R.P. Matthiae Borrull Valentini e Societ. Iesu, ... Tractatus duo de essentia, & attributis, & visione Dei, cum proemialibus theologiae

발행: 1664년

분량: 702페이지

출처: archive.org

분류: 철학

341쪽

Intendi aeis ei dentia Propter sub.

stantia nouobstat e ninstitutivo fora mali.

18em firma. tur pluribus

instantiis.

318 Tract. I. De Essentia-Attributis Dei.

tentia constituenda erit. Minor certa est , quia gradus infinite producti vi integratur omni virtute productiua ,sicut gradus infinite intellecti ut omni virtute intellectiva.

Confirmatur , nam in sententia constituente Deum actuali intellectione necessaria; non solum actualis intellectio substantiae possibilis , s alterii quoad sum cientiam, est deserniali de primario constitutivo Dei, sed etiam similis intellectio accidentis, eo quod utraque sit de genere intellectionis necessariae constituentis Deum. Similiter in sententia constituente Deum virtute intellectiva, utraque est de constitutivo formali illius ob candem rationem: ergo Cum utraque virtus substantiae, de accidentis productitia sit de genere productiuo , Utraque erit de primario dc Hrmali constitutivo omnipotentiae, utpote constitutae genere infinite productivo. 6. Tertio si omnipotentia non constitueretur primario, de sermaliter virtute substantiae , 5 accidentis productiva, maxime quia intenderet substantiam propter se , accidentia vero propter substantiam : id non obstat: ergo. Minor probatur, maior enim unicum est aduersae partis fundamentum ; quia licet racionale intendat iudicium propter se, apprehensionem vero propter iudicium: tamen utraque virius apprehendendi, Zc iudicandi constituit formaliter, dc primario rationale ; quia utraque est degenere intelligentis : ergo licet omnipotentia intendat substantiam propter se , accidentia vero propter substantiam , tamen utraque virtus productiva constituet formaliter, dc primario omnipotentiam , cum utraque sit de genere productivo. . Confirmatur primo, licet sensationes externae intendantur ab animali ratione phantasmatum, quibus inseruiunt, & phantasmata ipsa intendantur propter se ι tamen . utrarumque principium constituit primario , de sermaliter animal. Secundo, licet actus intellectus essentiatur obiecto materiali propter formale, dc sermali propter se spariterque actus voluntatis prosequatur obiectum materiale propter formale , dc formale propter se, tamen Vtraque

342쪽

que tendentia in obiectum materiale, dc formale constituit primario , dc formaliter tam actum intellectus, quam

voluntatis. Te τι o, quamuis electio mediorum intendatura voluntate propter intensionem finis , & intentio finis propter se , tamen vis activa utriusque , dc passiva, est sor- male , dc primarium constitutivum voluntatis. Euarto, licet una substantia intendatur a Deo propter aliam . &ista propter se , tamen virtus utriusque productiva est deformali constitutivo omnipotentiae, ut patet in forma cmbrionis, & anima rationali: ergo etiam ii substantia intendatur propter se, dc accidens propter substantiam, tamen virtus utriusque productiva erit de formali, & primario constitutivo omnipotentiae.

8. Quarto , quia ut ostendimus disp. S. sech. 8. Consti- Coilillii clusi tutiuum formale, aut primarium,seu nostro modo intelli- s cxtendi, distinctum non est a virtuali, dc quidquid c si de ὸ a G.-

