', quatenus ab essentia distincta, non sunt forma literna cura ι atque adeo non propria est ipsis debita subsistentia. Ad confirmationem dicimus volitionem diuinam necessariam non minus esse completam complemento substantiali, quam creatam accidentali, non ta-mcn complemento proprio , sed complemento naturae. 62. Instabis,omne accidens connaturo liter existcns ha- soluitur in-bet proprium complementum , scilicet inhaerentiam : cr- νῖ .ia.'go dc omnis substantia proprium habcbit complemen- aecidentis tum , scilicet subsistentiam : attributa autem , ut ab ess - p tia distincta sunt substantia connaturalissime existens: cr-go proprio donanda sunt subsistentiae complemento ; non enim videtur dispar ratio , cur subsistentia non dCbeat esse omnis substantiae complementum , sicut inhaerentia est omnis accidentis. Restondeo , concesso antecedenti, negans consequentiam. Disparitas est , quia inhaerentia est existentia accidentis in lubiecto, qualiter cst omne accidens connaturaliter existens; subsistentia vero in creatis non est productio con naturalis substantiae, aliter productio unionis hypostaticae subsistentia esset; sed productio con naturalis naturae substantialis, cuius est proprium complementum subsistentia, cum qua personam, vel suppositum, aut concretum substantivum constituit. Subsistemis 63. Dubium tertium , an subsistentia absoluta distinguatur virtualiter a natura diuina. Respondeo negative virtualiter cum magno Soario lib. q. de Trinitate c. II. n. I.&tOm. I. in

Disi tiroc

167쪽

t Tract. I De Essentias Attributis Dei.

in 3. pari. disp. II. se 2.3. Ratio est , nam subsistentia ab Asoluta, dc natura diuina nulla componunt praedicata realiter contradictoria, nec una est principium alterius, in quo stat distinctio viritialis, ut constabit suo loco. Antecedens probatur, quia nulla praedicata competunt realiter naturae diuinae, quae absolutae subsistentiae non conueniant, hactenus enim assignata non sunt ue aliunde natura diuina

non est principium virtuale subsistentiae absolutae , cum nulla huius rei sit necessitas, de ratione enim subsistentiae non est ese a natura, tanquam a principio, non subsistentia creata non producitur natura, sed potius est naturae productio ue neque de ratione subsistentiae est, esse naturae productionem, ut patet in subsistcntiis relati uis; atque adeb nulla stat necessitas constituendi rationem principii de termini inter subsistentiam absolutam, dc naturam diuinam , 5c consequenter nec distinctionem virtualem 6 . Nec dici potest, subsistentiam absolutam, dc nat ram distingui virtualiter , non distin stione illa maxima

componente, praedicata realiter contradictoria, aut rae . tionem principij, aut termini , sed altera minori solam diuersitatem connotatorum , vel aequi ualentiam entibus realiter distinctis exigente. Non inquam id dici potest; nam eam con notatorum diuersitatem,aut aequi ualentiam

sitfficientem non esse distinctioni virtuali constabit expresso disp. T. .scii. ' 6J. Dubium quartum , an subsistentia absoliata consilia

nee priso. tuat na cum natura per nam , aut suppositu na absolu . . . id tum, ec commune. Caietanus 3. pari. quaest. a. art. 1. exbnim .bs, v. stimat subsistentiam absolutam e sse personalitatem ab .. - , ut sue' lutam , & personam absolutam constituere, quam tamen constituit personam non Vulresse plenam, dc persectam, sed tarta, personam tantum , dc incompletam. 66. Respondeo tamen, subsistentiam absolutam perse nalitatem non esse, nec personam absolutam , aut suppostum constituere. Haec est communis fere omnium Theologorum sententia contra Caietanum. Probatur pri mo, ex . . Thoma dist. 26. quaest. I. an. I. ita scribentἔ

168쪽

Ad quartum dicendum es, quod perssona, ut dictum est, non distinguitur in diuinis ex parte natura, vel ex parte inius esse; sed solum ex parte proprietatum, unde ista nomina quae dicuntur secundum resperitum ad proprietatem pluraliter praedicantur sicuth postasis, o persona : ergo ex parte natutae , seu essentiae diuinae non correspondet persona absoluta. Naua ibi distinguit S. Dochor inter personam hypostasim,& essentiam, seu naturam , dc dum concedit naturam esse communem , idemque praestat de subsistentia absoluta , expresse negat personam, & hypostasim esse communem, aut singulariter praedicari, sicut essentia, & subsistentia absoluta singulariter praedicantur : ergo ex mente S. Thomae nulla stat persona absoluta. 66. Probatur secundo. Nam persona absoluta esset in D coomnino otiosa ,& sorte principiis fidei pernitiosa : ergo rejicienda cst , dc extirpanda. Antecedens probatur, quia persona illa unica absoluta ad nullum alium effectum in-1eruire posset i, nisi ut Pater, Filius,&. Spiritus sanctus essent una persona: id autem , omnino otiosum est, imis fidei principiis repugnans, docentibus non unicam esse personam, ted tres, & aliam esse personam Patris, aliam

Filij, & aliam Spirithue sanctu : subsistentia autem absoluta

necessaria est ut Omnes tres personae sint unus, idemque Deus concrete : ergo etiam admissa subsistentia nullum est , vel icue fundamentum, ad personam absolutam admittendam.