constitutivo virtuali, hoc ipso est etiam de constitutivo non est a formali, seu primario: virtus autem accidentium produ 'x xμδ: .ctiva est de constitutivo virtuali omnipotentiae, ut initio sectionis praemonuimus: ergo etiam erit de constitutivo formali, leu primario. Minor certa mihi est, nam virtus substantiae,& accidentis productiva nequeunt in omni potentia virtualiter distingui , aut praedicata contradictoria componere : ergo cum virtus productiva substantiae sit de virtuali constitutivo omnipotentiae, talis etiam erit virtus accidentis productiva ; aliter virtualiter distinguerentur , dc praedicata contradictoria componere deberent. s. Objicies primo, omnipotentia primari O, dc propter potissimum se intendit substantiam, accidentia uero secundario, & oppositae ratione sabstantiae ue ergo primario constituetur virtute productiva substantiae, secundario vero virtute acciden- eiusque s iis productiva. Consequentia probatur, quia intentio pri- μ ' maria est de constitutivo primario, secundaria vero de constitutivo secundario. Reypondeo, terminos illos primario secundario aequivocos esse. Si enim intendere primarici non plus valeat, quam intendere propter se,& intende-

etc secundario idem sic ac intendere propter aliud , verum est

343쪽

3Σ o Trach. I. De Essentia U Attributis Dei.

est antecedens, sed consequentia falsa, nam ut ostendi- nivis, non solum quod intenditur per se , sed etiam quod intenditur per aliud , adaequat, dc integrat constitutivum formale ,& primarium. Si vero termini illi p=imario , &secundario ad constitutivum Omnipotentiae reserantur, ita ut primario intendere idem valcat,ac primario constitue re ,&secundario intendere , secundario constituere , negandum est antecedens,ut constat instantiis a nobis exhibiti S. Seeunda ob- Io. Objicie; secundo, in omnipotentia dantur rmali-

ς' ψῆν tates productivae substantiae, & accidentis virtualiter di

pioductiva stinctae : ergo non bene probatum a nobis est, omnipoten-bo in F M tiam constitui virtualiter virtute accidentis productiva, ν' ' quia haec distincta virtualiter non est a virtute productiva substantiae. Antecedens probatur, nam virtuS productiva Angeli, vel hominis, dc virtus productitia gratiae, sunt virtus productiva substantiae, dc accidentis: sunt autem virtualiter distinctae : ergo. Minor probatur, quia cognito euidenter homine, vel Angelo per cognitionem naturalem , cognoscitur, vel cognosci potest eminentia, seu virtus diuina productitia eorum : non autem cognoscitur,ne Ccognosci potest emincntia productiva gratiae , nam peractum naturalem euidentem cognosci posset indirecthgratia cognita eminentia productiva illius, quod implicat, eo quod nihil supernum cognitione naturali euidenti attingi possit, ergo per eandem cognitionem Cognosceretur eminentia productiva hominis , vel Angeli, Mnon cognosceretur eminentia productiva gratiae, vel saltem posset una cognosci, altera non cognita: haec autem sunt praedicata contradictoria, in quibus posita est distimctio virtualis: ergo. Praecedenti I I. Respondeo, cognita eminentia productiva Angeli, vel hominis, eodem modo cognosci per actum naturalem eminentiam productitiam gratiae, secundum intrinsecum quod dicit, non tamen cognosci in ordinet ad gratiam , sed tantum in ordine ad hominem , vel Angelum satque adeo per illum actum naturalem nullo modo coinnoscitis Diuitigod by Corale

344쪽

Disp. VIII. De attrib. omnipSect. II. 3 2 I

noscitur gratiae duomodo autem indivisibilis respLctus omnipotentiae ad plures terminos cognoici i possit in ordine ad alterum , N. unde id proueniat, diximus iam disp. prae cc denti sech. 4. obieci. 9. videas ibi. Ir. Ins ab is , formalitas omnipotentiae , prodUchiva hO- ..

effectus illius naturalis sit, & non supernus, forma luas au- χη ς ic in productitia gratiae superna est, dc non naturalis, cum tui effectus illius non naturalis, sed supernus sit: haec autem sunt praedicata contradictoria de rormalitate productiva hominis,vel Angeli,&sermalitate productiva gratiae,ergo. Respondeo ex dicendis trach. de visione circa consti tuti uumentis superni,utramque eminentiam naturae,& gratiae productivam, imo & totam omnipotentiam esse naturalem,&supernam; naturalem in ordine ad effectus naturales,superna in in ordine ad supernos. Vnde solum fit non posse omnipotentiam actu naturali cuidenti cognosci in ordine ad gratiam , qua inuis cognosci possit in ordine ad naturam, in qua nulla est cotradictio, cum sit respectu diuersorum.

SECTIO II.

eis omnipotentiasse causa principaliter , --

me Iase omnium creaturarum productitiati . Eum non osse causam principalem peccati, Deus non I quoad malitiam formalem illius , certum est, ς' ς lys'. cum causa principalis alicuius effectus sit causa propria, & peee, et iis . per se illius, de definitum sit a Tridentino se ch. 6. can. 6. m xς-DCum non e sic causam propriam, pcr se peccati , In '' 'per neque esse causam principalem entitatis peccati tradidimus ex professis disp. I . de voluntate Dei, ubi contra Thom istas ostendimus, non posse Deum praede finire materiale peccati, sed utriusque causam tantum permissurani

esse , in quo autem haec consistat explicuimus iam disp.

345쪽

Omnipotentia est eausa Principalis

omniu crea. tutatum. Status eo in

tiouersi et circa immedia.

su n Dei in

omnes creaturam opeia rationes.

3L L Tract.I. De E flentia s Attributis Dei.

N. sect. Ut . eiusdem tractatus, videas ibi. Difficultas ergo praesens est, an Deus sit causa principalis aliarum creaturarum , dc in quo huiusmodi causa consistat. I . Affero primo, omnipotentiam esse causam principaliter omnium creaturarum productivam , dempto peccato , & his, quae specialiter a Deo causari non posiunt,& de errore habitu vitioso , dc erroneo arbitrantur multi. Probatur conclusio , quia omnipotentia non potest e sic

causa permissiua earum creaturarum , nam causa permissiua, dc specialiter causans, in hoc disserunt inter se, quod permissiua concurrit ad effectum habens sibi coniunctam vel imbibitam displicentiam illius , causa vero specialis concurrit ad effectum habens sibi coniunctam, vel imbibitam complacentiam illius: Deus autem rcspectu creaturarum, quae physice vel moraliter bonae sunt, non distplicentiam, scd complaccntiam habet: ergo non est causa permissiua tantum carum. Praeterea Deus non est caus, instrumentalis productionis creaturarum, nec cise potcst,

cum huiusmodi genus causae i in perfeci i ssimum sit, et indigens iuvaminc principalioris agcntis: ergo erit causa

principalis, non solum creaturarum a solo Deo pendentium, scd caeterarum etiam a causa simul secunda proma nantium,cum omnium bonorum author, dc actor sit Deus, sicut de prima causa. 11. Circa secundam sectionis partem, An videlicet, om-mipotentia sit causa immediate omnium creaturarum productitia, certum est apud omnes, creaturas a solo Deo pendentes, immediate ab ipso produci. Difficultas ergo est circa essectus, scia operationes creaturarum, an videlicet immediate fluant a solis causis creatis, dc mediatc tantum a Deo, quatenus concessit illis virtutem, seu potcntiam operandi ; dc praesens controuersia communis Est, tam

operationibus bonis, dc hordi stis, quam malis, de turpibus. N cc disseritur, an idem csscctus flucre possi immediate a Deo simul, dc creatura, cum enim ista possit a duplici causa creata produci, cur non poterit ab una creata dc altera increata. Quaeritur crgo, An ad Omnes creaturarum C pC-

rationes Diuitigod by COO

346쪽

Di b. VIII. De Attributo omnip. Sect. II. 32 3

rationes de facto concurrat Deus immediate, non silum ministrando virtutem, sed ad ipsammet operationem im- mcdiatC concurrendo, ita ut achio indivisibiliter fluat immediate a Deo simul, S creatura. 16. Prior sententia docet, Deum remote tantu,& media- Sementiae id concurrere ad creaturarum operationes, quatenus sci- P vi' ' licet, donauit illis virtutem, seu potentiam operandi, qua Lbi, habita, creatura suas operationes exercet per actioncm a sola ipsa immediate manantem. Ita Durandus in Idist. r. quaest. s.& dist. 37. quaest. I. Quae sententia varie carpitur a Theologis, alij enim vocant illam male sonantem, alij erroneam, alij haereticam. Nec tam graues minae terruerunt