67. Tertio, de ratione personalitatis est, esse subsistentiam indiuiduam, id est, esse subsistentiam incommunicabilem pluribus, siue distinctis: crgo implicat in terminis personalitas absoluta. Patet consequentia, nam personalitas absoluta, hoc ipso esset, & non esset communicabilis, esset quidem , quia omne absolutum communicabile est omnibus personis; non esset, quia i ncommunicabilitas est de ratione personalitatis: ergo. Consirmatur,nam personalitas absoluta constitueret personam virtualiter distinctam a Patre, Filio, dc Spiritu sancto: ergo constitue rei quarram personam, sicut relatio Spiratoris constituit T quartan

Persona ab soluta esset in Deo omnino otiosa.

Implieat

termino

personat itas absoluta.

169쪽

i 6 Trin. De Essentia & Attributis Dei.

quartam relationem, etiamsi a Paternitate, & Filiatione virtualitor tantum distinguatur. 68. Dices, incommunicabilitatem non esse de ratione personalitatis ut sic, sed de ratione tantum personalitatis relativae sicut non est de ratione subsistentiae ut sic, sed de ratione tantum subsistentiae relatiuae. Sicut enim ultrafbbsistentias relativas admittitur a nobis absoluta, cur etiam ultra personalitates relativas admittenda non erit absoluta.

tutaminis 69- Contra primo , quia de ratione personalitatis est, vitabilita, esse subsistentiam indiuiduam, id est, subsistentiam inest de communicabilem, ut loquuntur omnes Patres, a quibus

' in intelligentia nominum spectantium ad fidei mystcriarccedere non licet. De ratione autem subsistentiae id non esse, non nostra fulcimus authoritate,sed grauium Theologorum consensu , dc ex prellissima S. Thomae Doctrina; non ergo idem ferendum cst iudicium de subsistentia ab- . soluta, dc personalitate , Naxime cum utriusque non sit eadem necessitas, ut vidimus. Secundo , quia si de ratione personalitatis non esset incommunicabilitas, relatio Spiratoris cum subsistentia relativa sit,ic Patri,Filioque cram munis , personat itas esset etiam relativa, utrique communis; unde non solum daretur persona absoluta omnibus communis, sed etiam relativa Patri, Filioque communis, quod nec Caietanus admittet, nec ullus alius. o. Objicies, Deitas, ut est una entitas absoluta est subsistentia completa : aliunde est incommunicabilis alieno supposito: ergo est periona absoluta. Patet consequentia, quia ad perionam aliud non exigitur, quam substanti a completa incommunicabilis alteri. Respondeo, Deitatem , quatenus est una entitas absoluta, dc a relationibus

distincta, esse substantiam completam subsistentia abs luta; de pluribus communi, non vero subsistentia incom-utunicabili pluribus, siue distinctis. Ad rationem autem personalitatis, non sat est incommunicabilitas alieno supposito, quam ex suis praedicatis habet natura ; sed viterius opus, est incomminicabilitas pluribus suppositis di

i stinctis

170쪽

distinctis, etiamsi propria sint ι subsistentia autem absoluta pluribus distinctis incommunicabilis non est, & consequenter neque personalitas. i. Instabis, in creatis quaelibet subsistentia naturae rationalis est personalitas: ergo etiam in Deo : ergo subsistentia absoluta personalitas erit absoluta. Respondeo concesso antecedente, negans utramque consequentiam disiparitas est, quia in creatis nulla est subsistentia naturae rationalis, quae sit communicabilis pluribus suppositis distinctis, inde quaelibet personalitas est; in Deo autem subsistentia absoluta est communicabilis pluribus suppositis distinctis, ideoque personalitas esse non potest.

DISPUTATIO IV.

suo pacto sit Deus substantia Spiritualis,

vivens, s Inteugem. E v M esse substantiam spiritualem , certum est fide rat illo Ioan. 4. Spiritus Ut Dem. Et ratio est, quia substantia ' spiritualis, vel est substantia in diuisibilis in partes extensionis, vel substantia natura sua replicabilis: Deus autem indivisibilis est in partes extensionis, utpote compositionem arguentes; & natura sua replicabilis in omni loco: ergo & substantia spiritualis. Deum in seper viventem, & intelligentem esse, veritas est etiam de fide. Prima pars exprimitur Daniel vltimo. Dominum meum adoro, quia ipse II Dous,iuem. Et Apoc. s. Adorauerunt ruiuentem in

SEARCH

MENU NAVIGATION