Ludovicum a Dola, ne sententiam Durandi, scribere, dc stabilire tentaret, sua disp. quadripartita pari. existimantem , grauissimam illam de Auxiliis controuersiam inter nostros Doctores, &Thom istas, ab opinione philosophica concursus Dei simultanei originem traxisse; atque adeo sua opinione illum negante totam evanescere litem. Egregieta inen in hac parte aequi uocatus est Author iste, alia enim est radix, dc aliud fundamentum dissensionis illius, videlicet libertas arbitrij creati, cui nec icti iter obstat

concursus simultandus. Pollerior sententia constanter assi mat , Deum immediate concorrere ad omnCs Creaturarum operationes. Ita caeteri omnes Theologi contra Durandum.1 . Aisero secundo, omnipotentiam diuinam concurre- omnipotε re immediate ad omnes creaturarum Operationes tum

bonas, tum malas, diuersimode tamen ad bonas, scilicet, e ineutilitavi causa principalis , & divcrsimode ad malas, scilicet omni ciea- ut causa permissiua tantum. Haec conclusio ex profesto in iti bis ''S

physicis probari solet. Ratio a priori est. Nam perfectissimum dominium Dei in creaturas postulat, ut non solarin quoad esse , sed etiam quoad operari immediatε pendeant

a Deo iuxta illud Rom. I I. In 1mo enim vivimus, movemur, o sumus. Et Isaiae 16. Omnia opera nostra operatus es inno,u. Et r. Corinth. ix. Operatur omnia in omnibus. Sic enim maior est

subjectio creaturae, si neque existere, neque operari quid quam possit sine immediato concursu , & dependentia a S 1 1 Deo

347쪽

3α Tract. I. De Essentia& Attributis Dei.

Dco , coque indigeat, quocumque se vertat, iuxta illud Psal. is 8. Si ascendero in coelum tu sellic es, si descendero in inferinum ades. Et ad Phili p. r. Sine me nihil potestu facere. Quas omnes scripturas de concursu immediato, ic proximo intelligendas esse, inde solide colligunt Theologi, quia con

Curvis remotus, & mediatus tantum, propriuS non est, nec

strictam arguit in operando dcpendentiam. ti bu ii =i, Ι Confirmatur primo, nam Deus est ubique per essen- reclans do. tiam,praesentiam , & potentiam: ergo sicut per essentiam, Q ςQR & praesentiam est immediate praesens omni creaturae, ita

etiam erit per potentiam. Sicut enim a ternitas, G ImmCnsitas, quae immediate non repleret omnia, diminuta foreti ita & potentia productiua , quae immediate omnia non producerct. Quod idem in virtute diuina intelligendi

meditari licet, quae enim mediate tantum pertingeret Creaturarum operationes, in ipsis videlicet creaturis immediate cognitis , impersecta Cuet, eo quod omne cognoscibile non attingeret omni modo, quo in se cognoscibile est : crgo cum operationes creaturarum sint in se immediate producibiles, si ita a diuina omnipotentia non produccrentur , sed remote tantum , dc mediate persecta, infinita non esset, imo neque omnipotentia , cum de ratione istius sit concursu, & activitate sua omnes creatos effectus pcrtingere. s rhismi, i 9. Confirmatur secundo ex Sancto Thoma pluribus in nomam sen locis nostrum assertum testante, maxime et .sent. dist. 37. T. Eh, - 2. art. 2.-disputans, Vtrum actio peccati, in quantum actio, sit a Deo, ita scribit. Circa hanc qua stionem tanguntur a Magistro dua opiniones, quarum una dicebat, omnes actas an quantum actus sunt, ex Deo esse ; sed in quantum dissormitatem habent, a Deo non sunt ,sed ab homine, vel diabolo, &c. Alia opinio dicebat, actus peccatorum nullo modo , nec etiam in quantum

actus sunt, a Deo ese ; se hae vinis tangitur in praesenti distinctio ue auam ad praesens nulti, vel paucι tenent,quin pra inqui maest errori duplici. Primo quia ex ea videtur sequi, quod sim plura prima principia ; hoc enim est de ratione primi principij, ut agere postsine auxilio prioris Agentis, o influentia eius.Vndes votanias

. humana Disiligod by Coos

348쪽

Disp.VIII. De attrib. Ommpot. Sech. II, 323

humana actionem aliquam posset producere , s actor Deus non esset, voluntas humana raIIonem prImi principiν haberet. Euamuis hoc soluere nitantur, dicentes, quod voluntas , etsi per se possit actionem produxere sine influentiatruris agentis, non tamen habet

a se esse , sed ab alio , quod etiam exigeretur ad rationem primi principi, ,sed hoc videtur inconueniens, ut quod ase esse non habet, , a se agere possit, cum eιiam per se durare non possit, quod a se non

est. Omnis etiam virtus ab essentia precedit, o operatio a virtute. Et praeterea quamuisper hanc restonsionem euitaretur, quod non esset primum simpliciter, non tamen posset vitari i quin esset primum agens, s eius actio is aliquod prius agens non reducereIur, scut in causam. Secundo quia cum acrio, etiam peccat δι ens quoddam, non secundum quod priuationes, o negationes dicuntur suetiam secundum quod res in genere existenι es enita sunt, eo quod, ct ipsa altiones in genere or inantur ue sequeretur, quodsi actiones peccati a Deo non sunt, aliquod ens , essentiam habens, a Deo mue se, se ita Deus non esset uniuersalis causa omnium entium, quod es contra perfectionem primi entis, &c. 1 o. Quibus, immediate sequentibu S , apertissime Lilbratur

impia anat S. Doctor sententiam afferentem, voluntatem p dens cile immediate a Deo, non Vero actionem peccati, in testimoniis.

quantum actio, &cns cst. Rationem stibi ungens, quia si actio peccati esset a sola voluntate , haec esset primum agens; SI Deus non essici uniuersalis causa omnium cntium. Et responsionem, quae suo argumento exhiberi pote rat , videlicet, voluntatem non esse primum agens, quia licet achio peccati non sit immediate a Deo, est tamen voluntas, impugnat, quia quod a se esse non habct, sed ab alio, nec a se sine alio operari potest, de quia licet voluntas non esset primum cias simpliciter, cum sit ens ab alio , cssct tamen primum agens, quia eius achio non esset ab alio priori agente. Quibus manifestissime mens S.Thomae pro nostra sententia declarata cst. Plura circa hoc testimonium dedimus tract. de voluntate dispir . scch. 3. a num. 33. vsticas ibi.

2I. Non tamen omittam recens fundamentum P .Lyncci en' pro nostra sententia, quam tuetur 4. Metaph. trach. 8. cap. I. erit '

349쪽

3is Tract. I. De Essentia Attributis Dei.

ita habens. Nulla virtus finita , qualis est creata , se sola potest rem a non clIe ad cile trafferre: ergo nec immediatd rem ullam se sola producere. Antecedens probatur, nam ad traducendam rem a non esse ad c sic requiritur virtus infinita simpliciter: ergo nulla creata, utpote finita, se sola sussicit. Antecedens ostenditur'; quia non esse hominem v. g. dc esse hominem simpliciter infinite distant; ut autem aliqua virtus activa terminos simpliciter infinite distantes attingat act ivitate sua, dc rem per actionem ab uno in alte rum transferat,simpliciter infinita debet esse : ergo. Maior probatur, quia impersectio non hominis est summa, Scsimpliciter infinita, cum omnis perfectionis essentia litor

incapax sit, tam creatae, quam increatae: ergo non homo,

dc homo, simpliciter infinite distant intcr se , ad id enim satis est alterum extremum simplicitcr infinitum esse, ut ' patet in Deo , dc Angelo. Minor vero perspicua est, quia virtus loco motitia , aut impulsua , rcm ab uno spatio in aliud infinite distans per motioncm , aut impulsionem tran ferre pollit, debet esse infinita in aliquo genere, secundum quid , haud siccus ac spatia in genere loci infinitEdistant. Vnde sic fi Haec tamen ratio efficax mihi non est, quia non esse

a V unda hominem , cui repugnet Omnis pcrfectio positiva, tam mς xum. creata, quam increata, non potest esse aliquid positiuum, sed vel mera negatio cxistentiae hominis,vel merum nihil; neutrum potest esse simpliciter infinitum : ergo. Minor probatur primo , quia non homo quouis modo sumatur distat simpliciter infiniic a Deo, sicut, homo; cum non homo, dc homo tantum inter se non distent, quantum homo, dc Deus: ergo scut homo ex ea distantia, dc recessu a Deo, non evadit simpliciter infinitus, ita neque non homo, Secundo non homo, non est non esse omni sentis,

sed solius hominis, ut est certum : ergo tale non esse suo modo, dc genere, non est simpliciter infinitum , etiamsi illi repugnet identitas cum omni perfectione postiua, sicut etiamsi homini repugnet identitas cum Deo infinito, de puncto cum linca infinita, non inde homo, nec pun

ctum.

350쪽

ctum infinita sunt, sed potius finita. Et quamuis non homo, ciusque distantia ab homine, quid simpliciter infini

tum esset , cum tamCn productio hominis cos terminos non attingat, scd solum hominem quem producit, & hic, finitus sit, nulla virtus infinita nece staria erit. Et licet ea virtus necessaria forct ad traducendam rem a non esse adeste, ad illam iam traductam conseruandam ω cessaria non effer, cum induratione nullatenus sit terminus simpliciter infinitus, maxime, si conseruatio noua actio sit, quae non traduceret rem a non esse ad esse, sed a primo esse, adcile deinceps, quod totum finitum est. Imo nec similis

virtus ad productionem aeternam creaturae necessaria esset, quia talis actio non esset traductio a non csse, ad esse. 13. Assicro tertio, eadem actione concurrere Deum im- Eadsi mediate cum creatura ad omnes illius effectus, siue libe- o.., ros, siue necessarios, siue bonos, siue malos. Ratio ost, nam nes o iu-

ut ostendi in physicis, omnis actio distincta realiter est M.' φ se tam a causa prima, quam secunda, dc modus medius inter causam , dc effectum : si autem actio creaturae non esset actio simul Dei, neque effectus esset mediate Deo, nam effectum esse immediate ab aliqua causa, est, produci peractionem ab ea immediate manantem. Nec dici potest. Deum, Sc crcaturam distinct actionibuscudem effectum immediate producere. Nam inde ficret actioncm creaturae, vel non e sic a Deo, vel per aliam actioncm a Deo produci, quod utrumque inconueniens est. Primum, quia Deus non esset prima, dc uniuersalis omnium causa. Secundum, quia sine ulla necessitate adm itteretur actioniS actio. et . Dices, ineuitabilem esse actionem actionis respectu δ' qeffectus necessarij. Nam decretum diuinum absistutum, de & rianda. 'efficax volens actionem creatam , eiusque effectum , est actio diuina, actionis creatae, dc effectus, cum sit determinatio ad eum offectum, dc actionem pro tempore quo utramque vult existere. Non placet, nam decrctum diuimini se habet instar applicationis potentiae, sicut decreta nostra sunt applicationes potentiarum : ergo sicut decreta nostra, quantumuis 3bsoluta, dc efficacia , non sunt actio

s nes

SEARCH

MENU NAVIGATION